Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

61쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXX.

comitialibus quotidie pstii. In fale quoque servatae hirundines ad anginam una drachma bibuntur : cui malo & nidus earum mederi dicitur potus. Millepedam illini anginis, efficacissimum putant. Alii XXI tritas in aquae mulsae hemina dari per arundinem, quoniam dentibus tactis nihil prosint. Tradunt & murem cum Verbenaca excoctum, si bibatur is liquor , remedio esse. Et corrioiam caninam ter collo circumdatam et fimum columbinum vino & oleo permixtum. Cervicis nervis & opisthotono, ex milvi nido stirculus viticis adalligatus auxiliari dicitur. Struinis eX-hulceratis mustelae sanguis : ipsa decocta in vino: non tamen sectis admovetur. Ajunt & cibo sum- tam idem essicere. Vel cineri ejus sarmentis com-hustae miscetur axungia. Lacertus viridis adalligatur : post dies XXX oportet alium adalligari. Quia dam cor ejus in argenteo vasculo servant, ad seminarum strumas. Veteres cochleae cum testa sua tusae illinuntur, maxime quae frutectis adhaerent. Item cinis aspidum cum sevo taurino imponitur. Anguinus adeps mixtus oleo: item anguitun cinis ex oleo illitus, vel chim cera. Edisse quoque eos medios, abscissis utrinque extremis artubuS, adVersiis strumas prodest: vel cinerem bibisse in novo fictili ita crematorum : essicacius multo inter duas orbitas occisorum. Et gryllum illinire cum sua terra effossiim suadent: item fimum columbarum per se, Vel cum farina hordeacea, aut avenacea eX3ceto Talpae cinerem ex melle illinire. Alii jecur ejusdem contritum inter manus illinunt, & triduo

62쪽

36 C. PLINII SECUNDI

non abluunt. Dextrum quoque pedem ejus remedio esse struinis assirmant. Alii praecidunt caput,& cum terra a talpis excitata lusum digerunt in pastillos, pyxide stannea , & utuntur ad omnia

quae intumescunt, & quae apostemata Vocant, quaeque in cervice sint: Vescique suilla tunc vetant. Tauri Vocantur scarabaei terrestres , ricino similes : nomen cornicula dedere. Alii pediculos terrae Vocant. Ab his quoque terram egestam illinunt struinis, & similibus vitiis, & podagris. Triduo non abluunt: prodestque haec medicina in annum. Omniaque his adscribunt, quae nos in gryl-1is retulimus. Quidam & a formicis terra egesta sc utuntur. Alii vermes terrenos totidem, quot sint strumae, adalligant, pariterque cum his arescunt. Alii viperam circa Canis ortum circumcidunt , ut diximus, dein mediam comburunt, dein cinerem eum dant bibendum ter septenis diebus , quantum prehenditur ternis digitis : sic strumis medentur. Aliqui vero circumligant eas lino , quo praeligata infra caput Vipera pependerit, donec eX- animaretur. Et millepedis utuntur, addita resinae terebinthinae parte quarta: quo medicamento omnia apostemata curari jubent. XIII. Humeri doloribus mustelae cinis cum cera medetur. Ne sint alae hirsutae, formicarum ova pueris infricata praestant. Item mangonibuS, ut lanugo tardior sit pubescentium, sanguis e testiculis agnorum, qui castrantur: qui evulsis pilis illitus & contra virus proficit. XIV. Praecordia vocamus uno nomine exta in

63쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXX. 37

homine: quorum in dolore cujuscunque partis, si catulus lactens admoveatur, apprimaturque his pase Iibus , transire in eum morbus dicitur. Idque in exenterato , perfusoque Vino deprehendi, vitiato viscere illo quod doluerit hominis : & obrui tales religio est. Hi quoque, quos Melitaeos Vocamus , stomachi dolorem sedant applicati saepius Transireque morbos aegritudine eorum intelligitur , plerumque & morte. Pulmonis quoque vitiis medentur & mures, maXime Africani, detracta cute in oleo & sale decocti, atque in cibo sumti. Eadem res & purulentis Vel cruentis exscreationibus

medetin .

XV. Praecipue vero cochlearum cibus stomacho: in aqua eas subservefieri intacto corpore earum oportet, mox & in pruna torreri, nihilo addito, atque ita e vino garoque sumi, praecipue Africanas. Nuper hoc compertum plurimis prodesse. Id quoque observant, ut numero impari sumantur. Virus tamen earum gravitatem halitus facit. Prosunt &sanguinem exscreantibus, demta testa tritae in aquae potu. Laudatissimae autem sunt Africanae : ex his Solitanae : Astypataeicae , & Siculae modicae , quOniam magnitudo duras facit & sine succo : Balearicae , quas cavaticas Vccant, quoniam in speluncis nascuntur. Laudatae & ex insulis, Caprearum. Nullae autem cibis gratae, neque VetereS, neque recentes. Fluviatiles Sc albae virus habent: nec silvestres stomacho utiles, alvum solvunt. Item Omnes minutae. Contra marinae stomacho utiliores : essicacissimae tamen in dolore stomachi. Lau-

64쪽

C. PLINII SECUNDI

datiores traduntur quaecunque ViVae cum aceto de Voratae. Praeterea sunt quae aceratae Vocantur, latae , multifariam nascentes, de quarum usu suis dicemus locis. Gallinaceorum ventris membrana in- Veterata & inspersa potioni, distillationes pectoris& humidam tussim, vel recens tosta lenit. Cochleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis tribus si1 sorbeantur, tussim sedant. Distillationes sedat & canina cutis cuilibet digito circumdata. Iure perdicum stomachus recreZtur. XVI. Iocineris doloribus medetur mustela silvestris in cibo sumta, vel jocinera ejus. Item Viverra porcelli modo inasiata. Suspiriosis multipedae, ita ut ter septenae in Attico melle diluantur,& per arundinem bibantur. Omne enim VaS earum nigrescit contactu. Quidam torrent ex his sextarium in patina, donec candidae fiant: tunc melle miscent. Alii centipedam Vocant, & ex aqua dari jubent. Cochleae in cibos his quos linquit animus, aut quorum alienatur mens, aut quibus vertigines fiunt, ex passi cyathis tribus singulae contritae cum sua testa & calefactae, in potu datae diebus plurimum novem. Aliqui singulas primo die dedere, sequenti binas, tertio ternas, quarto duas, quinto unam. Sic & suspiria emendant &vomicas. Esse animal locustae simile sine pennis, quod troxalis Graece vocetur, Latinum nomen non habeat, aliqui arbitrantur : nec pauci auctores hoc esse quod gryllus vocetur. Ex his XX torreri jubent , ac bibi e mulso contra orthopnoeaS, sanguinemque exspuentibus. Est qui cochleis illotis pro-

65쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXX. 39

tropum infiindat, vel marinam aquam , ita decoquat , & in cibo sumat : aut si tritae cum testis suis sumantur cum protropo : sic & tussi medentur. Vomicas privatim sanat mel in quo apes sint demortuae. Sanguinem rejicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis combustus, adiecto flore mali Punici ex parte dimidia , item cotoneorum liliorumque iisdem portionibus potus mane atque Vesperi in vino, si febres absint. Si minus, eX aquam qua cotonea decocta sint. XVII. Pecudis lien recens Magieis praeceptis super dolentem lienem extenditur, dicente eo qui medeatur, lieni se remedium facere. Post hoc jubent eum in pariete dormitorii ejus tectorio includi , & obsignari anulo , terque novieS carmen dici. Caninus si viventi eximatur , & in cibo sumatur , liberat eo vitio. Quidam recentem superilligant. Alii duiim dierum catuli ex aceto scillitico dant ignoranti, vel herinacei lienem. Item cochlearum cinerem cum semine lini & urticae addito melle , donec persanet. Eo liberat dc lacerta viridis ,

viva in olla ante cubiculum dornutorium ejus, cui medeatur, suspensa, ut egrediens revertensque attingat manu: cinis e capite buboniS cum unguentor mel in quo apes sint mortuae: araneus, & maXime qui lycos Vocatur.

XVIII. Upupae cor in lateris doloribus laudatur,& cochlearum cinis in ptisana decoctarum, quae& per se illinuntur. Canis rabiosi calvariae cinis potioni inspergitur. Lumborum dolori stellio transmarinus capite ablato & intestinis, decoctus in

66쪽

C. PLINII SECUNDI

Vino cum papaveris nigri denarii pondere dimidio , eo succo bibitur. Lacertae virides decisis pedibus & capite, in cibo sumuntur. Cochleae tres contritae cum testis suis, atque in vino decoctae cum piperis granis XV. Aquilae pedes evellunt in aversum a suffragine, ita ut dexter dexterae partis doloribus adalligetur, sinister laevae. Multipeda quoque , quam Oniscon appellaVimus, medetur denarii pondere ex vino cyathis duobus pota. Vermem terrenum catillo ligneo ante fis & ferro vincto impositum, aqua excepta perfundere, & defodere,

unde effoderis, Magi jubent, mox aquam bibere catillo, mire id prodesse ischiadicis affirmantes.

XIX. Dysentericos recreant femina pecudum decocta cum lini semine aqua pota. Caseus OVil- Ius Vetus, sevum ovium decostim in vino austero. Hoc & ileo medetur, & tussi veteri. Dysentericis stellio transmarinus ablatis intestinis & capite, pedibusque ac cute, decoctus aeque & cibo sumtus. Cochleae duae cum oVo, utraque cum putamine contrita, atque in vase novo addito sale & passi cyathis duobus, aut palmarum succo & aquae cyathis tribus subservefactis & in potu datis. Prosunt& combustae, ut cinis earum bibatur in vino addito resinae momento. Cochleae nudae, de quibus diximus, in Africa maxime inveniuntur, utilissimae dysentericis, quinar combustae cum denarii pondere dimidii acaciae: exque eo cinere dantur cochlearia hina in vino myrtite, aut quolibet austero

cum pari modo caldae. Quidam omnibus Asticanis ita utuntur. Alii totidem Africanas, vel latas infun-

67쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXX. 61

dunt potius. Et si major fluxio sit, addunt acaciam fabae magnitudine. Senectus anguium dysentericis,& tenesinis in stanneo Vase decoquitur cum rosa-ceo. Vel si in alio, cum stanno illinitur. Ius e gallinaceo iisdem medetur: sed veteris gallinacei vehementius salsum jus alvum ciet. Membrana gallinarum rosta & data in oleo ac sale, coeliacorum dolores mulcet. Abstineri autem a frugibus ante &gallinam & hominem oportet. Fimum columbinumiostum potumque. Caro palumbi in aceto decocta dysentericis & coeliacis medetur. Turdus inasiatus cum myrti baccis dysentericis: item merulae. Mel, ii quo sint immortuae apes, decoctum.

XX. Gravissimum vitium iteos appellatur. Huic resisti ajunt discerpti vespertilionis sanguine: etiam illito ventre suhveniri. Sisi it alvum primum cochlea, sicut diximus in suspiriosis, temperata. Item

cinis earum quae Vivae crematae sint, potus ex vino austero. Gallinaceorum jecur assum, aut Ventriculi membrana, quae abjici solet, inveterata, admixto papaveris succo. Alii recentem torrent ex vino bibendam. Jus perdicum, & per se ventriculus contritus ex Vino nigro. Item palumbus ferus, e posca decoctus. Lien pecudis tostus, Scin vino tritus. Fimum columbinum cum melle illitum. Ossifragi venter arefactus & potus, iis qui

cibos non conficiunt, utilissimus, Vel si manu tantum teneant capientes cibum. Quidam adalligant ex hac causa , sed continuare non debeat: maciem

enim facit. Sistit & anatum mascularum sanguiS. Inflationem discutit cochlearum cibus. Tormina lien

68쪽

C. PLINII SECUNDI

ovium tostus, atque e vino potus: palumbus ferus ex posca decoctus: apodes ex vino : cinis ibi dis fine pennis crematae potus. Quod praeterea traditur in torminibus, mirum est : anate apposita Ventri transire morbum, anatemque emori. Tormina& melle curantur, in quo sunt apes immortuae, decocto. Coli vitium essicacissime sanatur ave galerita assa in cibo stinata. Quidam in vase noVo cum plumis exuri jubent, conterique in cinerem, bibique ex aqua cochlearibus ternis per quatriduum: quidam cor ejus adalligari femini: alii recens tepensque adhuc devorari. Consularis Asprenatum domus est, in qua alter e fratribus colo liberatus est, ave hac in cibo sumta, & corde ejus armilla aurea incluso: alter sacrificio quodam, facto crudis laterculis ad formam camini, atque ut sacrum peractum erat, obstructo sacello. Unum est ossifrago intestinum mirabili natura, omnia devorata conficienti. Hujus partem extremam adalligatam prodesse contra colum constat. Sunt Occulti interaneorum morbi, de quibus mirum proditur. Si catuli , priusquam Videant, applicentur triduo stomacho maxime ac pectori, & ex ore aegri strinum lactis accipiant, transire Vim morbi, postremo exanimari , disiectisque palam fieri aegri causas. Mori& humari debere eos obrutos terra. Magi quidem vespertilionis sanguine contacto ventre, in totum annum caveri dolorem tradunt: aut in dolore, si quis aquam per pedes fluentem haurire sustineat. I. Murino fimo contra calculos illinire ventrem prodest. Herinacei carnem jucundam ese

69쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXX. 63

ajiint, si capite percusib uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam reddat: eos qui carnem ederint, stranguriae morbum contrahere minime posse. Haec caro ad hunc modum occisi, stillicidia in vesitata emendat: item sussitus ex eodem. Quod si urinam in se reddiderit, eos qui carnem ederint, stranguriae morbum contrahere traditur. Iubent & Vermes terrenos bibi ex vino aut passis ad comminuendos calculos: vel cochleas decoctas, ut in suspiriosis. Easdem exemtas testis tritasque, tres in vini cyatho bibi, sequenti die duas, tertia die unam, ut stillicidium urinae emendent. Testarum Vero inanium cinerem ad calculos pellendos. Item hydri

jecur bibi, vel cinerem scorpionum in pane sumi, vel si quis cum locusta edit. Lapillos qui in gallinaceorum vesica, aut in palumbium ventriculo in-Veniantur , conteri & potioni inspergi. Item membranam e ventriculo gallinacei aridam: vel si recens sit, tostam. Fimum quoque palumbinum in faba sumi contra calculos & alias difficultates vesicae. Similiter plumarum cinerem palumbium ferGrum ex aceto mulso. Et intestinorum ex his cinerem cochlearibus tribus. E nido hirundinum glebulam dilutam aqua calida. Ossifragi ventrem arefactum. Turturis fimum in mulso decoctum, vel ip-

suis discoctae jus. Turdos quoque edisse cum hac cis myrti prodest urinae: cicadas tostas in patellis: millepedam onis con bibisse: & in vesicae doloribus decoctum agninorum pedum. Alvum ciet gallinaceorum discoctorum jus, & acria mollit. Ciet de hirundinum fimum, adjecto melle subditum.

70쪽

64 C. PLINII SECUNDI

XXII. Sedis vitiis efficacissima sunt, oesyphim: quidam adjiciunt pompho lygem & rosaceum:

canini capitis cinis: senecta serpentis ex aceto : si rhagades sint, cinis simi canini candidi cum rosa-ceo: ajuntque inventum 2Esculapii esse, eodemque & verrucas essicacissime tolli: murini simi cinis, adeps cygni, sevum bovis. Procidentia ibi succus cochlearum punctis evocatus illitu repellit. Attritis medetur cinis muris silvatici cum melle: fel herinacei, cum vespertilionis : & anserinus cum cerebro, & alumine, & oesypo. Fimum columbinum cum melle. Condylomaris privatim araneus demto capite pedibusque infricatus. Νe acria perurant,

adeps anserinuS cum cera Punica, cerussa, rosaceor

adeps cygni. Haec & haemorrhoidas sanare dicuntur. Ischiadicis cochleas crudas tritas cum vino Ammineo & pipere potu prodesse dicunt: lacertam viridem in cibo ablatis pedibus, interaneis, capite. Sic& stellionem, adjectis huic papaveris nigri obolis

tribus. Ruptis convulsis set ovium cum lacte mulierum. Verendorum formicationibus Verrucisque medetur arietini pulmonis inassati sanies. Ceteris vitiis, vellerum ejus vel sordidorum cinis ex aqua: sevum eX omento pecudis, praecipue a renibus, admiXto cinere pumicis & sale : lana succida ex aqua frigida:

carnes pecudis combustae eX aqua: mulae ungularum cinis : dentis caballini contusi farina inspersa. Testibus vero, farina ex ossibus canini capitis suae carne lusis. Si decidat testium alter, spumam cochlearum illitam remedio esse tradunt. Tetris ibi hulceribus, manantibus, auxiliantur canini capitis

SEARCH

MENU NAVIGATION