장음표시 사용
91쪽
lumbus emimis moritur, jumentum liberatur confestim. LI. Ebriosis ova noctuae per triduum data in vino , taedium ejus adducunt. Ebrietatem arcet pecudum assus pulmo praesumtus. Hirundinis rostri cianis cum myrrha tritus, & in vino quod bibetur inspersus, securos praestabit a temulentia. Invenit hoc Horiis Assyriorum reX. LII. Praeter haec sunt notabilia animalium ad hoc volumen pertinentium. Gromphenam avem in Sal dinia narrant grui similem , ignotam jam etiam Sar dis, ut existimo. In eadem provincia est ophion, cervis tantum pilo similis, nec alibi nascens. Iidem auctores nominavere subjugum, quod nec quale esset animal , nec ubi nasceretur, tradiderunt. Fuisse se quidem non dubito , cum & medicinae ex eo sint demonstratae. M. Cicero tradit animalia biuros vocari , qui vites in Campania erodant. LIII. Reliqua mirabilia ex his quae diximus. Non latrari a cane membranam ex secundis canis hahentem, aut leporis fimum vel pilos tenentem. In culicum genere mulioneS non amplius, quam uno die, vivere. Eosque qui arborarii pici rostrum habeant , & mella eximant, ab apibus non attingi. Porcos sequi eum, a quo cerebrum corvi acceperint in ossa. Pulverem, in quo se mula Volutaverit, corpori inspersum mitigare ardoreS amoris. Sorices fugari, si1 unus castratus emittatur. Anguina pelle, & sale, Sc farre cum serpyllo contritis una, dejectisque cum vino in fauces boum, uva maturescente, toto anno eos valere : vel si hirim-
92쪽
86 C. PLINII NATUR. HIST. LIB. XXX. '
dinum pulli tribus ossis dentur. Pulvere e vestigio anguium collecto, sparsas apes in alVos reverti. Arietis dextro teste praeligato oves tantum gigni. Non lassari in ullo labore, qui nervos ex alis &cruribus gruis habeant. Mulas non calcitrare, cum vinum biberint. Ungulas tantum mularum repertas, neque aliam ullam materiam, quae non per- roderetur a Veneno Stygis aquae, cum id dandum Alexandro Magno Antipater mitteret, memoria dignum est, magna Aristotelis infamia eX cogitatum. Nunc ad aquatilia reVertemur.
93쪽
95쪽
I. 'L QUATILIUΜ seqinintur in medicina beneficia , opifice natura ne in illis quidem cessante, &per undas fluctusque ac reciprocoS aestus, amniumque rapidos cursus improbas exercente vires: nusquam potentia majore , si verum fateri volumus: quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat. Terras devorant aquae, sammas necant, scandunt in sublime, & caelum quoque sibi vindicant, ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant: quae causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. Quid esse mirabilius potest aquis in caelo stantibus λ At illae, ceu parum sit in Iantam pervenire altitudinem, rapiunt eo secum piscium eXamina , saepe etiam lapides: subeuntque, portantes aliena pondera. Eaedem cadenteS Omnium terra nascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis velit reputare ut fruges gignantur , arbores fruticesque viVant, in caelum migrare aquaS , animamque etiam herbis vitalem inde deferre: justa confessione , Omnes terrae quoque vires aquarum esse beneficii. Quapropter ante omnia ipsaruna potentiae eXempla ponemus. Cunctas ςnim quis mortalium enumerare queat λ
96쪽
II. Emicant benigne passimque in plurimis terris, alibi frigidae, alibi calidae, alibi junctae, sicut
in Tarbellis Aquitanica gente, & in Pyrenaeis montibus , tenui intervallo discernente. Alibi tepidae egelidaeque auxilia morborum profitentes, & e
cunctis animalium hominum tantum causa erumpentes. Augent numerum Deorum nominibus Variis, urbesque condunt, sicut Puteolos in Campania , Staiyellas in Liguria, Sextias in Narbonensi provincia. Nusquam tamen largius quam in Bajano sinu, nec pluribus auxiliandi generibus, aliae sulphuris, aliae aluminis, aliae salis, aliae nitri, aliae bituminis, nonnullae etiam acida salsave mixtura. Vapore quoque ipso aliquae Prosunt. Tantaque eis est vis, ut balineas celefaciant, ac frigidam etiam in soliis fervere cogant, quae in Bajano Posidianae vocantur , nomine accepto a Claudii Caesaris liberto. Obsonia quoque percoquunt. Vaporant & in mari ipso, quae Licinii Crassi fuere : mediosque inter fluctus exssistit aliquid valetudini salutare. ΙΙΙ. Iam generatim nervis prosunt pedibusve , aut coxendicibus, aliae luxatis, fractisve. Ιnaniunt alvos. Sanant vulnera. Capiti auribusque privatim
medentur: oculis vero Ciceronianae. Digna memoratu villa esst ab Averno lacu Puteolos tendentibus imposita litori, celebrata porticu ac nemore, quam vocabat Cicero Academiam, ab exemplo
Athenarum, ibi compositis voluminibus ejusdem nominis, in qua & monumenta sibi instauraverat,
ceu vero non in toto terraxum orbe fecisset. Hu-
vis in parte prima, exiguo post obitum ipsuis , An-
97쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. 9 Itistio Vetere possidente, eruperunt fontes calidi , perquam salubres oculis, celebrati carmine Laureae Tullii, qui fuit e libertis ejus, ut protinus noscatur etiam ministeriorum haustus ex illa majestate ingenii. Ponam enim ipsum carmen, dignum ubique,& non ibi tantum legi iQuod tua, Romana vindex clari spme linguae, Stisa loco melius fusere Iussa viret:
Atque Academia celebratam nomine viliam Nunc reparat cultu sub potiore Vetus :Hic etiam apparent i ymphar non ante repertiae ,
Languida qtiae infuso lumina rore levant. Nimirum locus ipse sui Ciceronis honori Hoc dedit, hac fontes cum patefecit spe. Vt, quoniam totuw legitur e ne per orbem ,
Sint plures , oculis qua medeaΠtur, aquar.
IV. In eadem Campaniae regione Sinuessanae aquae sterilitatem feminarum, & virorum infantam abolere produntur.
V. In AEnaria insula, calculosis mederi. Et quae Vocatur Acidula, ab Teano Sidicino quatuor millibus passitum: haec frigida. Item in Stabiano, quae dimidia vocatur: & in Venafrano, ex fonte Acidulo. Idem contingit in Velino lacu potantibus. Item in Syriae sonte juxta Taurum montem, auctor est M. Varro: & in Phrygiae Gallo flumine Callimachus. Sed ibi in potando necessarius modus, ne lymphatos agat: quod in AEthiopia accidere his, sui e fonte Rubro biberint, Ctesias scribit. VI. Iuxta Romam Albulae aquae vulneribus me-
98쪽
VII. Thespiarum sons conceptus mulieribus repraesentat: item in Arcadia sumen Elatum. Custodit autem foetum Linus fons in eadem Arcadia, abortus hie fieri non patitur. E diverso in Pyrrhaea flumen, quod Aphrodisium Vocatur, steriles facit. VIII. Lacus Alphion vitiligines tollit. Varro auctor est, Titium quendam Praetura functum, ma morei signi faciem habuisse propter id vitium. Cydnus Ciliciae amnis podagricis medetur , sicut apparet in epistola Casi1i Parmensis ad M. Antonium. Contra, aquarum culpa in Troerene omnium pedes vitia sentiunt. Tungri civitas Galliae fontem habet insignem, plurimis bullis stellantem, ferruginei saporis: quod ipsum non nisi in fine potus intelligitur. Purgat hic corpora, tertianas febres discutit, calculoriimque vitia. Eadem aqua igne admoto turbida sit: ac postremo rubescit. Leucogaei fontes inter Puteolos & Neapolim oculis & vulneribus medentur. Cicero in admirandis posuit, Reatinis tantum paludibus ungulas jumentorum indurari.
IX. Eudicus in Hestiaeotide fontes duos tradit esse, Ceronem , ex quo bibentes oves nigras fieri:
Nelea, ex quo albas , ex utroque autem variaS.
Theophrastus in Thuriis Crathim candorem facere, Sybarinynigritiam bobus ac pecori.
99쪽
X. Quin & homines sentire disserentiam eam. Nam qui e Sybari bibant, nigriores esse, durioresque , & crispo capillo: qui ex Crathi, candidos mollioresque, ac porrecta coma. Item in Macedonia qui velint sibi candida nasci, ad Aliacmonem ducere: qui nigra aut fusca ad Axium. Idem omnia fusca quihusdam in locis tradit nasci, & fruges quoque, sicut in Messapiis. At in Lusis Arcadiae quodam fonte mures terrestres Vivere & conversari.
Erythris Aleos amnis pilos g nit in corporibus. XI. In Boeotia ad Trophonium Deum juxta si men Orchomenon duo sunt fontes, quorum alter memoriam, alter oblivionem assert, inde nominiabus inventiS. XII. In Cilicia apud oppidum Ceseum rivus fluit Neis , ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit. At in Cea insula fontem esse, quo hebetes fiant: Zamae in Africa, quo canorae VoceS. XIII. Vinum in taedium venire his qui ex Clitorio lacu biberint, ait Eudoxus : Theopompus , inebriari fontibus iis quos diximus. Mucianus Andri e fonte Liberi patris, statis diebus septenis ejι sDei vinum fluere, si auferatur a conspectu templi, sapore in aquam transeunte. XIV. Polycritus explere olei vicem juxta Solos Ciliciae fontem. Theophrastus hoc idem fieri in Ethiopia ejusdem nominis sonte. Lycos, in Indiae terris fontem esse, cujus aqua lucernae arde3nt. Idem Ecbatanis traditur. Theopompus in Scotussa lacum esse dicit, qui vulneribus medetur. XV. Iuba in Trogodytis lacum, insanum male-
100쪽
fica vi appellatum, ter die seri amarum salsumque,
ac deinde dulcem, totiesque etiam noctu, scatentem albis serpentibus vicenum cubitoriim. Idem in Arabia fontem exsilire tanta vi, ut nulla mora pondus impactum respuati XVI. Theophrastus Marsyae fontem in Phrygia ad Celaenarum oppidum saxa egerere. Non procul ab eo duo sunt sontes, Claeon & Gelon, ab effecistu Graecorum nominum dicti. Cyrici fons Cupidinis Vocatur, ex quo potanteS amorem deponere Mucianus credit. XVII. Cranone est fons calidus citra summum servorem, qui in Vinum additus , triduo calorem potionis custodit in vasis. Sunt & Mattiaci in Germania fontes calidi trans Rhenum, quorum haustus triduo servet. Circa margines Vero pumicem faciunt aquae.
XVIII. Quod s quis fide carere ex his aliqua
artiseratur, discat in nulla parte naturae majora esse miracula: quanquam inter initia operis abunde multa retulimus. Ctesias tradit Siden vocari stagnum in Indis, in quo nihil innatet, Omnia mergantur. Caelius apud nos in Averno ait etiam foulia subsidere: Varro, aves, quae adVotaVerint, emori. Contra in Africae lacu Apustidamo omnia sui tant , nihil mergitur: item in Siciliae fonte Phiniathia, ut Apion tradit: in Medorum lacu puteoque Saturni. Fons Limyrae transire solet in loca vicina, portendens aliquid : mirumque, quod cum piscibus transit. Responsa ab his petunt incolae cibo , quem rapiunt annuentes: si Vero eventum ne-