장음표시 사용
131쪽
ula lavare cinerem. Praestant & strigilum vicem, linteolorumque, affectis corporibus. Et contra Solem apte protegunt capita. Medici inscitia ad duo nomina eas redegere: Africanas, quarum firmiussit robur : Rhodiacasque , ad soVendum molliores. Nunc autem mollissimae circa muros Antiphelli ur- his reperiuntur. Trogus auctor est, circa Lyciani penicillos mollissimos nasci in alto, unde ablatae sint spongiae. Polybius super aegrum suspensos , quietiores facere nocteS. Nunc revertemur ad marina animalia & aquatilia.
133쪽
135쪽
I. E N Τ U Μ est ad summa naturae exemplo-riimque, per rerum ordinem : & ipsum sua sponte occurrit immensum potentiae occultae documen tum , ut prorsus nec aliud ultra quaeri debeat , nec
par aut simile possit inveniri, ipsa se vincente natura , & quidem numerosis modis. Quid enim violentius mari ventisve, & turbinibus, & procellis λ quo majore hominum ingenio in ulla sui parte adjuta est, quam velis remisque λ Addatur his &reciproci aestus inenarrabilis Vis, versumque totum mare in flumen. Tamen omnia haec, pariterque eodem impellentia, unus ac parvus admodum pliaciculus, echeneis appellatus , in se tenet. Ruant venti licet, & saeviant procellae, imperat iturori , viresque tantas compescit, & cogit stare navigia: quod non vincula ulla, non ancorae pondere irrevocabili jactae. Infrenat impetus, & domat mundi rabiem nullo suo labore , non retinendo, aut alio modo , quam adhaerendo. Hoc tantulo satis est ' contra tot impetus, ut Vetet ire navigia. Sed armatae classes imponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur , Velut e muris. Heu vanitas humana, cum rostra illa aere serroque ad
136쪽
ictus armata, semipedalis inhibere possit, ac tenere devincta, piscicitHis. Fertur Actiaco Marte tenitisse Praetoriam navim Antonii, properantis circumire& exhortari subs , donec transsiret in aliam. Ideoque Caesariana classis impetu maiore protinus Venit. Tenuit & nostra memoria Caji principis ab Astiinra Antium renavigantis: ut res est etiam auspicalis pisciculus. Siquidem novissime tum in urbem reversus ille imperator, suis telis confossus est. Nec Ionga fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exsilientibus protinus qui id quaererent circa navim, inVenere adhaerentem gubernaculo,
Ostenderuntque Cajo, indignanti hoc fuisse quod
se revocaret , quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. Constabat peculiariter miratum quomodo adhaerens tenuisset, nec idem polleret in navigium receptus. Qui tunc posteaque videre, eum limaci magnae similem esse dicunt. Nos plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus. Nec dubitamus idem Valere Omnia genera, cum celebri & consecrato etiam exemplo apud Gnidiam Venerem conchas quoque ejusdem potentiae credi necesse sit. E nostris qui- Idam Latine remoram appellaVere eum. Mirumque, e Graecis alii lubricos partus atque procidentes contineri ad maturitatem, adalligato eo ut diximus prodiderunt: alii sale asservatum adalligatumque gravidis partus solvere: ob id alio nomine Odynolytem appellari. Quocunque modo ista se ha- eant, quis ab hoc tenendi navigia exemplo de ulla
137쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. I 3Ipotentia naturae atque estectu, in remediis sponte nascentium rerum dubitet
II. Quin & sine hoc exemplo per se satis esset
ex eodem mari torpedor etiam procul, & e longinquo , vel si hasta Virgave attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere , quamlibet ad cursum voloces alligari pedes. Quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam , quae odore tantum & quadam aura sui corporis assiciat membra, quid non de remediorum omnium momentis sperandum est λIII. Non sunt minus mira, quae de lepore marino traduntur. Venenum est aliis in potu, aut in cibo datus, aliis etiam visus. Siquidem gravidae si omnino aspexerint seminam ex eo genere dumtaxat, statim nausea& redundatione stomachi vitium fatentur, ac deinde ahortum faciunt. Remedio est mas, ob id induratus sale, ut in brachialibus habeant. Eadem res in mari & tactu quidem nocet.
Vescitur eo unum tantum animalium, ut non intereat, mullus piscis : tenerescit tantum, & ingratior , viliorque sit. Homines quibus impactus est,
piscem olent: hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. Cetero moriuntur totidem diebus, quot vixerit lepus. Incertique temporis veneficium id esse, auctor est Licinius Macer. In India assirmant non capi viventem : invicemque ibi hominem illi pro veneno esse, ac vel digito omnino in mari tactum mori. Esse autem ampliorem multo, sicut reliqua animalia.
IV. Iuba in his voluminibus, quae icripsit ad C. I a
138쪽
Caesarem Augusti filium, de Arabia, tradit mitulos
marinos ternas heminas capere. CetOS sexcentorum
pedum longitudinis, & trecentorum sexaginta latitudinis in flumen Arabiae intrasse, pinguique ejus mercatores negotiatos, & omnium piscium adipe camelos perungi in eo situ, ut asilos ab his fugent
V. Mihi videntur mira & quae Ovidius prodidit piscium ingenia, in eo volumine, quod Halietiticon inscribitin . Scarum inclusum nasiis, non fronte erumpere, nec infestis viminibus caput inserere: sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores, atque ita retrorsum erumpere. Quem luctatum ejus si forte alius scarus extrinsecus Videat, apprehensa
mordicus cauda adjuvare nisuS erumpentis. Lupum rete circumdatum arenaS arare cauda, atque ita condi, dum transeat rete. Muraenam maculaS appetere ipsas, consciam teretis ac lubrici tergi, cum multiplici flexu laxare, donec evadat. Polypum lia' mos appetere, brachiisque complecti, non morsu : nec prius dimittere, quam escam circumroserit, aut arundine levatum extra aquam. Scit & mugil esse in esca hamum, insidiasque non ignorat: aviditas tamen tanta est, ut cauda veit berando eX-cutiat cibum. Minus in providendo lupus solertiae habet, sed magnum robur in poenitendo. Nam ut haesit in hamo, tumultuoso discursu laxat vulnera, donec excidant insidiae. Muraenae amplius devorant, quam hamum, admoventque dentibus lineas, atque ita erodunt. Anthiam tradit idem infixo hamo invertere se, quoniam sit in dorso cultellato ei spi-
139쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXII. et 33na, eaque lineam praesecare. Licinius Macer muraenas tantum seminini sexus esse tradit,& concipere e
serpentibus, ut diximus: ob id sibilo a piscatoribus, tanquam serpentibus, eVocari & capi: pinguescere jactatu, fuste non interimi, easdem ferula
protinus. Animam in cauda habere certum est, eaque icta celerrime exanimari: at capitis ictu dissiculter. Novacula pisce quae tacta sunt, ferrum olent. Durissimum esse piscium constat, qui Oi bis vocetur : rotundus es, & sine squamis, totusque capite constat. VI. Milvago quoties cernatur extra aquam Volitans , tempestates mutari, Trebius Niger auctor est. Xiphiam, id est, gladium, rostro mucronato esse: ab hoc naves perfos as mergi in Oceano, ad locum Mauretaniae, qui Cotta Vocetur, non procul Lixo sumine. Idem loligines evolare ex aqua tradit, tanta multitudine ut navigia demergant.
VII. E manu vescuntur pisces in pluribus quidem Caesaris villis: sed quae veteres prodidere in stagnis, non piscinis, admirati, in Eloro Siciliae castello, non procul Syracusis: item in Labran- dei Iovis fonte anguillas : hae & inaures additas gerunt. Similiter in Chio juxta Senum delubrum :in Mesopotamiae quoque sonte Chabura, de quo
VII. Nam in Lyciae Myris in fonte Apollinis,
quem Curium appellant, ter fistula evocati veniunt ad augurium. Diripere eos carnes objectas, laetum est consultantibus: caudis abigere, dirum. Hierapoli Syriae in lacu Veneris aedituorum vocibus
140쪽
parent Vocati: exornati auro Veniunt: adulantes
scalpuntur: ora hiantia manibus inserendis praebent. In Stabiano Campaniaeiad Herculis petram , melanuri in mari panem abjectum rapi t: iidem ad nullum cibum, in quo hamus sit, accedunt.
pisces ad Pelen insulam, & ad Claromenas. Contra, ad scopulum Siciliae, ac Leptin Africae, & Euboeam , & Dyrrachium. Rursus ita salsos, ut posisint salsamenta exstimari, circa Cephaleniam & Ampelon , & Paron, & Deli petras : in portu ejusdem insulae, dulces. Quam differentiam pabulo constare non est dubium. Apion maximum piscium esse tradit porcum , quem Lacedaemonii orthragoriscum vocant: grunnire eum, cum capiatur. Esse ero illam naturae accidentiam, quod magis miremur, etiam in locis quibusdam, apposito occurrit exemplo. Siquidem salsamenta omnium generum in Italia Beneventi refici constat. X. Pisces marinos in usu fuisse protinus a condita Roma, auctor est Cassius Hemina: cujus Verba de ea re hic subjiciam: Numa constituit, ut pisces qui squamosi non essent, ni pollucerent: parsimonia commentus, ut convivia publica & privata , coenaeque ad pulvinaria facilius compararentur : ni qui ad polluctum emerent, pretio minus
parcerent, eaque Praemercarentur.
XI. Quantum apud nos Indicis margaritis pre' tium est, de quibus stio loco satis diximus, tantum apud Indos in curatio. Namque ista persuasione gentium constant. Gignitur quidem & in Rubro ma-