Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

291쪽

HISTOR. LIB. XXXIV. 'prati Ingat, excaecet. Est & mellei coloris spodos, in qua plurimum aeris intelligitur. Sed quodcumque genus lavando fit utilius: purgatur ante penna, dein crassiore lotura. Digitis scabritiem exterunt. Me dia vis ejus est, quae vino lavatur. Est aliqua d in genere vini differentia. Leni enim tota collyriis

oculorum minus apta putatur. Eadem essicacior ulceribus, quae manant, Vel oris, quae madent, &omnibus medicamentis, quae parantur contra gan

graenas. Fit ' in argenti fornacibus spodos, quam rovocant lauriotin . Utilissima autem oculis adfirmatur, quae fiat in aurariis: nec in alia parte magis est vitae ingenia mirari. Quippe ne inquirenda essent metalla, vilissimis rebus utilitates easdem excogitavit .

XXXV. Antispodon vocant cinerem fici arborIs, vel caprifici, vel myrti foliorum cum tenerrimis amorum partibus, vel oleastri, vel cotonei mali, vel lentisci. Item ex moris immaturis, id est, candidis, in Sole arefactis: vel e buxi coma, vel pseu' a.d0cyperi, aut rubi, aut terebinthi, vel cenanthe Taurini quoque glutinis, aut linteorum cinerem, sit militer pollere inventum est. Uruntur omnia ea crudo fictili in fornacibuς, donec figlina percoquantur.

XXXVI. In aerarii, ossicinis & psegma 'st, jam

292쪽

.29 et C. PLINII NATUR.

liquato aere atque percocto, additis etiamtum carbonibus, flatuque accensis: ac repente vehementiori flatu exspuitur agris palea quaedam. Solum, quo

excipiatur, esse stratum debet.

XXXVII. Facile ab ea discernitur , quam in iisdem ossicinis diphrygem vocant Graeci, ab es, quod bis torreatur. Cujus origo triplex. Fieri enim

traditur ex lapide pyrite cremato in caminis, donec excoquatur in rubricam. Fit & in Cypro ex Io luto cujusdam specus arefacto prius, mox paulatim circumdatis sarmentis. Tertio fit modo in fornacibus arris saece subsidente. Differentiae siquidem , quod ars ipsum in catino defluit, scoria extra fornaceS, flos supernatat, diphryges remanet. Quidam tradunt in fornacibus globos lapidis, qui coquantur, ferruminari: circa hunc ars fervere, ipsum vero non percoqui, nisi translatum in alias fornaces, Ac CSsenodum quemdam materiar. Id quod ex cocto super- it, diphryges vocari. Ratio ejus in medicina simi-eto lis supra dictis: siccare , & excrescentia consumere, & perpurgare. Probatur lingua, ut eam siccet tactu statim, Saporemque aeris reddat. XXXVIII. Unum etiamnum seris miraculum non omittemus. Servilia familia illustris in Fastis, trientem aereum pascit auro & argento, consumen tem utrumque. Origo atque natura ejus incomper

ta est mihi. Verba ipsa de ea re Messalae fessi

ponam.

293쪽

HIs ΤΟ R. LIB. XXXIV. et 3

ponam . ,, Serviliorum familia habet trientem sari crum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt: quem ferunt alias crevis ,, se, alias decrevi Se Videri, & ex eo aut honorem aut deminutionem 'familiae significari ς ς. XXXIX. 1 4. Proxime indicari debent metalla ferri, optimo pessimoque Vitae instrumento. Siquidem hoc tellurem scindimus, serimus arbusta, ponimus pomaria, vites squalore deciso annis omnibus cogimus juvenescere. Hoc exstruimus tecta, caedimus saxa , omnesque ad alios usus ferro utimur. Sed eodem ad bella, caedes, latrocinia, non cominus solum, sed etiam missili volucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pennator

quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror. Siquidem, ut Ocyus mors perveniret ad hominem, alitem illam fecimus, pennasque ferro dedimus. Quamobrem culpa ejus non naturae sat accepta. Aliquot experimentis probatum est posse innocens esse ferrum. In foedere, quod expulsis re- et Ogibus populo Romano dedit Porsena, nominatim Comprehensum invenimus, ne serro nisi in agricultura uterentur. Et cum b stilo scribere intutum, ut vetustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompeii in tertio Consulatu exstat edictum, in tumultu necis Clodianae, prohibentis ullum telum esse in Urbe.

Plinius T. VII.

294쪽

C. PLINII NATUR.

XL. Et tamen vita ipsa non defuit honorem mitiorem habere serro quoque. Aristonidas artifex

eum exprimere vellet Athamantis furorem, Learcho filio praecipitato, re Sidentem poenitentia, aes, serrumque miscuit, ut rubigine ejus per nitorem arris relucente, exprimeretur Verecundiae rubor.

Hoc signum exstat Thebis hodierno die. Est in eadem urbe & ferreus Hercules, quem fecit Alcon, laborum Dei patientia inductus. Videmus &1o Romae scyphos e serro dicatos in templo Mari s Ultoris. Obstitit eadem naturae benignitas, exigentis a serro ipso poenas rubigine: eademque providentia nihil in rebus mortalibus faciente, quam quod infestissimum mortalitati.

XLI. Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, quippe insula etiam Italiae Ilva gignente:

minimaque dissicultate cognoscuntur, ipso colore terrae manifesto. Sed ratio eadem excoquendis venis. In Cappadocia tantum quaestio est, aquae aneto terrae fiat acceptum, quoniam perfusa certo fluvio terra, neque aliter ferrum e fornacibus reddit.

Disserentia serri numerosa. Prima in genere terrae caeli ve . Aliae molle tantum, plumboque vicinius subministrant: aliae fragile & aerosum, rotarumque usibus di clavis maxime fugiendum, cui prior ratio convenit. Aliud brevitate sola placet, clavisque carlyg'riis: aliud rubiginem c terius sentit. Strictura:

295쪽

HISTOR. LIB. XXXIV. 19s

vocantur hae omnes, qu0d non in aliis metallis, astringenda acie vocabulo imposito. Et sornacum ma-Y ima differentia est: nucleusque quidem serri excoquitur in his ad indurandam aciem: aliquae modo ad densandas incudes, malleorumve rostra. Summa auistem differentia in aqua est, cui subinde candens immergitur. Haec alibi atque alibi utilior nobilita

vit loca gloria ferri, sicut Bilbilin in Hispania &

Turiassonem, Comum in Italia, cum serraria metalla in his locis non sint. Ex omnibus autem ge- Ioneribus palma Serico serro est. Seres hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt. Secunda Parthico: neque alia genera ferri ex mera acie temperantur: ceteris enim admiscetur mollior complexus. In nostro orbe aliubi vena bonitatem hanc praestat, urin Noricis: aliubi factura, ut Sulmone aqua, uti diximus. Quippe cum in exacuendo oleares cotes, aquariaeque differant, & oleo delicatior fiat acies. Mirumque, cum excoquatur vena, aquae modo liquari serrum, postea in spongias frangi. Tenuiora χοserramenta oleo restingui mos est, ne aqua in stagilitatem durentur. A serro sanguis humanus se ut ciscitur . Contactum namque eo, celerius subinde rubiginem trahit. XLII. De magnete lapide suo loco dicemus, concordiaque, quam cum ferro habet. Sola haec materia vires ab eo lapide accipit, retinetque longo

296쪽

C. PLINII NATUR.

tempore, aliud adprehendens serrum, ut anulorum catena spectetur interdum: quod imperitum vulgus adpellat ferrum vivum, vulneraque tali asperiora fiunt. Lapis hic & in Cantabria nascitur, non ille

magnes verus caute Continua, sed sparsa bullatione, ita adpellant: nescio an vitro fundendo perinde utilis: nondum enim expertus est quisquam: ferrum utique inscit eadem vi. Magnete lapide Diti ochares architectus Alexandriae Arsinoes templum con-ro camerare inchoaverat, ut in eo simulacrum ejus e ferro pendere in aere videretur. Intercessit mors

dc ipsius dc Ptolemaei, qui id sorori suae jusserat

fieri. XLIII. 1 f. Metallorum omnium vena ferri largissima est. Cantabriae maritimae parte, quam Oceanus adluit, mons praerupte altu , incredibile dictu, totus ex ea materie est, ut in ambitu Oceani di-Σimus. Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, corrumpitur. Rubens non est habile tundendo, ne-eto que antequam albescere incipiat. Aceto aut alumine illitum fit aeri simile . A rubigine vindicatur cerussa, & gypso, dc liquida pice. Haec est temperatura a Graecis antipathia dicta. Ferunt quidam dc religione quadam id fieri. Et exstare ferream catenam apud Euphratem amnem, in urbe, quae Zeugma adpellatur, qua Alexander Magnus ibi junxerat pon-tζm, cujus anulos, qui resecti sunt, rubigine inseita ri, carentibus ea prioribus.

297쪽

HISTOR. LIB. XXXIV. ets

XLIV. Medicina e serro est & alia, quam secandi . Namque circum cribi circulos, terve circumlato mucrone, & adultis & insantibus prodest contra noxia medicamenta: & praefixisse in limine essepulcro evulsos clavos adversus nocturnas lymphationes. Pungique leviter mucrone, quo percussus homo sit, contra dolores laterum pectorumque subitos, qui punctionem adserant. Quaedam ustione sanantur: privatim vero canis rabidi morsus. Quippe etiam praevalente morbo, expavescentesque po- Iotum, usta plaga illico liberantur. Calefit etiam ferro candente aqua, 'multis vitiis, privatim vero dylentericis.

XLV. Est & rubigo ipsa in remedIIs, & sic

Telephum proditur sanasse Achilles, sive id aerea, sive serrea cuspide fecit. Ita certe pingitur eam decutiens gladio. Sed rubigo serri deraditur humido ferro clavis veteribus. Potentia ejus ligare, sic- Care, Sistere. Emendat alopecias illita. Utuntur dc ad scabritias genarum, pusulasque totius corporis, χο cum cera & oleo myrteo: ad ignes vero sacros eae aceto: item ad scabiem, paronychia, in linteolis. Sistit & seminarum profluuia imposita Velleribus. Plagis quoque recentibus vino diluta, dc cum myrrha subacta, & condylomatis ex aceto prodest. Pomdagras quoque illita lenit.

298쪽

C. PLINII NATUR.

XLVI. Squama quoque serri in usu est ex acie, aut mucronibus, maxime simili, sed acriore vi, quam rubigo: quamobrem & contra epiphoras oculorum adsumitur. Sanguinemque sistit, cum vulnera ma-2Ime serro fiant. Sistit dc seminarum profluvia. Imponitur & contra lienum vitia. Haemorrhoidas compescit, ulcerumque serpentia. Et genis prodest, farinae modo adspersa paulisper. Praecipua tamen commendatio ejus in hygremplastro ad purganda, o vulnera fistulasque, ct omne R callum erodendum, S rasis ossibus carnes recreandas. Componitur hoc modo: Picis oboli sex, Cimoliae cretae drachmarduaeb: aeris tu si drachmae duae: squamae serreae, totidem: cerae, Sex: olei sextarius. His adjicitur, cum sunt repurganda vulnera aut replenda, ceratum.

XLVII. 16. Sequitur natura plumbi. Cuius duo genera, nigrum, atque candidum. Pretiosissimum candidum, a Graecis adpellatum cassiteron, fabulo-εeque narratum In insulas Atlantici maris peti, vi-ao ti busque navigiis circumsutis corio advehi. Nunc certum est, in Lusitania gigni, & in Gallaecia: summa tellure arenosa, & coloris nigri: pondere tantum ea deprehenditur. Interveniunt & minuti

calculi, maxime torrentibus siccatis. Lavant eas arenas metallici, & quod subseditς, coquunt in sor-

299쪽

NIS Toli. LIB. XXXIV. et py

nacibus. Invenitur Zc in aurariis metallis, quae aluiatia. vocant: aqua immissa eluente calculos nigros paulum candore Variatos, quibus eadem gravitas, quae auro: dc ideo in calathis, in quibus aurum colligitur, remanent cum eo: postea caminis separantur, conflatique in album plumbum resolvuntur. Non fit in Gallaecia nigrum, cum vicina Cantabria nigro tantum abundet: nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. Iungi inter se plumbum nigrum sine albo non potest, nec hoc ei Sine oleo. Ac ne Ioalbum quidem secum sine nigro . Album habuit auctoritatem dc Iliacis temporibus, teste Homero, cassiteron ab illo dictum. Plumbi nigri origo duplex est: aut enim sua provenit vena, nec quidquam aliud ex se parit: aut

cum argento nascitur, mixtisque venis conflatur.

Ejus, qui primus fuit, in fornacibus liquor, Stan

num adpellatur: qui secundus, argentum: quod remansit in fornacibus, galena, quae est tertia portio additae venae. Haec rursus consata, dat nigrum et optumbum deductis partibus nonh duabus. XLVIII. i . Si annum illitum aeneis vasis, sa porem gratiorem facit, & compescit aeruginis virus: mirumque, pondus non auget. Specula quoque e

eo laudatissima, ut diximus, Brundisii temperaban

300쪽

tur, donec argenteis uti coepere & ancillae. Nune

adulteratur stannum addita aeris candidi tertia portione in plumbum album. Fit & alio modo: mixtis albi plumbi nigrique libris. Hoc nunc aliqui argentarium adpellant. Iidem dc tertiarium vocant, in quo duae nigri portiones sunt, & tertia albi. Pretium ejus in libras, x, X. Hoc fistulae solidantur. Improbiores ad tertiarum additis aequis partibus albi, argentarium vocant: & eo quae volunt in-xo coquunt. Pretia hujus faciunt in pondo C, Lx, x. Albo per se sincero pretia sunt X, x, nigro, Septem. Albi natura plus aridi habet: contraque, nigri tota humida est. Ideo album nulli rei sine mixtura uti- Ie est. Neque argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquescit argentum. Confirmant, quod si minus albo nigri quam satis sit, misceatur, erodi ab eo argentum. Album incoquitur aereis operibus Galliarum invento, ita ut vix discerni possit ab argento, eaque incoctilia vocant. Deinde & argentumeto incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis, jumentorum jugis, in Alesia' oppido: reliqua gloria Biturigum suit. Coepere deinde &esseda, & vehicula, & petorita exornare: similique

modo ad aurea quoque, non modo argentea stati

cula inanis luxuria pervenit: quaeque in scyphis cer-

SEARCH

MENU NAVIGATION