Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

111쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. Io

est: & si quinariae erunt, seXagena pondo pende re: si octonariae, centena : si denariae, celarenti Vicena , ac deinde ad has portiones. Denariae appellantur, cujus laminae latitudo antequam curVetur, digitorum decem est, dimidioque ejus quinaria. In omni anfractu collis quinariam fieri, ubi dometur impetus, necessarium es : item castella, prout res exiget. XXXII. Homerum calidoriim fontium mentionem non fecisse demiror, cum alioqui lavari calida frequenter induceret: videlicet quia medicina tunc non erat haec , quae nunc aquarum perfugio utituri Es: autem utilis sulphurata nervis, aluminata paralyticis , aut simili modo solutis: bituminata aut nitrosa , qualis Cutilia, bibendo atque purgationibus. Plerique in gloria ducunt, plurimis horis perpeti calorem earum : quod est inimicissimum: namque paulo diutius, quam balineis, uti Oportet, ac postea frigida dulci, nec sine oleo discedentes: quod vulgus alienum arbitratur, idcirco non alibi corporibus magis obnoxiis. Quippe & vastitate odoris capita replentur, & frigore infestantur sudantia, Corporum parte mersa. Similis error, quam plurimo potu gloriantium. Vidique jam turgidos bi-hendo: in tantum ut anuli integerentur cute, climreddi non posset hausta multitudo aquae. Nec hoc ergo fieri convenit sine crebro salis gustu. Utvntur & coeno fontium ipsorum utiliter: sed ita, si illitum Sole inarescat. Nec vero omneS quae sint calidae, medicatas e se credendum, sicut in Segesta Siciliae, Larissa, Troade, Magnesia, Melo, Li-

112쪽

C. PLINII SECUNDI

Io6 para. Nec decolor species aeris argentive ut multi existimavere) medicaminum argumentum est: qu3ndo nihil eoruni in Patavinis fontibus, ne odoris quidem disserentia aliqua deprehenditur. XXXIII. Medendi modus idem & in marinis erit, quae calefiunt ad nervorum dolores, ferruminandas i acturas, ossaque contusa: item corpora siccanda, qua de causa & frigido mari utuntur. Praeterea est alius usus multiplex, principalis vero navigandi phthisi affectis, ut diximus, aut sanguinem egerentibus: sicut proxime Annaeum Gallionem fecisse post Consulatum meminimus. Neque enim AEgyptus propter se petitur, sed propter longinquitatem navigandi. Quin & vomitiones ipsae instabili volutatione commotae plurimis morbis capitis , OculorUm, pectoris, medentur: omnibusque, propter quae elleborum bibitur. Aquam vero maris per se esticaciorem discutiendis tumoribus putant medici , si illa decoquatur hordeacea farina ad parotidas. Emplastris etiam, maxime albis, & malagmatis miscent. Prodest & infusa crebro ictu. Bibitur quoque, quamvis non sine injuria stomachi, ad purganda corpora, bilemque atram, aut sangui-

Nein concretum reddendum alterutra parte. Quidam & in quartanis dedere eam bibendam, &in tenesmis articulariisque morbis asservatam, & in hoc vetustate virus deponentem. Aliqui decoctam, omnes ex alto haustam, nullaque dulcium miXtura corruptam , in quo usu praecedere vomitum Volunt. Tunc quoque acetum aut Vinum aqua miscent. Qui Puram dedere, raphanos supermandi ex mulso ace-

113쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. io 7

to jubent, ut ad vomitiones revocent. Clysteribus quoque marinam infiindunt tepefactam. Testiuna quidem tumori fovendo non aliud praeserunt. Item pernionum vitio ante hulcera. Simili modo pruritibus , psoris, de lichenum curationi. Lendes quoque Sc tetra capitis animalia hac curantur : Sc liventia reducit eadem ad colorem. In quibus curationibus post marinam aceto calido fovere plurimum prodest. Quin & ad ictus venenatos salutaris intelligitur, ut phalangiorum & scorpionum :& ptyade aspide respersis. Calida autem in his assumitur. Sumtur eadem cum aceto capitis doloribuS.

T.Ormina quoque & choleram calida infiisa clysteribus sedat. Dissicilius perfrigescunt marina calefacti. Mammas sororiantes, praecordia, maciemque corporis piscinae maris corrigunt. Aurium gravitatem , capitis dolores, cum aceto ferventium vapor. Rubiginem ferro marinae celerrime exterunt. Pecorum quoque scabiem sanant, lanasque emolliunt. XXXIV. Nec ignoro, haec mediterraneis supervacua Videri posse. Verum & hoc cura providit, inventa ratione qua sibi quisque aquam maris faceret. Illud in ea ratione mirum, si plus quam sextarius salis in quatuor aquae sextarios mergatur, vinci aquam, salemque non liquari. Cetero sextarius salis cum quatuor aquae sextariis , salsissimi maris vim & naturam implet. Moderatissimum autem putant, supra dictam aquae mensuram octonis cyathis salis temperari, quoniam ita nerVOS ex. calefaciat, & corpus non exasperet.

114쪽

io 8 C. PLINII SECUNDI

XXXV. Inveteratur : & quod vocant thala meli, aequis portionibus maris , mellis, imbris : ex alto ad hunc usis in advehunt, fictilique vasedc picato condunt. Prodest ad purgationes maxime sine stomachi Vexatione, Sc stapore grato &

XXXVI. Hydromeli quoque ex imbre puro cum melle temperabatur quondam, quod daretur appetentibus vini aegris, veluti innocentiore potu, damnatum jam multis annis, iisdem vitiis, quibus vinum , nec iisdem utilitatibus. XXXVII. Quia saepe navigantes desectu aquae dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabimuS. Expansa circa navim vellera madescunt accepto halitu maris, quibus humor dulcis exprimitur. Item demissae reticulis in mare concavae e cera pilae, vel vasa inania obturata, dulcem intra se colligunt humorem. Nam in terra marina aqua Br-gilla percolata dulcescit. Luxata corpora & hominum & quadrupedum, natando in cujus libeat generis aqua, facillime in artus redeunt. Est & in metu peregrinantium, Ut tentent valetudinem aquae

ignotae: hoc cavent e balineis egressi statim frigidam suspectam hauriendo. XXXVIII. Muscus, qui in aqua fuerit, podagris

illitus prodest : item oleo admixto, talorum dolori tumorique. Spuma aquae affrictu vorticaS tollit. Nec non arena litorum maris , praecipue tenuis& Sole candens, in medicina est siccandis corporibus coopertis hydropicorum , aut rheumatismos sentientium. Et hactenus de aquis : nunc de aquati-

115쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. Ioylibus. Ordiemur autem, ut in reliquis, a principalibus eorum, quae sunt sal & spongia. XXXIX. Sal omnis aut fit, aut gignitur: utriimque pluribus modis , sed causa gemina, coacto humore, aut siccato. Siccatur in lacu Tarentino aesti. vis solibus, totumque stagnum in s alem abit, modicum alioqui , altitudine genua non exceden S. Item in Sicilia in lacu qui Cocanicus vocatur,& alio iuxta Gelam. Horum extremitateS tantum

inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, ubi largius coquitar, & usque ad medium lacum. Aliud etiam in eo mirabile, quod tantundem noctu subvenit, quantum die auferas. Omnis est talis sal minutus , atque non gleba est. Aliud genus ex aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis litoribus ac scopulis relicta. Hic omnis rore densatur: & est acrior qui in scopulis invenitur. Sunt etiamnum naturales differentiae tres. Namque in Bactris duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad Arios, sale exaestuant : sicut ad Citium in Cypro , & circa Memphin, extrahunte lacu, dein Sole siccant. Sed & summa fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub gelu fluente , ut apud Caspias portas, quae salis flumina

appellantur. Item circa Mardos & Armenios. Praeterea apud Bactros amnes OchuS & Oxus, ex appositis montibus deferunt salis ramerina. Sunt Sc in

Africa lacus, & quidem turbidi, salem serentes. Ferunt quidem & calidi sontes, sicut Pagasaei. Et hactenus habent se genera ex aquis sponte Drovenientia.

116쪽

C PLINII SECUNDI

Sunt & montes nativi salis , ut in Indis Orome.

nus, in quo lapicidinarum modo caeditur renascens : majusque regum vectigal ex eo , quam exa iro est atque margaritis. Effoditur & e terra, ut

palam est , humore densato, in Cappadocia. Ibi

quidem caeditur specularium lapidum modo. Pondus magnum glebis , quas micas vulgus appellat. Gerrhis Arabiae oppido muros domosque massis salis faciunt, aqua ferruminantes. Invenit & juxta Pelusium Ptolemaeus rex, cum castra faceret. Quo exemplo postea inter 2Egyptum & Arabiam , etiam squalentibus locis , coeptus est inveniri, detractis arenis : qualiter & per Africae sitientia usque ad

Hammonis oraculum. Is quidem crescenS cum Luna noctibus. Nam Cyrenaici tractus nobilitantur Hammoniaco & ipso, quia sub arenis inveniatur, appellato. Similis est colore alumini, quod schiston vocant, longis glebis, neque perlucidis, ingratus sapore, sed medicinae utilis. Probatur quam maxime perspicuus, rectis scismiris. Insigne de eo proditur, quod levissimus intra specus suos, in lucem universam prolatus, vix credibili pondere ingravescat. Causa evidens, cuniculorum spiritu madido sic adjuvante molientes, ut adjUVant aqLUE. Adulteratur Siculo , quem Cocanicum appellavimus : nec non & Cyprio mire simili. In Hispania quoque citeriore Egelastae caeditur, glebis paene translucentibus, cui jam pridem palma a pleris cyte medicis inter Omnia falis genera perhibetur. Omnis locus in quo reperitur sal, sterilis est, nihilque gignit: in totum sponte nucens intra haec est.

117쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. III Factitii varia genera. Vulgaris plurimusque in

salinis , mari adfiiso, non sine aquae dulcis riguis , sed imbre maxime juVante, ac super Omnia Sole multo , non aliter inarescens. Africa circa Uticam construit acervos salis ad collium speciem : qui ubi Sole Lunaque induruere, nullo humore liquescunt, vixque etiam ferro caeduntur. Fit tamen dia

in Creta sine riguis, in salinas mare infundentibus:& circa AEgyptum, ipso mari inquente in solium ut credo) Nilo succosum. Fit & e puteis in salinas ingestis. Prima densatio Babylone in bitu men liquidum cogitur, oleo simile , quo & in

lucernis utuntur : hoc ditracto subest sal. Et in Cappadocia e puteis ac fonte aquam in salinas ingerunt. In Chaonia eX coquunt aquam ex fonte , refrigerandoque salem faciunt inertem, nec candidum. Galliae Germaniaeque ardentibus lignis aquam salsam infundunt.

XL. Hispaniae quadam sui parte e puteis hauriunt , muriam appellant: & illi quidem etiam lignum referre arbitrantur. Quercus Optima, ut quae

per se cinere sincero vim salis reddat : alibi corylus laudatur : ita infuso liquore salso carbo etiam in salem vertitur. Quicunque ligno confit sal, niger est. Apud Theophrastum invenio, Umbros arundinis Sc junci cinerem decoquere aqua solitos, donec exiguum superesset humoris. Quin & e muria salsamentorum recoquitur, iterumque consumto liquore ad naturam suam redit: Vulgo e maenis

jucundissimuS. XLI. Marinorum maxime laudatur Cyprius a

118쪽

311 C. PLINII SECUNDI

Salamine : de stagnis Tarentinus, ac Phrygius, qui

Tatiaeus Vocatur. Hi duo oculis utiles. A Cappadocia vero qui in laterculis affertur, cutis nitorem dicitur facere. Magis tamen extendit is, quem Citieum appellavimus. Itaque a partu Ventrem eo cum melanthio illiniunt. Salsissimus sal qui siccissimus : stiavissimus omnium Tarentinus atque candidissimus : & de cetero fragilis , qui maxime candidus. Pluvia dulcescit omnis. SuaViorem tamen rores faciunt: sed copiosum Aquilonis flatus. Austro non nascitur. Flos salis non sit, nisi Aquilonibus. In igne nec crepitat, nec eXssilit Tragasaeus, neque Acanthius ab oppido appellatus : nec ullius spuma, Aut ramentum : aut tenuis. Agrigentinus ignium patiens, ex aqua eXsilit. Sunt colorum differentiae. Ruber Memphi, rusus est circa Oxum: Centuripis purpureus. Circa Gelam in eadem Sicilia tanti splendoris, ut imaginem recipiat. In Cappadocia croceus effoditur, translucidus & . odoratissimus. Ad medicinae usus, antiqui Tarenutinum maxime laudabant. Ab hoc quemcunque e marinis : ex eo genere, spumeum praecipite. Iumentorum vero & boum oculis, Tragasaeum & Baeticum. Ad obsonium & cibum utilior, quisquis

facile liquescit : item humidior: minorem enim amaritudinem habent, ut Atticus & Euboicus. Servandis carnibus aptior acer δί siccus, ut Megaricus. Conditur etiam odoribus additis, & pulmenti tarii vicem implet, excitans aviditatem, invitanssique in omnibus cibis, ita ut sit peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta. Ita est in

119쪽

ΝATUR. HISTOR. LIB. XXXI. II 3

mandendo quaesitis garo. Quin & pecudes armen. taque & jumenta sale maxime sollicitantur ad pastum, multo largiore lacte, multoque gratiore etiam in caseo dote. Ergo hercules vita humanior sine sale non quit degere : adeoque necessarium elementum est , ut transierit intellectus ad voluptates animi quoque. Nam ita sales appellantur: omnisque vitae lepos & summa hilaritas, laborumque requies non alio magis Vocabulo constat. Honoribus etiam militiaeque interponitur, salariis inde dictis, magna apud antiquos auctoritate, sicut apparet ex nomine Salariae viae, quoniam illa salem in Sabinos portari convenerat. Ancus Marcius rex salis modios sex mille in congiario dedit populo, & salinas primus instituit. Varro etiam pulmentarii Vice usos veteres , auctor est: & salem cum pane esitasse eos Proverbio apparet. Maxime tamen in sacris intelligitur auctoritas, quando nulla conficiuntur sine mola falsa. XLII. Salinarum sinceritas summam secit suam differentiam, quandam favillam salis, quae levis-s ma ex eo est & candidissima : appellatur & flos salis, in totum diversa res, humidiorisque naturae,& crocei coloris , aut rufi, Veluti rubigo salis :Odore quoque ingrato, ceu gari, dissentiens a sale , nCn modo a spuma. AEgyptus invenit, videturque Nilo deferri. Et fontibus tamen quibusdam innatat. Optimum ex eo , quod olei quandam pinguitudinem reddit. Est enim etiam in sale pinguitudo , quod miremur. Adulteratur autem tingiturque rubrica, aut plerumque testa trita : qui sucus

C. Plin. Vol. V. ' - Η

120쪽

C. PLINII SECUNDI

II 4 aqua deprehenditur, diluente factitium colorem cum verus ille non nisi oleo resolvatur, & unguent rii propter colorem eo maXime Utantur. Ca. nitia in vasis summa est : media vero pars humidior, ut diximus. Floris natura aspera, eXcBl-

factoria , stomacho inutilis. Sudorem ciet, alvum solVit in vino & aqua, acopis & smegmatis utilis. Detrahit & ex palpebris pilos essicacissime.

Faeces imae concutiuntur, Ut color croci redeat.

Praeter haec etiamnum appellatur in salinis salsugo, ab aliis salsilago, tota liquida, marina aqua salsior, vi distanS. XLIII. Aliud etiamnum liquoris exquisiti genus , quod garon Vocavere , intestinis piscium ,

ceterisque quae abjicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies. Hoc olim conficiebatur ex pisce, quem Graeci garon vocabant: capite ejus usto, sussitu extrahi secundas monstrantes. Nunc e scombro pisce laudatissimum in Carthaginis Spartariae cetariis : Sociorum id appellatur, singulis millibus nummum permutantibus congios fere binos. Nec liquor ullus paene praeter Unguenta majore in pretio esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. Scombros quidem, & Mauretiana, Baeticaeque Carteja, ex Oceano intrantes capiunt, ad nihil aliud utiles. Laudantur & Clazomenae garo,

Pompejique, dc Leptis: sicut muria Antipolis ac Thurii, jam vero & Dalmatia. XLIV. Vitium hujus est alex, imperfecta nec colata faex. Coepit tamen & privatim ex inutili pisciculo, minimoque confici. Apuam nostri

SEARCH

MENU NAVIGATION