Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

141쪽

HISTOR. LIB. XXX L

XLVII. 11. Spongiarum genera diximus In naiaturis aquatilium marinorum. Quidam eas ita distin guunt. Alias ex his mares existimavere, tenui fistula, spissioresque, persorbentes, quae & tinguuntur in deliciis, aliquando & purpura: alias seminas, majoribus fistulis ac perpetuis. E maribus duriores alias, quas adpellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. Candidae cura fiunt, e mollissimis

recentes per aestatem tinctae salis spuma, ad Lunam dc pruinas sternuntur inversae, hoc est, qua parte IO adhaesere, ut candorem bibant. Animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. Aliqui narrant &auditu regi eas, contrahique ad sonum, exprimen

tes abundantiam humoris, nec avelli petris posse, ideo abscindi ac saniem emittere. Quin &eas, quae ab Aquilone sint genitae, praeserunt ceteris. Nec usquam diutius durare spiritum medici adfirmant. Sic & prodesse corporibus, quia nostro suum mi ceant: & ideo magis recentes magisque humidas: ed minus in calida aqua, minusque unctas, aut un 2 ctis corporibus impositas: & spissas minus adhaere cere. Mollissimum genus earum penicilli: oculorura tumores levant ex mulso impositi. Iidem absterg n dae lippitudini utilissimi: eosque tenuissimos dc mollissimos eSSe oportet. Imponuntur & spongiae ipsae epiphoris ex posca: ex aceto calido ad capitis dolores. De cetero recentes discutiunt, molliunt, mi-

142쪽

xas C. PLINII NATUR.

tigant. Veteres non glutinant vulnera. Usus earum

ad abstergenda, fovenda, operienda, a fotu, dum aliud imponatur. Ulcera ouoque humida & senilia

impositae siccant: fracturae & vulnera spongiis utilissime foventur. Sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. Et ipsae vulnerum inflammationibus imponuntur, nunc siccae, nunc aceto adspersae, nunc Vino, nunc aqua frigida. Ex aqua vero caelesti impositae, secta recentia non patiuntur

Io intumescere. Imponuntur & integris partibus, sed Luctione occulta laborantibus, quae discutienda sit,& iis, quae apostemata vocant, melle decocto perunctis. Item articulis, alias aceto salso madidae, alias e posca. Si ferveat impetus, ex aqua. Eaedem& callo, e salsa: at contra scorpionum ictus ex aceto. In vulnerum curatione & succidae lanae vicem implent, nunc ex vino & oleo, nunc ex eadem

Disserentia haec, quod lanae emolliunt, spongiae coercent, rapiuntque vitia ulcerum. Circumliganturro & hydropicis siccae, vel ex aqua tepida poscave, utcumque blandioribus opus est operiri ve aut siccari cutem. Imponuntur & his morbis, quos vaporari oporteat, serventi aqua perfusae, expressaeque inter duas tabulas. Sic & impositae stomacho prosunt, &in febri contra nimios ardores. Sed splenicis e posca, ignibus sacris ex aceto, essicaciores quam aliud. Imponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatio

143쪽

HISTOR. LIB. XXXI. I 39

se operIant. Sanguinis profluvium sistunt ex aceto, aut frigida. Livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca. Ad canum morsus utiliter concisae imponuntur ex aceto, aut frigida, aut melle, subinde humectandae. Africanae cinis cum porri sectivi succo sanguinem rejicientibus haustu salis ex frigida prodest. Idem cinis vel cum oleo vel aceto fronti illitus, tertianas tollit. Privatim Africanae ex posca tumorem discutiunt. Omnium autem cinis iocum pice crematarum, Sanguinem sistit vulnerum. Aliqui raras tantum, ad hoc cum pice urunt. Et oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum proficiente eo cinere contra scabritias genarum, excrescentesque carnes, & quidquid opus sit ibi destringere, spissare, explere. Utilius in eo usu lavare cinerem. Praestant & strigilum vicem, linteolorumque, adsectis corporibus. Et contra Solem apte protegunt capita. Medici inscitia ad duo nomina eas redegere: Asricanas, a P quarum firmius sit robur: Rhodiacasque, ad se ven dum molliores. Nunc autem mollissimae circa mu ros Antiphelli urbis reperiuntur. Trogus auctor e t scirca Lyciam penicillos mollissimos nasci in alto, unde ablatae sint spongiae. Polybius Super aegrum Suspensos, quietiores facere noctes. Nunc revertemur ad marina animalia & aquatilia.

144쪽

C. PLINII SECUNDINATURALIS

HISTORIAE

LIBER XXXII.

Medicinae ex aquatilibus. I. EN Tu Μ est ad summa naturae exemplorumque, per rerum ordinem: & ipsum sua sponte occurrit immensum potentiae occultae documentum,

ut prorsus nec aliud ultra quaeri debeat, nec par aut simile possit inveniri, ipsa se vincente natura,& quidem numerosis modis. Quid enim violentius mari ventisve, & turbinibus, & procellis 3 quo majore hominum ingenio in ulla sui parte adjuta est, quam velis remisque λ Addatur his & reciproci aestus Io inenarrabilis vis, versumque totum mare in flumen. I. Tamen omnia haec, pariterque eodem impellentia, unus ac parvus admodum pisciculus, echem

145쪽

HISTOR. LIB. XXXII.

neis adpellatus, in se tenet. Ruant venti licet, &saeviant procellae, imperat furori, vireSque tantas compescit, ' cogit Stare navigia: quod non vln-Cula ulla, non ancorae pondere irrevocabili jactar. Infrenat impetus, & domat mundi rabiem nullo suo

labore; non retinendo, aut alio modo, quam ad haerendo. Hoc tantulo Satis est contra tot impetus,

ut vetet ire navigia. Sed armatae classes imponunts bi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur, velut e muris . Heu vanitas humana, cum Iorostra illa aere serroque ad ictus armata, semipedalis inhibere possit, ac tenere devincta, pisciculus. Fertur Actiaco Marte tenuisse praetoriam navim Antonii, properantis circumire & exhortari suos, donec transiret in aliam. Ideoque Caesariana classis impetu majore protinus venit. Tenuit & nostra memoria Cali Principis ab Astura Antium renavigantis: ut res est etiam auspicalis pisciculus. Siquidem novissime tum in Urbem reversus ille Imperator, suis telis confossus est. Nec longa fuit illius Orae admiratio, statim causa intellecta, cum diota cla Se quinqueremis sola non proficeret, 'CX si lientibu protinus, qui id quaererent circa na Vim, invenere adhaerentem gubernaculo, ostenderuntque Cato, indignanti hoc fuisse, quod se revocaret, quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. Constabat peculiariter miratum qu O-

146쪽

C. PLINII NAΤUR.

modo adhaerens tenu Isset, nec idem polleret in narivigium receptus. Qui tunc posteaque videre, eum Iimaci magnae similem esse dicunt. Nos plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus. Nec dubitamus idem valere omnia genera , cum celebri & consecrato etiam exemplo apud Gnidiam Venerem conchas quoque ejusdem poten tiae credi necesse sit. E nostris quidam Latine remoram adpellavere eum. Mirumque, e Graecis alii ro lubricos partus atque procidentes contineri ad maturitatem, ad alligato eo ut diximus in prodiderunt: alii sale adservatum adalligatumque gravidis partus solvere, ob id alio nomine Odynolytem adpellari. Quocumque modo ista se habeant, quis ab hoc te nendi navigia exemplo de ulla potentia naturae at que effectu, in remediis sponte nascentium rerum

dubitet λII. Quin & sine hoc exemplo per se satis esset ex eodem mari torpedo: etiam procul, & e longina O quo, vel si hasta virgave attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum

veloces adligari pedes. Quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam, quae odorztantum & quadam aura sui corporis ad sciat membra, quid non de remediorum omnium momentis perandum est λIII. Non sunt minus mira, quae de lepore ma

147쪽

HISTOR. LIB. XXXII. 143

rIno traduntur. Venenum est aliis in potu, aut in cibo datus, aliis etiam visus. Siquidem gravidae si omnino adspexerint seminam ex eo genere dumtaxat, statim nausea & redundatione stomachi vitium fatentur, ac deinde abortum laciunt. Remedio est mas, ob id induratus sale, ut in brachialibus habeant. Eadem res in mari & tactu quidem nocet. Vescitur eo unum tantum animalium ut non intereat, mullus piscis: tenerescit tantum, & ingratior, viliorque sit. Homines, quibus impactus est, piscem roolent, hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. Cetero moriuntur totidem diebus, quot vixerit lepus. Incertique temporis veneficium id esse, auctor est Licinius Macer. In India adfirmant non capi viventem: invicemque ibi hominem illi pro veneno esse, ac vel digito omnino in mari tactum mori. Esse autem ampliorem multo, sicut reliqua animalia.

IV. Iuba in his voluminibus, quae scripsit ad C. Cresarem Augusti filium, de Arabia, tradit mitu- et Olos marinos ternas heminas capere. Cetos Selicento

rum pedum longitudinis, & trecentorum sexaginta latitudinis in flumen Arabiae intrasse, piDgMRVς ejuS mercatores negotiatos, & omnium piscium adipe camelos perungi in eo situ, ut asilos ab his sugent odore.

V. a. Mihi videntur mira & quae ovidius pro-

148쪽

C. PLINII NATUR.

didit piscium ingenia, in eo volumine, quod Ha.

lieuticon inscribitur. Scarum inclusum nassis, non fronte erumpere, nec infestis viminibus caput inserere: sed aversum caudat ictibus crebris laxare fores, atque ita retrorsum erumpere. Quem luctatum ejus si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adjuvare nisus erumpentis . Lupum rete circumdatum arenas arare cauda, atque ita condi, dum transeat rete. Muraenam ma-IO culas adpetere ipsas, consciam teretis ac lubrici

tergi, tum multiplici sexu laxare, donec evadat. Polypum hamos adpetere , brachiisque complecti,

non morsu: nec prius dimittere, quam eScam circumroserit , aut arundine levatum extra aquam .

Scit & mugil esse in esca hamum, insidiasque non ignorat: aviditas tamen tanta est, ut cauda verberando excutiat cibum. Minus in providendo lupus solertiae habet, sed magnum robur in poenitendo. Nam ut haesit in hamo, tumultuoso discursu laxat et o Vulnera, donec excidant insidiae. Muraenae amplius devorant, quam hamum, admoventque dentibus lineas, atque ita erodunt. Anthiam tradit idem in-

svo hamo invertere se, quoniam sit in dorso cultellato ei spina, eaque lineam praesecare. Licinius Macer muraenas tantum seminini sexus esse tradit, ct concipere e serpentibus, ut diximus: ob id sibilo a piscatoribus, tamquam serpentibus, evocari is capi:

149쪽

capi: pinguescere jactatu, su te non interimi , eaq-dem ferula protinus. Animam in cauda habere certum est, eaque icta celerrime exanimari: at capi ei; ictu dissiculter. Novacula pisce, quae tacta sunt, ferrum olent . Durissimum esse piscium constat , qui orbis vocetur: rotundus est, & sine squamis,

totusque capite conStat.

VI. Milvago quoties cernatur extra aquam volitans, tempestates mutari, Trebius Niger auctor est. XIphiam, id est, gladium, rostro mucronato Ira esse: ab hoc naves persossas mergi in Oceano, ad Iocum Mauretaniae, qui Cotta vocetur, non procul Livo flumine. Idem loligines evolare ex aqua tradit, tanta multitudine, ut navigia demergant.

VII. E manu vescuntur pisces in pluribus quidem Caesaris villis: sed quae veteres prodidere in stagnis, non piscinis, admirati, in Eloro Siciliae castello, non procul Syracusis: item H Labrandet Iovis fonte anguillas: hae dc inaures additas gerunt.

Similiter in Chio juxta Senum delubrum: in Meiopotamiae quoque fonte Chabura, de quo diximUS. VIII. Nam in Lycia a Myris in sente Apollinis,

quem C rium adpellant, ter fistula evocati Veniunt ad augurium. Diripere eos carne; obiectas, laetum est consultantibus: caudi; abloere, dirum. Hierapoli Syriae in lacu Veneris aedituorum vocibus pa- η lacrae

Plinius T. VII.

150쪽

C PLINII NATUR.

II orent vocati: exornati auro veniunt: adulantes scalpuntur: ora hiantia manibus inserendis praebent . In Stabiano Campaniae ad Herculis petram , mela nuri in mari panem abjectum rapiunt: iidem ad nul Ium cibum, in quo bamus Sit, accedunt. IX. Nec illa in novissimis mira, amaros eSse pisces ad Peleia insulam, & ad Clazomenas. Contra, ad scopulum Siciliae, ac Leptin Africae, & Euboeam, & Dyrrachium. Rursus ita salsos, ut pos-xo sint salsamenta existimari, circa Cephalen iam &Ampelon, & Paron, & Deli petras: in portu ejusdem insulae, dulces. Quam differentiam pabulo constare non est dubium. Apion maximum piscium esse tradit porcum, quem Lacedaemonii orthragorificum Vocant: grunnire eum, cum capiatur. Esse vero illam naturae accidentiam, quod magis miremur, etiam in locis quibusdam, adposito occurrit exemplo. Si quidem salsamenta omnium generum in Italia Beneventi resci constat. sto X. Pisces marinos in usu fuisse protinus a condita Roma, auctor est Cassius Hemina: cujus verba de ea re hic subjiciam: Numa constituit, ut pisces, qui squamosi non essent, ni pollucerent: parsimonia commentus, ut convivia publica & privata, coenaeque ad pulvinaria facilius compararentur: niqui ad polluctum emerent, pretio minus parcerent seaque praemercarentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION