Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

131쪽

rra Lib. III. Titulus XXX. neri potest l. privilegio Apostolico . Sic Religiosia decimis de Novalibus, quae propriis sumpti-hus aut manibus excolunt, de hortis, & foetibus animalium suorum , Cistercienses vero re Hospi talarii etiam a decimis de quibuscumquet Praediis, quae propriis sumptibus aut laboribus Colunt, exempti sunt c. Io. h t. nisi sint praedia Post Conc. Later. acquisita, ct jam prius decimis obnoxia, uti c. . eod. restrictum est illud privilegium. Speciale quoque privilegium , quo ab omnium omnino decimarum solutione eximitur, Societ. IESU concessit Greg. XIII. in Bulla, Pastoralis Offieii I Jan. Is 8. quod tamen

rariter de praediis , antequam ad Societatem Uenirent, oneri decimarum non obnoxiis forte intelligi debere praxis, quantum de ea mihi constat , declarare videtur , quamvis Greg. dictor. 3 . expresse deroget. E. Consuetudine c. 32.eo

modo salva maneat Ministrorum Ecclesiae congrua sustentatio, quae si aliunde non suppeteret, rursus ad decimas daretur recursus. 3 Pre scriptione c. I 8. o t. e. I. de praefra. in 6. Nec

obstat, quod praescribens sit Laicus ; quia immunitas a solvendis decimis nihil habet spiritualitatis. Quamvis enim Laicus non possit praescribere decimas, seu jus decimandi, potest tamen praescribere decimis , seu immunitatem a decimis; siquidem haec immunitas est mera extinctio alieni juris , non vero simul jus decimandi, quasi non solvere decimas idem esset ac retinere, & ex suis agris colligere decimas; nam nulli fructus, quamdiu decima eorum pars non est separata , seu pro decimis assignata ,

rationem decimarum habent. Si tamen Praescriptio curreret contra Parochum, opus foret o. annis cum titulo, vel tempore immemoriali in defectu tituli c. I. cit. q. Condentione, vel co

132쪽

m meimis , Primitiis see. Ira tractu cessionis , permutationis, transactionis&c. Sed, casu quo decimae , a quibus liberari quis cupit, essent adhuc spirituales, in tali contrae v vel pacto non deberet intervenire Pretium temporale c. D. de rer. permul. ubi reprobatur permutatio a spirituali ad temporana, utique tanquam Simoniaca, ct ideo invalida . Quidquid in oppositum dicant Me neta, Engel, & P. Fridericli, quoad hoc dissentientes a nobis. qui sic Obj. I. Immunitas a solvendis decimis nihil habet spiritualitatis, cum sit mera privatio juris

alieni: ergo etiam emi, aut per pretium temporale comparari potest. 2. Si interveniente Pretio comparetur dicta immunitas , solum obtinetur licentia retinendi fructus suos: sed fructus decimales sunt aliquid mere temporale et ergo, si detur pretium pro memorata immunitate, da tur pro aliquo mere temporali. 3. Per Pe

niam se liberare ab onere solvendi decimas nihil est aliud, quam emere fructus futuros, quos uis deberet solvere ex suo fundo : sed fructus uturos sine Simonia licitum est emere, sicut

pro annua Pensione eosdem locare: ergo. R. ad

a. di .ant. Immunitas illa, qua se tenet & respicit illum, qui eam acquirit et atque praecise spectata in se , nihil habet spiritualitatis. C.

ant. qua respicit alterum, a quo acquiritur Perpretium, & spectata quoad terminum correlat invum. N .ant. s cons. Nam immunitas pretio comparata Pro termino correlativo ex parte dantis

seu vendentis illam habet jus decimandi, quod spirituale est, tanquam mercem: hoc ipso enim , quod ego acquiram per Pretium, immunitatem , alter dat & cedit pro pretio suum jus decimandi. Ad a, dist. lna. solum obtinetur licentia retinendi fructus suos ex parte ementis & sibi pro pretio F s com-

133쪽

comparantis immunitatem. C. ma. Etiam ex paria

te vendentis, & pretium accipientis. N. maiunam ex parte hujus vicissim datur jus decimandi spirituale; di sic, quia conventio mutua intervenit, datur Simonia ex utraque parte. Adt. Neg. ma. vel dist. nihil est aliua ex parteementiS. C. ma. ex parte vendentis, seu suo

jure ad decimas pro pecunia cedentis. A . ma. 22 Quaeres, an privilegium non solvendi de cimas sit strictae vel latae interpretationis 3 R. Licet sit strictae interpretationis, ututa S. Principe concessum, quia est odiosum , utpote derogans juri Communi & juri parochorum c. I ris R.I. in 6. Non tamen ita arctandum est , ut non debeat intelligi secundum latitudinem uerborum . Unde, si alicui indefinite, & terminis generalibus concedatur immunitas a solvendis decimis, id intelligi debet non tantum dedecimis antiquis, sed etiam de decimis Novalium,& praediorum deinceps acquirendorum. P. -- dericli. de decim. n. ITI. feta. n.Zos. cum aliiS contra sat multos & graves DD. Per c. I 2. h. t. c. 22. de pridi quia locutio indefinita, negati e concepta, aequivalet universali , si divers Tum sit eadem ratio, per cet citi. Obj. Privilegium positivum accipiendi decimas non extenditur ad decimas Novalium, & tempore Privilegii nondum existentium, uti supra docuimus: ergo neque privilegium negativum non solvendi. R. cons , pariti quia privilegium negative conceptum, seu non foliendi decimas , vel nullas soliendi decimas, universalis est, ct

amplius patet, quam Positive conceptum', nec in Propria verborum acceptione verum esset, si

ex quibusdam praediis, v.g. Novalibus, solvere decimas deberet privilegiatus uti tamen ve- . Tum manet Privilegium positive conceptum, Ii-

134쪽

De Decimis, Primitiis sec. Irscet non comprehendat decimas Novalium, tune non e sistentium. Adde, quod ipsa iura prohibeant extensionem privilegii affirmativi de decimis accipiendis ad decimas Novalium futurorum c. 23. h. t. c.2. eod. in 6. Econtra expresse

concedant extensionem privilegii negativi dedecimis non solvendis adbdecimas Novalium

futurorum c. I Z. c. 22. citi

13 Dico C. Decimae sunt sol vendae statim , postquam fructui sunt percepti, seu a solo se-

Parati, quod cordinodissimescontingit in agris, si ibi relinquantur decim quique manipuli prodecimis eo ordine, quo veniunt, segregati, pro ut sors tulerit r. Et hinc necesse non est fructus decimatos in horrea vel cellas. decimatoris invehere,. saltem propriis sumptibus decimas fouventium. 3. Licet solvendae sint decimatore non

exigente. q. Et cum integritate, itae ut nec semen, nec canon exi retemPhyleutica , nec ex

pensae in culturam sectae , nec tributa &c. deduci possint. s. Nullus tamen decimator decimas, ultro non solutas, vel ad petitionem recusatas, propria auctoritate invadere , vel vi cxtorquere a renuentibus. potest et: sed oportet adire Iudicem . Pars I. i&2. sumitur ex c. . p. l. 8. de A . nisi nempe aliud habeat recuta consuetudo. Decimae autem ec animalibus , solvendae veniunt , quandoi animalia non implius indigent Iacherii nutrimento; maternos,

ut loquitur jUS Bavar.. tit.28. art. I 6. Atque ad

aedes Parochi soleot deportari. Pars 3- eX cs . de locat se Let.. C. dei ur. Empist. ubi habetur, quod, si quid certo Vtempore debetur, id solvendum sit etiam' nemine: petente ; quiae dies,

x3.-33 h. t. Qui autem non solvunt, vel de- Laudant decimas in quantitate notabili , Peci E 6 cant

135쪽

Lib. III. Titulus XXX. cant mortaliter duplici peccato , injustitiae &sacrilegii, ac privandi sunt sepultura Ecclesiastica c. I s. h. t. Pars s. ex c. s. O 6. de restit. Pollat. I. . C. Unde vi nemo quippe debet ecie Judex in propria causa L Io. g. de juri . Si Laicus injuste usurpet, occupet , sequestret

decimas &c. incurrit excommunicationem rem servatam in Luca Carme can. I . I Obj. I. Debitor tenetur generalitet rem deferre ad domum creditoris et ergo etiam debitor decimarum , praesertim cum ipse DEUS Malach. s. id praecipiat, dicens: inferte omnem Arimam in horreum , se sit cibus in domo

mea. 2. Parochus proprius loci spolians Laicum decimatorem, & propria auctoritate auferens decimas, manutenendus est, nec spoliatus ante omnia restituendus, nempe antequam

doceat plene de titulo , vel de immemoriali possessionis suae tempore. Item si sic spoliet M nasterium vel Clericum decimatorem, iste non restituitur, donec vel doceat de legitimo titulo, vel saltem de Iongo tempore, quo fuerit in pacifica quasi-possessione juris decimandi textus es DD. communissime in c. 1. de restaepoliat.ing. & cum his p. Fridericli de decim. nu. 63 q.

v possideri dc D. Christoph. de Chlingensperg.de decim. assert. 3I. n. h. ergo aliquis decimator impune aufert per vim decimas. R. ad I. t. nam solum tunc obligatur deferre ad domum creditoris rem debitam , quando id exigit vel natura contractus , vel conventio , vel delictum, ex quo forte ortum est debitum: sic census reales non sunt solvendi in domo creditoris, ct sumptibus debitoris. Textus adjectus continet legem ceremonialern antiqui Testamenti non Amplius stringentam. Ad a. De Puocho pro

dictis

136쪽

X e Decimis, Primitiis sec. rardictis circumstantiis decimas invadente extat specialis dispositio Iuris parocho fortiter assistentis, & aliis non Parochis resistentis quoad decimas et quia vero laici de Iure sunt etiam incapaces possessionis decimarum , ideo doctare debent , priusquam spoliati restituantur , plene de titulo, vel de tempore immemoriali et

personae autem ecclesiasticae solum tunc non restituuntur ante omnia , si solum aliquamdiu , Ut loquitur textus c. r. cit. in quasi possessione decimandi fuerint, consequenter, si longo: l-tem tem re, Io. vel Eo. annorum possederint notorie , etiam contra Parochum restituendae sint ante omnia . Ceterum licet contra Parochum in dictis circumstantiis decimatores alios spoliantem isti non sint ante omnia restituendi , male tamen facit Parochus , omni possesssone praevia destitutus , si aliis in possessione decimandi constitutis violenter eripit decimas, vel clam aufert, aut antequam illi adveniant, vel eos in collinendis decimis turbat via facti, di non per Iudicem .is Dico . Judex competens in causa decimarum spiritualium est ecclesiasticus tantum dioprivative , etsi reus conventus sit laicuS .

Imo etiam 2. in causa decimarum mere laica- Iium , si reus conventus est persona vel communitas ecclesiastica . s. Utrumque membrum

Procedit , sive agatur in petitorio, seu super Proprietate juris decimandi, sive in possessori , etiam non involvente quaestionem , iuris vel super proprietate, sed agatur super nuda Po sessione, sive etiam super mero facto: item mve instituatur actio personalis, sive realis: sive quaestio super decimis moveatur principaliter sive in denter. q. Idem est, si dubium seu quaestio moYeatur, an decimae sint spirituales vel laicales e

137쪽

r1st Lib. III. Titulus XXX. Ita communissimae fere omnium Catholicorum quoad omnia membra, licet quoad aliqua Puncta terti membri dissentiant aliqui , primum

omnino certum est ex c. I sia et s. h. t. Clem. 2d

de Iudie. ac forte definitum in c. 2. eod. x. dc in Trid. can. Iet. sec. 2 . de matrim. causas spirituales pertinere ad Iudicem ecclesiasticum i& Iudici sarculary nullam esse in iis jurisdi

istionem afferentibus, secundum pariter certum est eL c. 8. eod. , c. I 2. de foro com . item ex c. q. Accensib. in F. dc Trid.fessi et s. c. Eolde res . personas, ecclesiasticas tam Jure divino quam SS. Caenonibus esse exemptas a foro &Judice laico affirmantibus . Si decimae non forent mere laicales, sed ab Ecclesia olim laicis in seudum datae , ex hoc speciali capite, etsi reus conventus esset Laicus , adiri deberet Iudex ecclesiaesticus, ut constat ex jure sudati ,

se arg. c. G. T. de for. compet. Membrum temtium eruitur ex duobus. Praecedentibus , quia

vel spiritualitas causae, vel privilegium & egemptio personae , exigit Iudicem ecclesiasticum' ialtem spectato Iure communi , & concordatis Ba variae, quae art s. s. g. ita habent: sic etiam in causarum decimahunt cognitionem ordinari s( Episcopis I jus sum . conceditur g eae tamen incertis casibus ea Iure permum ad secularem quoque Magistratum spectant, puta in iis decimis, quae Iam essectu juris laici , ac ubi uterque , Del reus tantum , laicus est . Quid sit de

consuetudine , . quam dicunt vigere contrariam quoad aliqua:puncta hujus membri, postea dicam . Interim audi Illustr. Bavariae Cancellarium L. B. de Schmid. ad Jus Ladar. tit. 28. art. IZ. ubi n. E. sic ait: haereticus est, qui dicit , Cle iram in causis possessoriis condentum Iudicio faeculari sub acere, cum omne Iudicium

138쪽

De Decimis, Primitiis be. Ir Personam Clericis attingens referueatum sit tribunali ecclesiastico . Et n. . . subjungit: Si reus condentus persona Clericalis sit , tunc ea am ad forum ecclesiasticum pertinere, nemo Catholicus

inscias ibit . Ac n. s. De controdersia sit de proprietate , ne de possessione rei . Membrum

quartum est omnium Catholicorum , signanter laudati Cancellarii Schmid Semicent. 2. 2s. 26. & sic demonstratur , si in tali dubio cognosteret Iudex laicus, cognosceret super ca se spirituali, & super qualitate spiritualitatis, quia discuteret naturam intrinsecam decimarum ex se spiritualium , quales nimirum sint tum ab/origine, tum de facto, an& quomodolpiritualitatem amiserint vel amissam recuperaverint &c. quae sunt quaestiones juris super natu-Ta rei ex . se . spiritualis : quae cognitio & decisior evidenter supponit jurisdictionem spiritualem & ecclesiasticam, cujus incapaces suntlaa ci. Adde quod juxta omnes in dubio prae mi. debeat, decimas esse mi rituales: ergo, si laicus judicaret super hoc dubio, judicaret super causa spirituali, saltem praesumptive tali, adeoque11ulliter dc super re sibi non subjecta. IN Dico tamen 8. Etiam laicus Iudex potest

esse competens. in casa, quo decimae sunt me-xe laicales, & reus conventus est laicus. 2. Contra Iaicum: emptorem aut conductorem fructuum decimalium . 3. Si laicus i conveniatur

super facto liquido super decimis etiam spiritualibus, v. g. si laicus agatur reus commissae certo fraudis in solvendis decimis , vel si neget decimas , ad quas certo, obligatur . g. Si conveniatur super facto dubio, v. g. an solverit decimas, an integras, an non fraudem commiserit: itemhsi conveniatur super nuda posses sione, ubi nulla involvitur quaestio super Pro-

139쪽

Jgo Lib. III. Titulus XXX. Prietate iuris decimandi, vel solum incidenter. Atque in his casibus hujus membri judicium concedo Iudici quoque laico vi consuetudinis, ubi ea existit, & quam passim vigere testantur plurimi DD. ac in specie Cancellar. Schmid.

Controυ. 2 s. n. q. seqq. de casu, quo agitur in possessorio contra Iaicum in decimis etiam spi- aitualibus .sIdem admittere de casu , quo agiatur actione reali contra Clericum in decimis Iaicalibus, si de hoc specifico casu existere convincenter probaretur consuetudo. Sed non faci- Ie probabitur , utpote immunitati ecclesiasticae personali valde contraria . Membrum I. E. 3. Patent per se, quia nihil spiritualitatis expa re causae, nihil exemptionis ex parte rei conuenti reperitur. Membrum q. sumitur ex testimoniis & auctoritate Doctorum . Dixi tamen initio assertionis , etiam laicus , ut insinuarem

adiri quoque ecclesiasticum posse Iudicem , ut adeo dictae causae omnes sint misti fori, & d

tur locus praeventioni . Sic enim sentit communior & verior, latis clare fundata in c. s. seqq. c. I 6. h. t. Clem. 2. de Iudic. Consonant concordata Bavariae , quae l. c. adhibent particulam quoque, quae est implicativa & conjunctiva, I. i. pr. β. de Pact. &Cancell. Schmid.

cri. I . cit. n. 6. p. qui utique melius novit

observantiam Bavariae, quam quidam alius, qui in possessorio Iudicium tribuit Judici laico privative ex antiquissima Praxi, ut loquitur. I Dico o. Primitiae sunt primi fructus ex

terra Provenientes, puta eL agris vineis, hortis, arboribus, Deo ut largitori omnium bonorum, ejusque Ecclesiae ministris, semel tantumi non singulis annis , ut decimae offerendi . in Veteri Testamento debebantur Jure divino AExod. 23. In novo autem eX praecepto Eccle-

140쪽

sae, cim. 6. d. gr. ubi nulla quantitas fuit prae scripta, at in c. I. h. t. designata esse videtur

quadragesima, vel ad minimum sexagesima pars Primorum fructuum . Sed vi consuetudinis in Germania nostra pridem abolitae sunt, vel numquam in usum deductae I 8 Dico Io. Oblationes generaliter sumptae denotant omne id , quod Deo , vel intuitu Dei, offertur Ecclesiis aut Ecclesiae ministris . Specifice autem & proprie huic Ioco sunt dona , quae fideles intuitu religionis per se , vel Per alios offerunt ad altare , devotam imaginem &c. innuel extra Ecclesiam, in cippo vel ad mensulam: principaliter autem veniunt Per oblationes illa dona , quae fiunt ad altare inter Missarum solemnia, ean. antiquos S. causIo. qu. I. Per se loquendo nulla est obligatio faciendi ullas oblationes . Communis cum S. Th.2. qu. 86. 't. I. quia ex natura sua dicunt munus gratuitum , nec extat lex illas praecipiens . quamvis Ecclesia eas valde approbet , SS. PP. suadeant, & antiquissimus fidelium usus confirmet, atque ratio ipsa ac pia offere lium intentio eas valde commendabiles faciat,

can. quia sacerdotes I S. q. cit. can. O. de r.ese confere. Dixi tamen, per se loquendo : Per accidens enim possunt fieri obligatoriae , veluti

I. ex Promissione aut voto, E. ex conventiones

s. ex indigentia Ecclesiae, vel parochorum, amliunde congruam sustentationem non habentium ,' . ex consuetudine animo se obligandi introducia , v. g. pro certis festivitatibus: qui ranimus forte praesumitur , si populus diuturno tempore constanter eas facere continuavit,

i. ex Praescriptione, si Parochus longo tempore ejusmodi oblationes quasi debitas exegit, vel parochiani voluissent aliquando ab eis cessares

SEARCH

MENU NAVIGATION