장음표시 사용
281쪽
XXII. 1 o. Metalla aeris multis modis instruunt medicinam, utpote cum ulcera omnia ibi ocyssimo sanentur. Maxime tamen prodest cadmia. Fit sino dubio hare & in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda aerariae. Plura autem genera sunt. Namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmia vocatur, fusuris necessarius, medicinae inutilis: sic rursus in fornacibus exsistit, aliamque nominis sui originem recipit. Fit autem egesta fammis atque flatu tenuissima parte Iomateriae, cameris lateribusve fornacum pro quanti- rate levitatis adplicata. Tenuissima est in ipso fornacum ore, qua sammae eructantur, adpellata cap-nitis, exusta, & nimia levitate similis favillae . Interior optima, cameris dependens, & ab eo argumento botryllis cognominata: ponderosior haec prio re, levior 'secuturis. Duo ejus colores: deterior cinereus, puniceus melior, friabilis, oculorumque medicamentis utilissima. Tertia est in lateribus forna- cum , qRα propter gravitatem ad cameras perveni- χοre non potuit. Haec dicitur placitis, & inhipsa argumentum planitie, crusta verius, quam pumς π sintus Varia, ad psoras utilior, & ad cicatrices tramhendas. Fluunt ex ea duo alia genera: onychitis extra paene caerulea, intus onychis maculis similis.
282쪽
Ostracitis tota nigra, & e ceteris sordidissima, vulneribus maxime utilis. Omnis autem cadmia in Cypri fornacibus optima, iterumque a medicis coquitur carbone puro, atque ubi in cinerem rediit, exstinguitur vino amineo, qude ad emplastra praeparatur: quae vero ad psoras, aceto. Quidam in ollis fictilibus lusam urunt, ae lavant in mortariis, postea siccant. Nymphodorus lapidem ipsum quam gravissimum spississimumque urit pruna , & exustum Chio Iovino restinguit, tunditque, mox linteo cribrat, atque in mortario terit, mox aqua pluvia macerat, iterumque terit quod subsidit, donec cerussae similis fiat, nulla dentium offensa. Eadem Iollas actio: sed quam purissimum lapidem eligit. XXIII. Cadmiae effectus siccare, persanare, Si stere fluxiones, pterygia & sordes oculorum purgare, Scabritiem extenuare, & quidquid in plumbi effectu dicemus. Et ars ipsum ad omnia eadem uritur: praeterque, albugines oculorum dc cicatrices. to Ulcera quoque oculorum cum lacte sanat, idque AEgyptii collyrii modo terunt in coticulis. Facit& vomitiones e melle sumptum. Uritur autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulphuris pari pondere, circumlito spiramento, in caminis, donec vasa ipsa percoquantur. Quidam δc salem addunt, alii diu men pro sulphure, alii nihil, sed aceto tantum ad Pergunt. Ustum teritur mortario Thebaico, aqWa
283쪽
pluvia lavatur, iterumque adjecta largiore teritur, ct dum considat, relinquitur; hoc saepius, donec ad speciem minii redeat. Tunc siccatum in Sole , in
XXIV. 11. Et scoria aeris simili modo lavatur, minore effectu, quam aes ipsum. Sed & arris flos medicinae utilis est. Fit aere fuso, ct in alias fornaces translato: ibi flatu crebriore excutiuntur velut milii squamae, quas vocant florem. Cadunt autem, cum panes aeris aqua refrigerantur rubentque. 1 o Similiter ex eis sit, quam vocant lepida, & sic adulteratur flos, ut squama veneat decussa vi cla vis, in quos panes aerei ferruminantur. In Cypri maxime ossicinis omnia. Differentia haec est, quod squama excutitur ictibus iisdem panibus: flos cadit
XXV. Squamae est alterum genus subtilius, ex summa scilicet lanugine decussum, quod vocant Stomoma. Atque haec omnia medici quod pace eorum dixisse liceat ignorant, pars major dc nomina: in et o tantum a conficiendis medicaminibus absunt, quod ei e proprium medicinae solebat. Nunc quoties incidere in libellos, componere ex his volentes aliqua, hQc est, impendio miserorum experiri commentaria, credunt Seplasiae omnia fraudibus corrumpenti. Iam quidem facta emplastra & collyria mercantur: tabesque mercium, aut fraus Seplasiae sic
284쪽
exter tur. Et squama autem dc flos uruntur in patinis fictilibus aut aerias, deinde lavantur, ut supra, ad eosdem usus: & amplius ad narium carnosa v lla: itemque sedis: & gravitates aurium per fistu-Ias in eas flatu impulsa: & uvas oris, farina ad muta. Tollit & tonsillas cum melle. Fit & ex candido aere squama longe Cypria inefficacior . Nec non urina pueri prius macerant clavos, panesque. Quidam vero excussam squamam terunt, dc aqua plu- , o via lavant. Dant & hydropicis eam duabus drachmis in mulsi hemina & illinunt cum polline. XXVI. AEruginis quoque magnus usus. Sed pluribus fit ea modis. Namque & lapidi', ex quo coquitur ars, deraditur: & aere candido perforato, atque in cadis super acetum suspenso, aereo Cbturatis operculo: multo probatiore, quam si hoc idem squamis fiat. Quidam vasa ipsa candidi aeris fictilibus condunt in aceto, raduntque x die. Alii vinaceii contegunt, totidemque post dies radunt. Alii
fio delimatam aeris scobem aceto spargunt, verbantque spathis saepius die, donec absumatur. Eamdemque scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt. Ocyssime vero contingit coronariorum recisa mentis in acetum additis. Adulterant marmore trito maxime Rhodiam aeruginem, alii pumice, auta N. e lapide.
285쪽
gumini. Praecipue autem fallit atramento sutorio adulterata. Cetera enim dente deprehenduntur, stridentia in frendendo. Experimentum in batillo ferreo. Nam quae Sincera est, suum colorem retinet: quae mixta atramento, rubescit. Deprehenditur dc papyro, galla prius macerator nigrescit enim statim aerugine illita. Deprehenditur dc visu, maligne virens. Sed sive sinceram, sive adulteratam, aptissimum est siccatam in patina nova uri & versari, donec favilla fiat: postea teritur Zc reconditur. IOAliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur. Nonnulli dc thus masculum admiscent. Lavatur autem aerugo, sicut cadmia. Vis ejus collyriis oculorum aptissima, delacrymationibus mordendo proficiens. Sed ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat. XXVII. Hieracium vocatur collyrium, quod ita
maxime constat: temperatur autem id Hammoniaci unciis quatuor, aeruginis Cypriae duabus, atramenti sutorii, quod chalcanthum vocant, totidem: zPmisyOS Vero una, croci sex. Haec omnia trita ace to Thasio colliguntur in pilulas, excellentis reme dii, contra initia glaucomatum dc suffusionum, cen tra caligines, dc scabritias, dc albugines, ac genarum vicia. Cruda autem aerugo vulnerariis empla stris miscetur. Oris gingivarumque ulcerationem
mirifice ς mendat, de labiorum ulcera cum oleo.
286쪽
Quod si & cera addatur, purgat, & ad cicatricem
perducit. A rugo & callum fistularum erodit, vitiorumque, quae circa sedem, sive per se, sive cum Hammoniaco illita, vel collyrii modo in fistulas adacta. Eademque cum resinae terebinthinae tertia parte subacta, lepras tollit. XXVIII. 11. Est & alterum genus aeruginis, quam vocant scol eca: in Cyprio aere hoc, trito alumine & sale, aut nitro pari pondere, cum aceto 1 o albo quam acerrimo . Non fit hoc nisi aestuosissimis diebus circa Canis ortum. Teritur autem, donec πι iride fiat, contrahatque se vermiculorum specie, unde & nomen. Quod vitium ut emendetur, duae partes, quae fuere aceti, miscentur urina pueri impubis. Idem autem in medicamentis & santerna efficit, qua diximus aurum ferruminari, uSusque utrius
que, qui aeruginis. Scolecta fit & per se, derasa ab aerario lapide, de quo nunc dicemus. XXIX. Chalcitin vocant lapidem, ex quo ipsumeto aes coquitur. Distat a cadmia, quod illa super terram ex subdialibus petris caeditur, haec ex obriliis.
Item quod chalcitis friat se statim, mollis natura, ut videatur lanugo concreta. Est & alia distinctio, quod chalcitis tria genera continet, aeris, & misyos & soryos, de quibus singulis dicemus suis locis. Habet autem aeris venas oblongas. Probatur
mellei coloris, gracili venarum discursu, friabilii,
287쪽
nec Iapidosa. Putant dc recentem utiliorem esse, quoniam inveterata Sory fiat. Vis ejus ad excrescentia in ulceribus, Fanguinem bistere, gingivas, uvam, tonsillas sarina compescere. Vulvae quoque vitiis in vellere imponitur. Cum Succo vero porri
verendorum additur emplastris. Maceratur autem
in fictili ex aceto circumlito fimo diebus XL, dc colorem croci trahit. Tunc admixto cadmiae pari pondere, medicamentum escit, psoricon dictum. Quod si duae partes chalcitidis tertia cadmiae temperen- rotur, acrius hoc idem fiet: etiamnum vehementius, si aceto, quam vino temperentur. Tosta vero ess-cacior fit ad eadem omnia.
XXX. Sory AEgyptium maxime laudatur, multum superato Cyprio, Hispaniensi, dc Asrico: quamquam oculorum quoque curationi quidam utilius Cyprium
putant: sed in quacumque natione optimum, cui maximum virus in ollachi, trituque pinguiter.nigrescens, dc Spongiosum. Stomacho res contraria in tantum, ut quibusdam olfactu modo vomitiones zomoveat. Et AEgyptium quidem tale: alterius natio-Nis contritum splendescit, ut misy, & est lapido rius. Prodest autem dc dentium dolori, si contineatur, atque colluat: dc oris ulceribus gravibus, quaeque serpunt. Uritur carbonibus, ut chalcitis.
XXXI. Misy aliqui tradiderunt seri exusto lapide in scrobibus, fori ejus luteo miscente se ligni
288쪽
pinei favilla. Revera autem e supradicto fit lapide,
concretum natura, discretumque, & optimum in Cypriorum ossicinis: cujus notae sunt friati aureae scintillae, & cum teratur, arenosa natura, Sive terrea, chalcitidi similis. Hoc admiscent, qui aurum purgant. Utilitas ejus infusi cum rosaceo auribus purulentis: dc in lana impositi, capitis ulceribus. Extenuat etiam scabritias oculorum inveteratas. Praecipue utile tonsillis, contraque anginas, Ec supro purata. Ratio, ut Sedecim drachmar in hemina aceti coquantur addito melle, donec lentcscat. Sic ad supradicta utile est. Quoties opus sit molliri vim ejus, mel adspergitur. Erodit Ec callum fistularum, ex aceto laventium: & collyriis additur. Sistit &sanguinem, ulceraque quae serpant, quaeve putre scant. Absumit dc excrescentes carnes. Peculiariter virilitatis vitiis utile: dc seminarum profluvium sistit. XXXII. Graeci cognationem agris nomine secerunt dc atramento sutorio. Adpellant enim chal et O canthum. Nec ullius aeque mira natura est. Fit in Hispaniae puteis stagnisve, id genus aquae habentibus. Decoquitur ea, admixta dulci pari mensura, dc in piscinas ligneas funditur. Immobilibus super has transtris dependent restes lapillis extentae, quibus adhaerescens limus, vitreis acinis imaginem quamdam uvae reddit. Ex emptum ita siccatur diebus xxx. Col*r est caeruleus, perquam spectabili nitore, xi'
289쪽
trumque esse creditur: diluendo si atramentum tinguendis coriis. Fit ct pluribus modis: genere teriatae eo in scrobes cavato: quarum e lateribus destillantes hiberno gelu stirias, Stalagmian vocant: neque est purius aliud. Sed ex eo candidum colorem sentientem violam, lonchoton adpellant. Fit & in saxorum catinis, pluvia aqua corrivato limo gelante. Fit & salis modo, flagrantissimo Sole admissas dulces aquas cogente. Ideo duplici quidam disserentia, foues te, aut se litium adpellant hoc: pallidius, 1 o& quantum colore, tantum bonitate deterius. Probant maxime Cyprium in medicinae usu. Sumitur ad depellenda ventris animalia drachmae pondere cum melle. Purgat & caput dilutum, & naribus instillatum: item stomachum, cum melle aut aquam ulla sumptum. Medetur & oculorum scabritiei
dolori ve, & caligini, & oris ulceribus. Sistit &sanguinem narium: item haemorrhoidum. Extrahit ossa fracta cum semine hyoscyami. Suspendit epiphoras, penicillo fronti impositum. Escax & in zoemplastris ad purganda ulcera, dc excrescentia ulcerum. Tollit dc uvas, vel si decocto tangantur. Cum lini quoque semine superponitur emplastris ad dolores tollendos: quodque ex eo candicat, in eo usu praesertur violaceis, si gravitati aurium per fi-
290쪽
stulas Inspiretur. Vulnera et Iam per se illitum sanat, sed tinguit cicatrices. Nuperque inventum, ursorum in arena & leonum ora inspargere illo: tantaque est Vis in ad Stringendo, ut non queant
XXXIII. 13. Etiamnum in aerariis reperiuntur, quae vocant pompholygem & spodon. Disserentia, quod pompholyx lotura paratur; spodos illota est. Aliqui id, quod sit candidum levissimumque, pom-io pholygem dixere: & esse aeris & cadmiae favillam.
Spodon nigriorem ponderosioremque esse, derasam parietibus fornacum, mixtis scintillis, aliquando dccarbonibus. Haec aceto accepto odorem aeris prae stat, & si tangatur lingua, saporem horridum. Convenit oculorum medicamentis, quibuscumque vitiis occurrens, & ad omnia, quae spodos: hoc solum
distat, quod huius elutior vis est. Additur & in emplastra, quibus lenis quaeritur refrigeratio & siccatio. Utilior ad omnia, quae vino lota est. io XXXIV. Spodos Cypria optima. Fit autem liquescentibus cadmia, & aerario lapide. Levissimum hoc ciuatur & ocyus, evolatque e sornacibus, &tectis adhaerescit, a fuligine distans candore. Quod minus candidum ex eo, immaturae fornacis argumentum est: hoc quidam pompho lygem vocant. Quod vero rubicundius ex iis invenitur, acriorem vim habet, exulceratque adeo, ut cum lavatur, si oculos