장음표시 사용
401쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 39
Pho. Profecto inter molles Viros durasset cognomen Magni, si prima Victoria sic triumphasses. E margaritis, Magne, tam prodiga re, & feminiS reperta, quam gerere te fas non sit, hinc fieri tuos vultus λ sic te pretiosum videri λ Nonne illas milior tui est imago, quam Pyrenaei jugis imposuisti λ Grave profecto foedumque probrum ercti, ni verius irae Deorum Ostentum credi oporteret . clareque intelligi posset, jam tum illud caput, Orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum. Cetera triumphi ejusdem quam virilia i Reipublicae& Quaestoribus, qui oram maris defendissent datum mille talentum: militibus singulis sena millia sestertium. Tolerabiliorem tamen fecit causam Caii Principis, qui super omnia muliebria, socculos induebat e margaritis : & Neronis principis, qui sceptra & personas histrionum, & cubilia amatoria unionibus construebat. Quin immo etiam jus videmur perdidisse corripiendi gemmata potori. , &varia supellectilis genera, anulos transeunteS. . Quae enim non luxuria innocentior existimari possit λVII. Eadem victoria primum in Urbem murrhina invexit: primusque Pompejus lapides & pocula ex eo triumpho Capitolino Iovi dicavit : quae
protinus ad hominum usum transiere, abaciS etiam escariisque vasis inde expetitis. Excrescitque in dies ejus rei luxus, murrhino LXX talentiS emto , capaci plane ad sextarios tres calice. Potavit ex eo ante hos annos Consularis, ob amorem abrose ejus margine, ut tamen injuria illa pretium auferet : neque est hodie murrhini alterius praestan-
402쪽
tior indicatura. Idem in reliquis generis ejus quantum voraverit, licet existimare ex multitudine , quae tanta suit, ut auferente liberis ejus Nerone Domitio, theatrum peculiare trans Tiberim hortis exposita occuparent : quod a populo impleri canente se , dum Pompejano praeludit, etiam Neroni satis erat: qui vidit tunc annumerari unius scyphi fracta membra, quae in dolorem , credo , seculi, invidiamque fortunae , tanquam Alexandri Magni corpus , in conditorio servari, ut ostentarentur, placebat. T. Petronius Consularis moriturus, invidia Neronis principis , ut mensam ejus exheredaret, trullam murrhinam trecentis talentis emtam fregit. Sed Nero, ut par erat principem, Vicit omnes, trecentis talentis capidem unam parando. Memoranda res tanti Imperatorem patremque patriae
VIII. Oriens murrhina mittit. Inveniuntur enim ibi in pluribus locis, nec insignibus , maxime Parthici regni : praecipue tamen in Carmania. Humorem putant sub terra calore densari. Amplitudine nusquam parvos excedunt abacos : crassitudine raro, quanta dictum est vasi potorio. Splendor his sine viribus, nitorque verius, quam splendor. Sed in pretio varietas colorum subinde circumagentibus se maculis in purpuram candoremque, & tertium ex utroque ignescentem, veluti per transitum coloriS, purpura, aut rubescente lacteo. Sunt qui maxime in iis laudent extremitates,& quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur. His maculae pingues placent:
403쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 397
translucere quidquam, aut pallere, vitium est. Item sales, Verrucaeque non eminentes, 1ed ut in corpore etiam plerumque sessiles. Aliqua dc in odore commendattio est.
IX. Contraria huic causa crystallum facit, gelu vehementiore concreto. Non aliubi certe reperitur, quam ubi maxime hibernae nives rigent: glaciemque esse certum est : unde & nomen Graeci dedere. Oriens & hanc mittit, quoniam Indicae nulla praefertur. Nascitur & in Asia, vilissima circa Alabanda , & Orthosiam, finitimisque montibus, item in Cypro. Sed laudata in Europae Alpium jugis. Juba auctor est, & in quadam insula Rubri maris ante
Arabiam sita nasci, quae Necron Vocetur, & in ea, quae juxta gemmam topazion serat, cubitalemque effossam a Pythagora Ptolemaei regis praefecto. Cornelius Bocchus & in Lusitania nasci perquam mirandi ponderis Ammaensibus jugis , depressis ad libramentum aquae puteis. Mirum & quod Xenocrates tradit Ephesius, aratro in Asia & CP pro excitari. Non enim inVeniri in terreno, nec nisi inter cautes creditum fuerat. Similius vero est, quod idem Xenocrates tradit, torrentibus saepe deportari. Sudines Vero negat nisi ad meridiem spectantibus locis nasci : quod certum est: non enim reperitur in aquosis , quanquam in regione praegelida , vel si ad vada usque glacientur amnes. Caelesti humore, parvaque nive id fieri necesse est: ideo caloris impatiens, non nisi frigido potui ad-. dicitur. Quare sexangulis nascatur lateribus, non facile ratio inveniri potest : eo masis quod neque
404쪽
mucronibus eadem species est, & ita absolutus est laterum laevor, ut nulla id arte possit aequari. X. Magnitudo amplissima adhuc Visa nobis erat, quam in Capitolio Livia Augusta dicaverat, libra
rum circiter quinquaginta. Xenocrates auctor est,
Vas amphorale Visum : & aliqui, ex India crystallum sextariorum quatuor. Nos liquido assirmare possumus, in cautibus Alpium nasci, atque adeo inviis , ut plerumque fune pendenteS eam extrahant. Peritis signa & indicia nota sunt. Infestantur plurimis vitiis: scabro ferrumine, maculosa nube, Occulta aliqua Vomica, praeduro fragilique centro : item sale appellato. Est & rufa aliquibus rubigo: aliis capillamentum rimae simile. Hoc artifices caelatura occultant. Quae vero sine vitio sunt, puras esse malunt, acenteta appellantes, nec spumae colore, sed limpidae aquae. Postremo auctoritas in pondere est. Invenio Medicos, quae sunt urenda corporum , non aliter utilius id fieri putare, quam
crystallina pila adversis posita Solis radiis. Alius hic
furor, Η-S. CL Μ. trullam unam non ante multos annoS mercatam a matre familias, nec divite. Idem Nero amissarum rerum nuntio accepto, duos calices crystallinos in suprema ira fregit illisos. Hare fuit ratio seculum suum punientis , ne quis alius ex his biberet. Fragmenta sarciri nullo modo queunt. Mire ad similitudinem accessere vitrea, sed prodigii modo, ut suum pretium auxerint crystalli, non. diminuerint. XI. 1. Proximum locum in deliciis, feminarumtamen adhuc tantum, succina obtinent: eandem-
405쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 399
que omnia haec, quam gemmα, alictoritatem, sane majorem aliquibus de causis crystallina & murrhina, rigidi potus utraque. In silccinis causam ne deliciar quidem adhuc excogitaVerunt. Occasio est vanitas Graecorum diligentiae. Legentes modo aeque perpetiantur me de ortu eorum , cum hoc quoque intersit vitae, scire posteros quidquid illi prodidere mirandum. Phaethontis fulmine icti sorores fletu mutatas in arbores populos, lacrimis electrum omnibus annis fundere juxta Eridanum amnem, quem Padum VocamuS : & electrum appellatum , quoniam Sol vocitatus sit Elector, plurimi Poetae dixere, primique, ut arbitror, AEschylus , Philoxenus , Nicander , Euripides , Satyrus. Quod esse falsum, Italiae testimonio patet. Diligentiores eorum, Electridas insulas in mari Adriatico esse dixerunt, ad quas dilaberetur Padus. Qua appellatione nullas unquam ibi fuisse, certum est e
nec vero ullas ibi appositas esse, in quas quidquam cursu Padi devehi possit. Nam quod Aschylus in Iberia , hoc est, in Hispania , Eridanum esse
dixit, eundemque appellari Rhodanum , Euripides rursus, & Apollonius in Adriatico litore consuere Rhodanum & Padum , faciliorem Veniam facit ignorati succini, in tanta orbis ignorantia. Modestiores, sed aeque falsum prodidere, in extremis Adriatici sinus rupibus inviis arbores stare, quae Canis ortu hoc est inderent gummi. Theophrastus in Liguria estodi dixit. Chares vero Phaethontem in AEthiopia Hammonis obiisse: ob id delubrumihi esse atque oraculum, electriimque gigni. Phil
406쪽
mon fossile esse, & in Scythia erui duobus locis:
candidum atque cerei coloris, quod vocaretur electrum : in alio loco fulvum, quod appellaretur stib- alternicum. Demostratus lyncurion id vocat, &fieri ex urina lyncum bestiarum , e maribus sulvum & igneum, e seminis languidius atque candidum. Alii dixere langurium, & esse in Italia bestias langurias. Zenothemis langas Vocat easdem,& circa Padum iis vitam assignat. Sudines arborem quae gignat in Liguria. In eadem sententia & Metrodorus fuit. Sotacus credidit in Britannia petris emuere, quas electridas vocat. . Pytheas Guttonibus Germaniae genti accoli aestuarium Oceani, Mento nomon nomine, spatio stadiorum sex mil-lium: ab hoc diei navigatione insulam abesse Abalum: illuc vere suctibus advehi, & esse concreti maris purgamentum: incolas pro ligno ad ignem uti eo , proximisque Teutonis vendere. Huic &Timaeus credidit, sed insulam Basiliam vocavit. Philemon ait flammam ab electro reddi. Nicias Solis radiorum succum intelligi voluit. Hos circa occasum credit vehementiores in terram actos, pinguem sudorem in ea parte Oceani relinquere, deinde aestatibus in Germanorum litora ejici. Et in AEgypto nasci simili modo, & vocari Sacal: item in India , gratiusque thure esse Indis. In Syria quoque seminas verticillos inde facere : & vocare harpaga , quia folia & paleas vestiumque fimbrias rapiat. Theochrestus Oceano id exaestuante ad Pyrenaei promontoria ejici: quod & Xenocrates credidit , qui de iis nuperrime scripsit. Vivit adhuc
407쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. go IAsarubas, qui tradidit juxta Atlanticum mare esse lacum Cephisiada, quem Mauri Vocant Electrum. Hunc Sole excalfactum e limo dare electrum suitans. Mnaseas Africae locum Sicyonem appellat, &Crath in amnem in Oceanum effluentem e lacu, in quo aves, quas Meleagridas & penelopas vocat:& vere ibi nasci, ratione eadem, qua supra dictum est de Electride lacu. Theomenes , iuxta Syrtim magnam hortum Hesperidum esse, ex quo in stagnum cadat, colligi Vero a Virginibus Hesperidum. Ctesias Indis flumen esse Hypobarum, quo Vocabulo significetur omnia in se ferre bona: fluere a
Septemtrione in exortivum Oceanum juxta montem silvestrem arboribus electrum ferentibus. Arbores eas siptachoras Vocari, qua appellatione significetur praedulcis suavitas. Mithridates in Germaniae litoribus esse insulam, Vocarique eam Ose-rictam, cedri genere silvosam: inde defluere in petras. Xenocrates non succinum tantum in Italia, verum etiam thyon Vocari, a Scythis Vero sacrium,
quoniam & ibi nascatur. Alios putare in Numidia gigni. Super omnes esst Sophocles Tragicus poeta, quod equidem miror tanta gravitate cothurni, &praeterea vitae fama, alias principe loco genitus Athenis, rebus gestis, exercitu ducto. Hic ultra Indiam fieri dixit e lacrimis Meleagridum avium Meleagrum deflentium. Quod & credidisse eum, vel sperasse aliis persuaderi posse, quis non miretur quamve pueritiam tam imperitam posse reperiri,
quae avium ploratus annuos credat, lacrimas ve tam
grandes , avesque e Graecia, ubi Meleager periit, C. Plin. GL H. ' C c
408쪽
ploratum isse in Indos λ Quid ergo λ non multa
aeque fabulosa produnt poetae 8 Sed hoc ea in re, quae quotidie inveniatur atque abundet, & hoc mendacium coarguat, serio quenquam dixisse, summa hominum contemtio est, & intoleranda mendaciorum impunitRS.
1. Certum est gigni in insulis Septemtrionalis Oceani, & a Germanis appellari glessum: itaque& a nostris unam insularum ob id Glesiariam appellatam , Germanico Caesare ibi classibus rem gerente , Austraviam a barbaris dictam. Nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribus, ut gummi in cerasis, resina pinis. Erumpit humoris abundantia: densatur rigore Vel tepore autumnali. Cum intumescens aestus rapuit ex insulis, certe in Iitora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur, atque considere in vado: quod arboris succum esse prisci nostri credidere, ob id succinum
appellanteS. Pineae autem arboris esse indicio est pineus in attritu odor, & quod accensum tedae modo ac nidore sagret. Assirmatur a Germanis ideo maxime appetitam proVinciam: & inde advectos primum, quos Graeci macatos Vocabant. Famam rei fecere proximae Pannoniae , id accipientes circa mare Adriaticum. Pado vero annexae fabulae videtur causa, hodieque Transpadanorum agrestibus seminis , monilium vice succina gestantibus, maXime decoris gratia, sed & medicinae : quando tonsillis creditur resistere, & faucium vitiis, Vario genere aquarum juxta infestante guttura ac vicinas carnes. Sexcentis sere M. Pass. a Carnuato Pan-
409쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. ηοι
noniae abest litus id Germaniae, ex quo invehitur, Percognitum nuper. Vidit enim Eques Romanus, inissus ad id comparandum a Juliano curante gladiatorium munus Neronis principis, qui haec commercia & litora peragravit, tanta copia invecta, ut retia arcendis feris podium protegentia succino nodarentur: arma vero, & libitina, totusque unius diei apparatus esset e succino. Maximum pondus is glebae attulit XlII librarum. Nasci Sc in India certum est. Archelaus, qui regnavit in Cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente tradit advehi rude,
polirique adipe suis lactentis incoctum. Liquidum
primo destillare, argumento sunt quaedam intus translucentia , Ut formicae aut culiceS , lacertaeque , quas adhaesisse musteo non es dubium , & incli sas indurescenti. XII. Genera ejus plura. Candida odoris praestantissimi. Sed nec his , nec cereis pretium. FulUis major auctoritas. Ex iis etiamnum amplior tranlucentibus, praeterquam si nimio ardore sagrent: imaginemque igneam inesse, non ignem, placet. Summa laus Falernis a vini colore dictis, molli fulgore perspicuis. Sunt & in quibus decocti mellis lenitas
placeat. Verum hoc quoque notum fieri oportet, quocunque libeat, tingi, hoedorum sevo, & anchusae radice : quippe etiam conchylio inficiuntur. Ceterum attritu digitorum accepta caloris anima trahunt in se paleas ac folia arida, quae levia sunt: ac, ut magnes lapis, ferri ramenta quoque. Sucincina oleo addita fagrant dilucidius diutiusque, quam lini medulla. Taxauo in deliciis tanta, ut C c a
410쪽
4o hominis quamvis parva effgies, vivorum hominum Vigentiumque pretia superet, prorsus ut castigatio una non sit satis. In Corinthiis ars placet ZUro argentoque mixtum, in caelatis ars & ingenia. Murrhinorum & crystallinorum diximus gratiam: uniones, quod capite circumseruntur, gemmae digitis : in omnibus denique aliis vitiis ostentatio aut usus placet: in succinis deliciarum tantum conscie n. tia. Domitius Nero in ceteris vitae suae portentis, capillos quoque conjugis suae Poppaeae in hoc nomen adoptaVerat, quodam etiam carmine succina appellando. Et quoniam nullis vitiis desunt pretiosa nomina, ex eo tertiuS quidam hic colos coepit expeti a matronis. Usus tamen succinorum invenitur aliquis in medicina : sed non ob hoc seminis placent. Infantibus adalligari amuleti ratione prodest. Callistratus & cuicunque aetati contra lymphationes' prodesse tradit, & urinae dissicultatibus potum, adalligatumque. Hic & differentiam novam attulit appellando chryselectrum, quasi coloris aurei , de matutino gratissimi aspectus, rapacissimum ignium, & si juxta fuerint, celerrime ardescens. Hoc collo adalligatum, mederi febribus & morbis : tritum cum melle ac rosaceo, aurium vitiis: Scsi cum melle Attico conteratur, oculorum quoque obscuritatibus. Stomachi etiam Vitiis vel per se farina ejus sumta , Vel cum mastiche ex aqua pota. Succina etiam gemmiS, quae sunt translucidae, adulterandis magnum habent locum, maXime amethystis , cum omni, ut diXimus, colore tingantur.
