장음표시 사용
271쪽
rum aequatur Polycleto, Myroni, Pythagorae. Laudant ejus Larissam, & Spintharum penta thion, dc Apollinem. Alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quoniam se regum Xerxis atque Darii ossicinis dediderit, existimant. Praxiteles quoque marmore felicior: Ideo ct clarior fuit. Fecit tamen ex aere pulcherrima opera: Proserpinae raptum: item Catagusam, & Libertam Patrem, & Ebrietatem, nobilemque una Satyrum, quem Graeci periboeton cognominant. Signa etiam, Ioquar ante Felicitatis aedem fuere, Veneremque, quae cum ipsa arde incendio cremata est Claudii Principatu, marmoreae illi suae per terras inclytae parem. Item Stephusam , Spilumenen , oenophorum: Harmodium & Aristogitonem tyrannicidas, quos a Xerxe Persarum rege captos victa Perside Atheniensibus remisit Magnus Alexander. Fecit dc puberem Apollinem subrepenti lacertae cominus sagitta insidiantem, quem Saurocto non vocant. Spectantur & duo signa ejus diversos adfectus exprimentia , adsentis matronae, dc meretricis gaudentis. Hanc pumeant Phrynen fuisse, de orehenduntque in Ca amo rem artificis, dc mercedem in vultu meretricis. Habet & simulacrum benignitas eius. Calamidis Cnim quadrigae aurigam suum imposuit, ne melior in equorum effgie defecisse in homine crederetur.
Ipse Calamis dc alias quadrigas bigasque secit,
272쪽
equis semper sine aemulo expressis. Sed ne videatur in hominum e Ggie inferior, Alcmena nullius est nobilior. Alcamenes Phidiae discipulus & marmorea secit, dc aereum pentathlon, qui vocatur Encri nomenos. At Polycleti discipulus Aristides quadrigas, bigasque. Iphicratis 'Leaena laudatur: scortum haec lyrae cantu familiare Harmodio dc Aristogitoni , consilia eorum de tyrannicidio , usque ad
xo mortem excruciata a tyrannis, non prodidit. Quamobrem Athenienses dc honorem habere ei volentes, nec tamen scortum celebrasse, animal nominis ejus fecere: atque ut intelligeretur causa honoris, in
opere linguam addi ab artifice vetuerunt. Bryaxis Insculapium dc Seleucum fecit, Bedas, adorantem. Batton, Apollinem , dc Iunonem, qui sunt Romae in Concordiar templo. Ctesilaus vulneratum deficientem, In quo possit intelligi, quantum restet animae: dc Olympium 1 o Periclem dignum cognomine. Mirumque in hac arte est, quod nobiles viros nobiliores fecit. Cephis- sodotus Minervam mirabilem in portu Atheniensium, & aram ad templum Iovis Servatoris in eodem portu, cui pauca comparantur. Canachus Apollinem nudum, qui Philesius cognominatur in Didy-
273쪽
maro, AEginetica aeris temperatura. Cervumque una ita vestigiis suspendit, ut linum subter pedes trahatur, alterno morsu digitis calceque retinentibus solum, ita vertebrato dente utrisque in parti . bus, ut a repulsu per vices resiliat. Idem & Ce letizontas pueros secit. Chaereas Alexandrum Magnum, & Philippum patrem ejus fecit. Desilaus Doryphoron, ct Amazonem vulneratam . Demetrius Lysimachen, quae sacerdos Minervae fuit annis sexaginta quatuor. Idem & Minervam, loquar Musica adpellatur, quoniam dracones in Gorgone ejus ad illus citharae tinnitu resonant. Idem equitem Simonem, qui primus de equitatu scripsit. Daedalus & ipse inter fictores laudatus, pueros duos destringentes se secit. Dinomenes Protesilaum, di Pythodemum luctatorem. Euphranoris Alexander Paris est: in quo laudatur, quod omnia simul intelligantur, judex Dearum, amator Helenae, & tamen Achillis interfector. Hujus est Minerva Romae, quas dicitur Catuliana, infra Capitolium a Quinto Lutatio Catulo dicata: ct simulacrum Boni Eventus, dextra pateram, )ini Stra spicam ac papaver tenens. Item Latona puer pera, Apollinem & Dianam infantes sustinens, in
aede Concordiae. Fecit & quadrigas bigasque, re
274쪽
Cliduchon eximia forma: & Virtutem, & Graeciain, utrasque colosseas: mulierem admirantem & adorantem. Item Alexandrum & Philippum in quadrigis. Eutychydes Eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem plurimi dixere. Hegiae Minerva Pyrrhusque rex laudatur: dc Celetizontes pueri, & Castor & Pollux ante aedem Iovis Tonantis, Hegesiae. In Pario colonia Hercules Isidori. ao Eleuthereus Lycius Myronis discipulus suit, qui secit dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes, & Argonautas. Leochares aquilam, Sentientem quid rapiat in Ganymede, & cui serat, parcentem unguibus etiam per vestem: puerum Autolycon pancratio victorem, propter quem Xenophon Symposion scripsit: Iovemque illum Tonantem in Capitolio, ante cuncta laudabilem: item Apollinem diadematum. Lyciscus Lagonem puerum Subdolae ac fucatae vernilitatis. Lycus & ipse puerum
Menaechmi vitulus genu premitur, replicata cer- Ice: ipseque Menaechmus scripsit de sua arte. Naucydes Mercurio, & Discobolo, & immolan
te arietem censetur. Naucerus luctatorem anhelan
tem fecit. Niceratus Acisculapium, & Hygiam, qui sunt in Concordiar templo Romae. Pyromachi quadriga regitur ab Alcibiade. Poly-
275쪽
oles Hermaphroditum nobilem fecit. Pyrrhus HV-giam, & Minervam: Phoenix Lysippi discipulus,
Epithersenis Stipax Cyprius uno celebratur sIgno , Splan-elinopte. Periclis Olympii vernula hic suit, exta torrens, ignem oris pleni spiritu accendens. Silanion Apollodorum sedit, fictorem & ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis, & inimicum sui judicem, crebro persecta signa frangentem, dum
satiari cupiditate artis non quit , dc ideo insanum rocognominatum. Hoc in eo expressit, nec hominem ex aere secit, sed iracundiam: Achillem nobilem. Item Epistat en exercentem athletas: Strongylion, Amazonem, quam ab excellentia crurum Eucnemon adpellant, ob id in comitatu Neronis Principis circumlatam. Item fecit puerum, quem amando Brutus Philippensis cognomine suo illustravit.
Theodorus, qui labyrinthum secit Sami, Ipse se ex aere fudit, praeter similitudinem mirabilem fama
magnae subtilitatis celebratus. Dextra limam tenet, zolaeva tribus digitis quadrigulam tenuit, translat3M Praeneste, tantae parvitatis, ut totam eam Currum que dc aurigam integeret alis simul facta musca. Xenocrates Tisicratis diseipulus: aut, ut alii, Euthycratis, vicit utrosque copia signorum, & de
Plures artifices fecere Attali & Eumenis adver-
276쪽
sus Gallos praelia: Isigonus, Pyromachus, Stratorii cus, Antigonus, qui condidit volumina de sua arte. Boethi, quamquam argento melioris, infans examie
anserem Strangulat. Atque ex omnibuS, quae retuli, clarissima quaeque jam sunt dicata a R Vespasiano Principe in templo Pacis, alii que ejus operibus, violentia Neronis in Urbem convecta, & in sella-1 iis domus aureae disposita. Praeterea sunt aequalitate celebrati artifices; sedro nullis operum suorum praecipui. Ariston, qui & argentum caesare solitus est: Calliades, Ctesias, Cantharus Sicyonius, Dionysodorus Critiae discipulus, Deliades, Euphorion, Eunicus, Cc HecataeuS, ar genti caelatores: Lesbocles, Prodorus, Pythodicus, Polygnotus: iidem pictores nobilissimi. Item ex caelatoribus, Stratonicus, Scymnus, qui fuit Critiae
discipuluS. Nunc percensebo eos, qui ejusdem generis Ope-τa secerunt, ut Apollodorus, Androbulus, Ascle- 'opiodorus, Alevas, philosophos: Apellas & adorantes feminas: Antigonus & Peri xyomenon , tyrannicidasque supra dictos: Antimachus, Athenodorus feminas nobiles: Aristodemus & luctatores, bigasque cum auriga, philosophos, anus, Seleucum regem.
Habet gratiam suam hujus quoque Doryphoru .
277쪽
Cephissodoti duo fuere: prioris est Mercurius, Liberum Patrem in infantia nutriens. Fecit & eoniaesonantem manu Clata: persona in incerto est. Sequens philosophos fecit. Colotes, qui cum Phidia Iovem Olympium secerat, philosophos. Item Cleon, dc Cenchramis, & Callicles, dc Cephis: Chalco sthenes & comoedos, ct athletas. Dahippus Paralyomenon '. Daiphron, & Democritus, & Daemon, philosopho S. Epigonus omnia sere praedicta imitatus praeces- rosit in tubicine, dc matri interfectae infante miserabiliter blandiente. Eubolidis, digitis computans.
Micon athletis spectatur: Menogenes, quadrigis. Nec minus Niceratus omnia, quae ceteri, adgreS-sus, repraesentavit Alcibiadem , lampadeque accensa matrem ejus Demaraten sacrificantem . Tisicratis bigae Piston mulierem imposuit. Idem que secit Martem dc Mercurium, qui sunt in Concordiae templo Romae. Perillum nemo laudat saeviorem Phalaride tyranno, cui taurum fecit, mugi- δοῦ tus hominis pollicitus igne subdito, Zc primus eum expertus cruciatum justiore saevitia. In hoc a simu lacris Deum hominumque devocaverat humanissimam artem. Ideone tot conditores ejus elaboraverant, ut ex ea turmenta fierent Θ Itaque una dea) Perivomenon . Plinius T. VII.
278쪽
causa Servantur opera ejus, ut quisquis illa videat,
Sthenis Cererem, Iovem, Minervam fecit, qui sunt Romae in Concordiae templo. Idem sentes matronas, & adorantes, sacrificantesque. Simon canem & sagittarium fecit. Stratonicus caelator ille philosophos: Scopa S utraque. Athletas autem, & armatos, & venatores, sacrificantesque, Batton, Euchir, Glaucides, Helio-ro dorus, Hicanus, Lophon, Lyson, Leon, Menodorus, Myiagrus, Polycrates, Polydorus, Pythocritus, Protogenes, idem pictura clarissimus, ut dicemus: Patrocles, Polis, Posidonius, qui & argentum caelavit nobiliter, natione Ephesius, Periclymenus, Philon, Simenus, Timotheus, Theomnestus, Timarchides, Timon, Tisias, Thrason. Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est Callimachus, semper calumniator sui, nec finem habens diligentiae, ob id Caci zotechnos adpellatus, et o memorabili exemplo adhibendi curae modum. Huius sunt saltantes Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omnem diligentia abstulerit. Hunc quidam & pictorem fuisse tradunt. Non aere captus, nec arte, unam solummodo Zenonis statuam Cypria in expeditione non vendidit Cato, sed quia philo- ophi erat, ut obiter hoc quoque noscatur tam inane exemplum.
279쪽
In mentione statuarum e t ct una non praetereunda, quamquam 'auctoris incerti, juxta Rostra, Herculis tunIcati, Oetaeh habitu, Romae, torva sa-cie, sentienteque suprema in tunica. In hac tres sunt tituli: L. Luculli Imperatoris, de manubiis: alter, pupillum Luculli filium ex S. C. dedicasse: tertius, T. Septimium Sabinum AEdilem curulem ex privato in publicum restituisse. Tot certaminum tantaeque dignationis simulacrum id fuit.
XX. p. Nunc revertemur ad differentias aeris & tomixturas. In Cyprio coronarium tenuatur in Iaminas taurorumque selle tinctum, speciem auri in coronis histrionum praebet. Idemque in uncias additis auri scrupulis senis, praetenui pyropi bractea ignescit. Regulare & in aliis si metallis: itemque caldarium. Differentia, quod caldarium funditur tantum, malleis fragile, quibus regulare obsequitur, ab aliis ductile adpellatum, quale omne Cyprium est. Sed & in ceteris metallis, cura distat a caldario. Omne enim purgatis diligentius igni vitiis, χο excocti que, regulare est. In reliquis generibus p l'ma Campano. Simile in multis partibus Italiae, pro vinciisque. Sed octonas plumbi libras addunt, & bene recQquunt propter inopiam ligni. Quantum ea res differentiae adserat , in Gallia maxime sentitur,
280쪽
tibi inter lapides candefactos funditur . Exurente enim coctura nigrum atque fragile conficitur. Praeterea semel recoquunt: quod saepius secisse, bonitati plurimum confert. Id quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno melius sundi. Sequens temperatura statuaria est, eademque tabularis, hoc modo: massa profatur in primis: mox in proflatum additur tertia portio aeris collectanei, hoc est, ex usu coempti. Peculiare in eo cond Io mentum adtritu domiti, ' consuetudine nitoris veluti mansuefacti. Miscentur & plumbi argentarii pondo duodena ac selibrae, centenis proflati. Adpellatur etiamnum & formalis temperatura aeris tenerrimi , quoniam nigri plumbi decima portio additur, di argentarii vicesima R: maximeque ita colo rem bibit, quem Graecanicum vocant. Novissima CSt, quae vocatur ollaria, vase nomen hoc dante, ternis aut quaternis libris plumbi argentarii in centenas aeris additis. Cyprio si addatur plumbum, c xo los purpurae sit in statuarum praetextis. XXI. YEra extersa rubiginem celerius trahunt, quam neglecta, nisi oleo perungantur. Servari ea optime in liquida pice tradunt. Usus aeris ad perpetuitatem monumentorum jam pridem translatus est, tabulis aereis, in quibus publicae constitutione s