Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

51쪽

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXX.

1. Id cic4s vanitates saepius quidem Bntece

dente operis parte, ubicunque causae locusque posceba't, coarguimus , detegemusque etiamnum : in paucis tamen digna res est, de qua plura dicantur , Vel eo ipso quod fraudulentissima artium pli r1mum in toto terrarum orbe, plurimisque seculis valuit. Auctor1tatem ei maximam fuisse nemo miretur , quandoquidem sola artium tres alias imperiosissimas humanae mentis complexa in unam se redigit. Natam primum e Medicina nemo dubitat, ac specie salutari irrepsisse velut altiorem sanctioremque Medicinam : ita blandissimis desideratissimisque promissis addidisse vires religionis, ad quas maXime etiamnum caligat humanum genus. Atque ut hoc quoque suggesserit, miscuisse artes Mathematicas , nullo non avido futura de sese sciendi, atque ea e caelo Verissime peti credente Ita possessis hominum sensibus triplici vinculo , in tantum fastigii adolevit, ut hodieque etiam in magna parte gentium praevaleat, & in Oriente regum regibus imperet. II. Sine dubio illic orta in Perside a Zoroastie, ut inter auctores convenit. Sed unus hic fuerit,

52쪽

6 C. PLINII SECUNDI

an postea & alius, non satis constat. Eudoxus, qui inter sapientiae sectas clarissimam, iitilissimamque eam intelligi voluit, Zoroastrem hunc sex millibus

annoriun 3nte Platonis mortem fuisse prodidit. Sic Sc Aristoteles. Hermippus qui de tota ea arte diligentissime scripsit, & vicies centum millia Versuum a Zoroastre condita, indicibus quoque Voluminum ejus positis explanaVit, praeceptorem, a quo institutum diceret, tradidit Agonacem, ipsum vero quinque millibus annorum ante Trojanum

bellum fuisse. Mirum hoc in primis, durasse memoriam artemque tam longo MVo, commentariis non intercidentibus, praeterea nec clariS nec continitis si iccessionibus custoditam. Quotus enim quisque auditu saltem cognitos habet, qui soli cognominantur, Apuscorum, & Zaratum Medos, Babyloniosque Marmarum, de Arabantiphocum, aut Asia

syrium Tarmoendam, quorum nulla eXstant monumenta λ Maxime tamen mirum est, in bello Troiano tantum de arte ea silentium fuisse Homero, tantumque operis ex eadem in Ulyssis erroribus , adeo ut totum opus non aliunde constet. Siquidem Protea & Sirenum cantus apud eum non aliter intelligi volunt: Circe utique & inferum evocatione hoc solum agi. Nec postea quisquam dixit,

quonam modo Venisset Telmessum religiossissimam urbem, quando transisset ad ThessalaS matres, quarum cognomen diu obtinuit in nostro orbe alienae gentis. Trojanis itaque temporibus Chironis medicinis contenta, & solo Marte fulminante , miror

equidem Achillis populis famam ejus in tantili

53쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXX. 47

adhaesisse, ut Menander quoque literarum subtilia rati sine aemulo genitus, Thessalam cognominarer fabulam, complexam ambageS seminarum detrahentium Lunam. Orphea putarem e propinquo

primum intulisse, ad vicina usque, sit perstitionem ac Medicinae profectum, si non expers sedes ejus tota Thrace Magices filisset. Primus, quod exstet, ut equidem invenio, commentatus de ea Osthanes, XerXem regem Persarunt

bello, quod is Graeciae intulit, comitatus: ac velut semina aris portentos, sparsisse, obiter insecto ,

'UBcunque commeaVerat, mundo. Diligentiores paulo ante hunc ponunt Zoroastrem alium Pro connesium. Quod certum est, hic maxime Osth nes ad rabiem, non aviditatem modo scientiae ejus, Graecorum populos egit. Quanquam animadverto, summam literarum claritatem gloriamque ex ea

scientia antiquitus & paene semper petitam. Certe Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato ad hanc discendam navigavere, exsiliis Verius, quam peregrinationibus , susceptis. Hanc reversi praedicavere : hanc in arcanis habuere. Democritus Apollobechen Copliten, & Dardanum e Phoenice iuiustravit: voluminibus Dardani in sepulcriim ejus petitis: suis vero ex disciplina eorum editis: qtiae recepta ab aliis hominum, atque transiisse per memoriam, aeque ac nihil in vita, mirandum est. In tantum fides istis fasque omne deest, adeo, ut ii qui cetera in viro illo probant, haec ejus esta opera inficientur. Sed frustra. Hunc enim maxime aflixisse animis eam dulcedinem constat. Plenumque

54쪽

C. PLINII SECUNDI

miraculi & hoc, pariter utras hie artes essoruisse :Medicinam dico, Magicenqtie, eadem aetate illam Hippocrate, hanc Democrito illustrantibus, circa Peloponnesiacum Graeciae bellum , quod gestum est a CCC urbis nostrae anno. Est & alia Magices factio, a Mose etiamnum &Lotapea Iudaeis pendens, sed multis millibus annorum post Zoroastrem. Tanto recentior est Cypria. Non levem & Alexandri Magni temporibus auctoritatem addidit professioni

secundus Osthanes, comitatu ejus eXornatus , planeque, quod nemo dubitet, orbem terrarum peragra Vit.

III. Exstant certe & apud Italas gentes vestigia ejus in duodecim tabulis nostris, aliisque argumentis, quae priore Volumine exposui. DCLVII demum anno Urbis, Cn. Cornelio Lentulo, P. Licinio Crassis o Coss. Senatusconsultum factum est, ne homo immolaretur : palamque filii in tempus illud sacri prodigiosi celebratio. IV. Gallias utique possedit, & quidem ad nostram memoriam. Namque Tiberii Caesaris principatus sustulit Druidas eorum, & hoc genus Va- tum medicorumque. Sed quid ego haec commemorem in arte Oceanum quoque transgressa, & ad naturae inane pervecta λ Britannia hodieque eam attonite celebrat tantis caerimoniis, ut dedisse Persis videri possit. Adeo ista toto mundo consensere , quanquam discordi dc si1bi ignoto. Nec satis aestimari potest, quantum Romanis debeatur, qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimiim

55쪽

NATUR. HI TOR. LIB. XXX. 49

V. Ut narravit Osthanes , species ejus plures sim t. Namque & aqua, & sphaeris , & aere ,& stellis, & lucernis, ac pelvibus, 1eciiribus que, & multis aliis modis divina promittit: praeterea umbrarum , inferorumque colloquia : quae omnia aetate nostra princeps Nero Vana falsaque comperit : quippe non citharae tragicique cantus libido illi major fuit, fortuna rerum humanarum summa gestiente in profundis animi vitiis. Primumque imperare Diis concupiVit, nec quidquam generosius valuit. Nemo unquam ulli artium validius favit. Ad haec, non opes ei defuere, non Vires, non discentis ingenium, aliaque non patiente mundo. Immensum & indubitatum exemplum est falsae artis, quam dereliquit Nero : utinamque inseros potius & quoscunque de suspicionibus suis Deos consuluisset, quam lupanaribus atque prostitutis mandasset inquisitiones eas : nulla profecto sacra , barbari licet serique ritus, non mitiora, quam cogitationes ejus, fuissent. Saevius sic nos replevit

VI. Sunt quaedam Magis persegia, veluti lentiginem habentibus non obsequi numina, aut cerni.

Obstet forte hoc in illo λ Νihil membris defuit.

Nam dies eligere certos liberum erat: pecudes vero , quibus non nisi ater colos esset, facile. Nam homines immolare etiam gratissimum. Magus ad eum Tiridates venerat, Armeniacum de se triumphum afferens, & ideo provinciis gravis. Νavigare noluerat, quoniam exspuere in maria, aliisque mortalium necessitatibus Violare naturam eam fas C. Plin. Vol. V. ' D

56쪽

C. PLINII SECUNDI

S; non putant. Magos secum adduxerat. Magicis etiam coenis eum initiaverat. Non tamen cum regnunt ei daret, hanc ab eo accipere artem Valuit. PrO- inde ita persuasum sit, intestabilem, irritam, inanem esse, habentem tamen quasdam VeritatiS Umbras : sed in his veneficas artes pollere, non magicas. Quaerat aliquis, quae sint mentiti veteres Magi, cum adolescentibus nobis visus Apion Grammaticae artis, prodiderit cynocephaliam herbam, quae in AEgypto Vocaretur osyrites, divinam, &contra omnia veneficia: sed si tota erueretur, statim eum qui eruisset, mori: seque evocasse umbras ad percontandum Homerum, quanam Patria, quibusque parentibus genitus esset, non tamen ausus profiteri, quid sibi respondisse diceret. VII. Peculiare vanitatis sit argumentum, quod

animalium cunctorum talpaS maxime mirantur, tot modis a rerum natura damnataS, caecitate perpetua , tenebris etiamnum aliis defossas, sepultisque similes. Nullis aeque credunt extis e nullum religionis capacius judicant animat: ut si quis cor ejus recens palpitansque devoret, divinationis & rerum essiciendarum eVentus promittant. Dente talpae vivae eXemto , sanari dentium dolores adalligato assirmant. Cetera ex eo animali placita eoruro, suis reddemus locis. Nec quidquam probabilius in-Venietur , quam muriS aranei morsibus adversari

eas, quoniam & terra orbitis ut diximus) depresia

adversatur.

VIII. Cetero dentium doloribus ut iidem nar--t medetur cynum , qui rabie perierunt, capitum

57쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXX. si

cinis crematorum sine carnibus, instillatus ex oleo cyprino per aurem, cujus e parte doleant. Caninus dens sinister maXimus, circumscarificato eo qui doleat: aut draconis os e spina : item enchydridis. Est autem serpens masculus & albus. Hujus maximo dente circumscarificant. At in superiorum dolore duos superiores adalligant, e diverso inferiores. Hujus adipe perunguntur, qui crocodilum

captant. Dentes scarificantur ossibus lacertae e fronte Luna plena exemtis, ita ne terram attingant. Colluunt caninis dentibus decoctis in vino ad dimidias partes. Cinis eorum pueros tarde dentientes adjuvat cum melle. Fit eodem modo & den iiDicium. Cavis dentibus cinis e murino fimo inditur, vel jecur lacertarum aridum. Anguinum corsi mordeatur, aut alligetur, essicax habetur. Stint inter eos, qui murem bis .in mense jubeant mandi, doloresque ita cavere. Vermes terreni decocti in oleo , infusique auriculae , cujus a parte doleant, praestant levamentum. Eorundem cinis exesis dentibus conjectus, ex facili cadere eos cogit: integros dolentes illitus juvat. Comburi autem opo tet in testa. Prosunt & cum mori radice in aceto scillite decocti, ita ut colluantur dentes. Is quoque vermiculus, qui in herba, Veneris labro appellata, invenitur, cavis dentium inditus mire prodest. Nam erucae brassicae, ejus containi cadunt. Et e malva cimices insunduntur auribus cum rosaceo. Arenulae, quae inveniuntur in cornibus cochlearum , cavis dentium inditae, statim 'liberant dolore. Cochlearum inanium cinis cum myrrha

58쪽

C. PLINII SECUNDI

gingivis prodest: serpentis cum sale in olla exustae cinis cum rosaceo in contrariam aurem infusus. Anguinae Vernationis membrana cum oleo , Iedaeque resina calefacta, & auri alterutri infusa: adjiciunt aliqui thus & rosaceum : eadem caVis indita, ut sine molestia cadant, praestant. Vanum arbitror esse, circa Canis ortum angues candidos membranam eam exuere , quoniam nec in Italiavissim est, multoque minus credibile in tepidis regionibus tam sero exui. Hanc autem Vel inVeteratam cum cera celerrime dentes evellere tradunt.

Et dens anguium adalligatus dolores mitigat. Sunt qui & araneum animal ipsum sinistra manu captum, tritumque in rosaceo, & in aurem infusum , cujus a parte doleat, prodesse arbitrentur. Ossiculis gallinarum in pariete servatis, fistula salva, adacto dente vel gingiva scarificata, projectoque ossiculo, statim dolorem abire tradunt. Item fimo corvi lana adalligato, vel passertim cum oleo calefacto, proximae auriculae infuso, pruritum quidem intolerabilem facit, & ideo tolerabilius est: passeris

pullorum sarmentis crematorum cinerem eX aceto infricare.

IX. Oris saporem commendari assirmant, murino cinere cum melle si fricentur dentes. Adiniscent quidam marathri radices. Penna vulturis si scalpantur dentes, acidum halitum faciunt. Hoc idem hystricis spina fecisse, ad firmitatem pertinet. Linguae hulcera & labrorum, hirundines in mulso decoctae sanant. Adeps anseris aut gallinae, ri-Maas. asypum cum galla: araneorum telae can-

59쪽

NATUR. HISTOR. L I B. XXX. 33

didae, & quae in trabibus parvae texuntur. Si ferventia os intus extisserint, lati e canino statim sanabitur X. Maculas in facie, oesypum cum melle Corsico , quod asperrimum habetur, extenuat. Item scobem cutis in facie cum rosaceo impositum vellere , quidam & butyrum addunt. Si vero vitiligines sint, set caninum prius acu compunctas. Liventia& sugillata pulmones arietum pecudumque, in tenues consecti membranas, calidi 1mpositi, vel columbinum simum. Cutem in facie adeps anseris , vel gallinae custodit. Lichenas & murino simo ex aceto illinunt, & cinere herinacei ex oleo. In hac curatione prius nitro ex aceto faciem foveri praecipiunt. Tollit ex facie vitia & cochlearum, quae latae & minutae passim inveniuntur , cum melle cinis. Omnium quidem cochlearum cinis spissat, calfacit, sinectica vi: & ideo causticis commiscetur, psorisque, & lentigini illinitur. Invenio & sormicas Herculaneas appellari, quibus tritis adjecto sale exiguo, talia vitia sanentur. Buprestis animal est rarum in Italia, simillimum scarabaeo longi pedi. Fallit inter herbas bovem maxime, unde & nomen invenit, devoratumque tacto felle ita inflammat, ut rumpat. Haec cum hircino sevo illita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra dictum est. Vulturinus sanguis cum chamaeleonis albae quam herbam esse diximus ) radice, & cedria trituS, contectusque brassica, lepras sanat : item pedes locustarum cum sevo hircino triti. Varos adeps galli-Π3ceus cum caepa tritus & subactus. Utilissimum& in facie mel, in quo apes sint immortuae. Prae

60쪽

cipue tamen faciem purgat atque exugat cygni adeps. Stigmata delentur columbino fimo ex aceto. XI. Gravedinem invenio finiri, si ciuis nares mulinas osculetur. Uva & faucium dolor mitigatur fimo agnorum , priusquam herbam gustaverint, . in umbra arefacto. Uva succo cochleae acu transfosae illita, ut cochlea ipsa in fumo suspendatur. Hirundinum cinere cum melle : ssic ton-ssillis succurritur. Tonssillas & fauces lactis ovilligargarizatio adjuvat. Multipeda trita, fimum columbinum cum pasib gargarizatum, etiam cum fico arida ac nitro impositum eXtra, asperitatem faucium& distillationes leniunt. Cochleae coqui debent illotae : demtoque tantum terreno conteri, & in

pasta dari potui. Sunt qui Astypalaricas efficacisS-mas putent, & smegma earum. Lenit & gryllus

infricatus: aut si quis manibuS, quibus eum comtriverit, tonsillas attingat. XII. Anginis felle anserino cum elaterio & melle citissime succurritur : cerebro no iniae, cinere hirundinis , ex aqua calida poto. Hujus medicinae auctor est Ovidius poeta. Sed essicaciores ad omnia quae ex hirundinibus monstrantur, pulli silvestrium. Figura nidorum eas deprehendit. Multo tamen est cacissimi ripariarum pulli. Ita vocant in riparum cavis nidificantes. Sunt qui cujuscunque

hirundinis pullum edendum censent, ne toto anno metuatur id malum. Strangulatos cum sanguine comburunt in vase, cinerem cum pane aut

potu dant. Quidam & mustelae cineres pari modo admiscent. Sic & ad strumae remedia dant: &

SEARCH

MENU NAVIGATION