장음표시 사용
261쪽
re vel sua Oula. Numerum adparuisse destincto eo .cum thesaurum effregisset heres : solitum enim ex triani pretio cujusque Figni denarios seponere aureos singulos. Evecta supra humanam fidem ars est successu, mox & audacia. In argumentum successus unum exemplum adseram, nec Deorum hominisve similitudinis erpressae . AEtas nostra vidit In Capitolio , priusquam id novissime conflagravit a Vitellianis incensum , in cella Iunonis, canem ex
aere vulnus suum lambentem: cujus eximium mira- 1
cui ina ct indiscreta veri similitudo , non eo solum intelligitur, quod ibi dicata fuerat: verum & nova satisdatione: nam summa nulla par videbatur: capite tutelarios cavere pro eo, instituti publici fuit. XVIII. Audaciae innumera sunt exempla . Μο-les quippe excogitatas videmus Statuarum, quas colosseas vocant, turribus pares. Talis est in Capitolio Apollo, translatus a M. Lucullo ex Apollonia Ponti urbe, xxx cubitorum, quin glutifria lentis factus: talis in Campo Μartio Iuppiter a Divo Clau- et Idio Caesare dicatus , qui vocatur Pompeia ' acinitate theatri: talis & Tarenti factus fit Ly ippo XL cubitorum. Mirum in eo, quod manu , ut serunt, mobilis, ea ratio libramenti est:) nullis convellatur procellis . Id quidem providisse & artifex dicitur, modico intervallo, unde maxime flatum opus erat frangi, opposita columna . Itaque propt*ς
262쪽
magnitudInem dissicultatemque movendi', non attigit eum Fabius Verrucosus , cum Herculem , qui est in Capitolio, inde transferret. Ante omnes autem in admiratione suit Solis colossus Rhodi, quem
secerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. Septuaginta cubitorum altitudinIs fuit. Hoc simulacrum post quinquage imum Sextum annum terrae motu prostratum , sed jacens quoque miraculo est . Pauci pollicem ejus amplectuntur . Majores et o sunt digiti, quam pleraeque statuae. Vasti specus hiant defractis membris . Spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat constituens. Duodecim annis tradunt effectum ccc talentis, quae contulerant ex adparatu regis Demetrii relicto, morae tedio. Sunt alii minores hoc in eadem urbe colossi centum numero : sed ubicumque singuli suissent, nobilitaturi locum . Praeterque hos Deorum
quinque , quos fecit Bryaxis. Factitavit colossos &Italia . Videmus certe Tuscanicum Apollinem insto bibliotheca templi Augusti, quinquaginta pedum apollice, dubium aere mirabiliorem, an pulcritudine.
Fecit & Sp. Carvilius Iovem , qui est in Capitu-lio, victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus , epectoralibus eorum, ocreisque & galeis. Amplitudo tanta est, ut conspiciatur a Latiarib Iove. Reliquiis
263쪽
limat suam statuam fecit , quae CSt ante pedes si
mulacri ejus . Habent in eodem Capitolio admira tionem & capita duo, quT P. Lentulus Consul diacavit: alterum a Charete supradicto sectum: alterum fecit Decius, comparatione in tantum victus, ut artificIum minime probabilis artificis videatur. Verum omnem amplitudinem statuarum ejus gene is vicit aetate nostra Zenodorus, Mercuso facto in civitate Galliae Arvernis, per annos decem , Η-S cccc manipretio. Is ' postquam satis ibi artem ad- roprobaverat, Romam adcitus est a Nerone, ubi destinatum illius Principis simulacrum, colossum fecit, cx pedum longitudine , qui dicatus Solis venerationi est, damnatis sceleribus illius Principis . Mirabamur in ossicina non modo ex argilla similitudinem insignem, verum & ex parvis admodum surculis, quod primum operis instar fuit . Ea statua indicavit interisse fundendi aetis scientiam, cum & Nero largiri aurum argentumque paratus esset , & Zenodorus scientia fingendi caelandique nulli veterum et O
postpQ aeretur . Statuam Arvernorum cum faceret ,
provinciae Vibio Auito praesidente, duo pocula Carlamidis Manu caelata, quae Cassio Silano, avunculo ejus , praeceptori suo Germanicus Caesar adamata donaverat , aemulatus est , ut vix ulla differentia' et
264쪽
csset artis . Quantoque major in Zenodoro pra stantia fuit, tanto magis deprehendi aeris obliteratio poteSt. 8. Signis , quae vocant Corinthia , plerique in tantum capiuntur , ut secum circumserant , sicut Hortensius Orator Sphingem Verri reo ablatam . Propter quam Cicero illo judicio in altercatione neganti ei se aenigmata intelligere , respondit e bere, quoniam sphingem domi haberet. Circumtu- 1 o lit & Nero Princeps Amazonem, de qua dicemus r& paulo ante C. Cestius Consularis signum , quod εecum etiam in praelio habuit . Alexandri quoque Magni tabernaculum sustinere traduntur solitae Sta tuae , ex quibus duae ante Martis Ultoris sedem dicatae sunt, totidem ante regiam . XIX. Minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitudo nobilitata est. Ante omnes tamen Phidias Atheniensis , Iove Olympiae sacto, ex ebore qui em & auro: sed & ex aere si-zo gna secit. Floruit autem Olyspiade LXXXI 11 R circiter ccc nostrae Urbis anno. o eodem tempore
aemuli ejus suere Alcamenes , Critias , Nestocles, Hegias. Et deinde Olympiade I xxxv 11 Agelades, Callon, Polycletus, Phradmon , Gorgias, Lacon , Myron, Pythagoras, Scopas, Perelius b. Lx his Po-
265쪽
lycletus discipulos habuit Argium , Asopodorum , Alexim, Aristidem, Phryn Q nem, Dinonem, Athenodorum, Dem eam ' Clitorium: Myron , Lycium. Nonagesima quinta Olympiade so ruere Naucydes, Dinomenes , Canachus , Patrocles. Centesima secunda, Polycles, Cephissodotus , Leochares , Hypat odorus. Centesima quarta, Praxiteles , Euphranor . Centesima septima , Echion , Theri machus . Centesima quartadecima, Lysippus fuit, cum & Α- levander Magnus. Item Lysistratus, II frater ejus Io Sthenis , Euphronides , Sostratus , Ion , Silanion : in hoc mirabile , quod nullo doctore nobilis suit ipse. Discipulos habuit Zeuxim , ct Iadem . Centesima vicesima, Eutychides, Euthycrates , Lahippush, Cephisso dotus, Timarchus, Pyromachus. Cessavit deinde ars, ac rursus Olympiade centesima quinquagesima quinta revixit , cum suere longe quidem infra praedictos, probati tamen , Antaeus, Callistratus, Polycles, Athenaeus, Callixenus, Pythocles, Pythias, Timocles . Ita distinctis celeber- p.rimorum aetatibus , insignes raptim transcurram , reliqua multitudine passim dispersa. Venere autem ct in certamen laudatissimi , quamquam diversis aetatibus geniti, quoniam secerant Amazonas: quae cum in templo Ephesiae Dianae dicarentur, placuit
266쪽
eligi probatissimam, ipsorum artificum, qui praesentes erant, iudicio, cum adparuit eam esse, quam omnes secundam a Sua quisque judicassent. Haec est
Polycleti , proxima ab ea Phidiae, tertia Ctesilai, quarta Cydonis, quinta Phradmonis. Phidias, praeter Iovem Olympium , quem nemo aemulatur , secit & ex ebore aeque Minervam Athenis , quae est in Parthenone adstans . Ex aere vero praeter Amazonem supra dictam , Minervamao tam eximiae pulcritudinis, ut formae cognomen ac ceperit. Fecit &Cliduchum, & aliam Minervam, quam Romae AE milius Paulus ad aedem Fortunae hujusque diei dedicavit. Ideo duo signa , quae Catulus in eadem aede posuit palliata: & alterum colossicon nudum : primusque artem toreuticen ape- Tuisse atque demonstrasse merito iudicatur.
Polycletus Sicyonius Ageladae discipulus Diadumenum fecit molliter juvenem, centum talentis nobilitatum: idem & Doryphorum viriliter puerum .eto Fecit & quem canona artifices vocant, lineamenta artis ex eo petentes, velut a lege quadam : solusque hominum artem ipse secisse , artis opere judicatur. Fecit & destringentem R, & nudum talo in- Cessentem . Duosque pueros, item talis nudos ludentes , qui vocantur Astragalizontes: ct sunt ina distringentem.
267쪽
Titi Imperatoris atrio: quo opere nullum absolutius plerique judicant. Item Mercurium, qui fuit Lysimachiae: Herculem, qui Romae: alexetera , arma
sumentem: Artemona, qui Peripho retos adpellatus est. Hic consummasse hanc scientiam judicatur, detore uticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse . Proprium ejusdem, ut uno crure insisterent signa, excogitasse: quadrata tamen ea esse tradit Varro, &paene ad unum exemplum.
Myronem Eleutheris natum, & ipsum Ageladae todiscipulum , bucula maxime nobilitavit , celebratis versibus laudata : quando alieno plerique ingenio magis, quam suo , commendantur. Fecit & canem, Ec discobolon, & Persea , & Pristas , & Satyrum admirantem tibias, & Minervam : Delphicos penta thios pancratiastas: Herculem etiam, qui est apud Circum maximum in aede Pompeii Magni . Fecissedi cicadae monumentum ac locustae carminibus suis Erinna significat. Fecit & Apollinem, quem a Triumviro Antonio sublatum restituit Ephesiis Divus et o Augustus, admonitus in quiete. Primus hic multiplicasSe varietatem videtur , numerosior in arte , quam Polycletus , & in symmetria diligentior : &ipse tamen corporum tenus curiosus , animi sensus non expressisse , capillum quoque & pubem non Emendatius secisse, quam rudis antiquitas instituisset.
Vicit eum Pythagoras Rheginus ex Italia, pan-
268쪽
cratiaste Delphis posito. Eumdem vicit dc Leont nus, qui fecit stadiodromon Astylon, qui Olympiae
ostenditur: & Libyn puerum tenentem tabellam, eodem loco , dc mala serentem nudum . Syracusis autem claudicantem: Cujus ulceris dolorem sentire etiam spectantes videntur . Item Apollinem , serpentemque ejus sagittis confici : citharoedum , qui Dicaeus adpellatus est, quoniam cum Thebar ab Alexandro caperentur, aurum a fugiente Conditum , o sinu ejus celatum esset . Hic primus nervos ec venas expressit, capillumque diligentius.
Fuit & alius Pythagoras Samius , initio pictor ,:ujus signa ad aedem Fortunae hujusque diei septem nuda, dc senis unum, laudata sunt. Hic supra dicto secie quoque indiscreta similis fuisse traditur :Rhegini autem discipulus & filius sororis fuisse So
Lysippum Sicyonium, Duris negat, Tullius fuisse discipulum adfirmat, sed primo aerarium fabrum, eto audendi rationem coepisse pictoris Eupompi responso. Eum enim interrogatum, quem Sequeretur an
recedentium, dixisse demonstrata hominum multitudine , Naturam ipsam imitandam esse , non artificem. Plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, secundissimae artis, interque destringentem se, quesu Marcus Agrippa ante Thermas suas dicavit , mirogr. um Tiberio Principi : qui non quivit temper-
269쪽
re sibi in eo, quamquam imperiosus sui Inter initia Principatus, transtulitque in cubiculum, alio ibi si gno substituto : cum quidem tanta populi Romani contumacia fuit, ut magnis theatri clamoribus reponi Apoxumenon ' flagitaverit, Princepsque, quamquam adamatum, reposuerit. Nobilitatur Lysippus Jc temulenta tibicina, & canibus ac venatione. In primis vero quadriga cum Sole Rhodiorum. Fecit& Alexandrum Magnum multis operibus, a pueritia ejus orsus. Quam statuam inaurari jussit Nero roPrinceps, delectatus admodum illa. Dein cum pretio perisset gratia artis, detractum est aurum: pretiosiorque talis existimatur, etiam cicatricibus operis atque concisuris , in quibus aurum haeserat, remanentibus . Idem fecit Hephaestionem Alexandri Magni amicum, quem quidam Polycleto adscribunt, cum is centum prope annis ante fuerit. Idem Ale-Σandri venationem, quae Delphis sacrata est: Athe-
ejus imagines summa omnium similitudine expres- et O it. Uas Metellus, Macedonia subacta, transtulit Romam. Fecit dc quadrigas multorum generum Statuariae arti plurimum traditur contulisse , capillum exprimendo, capita minora faciendo, quam an liqui: corpQra graciliora, siccioraque, per qVM pro'
270쪽
ceritas signorum maior videretur. Non habet Latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodivit, nova intactaque ratione quadratas veterum staturas permutando: Vulgoque dicebat, ab illis factos, quales essent, homines: a se, quales viderentur esse . Propriae hujus videntur esse argutiae operum , custoditae in minimis quoque rebus. Filios & discipulos reliquit laudatos artifices, Lahippum η, & Bedam, sed ante omnes Euthycra-3otem: quamquam is constantiam patris potius aemulatus, quam elegantiam, austero maluit genere, quam jucundo, placere. Itaque optime expressit Herculem Delphis, & Alexandrum, Thespin venatorem, & Thespiadas: praelium equestre: Simulacrum Trophonii ad oraculum: quadrigas Medeae complures: equum cum fiscinis: canes venantium. Hujus porro discipulus suit Tisi crates, & ipse Sicyonius, sed Lysippi sectae propior, ut vix di Scernantur complura signa: ceu senex Thebanus, De-2O metrius rex, Peucestes Alexandri Magni servator, dignus tanta gloria.
Artifices, qui compositis voluminibus condidere haec, miris laudibus celebrant, & Telephanem Phoceum, ignotum alias, quoniam in Thessalia habitaverit, ubi latuerint opera ejus: alioqui suffragiis ipso-αὶ Dabinum.