Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

251쪽

HISTOR. LIB. XXXIV.

genera: candidum, argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praevaluit: alterum, in quo auri sulva natura: tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit. Praeter haec est, cujus ratio non potest reddi, quamquam hominis manu facta dederit Fortuna temperamentum simulacro signisque, illud suo colore pretiosum ad jocineris imaginem vergens, quod ideo hepatizon adpellant, procul a Corinthio: longe tamen ante Atigineticum atque Deliacum, quae diu obtinuere principatum. IV. Antiquissima aeris gloria Deliaco fuit, mercatus in Delo concelebrante toto orbe, & ideo cura ossicinis tricliniorum pedibus fulcrisque . Ibi prima nobilitas seris . Pervenit deinde ad Demn simulacra, erigiemque hominum , ct aliorum animalium .

U. Proxima laus AEg netico fuit . Insula & ip-

a , nec aes gignens, sed ossicinarum temperatura nobilitata. Bos aereus inde captus in foro boario est Romae. Hoc erit exemplar AEginetici aeris : Deliaci autem Iuppiter in Capitolio in Iovis Tonantis aede. Illo aere Myron usus est, hoc Polycletus, aequales atque condiscipuli. Atimulatio iis & in materia fuit. VI. 3. Privatim AEgina candelabrorum superficiem dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos . In his ergo juncta commendatio ossicinarum est.

252쪽

C. PLINII NATUR.

Nec pudet Tribunorum militarium salariis emere , cum ipsum nomen a candelarum lumine impositum adpareat . Accessio candelabri talis suit , Theonis jussu praeconis, Clesippus fullo, gibber praeterea &alio se dus adspectu , emente id Gegania sestertiis quinquaginta : eademque Ostentante convivio Cmptum , ludibrii causa nudatus , atque impotentia libidinis receptus in torum, mox in teStamentum praedives, numinum vice illud candelabrum coluit , &, o hanc Corinthiis fabulam adjecit : vindicatis tamen moribus nobili sepulcro, per quod aeterna supra terras Geganiae dedecoris memoria duraret . Sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet , nomen ilpraecipue in his celebratur , quoniam Mummii victoria Corinthum quidem diruit , sed compluribus Achaiae oppidis simul aera dispersit. VII. Prisci limina etiam ac valvas ex aere intemplis factitavere. Invenio & a Cn. Octavio, qui de Perseo rege navalem triumphum egit, factam dio porticum duplicem ad Circum Flaminium, quae Corinthia sit adpellata a capitulis aereis Columnarum. Vestae quoque aedem ipsam Syracusana superficie tegi placuisse. Syracusana sunt in Pantheo capita columnarum a M. Agrippa posita . Quin etiam privata opulentia eo modo usurpata est . Camillo inter crimina objecit Sp. Carvilius Quaestor, quod a rata ostia haberet in domo.

253쪽

HISTOR. LIB. XXXIV. etsi

VIII. Nam triclinia aerata, abacosque , dc monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum invenisse triumpho suo, quem duxit Urbis anno DLxvu, L. Piso auctor est. Antias quidem L. Crassum heredem L. Crassi oratoris, multa etiam triclinia aerata vendidisse. Ex aere factitavere & cortinas, tripodum nomine Delphicas, quoniam donis maxime Apollinis Delphici dicabantur . Placuere & lychnuchi pensiles in delubris, aut arborum modo mala serentium lucentes: qualis est in templo Apollinis , o Palatini, quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione captum in Cyme dicaverat eidem Deo. IX. 4. Transiit deinde ars ubique vulgo ad eiasgies Deorum . Romae simulacrum ex aere factum Cereri primum reperio ex peculio Sp. Cassii, quem regnum adsectantem pater ipsius interemerat. Transiit dc ab Diis ad hominum statuas , atque imagines ' multis modis. Bitumine antiqui tinguebant

eas, quo magis mirum est placuisse auro integere . Hoc nescio an Romanum fuerit R inventum : certe et oetiam Romae non habet vetustatem. Efigies hominum non Solebant exprimi, nisi aliqua illustri cau- a perpetuitatem merentium, primo Sacrorum cer taminum victoria, maximeque Olympiae: ubi omnium qui vicissent statuas dicari mos erat. Eorum vero , ) imngines male abest in Ed. Brot, a) ftii .

254쪽

C. PLINII NATUR.

qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant . Athenien-Ses nescio an primi omnium Harmodio & Aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas . Hoc actum est eodem anno, quo di Romae reges φ pulsi . Excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione. Et jam omnium municipiorum soris statuae ornamentum esse coepere , prorogarique memoria hominum , & honores legendi ae-xo vo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. Mox forum & in domibus privatis factum atque in atriis . Honos clientum instituit sic colere

X. s. Togatae effgies antiquitus ita dicabantur. Placuere & nudae tenentes hastam , ab epheborume gymnasiis exemplaribus , quas Achilleas vocant . Graeca res est, nihil velare: at contra Romana ac militaris, thoracas addere Caesar quidem Dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. Nam et o Lupercorum habitu sactae, tam novitiae sunt, quam quae nuper prodiere paenulis indutae. Mancinus eo dem habitu sibi statuit, quo deditus est . Notatum ab auctoribus, & L. Accium Poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse , cum brevis admodum fuisset. Equestres vero statuae Roma- a) reges Romae. b) thoraca.

255쪽

HISTOR. LIB. XXXIV. 23s

nam celebrationem habent, Orto sine dubio a Graecis exemplo . Sed illi celetas tantum dicabant in sacris victores. Postea vero & qui bigis vel quadri gis vicissent. Unde & nostri currus nati in his, qui triumphavissent. Serum hoc, dc in his non nisi a Divo Augusto sejuges, sicut elephanti. XI. Non vetus & bigarum celebratio in his, qui Praetura functi curru vecti essent per Circum . Antiquior columnarum, sicut C. Maenio , qui devicerat priscos Latinos , quibus ex foedere tertias Io praedae Romanus populus praestabat , eodemque in Consulatu in suggestu rostra devictis Antiatibus fixerat anno Urbis ccccxv r. Item Caio Duillio, qui primus navalem triumphum egit de Poenis , quae

est etiam nunc in Foro . Item P. Minucio Praefecto annonae , extra portam Trigeminam , unciaria stipe collata, nescio an primo honore tali a populo, antea enim a Senatu erat: praeclara res, nisi

frivolis coepisset initiis. Namque & Atti Navii statua fuit ante Curiam, cujus basis conflagravit Cu- a Pria incensa Publii Clodii funere . Fuit & HermQ-dori Ephesii in Comitio, legum , quas Decemviri

scribebant, interpretis, publice dicata. Alia cauta, alia auctoritas M. Horatii Coclitis statuae , quae durat hodieque , cum hostes a ponte Sublicio solus arcuisset . Equidem & Sibyllae juxta Rostra esse non miror, tres sint licet: una, quam Sextus Pa-

256쪽

236 C. PLINII NATUR.

cuvius Taurus AEdilis plebis instituit : duae , quas Μ. Messala. Primas putarem has, & Atti Navii ,

positas aetate Tarquinii Prisci, nisi regum antecedentium essent in Capitolio.

6. Ex his Romuli est sine tunica, sicut & Camilli in Rostris , ct ante aedem Castorum fuit Q. Marcii Tremuli equestris, togata, qui Samnites bis devicerat, captaque Anagnia, populum stipendio liberaverat. Inter antiquissimas sunt & Tulli Cice-xolii, Lucii Roscii, Spurii Nautii, C. Fulcinii in Rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum . Hoc a republica tribui solebat injuria caesis , sicut & P. Iunio, & Tito Coruncanio', qui ab Teusa Illyriorum regina interfecti erant . Non omittendum videtur , quod Annales adnotavere , tripedaneas his statuas in Foro statutas . Haec videlicet mensura honorata tunc erat . Non praeteribo Cn. Octavium ob unum scilicet verbum. Hic regem Antiochum , daturum se responsum dicentem, virga quam tene-

et O bat sorte circumscripsit, & prius quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit . In qua legatione intersecto Senatus statuam poni jussit quam oculatissimo loco in Rostris . Invenitur statua decreta dc Taraciae Caiae , sive Suffetiar virgini Vestali, ut poneretur ubi vellet : quod adjectum non

257쪽

HISTOR. LIB. XXXIV. et 37

minus honoris habet, quam feminae CSbe decretam . Meritum ejus in ipsis ponam Annalium verbis. , Quod campum Tiberinum gratificata esset ea D populo. sXII. Invenio & Pythagorae , & Alcibiadi , in cornibus Comitii positas , cum bello Samniti Apollo Pythius fortissimo Graiae gentis jussisset, & alteri sapientissimo, simulacra celebri loco dicari: ea stetere, donec Sulla Dictator ibi Curiam faceret . Mirumque est , illos patres Socrati cunctis ab eo- iodem Deo sapientia praelato Pythagoram praetulisse, aut tot aliis virtute Alcibiadem , aut quemquam utroque Τhemistocli. Columnarum ratio erat, attolli supra ceteros mortales: quod & arcus significant novitio invento. Primus tamen honos coepit a Graecis. Nullique arbitror plures statuas dicatas, quam Phalereo Demetrio Athenis. Siquidem CCCLX Statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente , quas mox laceravere . Statuerant Romae etiam in omnibus vicis C. Mario Gratidiano tribus , a Put diximus, easdemque subvertere Sullae introitu. XIII. Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate longo tempore . Equestrium tamen Origo perquam Vetus est, cum feminis etiam honore communicato. Cloeliae enim statua est equestris , ceu parum esset toga eam cingi : cum Lucretiae , ac

Bruto, qui expulerant reges , propter quos Cloelia

258쪽

138 C. PLINII NATUR.

inter obsides fuerat, non decernerentur. Hanc primam cum Coclitis publice dicatam crediderim: Atto enim ac Sibyllae Tarquinium, & reges sibi ipsos posuisse verisimile est: nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab his positam, qui una obsides fuerant, redditis a Porsena in honorem ejus. E dixerso Annius fetialis, equestrem, quae fuerit contra Iovis Statoris aedem in vestibulo Superbi domus, Valeriae suisse Publicolae Consulis filiae: eamque solam refugi S- Ose, Tiberimque tranavisse , ceteris obsidibus, quae Porsenae mittebantur , interemptis Tarquinii insidiis.

XIV. L. Piso prodidit , M. AE milio , C. Popilio II Coss. a Censoribus P. Cornelio Scipione,

M. Popilio, statuas circa Forum eorum, qui magistratum gesserunt , sublatas omnes, praeter eas, quae populi aut Senatus sententia statutae eSSent. Eam Vero, quam apud aedem Telluris statuisset sibi Sp. Cassius , qui regnum adsectaverat , etiam con et o satam a Censoribus. Nimirum in ea quoque re ambitioni providebant illi viri. Exstant Catonis in Censura vociferationes, mulieribus Romanis in provinciis statuas poni. Nec tamen potuit in hibere, quominus Romae quoque ponerentur , sicuti Corneliae Gracchorum matri, quae fuit Africani prioris' filia.

a prioris abest.

259쪽

HISTOR. LIB. XXXIV.

Sede iis huic posita, soleisque Sine amento insignis, in Metelli publica porticu: quae statua nunc est in Octaviae operibus. XV. Publice autem ab exteris posita est Romae C. AElio Tribuno plebis, lege perlata In Stenium Statilium Lucanum , qui Thurinos bis R infestaverat : ob id ZIlium Thurini statua & corona aurea donaverunt. Iidem postea Fabricium donavere statua, liberati obsidione. Passimque gentes in

clientelas ita receptae r adeo discrimen omne subla- totum , ut Annibalis etiam statuae tribus locis visantur in Urbe, cuius intra muros solus hostium emisit hastam. XVI. 7. Fuisse autem statuariam artem familiarem Italiae quoque & vetustam, indicant, Hercules ab Evandro sacratus , ut produnt, in Foro boario , qui triumphalis vocatur , atque per trium phos vestitur habitu triumphali. Praeterea Ianus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur, digitis ita figuratis , ut trecent O- 2Prum quinquaginta quinque dierum nota , per signi ficatiQnem anni, temporis dc aevi se Deum indica ret. Signa quoque Tuscanica per terras disper 3, quae in Etruria factitata non est dubium . Deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metrodorus Scepsius,

260쪽

26o C. PLINII NATUR.

cui cognomen a Romani nominis odio inditum est , propter duo millia statuarum Volsinios expugnatos objiceret. Μirumque mihi videtur, cum Statuarum origo tam vetus in Italia sit , lignea potius aut fictilia Deorum simulacra in delubris dicata , usque ad devictam Asiam, unde luxuria. Similitudines exprimendi , quae prima fuerit origo , in ea , quam plasticen Graeci vocant , dici convenientius erit :Ctenim prior , quam statuaria , fuit. Sed haec ad xo infinitum effloruit multorum voluminum opere , si quis plura persequi velit : omnia enim quis possit λXVII. In M. Scauri AEdilitate tria millia signorum in Scena tantum fuere temporario theatro.

Mummius devicta Achaia replevit Urbem: ipse excessit non relicturus filiae dotem. Cur enim non cum excusatione ponatur λ Multa & Luculli invexere . Rhodi etiamnum tria millia signorum esse, Mucia nus ter Consul prodidit: nec pauciora Athenis, Olympia . ,. Delphis superesse creduntur. Quis ista et O mortalium persequi possit'λ aut quis usus noscendi intelligatur λ Insignia tamen maxime, & aliqua de causa ti inta, voluptarium sit attigisse , artificesque celebratos nominavisse , singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum Lysippus DCκδ opera fecisse dicatur, tantae omnia artis, ut claritatem possent da

SEARCH

MENU NAVIGATION