Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus decimus. De sacramentis in genere, et de baptismo, poenitentia, ac extremaunctione

발행: 1744년

분량: 633페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

Disp. Prooemialis Art. III. Quaest. I. Ios

ctionis impatiens captabat occasionem ulciscendi se de Coeciliano , sicut & Botrus, dc Coelesius, qui Carthaginensem sedem ambiebant. Creato igitur Caeciliano Episcopo, scriptum illud, quod Commemoratorium vocat Optatus, ut Mensurius jusserat, ei datur: quo accepto Caecilianus ex ossicio repetita senioribus vasa aurea, Ac argentea, quae a Mensurio acceperant; hi autem ne i plarcstituere cogerentur, instigante Lucilla, de conspirantibus Botro, ac Coelestio, non solum se se, sed etiam sibi commissam plebem a Coeciliani communione subduxerunt: Sic tribus convenientibus causis, personis, inquit Optatus, factum est, vi malignitas haberet essectum, schisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitus nutrivit . avaritia roborabit. Insuper ab his tribus personis contra CCE-cilianum causae confictae sunt, ut vitiosa ejus ordinatio diceretur. Mittunt itaque ad be-cundum Tigisitanum Numidiae Primatem , qui una cum plurimis Episcopis traditoribus convenientes, qui paulo ante in Concilio Numidiq confessi fuerant suum crimen,Neme quod tradidissent sacros libros infidelius, ut mortem effugerent , de indulgentiam, Ac absolutionem sibi invicem tribuerant. Hi in Urbem Carthaginem allecti se a circiliani communione separantes creaverunt Pseudo- Episcopum Carthaginensem Majorinum Lectorcm Lucillae domesticum , ipsa suffragante, de ad id summam pecuniam

largiente; quae omnia narrat S. Augustinus lib. I. contra Parmenianum, cap. 3. Legant qui volunt, i quit, quae narret, de qui-- bus documentis quam multa persuadeatri venerabilis memoriae Mileuitanus Episco- pus Catholicae communionis Optatus ,

,, sive de Lucilla pecuniosissima tunc, de si factiosissima foemina, quapa pro Ecclesiae , , disciplina S. Coecilianus adhuc Diaconus se laeserat: vel de caeteris factiosis ejus consortibus, sive furibus Ecclesiastici argenti,,, sive ad Episcopatum se non perveniste do-,, lentibus, & libi praelatum CCecilianum, is insidiis, quibus poterant , insectantibus: ,, sive de Numidis Episcopis, quos ista fa-,, ctio consecraverat ad perniciem Coecilia-- ni, ut illo deposito, alter ex eisordinar ,, tur: qui venientes cum Primatu suo tuncta Secundo Tigisitario , dc aliis quibus trata ditionis consena crimina Sccundus ipse H donaverat, veluti pacem consi cns (sicut Ecclesiastica gesta testantur absentem hCoecilianum sine ulla dilatione diligen- Mtioris inquisitionis , nullo responsionis ,, loco servato , Traditorem este censue- Hrunt , ut ei videlicet obessent absenti ,, traditionis crimina tantummodo obje- , , cta, cum sibimetipsis praesentes confessa se

donaverint. D

Hoc igitur fuit Donatistarum schismatis

enorme principium: Non enim, inquit Optatus Parmenianum alloquens lib. I.Caecialianus exivit a Maserino avo tuo, sed Maiorinus a Caeciliano; nee Caecilianus recessit a cathedra Petri, vel Curiani sed Majorinus, cuius tu in cathedra sedes, quae ante ipsum Maiorinum originem non habebat. Caetertim non

fuit satis schismaticis Episcopis haec contra Coecilianum egiste; sed coacto ferme O. Empiscoporum Carthagine Concilio, Coecilianum absentem vocatum, & non parentem damnarunt, quod sinquit, S. Augustinus in breviculo collationis diei tertiae cap. q. ad

eos venire noluerit, tanquam a Tractoribus

orainatus, , quia cum esset Diaconus , Uicium Uerri Maro ibus in eoJodia constitutis robibuisse dicebatur. At quam supposititia fuerit, dc falsa haec criminatio in CCecilianum, aperte demonstrarunt Catholici , ut ibidem rcfert S. Augustinus, c. tis. idque suo silentio testati sunt Donatistae, quos clim interpellasset Coecilianus, lienet, quod in eum probaretur, exiret accusator, & Probaret: illo tempore. inquit Optatus, a tot inimicis nihil in illum potuit confingi: sed de ordinatore suo, nempe Felice Apiungitano Episcopo, quod ab eis falso traditor diceretur, meruit infamari.

Licet aulcm schisma illud conflatum praecipue fuerit a Locro, de Coelestio, qui Carthaginensem sedem ambiebant, de a senioribus deposita Ecclcsae ornamenta negantibus; auctumque fuerit a Secundo Episcopo Tigisitano Primate Numidiae, de in creatione Masorini demtonstratum, ac firmiter stabilitum 3 ab eis tamen suum nomen non sunt mutuati ; sed a Donato non quidem Masculitano, aut Cala mensi, qui cum aliis I raditoribus adverbiis Coecilianum convenerant: sed maluerunt sic appellari ab alio Donato, qui post schismatis originem Majorino successerat in Pseudo-Episcopatu Carthaginensi, eo quod ab omni labe purissimus ab eis habebatur; de insuper cloquentia, qua pollabat, hoet schilina una cum haeres confirmavel at. Unde

S. Augustinui lib. de Haeretibus, c. cio. sie

112쪽

De ministro Sacramentorum. gos

scribit de Donatistis: Huius haeresis pinei-pem aecepimus fuisse Donatum, qui de Numidia deniens , , contra Caecilianum Chri a.

nam dividens plebem , ad unctis sibi eiusdem

factionis Episeopis, Maiorinum apud Carthaginem ordinavit Episcopum 3 eui MCorino D natus Episcopus alius in eadem drvisione suerasti; qui eloquentia sua sie confirmavit hane haeresim , ut multi existiment propter ipsum potius eos Donatistas Tocari . Refugiebant insuper sic denominari a priori Donato , quod constaret eum a Melchiade Papa fulsese damnatum

sitas fuerit sebismatis , is haeresis Donatista

rum progressus.

CIrca autem Christi Jo8. tempore Constan

lini Imperatoris, Donatistae adversus Coecilianum Episcopum collegerunt Concilium Carthagini a Q. Episcoporum , adjunctis ad eam factionem Numidis Episcooris, sollicitati siue Mauritanis, datis ubique litteris calumniis in CCecilianum refertis, allectisque ad suam ipsorum Communicati nem, etiam iis, qui in persecutione lapsi essent, impiis Traditoribus. In quo quidem Concilio, ut refert S. Aug. ep.*8. per Ti.dies postpositis omnibus praeteritis, limata

sententia atque decreta. Ut Traditoribus imumensi eriminis reis , si baptitari nollent, pro

integris communicaretur.

Sed maximo studio ejusmodi Synodi liectnumerosissimae memoriam supresserunt Donatistae 3 Quod, inquit , S. Aug. eam Synodum ex Traditorum gregibus collectam esse novissent; sicque pateret eos , & traditionis labe, & Traditorum communione esse laedatos , clim nihilominus se ab illa macula immunes jactarent 3 atque in Coecilianum, tanquam a Iraditore ordinatum ex justitiae amore insurgerent. Interea Coecilianus tot hostium numero circumseptus fidenter agebat, quod sibi patrocinantem Romanam sedem haberet; quod utique sic declarat S. Aug. ep. Ioa. Post

non curare conspirantem multitudinem inimi

corum , cum se videret Romanae Helesiae in qua semper Aps leae eathedrae viguit principatus is evnctis terris , unde Evangelium ad ipsam Africam venit , per communicatorias litteras esse eoniunctum , is e. Ipsi pariter patrocinabatur Constantinus Imperator ; nam datis ad Anulinum Proconsulem litteris , declarat Clericos Ecclesiae Catholicae, cui Coecilianus praeerat . immunes ab omnibus iunmonibus publicis

conservari: Quam utique epistolam refert Eusebius lib. I S. C. II. Haec cilm accepissent Donatistae . animadvertentes Constantinum propensorem

esse erga Coecilianum . nec sibi sperandum Imperatore ei propitio de sede Carthaginensi, quod alias saepe, sed frustra tentacsent. exturbare posse: interpellant eumdem Anulinum, ut suos ea de re libellos ducis mittat ad Imperatorem tunc in Galliis agentem, ut habetur in epistola Hipponensium ad Januarium primae Sedis Numidiae Episcopum Donatistam, quae est inter Augustini e p. n. 58. quorum libellorum titulus hic unus erat et Libellus Helesiae Catholieae eriminum Caeciliani traditus a parte Maiorini. Delegant pariter aliquos Episcopos una cum delatore litterarum, qui petierunt ab Imperatore , ut sbi daret Iudices , non quidem ex Africa; quia, inquiebant, inter nos, & alios Episcopos contentiones sunt: sed ex Gallia. Constantinus autem

Iectis epistolis , & auditis Episcopis , sapienter respondit s inquit Optatus libr. I.

contra Parmenianum. Petitis a me in se-

eulo iudicium, eum ego ipse Coristi iudieium

expectem pNihilominus eis Iudices tres assignavit, Maternum ex Agrippina civitate Rheticium ab Augustoduno, & Majunum Arelatenissem. Sentiens vero postea Imperator judicia Episcoporum absque primariae sedis Antistiate nefas esse cognosci, causam illam detulit ad Melchiadem Rom. Pontificem , qui praesentibus tribus illis, quos elegerat , aliisque Comprovincialibus in Italia Episcopis, illam controversiam dirimeret. Quoilut libratis omnibus fieret, & legitima judicii forma servaretur , nempe ut praesens adsit reus, qui suam causam dicat , praeis sentibus accusatoribus , Imperator scripsit ad Anulinum, mandans, ut Coecilianum cum decem e suis, & ejus adversarios cum totidem Episcopis Romam venire praecipiae intra diem sextam Nonas Octobris.

Paret utraque pars Imperatoris mandato , Romamque adveniunt omnes signato die ,

conveniunt cum tribus Episcopis Gallis, &Melchiade quindecim alii Episcopi Judices:

testes inducti a Donato fatentur se non habere, quod in CCecilianum dicerent. Unde omnium suffragiis Coecilianus innocens

est .

113쪽

Ios Disput. Prooemialis

est pronuntiatus 3 ita sentcntiam suam ferente Melchiade summo Pontifice 3 Cum confluerit C rellianum ab iis qui cum Donato venerunt , iuxta professionem suam non accusari, nee a Donitio convictum esse in aliqua parte constiterit et suae communioni Ecelesiasticae tetegro statu retinendum merito esse censeo . Clim autem Caecilianus a Donatistis accusatus emet, etiam Donatus, ra ea sis nigris

dictus, accusatus est a Catholicis, qui stabant a parte Caeciliani, quod rebaptiEasset, di Episcopis lapsis manum imposui siet; unde in i psum haec sententia lata est: suod confessus sit rebaptietas, Episcopis lapsis manum imposuisse , quod ab Ecclesia alienum est . Nec

durius in cum, quamvis totius mali principem, agere voluit summus Ponti sex, spe

sanitatis recuperandae 3 imo paratus erat communicatorias litteras mittere etiam iis, quos a Majorino ordinatos este constaret:

Ita ut quibuscunque locis duo essent Episcopi, quos disiensio geminasset, eum confirmari vellet, qui fuisset ordinatus prior , alteri

autem eorum plebs altera regenda provideretur, ut refert S. Augustinus epist. 362. Unde ibidem excIamat: O virum optimum po Filium Chrsianae pacis , bi Patrem Chrisianae plebis. Vertim non idem fuit Donatistis pacificus animus; vix enim in patriam reversi, de Romani Concilii sententia ad Constantinum Imperatorem appellant: quod audiens Imperator sic exclamavit ut refert OptatuS . O rabida furoris audaeial Aut in eausis

Gentilium feri siet, appellationem interposuerunt. Quam etiam exclamationem repetiit in

epistola ad Episcopos, quae extat in Appendice ad Optatum editionis Parisiensis. Constantinus autem nimia ductus erga procacissimos, & sceleratos facilitate , futurumque sperans, ut sic ad quietem demum se componeret, Procurat novam, &confluentium Episcoporum numero ampli aem Synodum Arelatis congregari. Sed quia

in ipsa causa jamdudum duae videbantur Iahorare personae 3 nempe ordinati, & ordinatoris, hoc est Caeciliani, & Felicis Aptun-gitani, quem fuisse sacrorum librorum traditotem Donatistae calumniabantur; ut rebus utrinque libratis aequior sententia in Arelatensi Synodo emergeret, Constantinus ad A lianum Proconsulam scripsit, ut de vita Felicis Apiungitani inquireret , utrum tempore persecutionis, ut mortem effugeret, facios libio, ignc cremandos infidelibus tra-

Art. III. Quaest. I.

didisset . Re itaque disquisita, & advor tis testibus, qui cum Felice sub persecuti

ne vixerant , responsis omnium nihil tale

inventum est, quod vitam Felicis Epist pi sordidare potuisset. Unum fuit, quod objicerent Donatistae, nempe epistolam Caeciliani ad Felicem, qua mandare videbatur Oecilianus, ut Felix assumpta clavi , quos invenisset in cathedra libros, & s cros codices , eos tolleret , & infidelibus

traderet. Verum cum Caecilianus contestaretur interpolatam fuisse suam cpistolam , advocatus est ingentius ossicialis, & Scriba publicus, quia Donatistis subornatus hanc epistolam protu Ierat , qui ctim pependisset

sub metu imminentium tormentorum, ut veritatem fateretur, confestus est se revera

haec addidisse epistolae Caeciliani. Quapropter excepta Judicum sententia Proconsul pronuntiavit Felicem Episcopum religiosum es 3 liberum ab exutione in

strumentorum Dei'orum. Quam sententiam misit ad Imperatorem, reservato in carcere Ingentio, quem Imperator mandavit ad

se mitti , quo adversarii Caeciliani , qui a

lata ProconsuIis sentcntia pro FcIice ad Imperatorem appellaverant, confutari possent ipsus Ingentii consessione , qui fraudem Donatistarum, & quam eis sollicitaritibus interpolationem fecerat, eis publice objiceret, Interea cogitur Concilium Arelatense , mandante Constantino, & approbante byl- vestro summo Pontifice , qui in demortui Melchiadis locum successierat anno 3I.

Conveniunt plurimi Episcopi ex Gallia , Hispania, Britannia, Italia, Africa rinter-fucre quoque summi Pontificis Legati, Claudianus, & Avitus Presbyteri, Eugenius,&Quiriacus Diaconi. Adest etiam Constantinus Imperator: adsunt pariter tres illi Gallicani Episcopi, quos Imperator delegaverat Judices, ut cum Melchiade Pontifice Romano Caeciliani causam agerent. Denuo exactissime Caeciliani, & Felicis causa discutitur, &uterque innocens declaratur, ac Donatistae condemnantur; quo fit ut plurimi ex D natistis in concordiam cum Caeciliano redierint: at eorum plurimi pertinaciores facti a Concilii sententia rursus appellant ad Imperatorem, qui jubet eos servari in custodia,& Mediolanum duci abi advocatus Caecilianus, remotis omnibus arbitris rursus in

causam inquirit Imperator , & Caecilianum innocentissimum , illos vero impro-

114쪽

De Ministro Sacramentorum.

bissimos judicat et quam sententiam refert S. Augustinus lib.2. contra Cresconium

His actis anno 3I . Schismatici in Afri

cam reversi novas turba, excitant, convi

tianturque Imperatorem gratia corruptUm, ut narrat L Augustinus lib. I. contra epistolas Parmeniani , c.f. Cujus rei causa commotus Imperator iubet eorum aliquos ad campum, nocest ad supticium duci, ut ibidem refert S. Doctorea 3. at indignationem subinde cohibens ab eorum sanguine abstinuit, illosque duntaxat exilio mulctavit ,

a quo tandem eos revocavit anno Sa I. illorum furorem Deo vindici dimittendo , inquit S. Augustinus lib. ad Collatorem

cap. I S.

Vertim cum tandem aliquando quiescere deberent Donatistae tot sententiis fracti, totque Imperatoris gratiis illecti, nihilominus mova in Catholicos odia exercent i tunc enim Donato Carthaginensi Episcopo hortante , prodierunt quidam sectae defensores , qui Circumcelliones dicti sunt, quod circumcellas vasarentur, ut observat sanctus Augustinns in Psal. I 32. & apud Donatistas duces Sanctoru/n, dc publicae Justitiae vindices dicebantur. Ut autem huic sectar Catholicum nomen non deesset, mittunt unum Episcopum ciuis Romam, qui suis sectatotibus praeesset,& Romanae Ecclesiae communionem ipsis vendicaret , ab eisque Romanus Pontifex appellabatur . Huic successive quinque fusefecti sunt Episcopi, qui vel ex Africa mittebantur ordiiΗti; vel, ut scribit S. Augustinus lib. de hari esibus cap. 62. alii Epikopi Donatistae ex Africa pergobant R omam, ad eos ordinandos. Quidquid sit cet tum est eos

omnes Episcopos natistas Afro, fuisse,nul Ium autem Romanum , ut ipsis exprobrat Optatu, lib. 2. Qui autem Romae agebant, ab ipsa civitate exclusi in vicinorum montium speluncis sua convcnticula celubrabant.. Unde Montenses appellati sunt, ut notat Optatus ibidem S. & Rupitae, atque Ruitani, ut observat sanctus augustinus lib. de unitate Ecclesiae cap. 3.

sui rerit Donatistarum Decessus post mortem

Cosamini.

Moritur Constantinus anno 33 . &orbis impetitum inter se partiunturares esus filii, Constantinus, Constantius,

& Constans 3 cum autem Constanti oba enisset Africa, & comperisset miserrimum illius Ecclesiae statum , mist in Africam duos spectatissimos viros, Paulum, &Macharium, ut Africanam Ecclesiam eleem lanis sublevarent , sed eo praesertim consilio, ut suppresso schismate omnes ad uni.tatem revocarent, unde Operarii unitatiae

appellabantur, inquit Optatus lib. 3. At Donatus Carthaginensis Pseud Epiccopus illis resistit , nec solum oblatam ab illis pecuniam, & Ecclesiasticam supellecti lem repudiat, sed litteras diligit in Provincia, singulas, ne suae sectae pauperes ab illis

quidquam accipiant, utpote a sua communione alienis , & peccatoribus: Quinimo in eos commovet circumcellionum turbas quapropter cogunt advocare armatos milites , qui a Circumcellionibus male accepti , aliquos ex eis occiderunt , qui subinde pro Martyribus a Donatistis habiti sunt, ut refert optatus lib. . ciuibus compertis , imperator Constans Donatum Carthaginensem cum precipuis ejus sectatoribus exilio mulctat, quo factum est, ut plurimi e plebe ad Ecclesiae unitatem redirent. Pertinaciores vero ex Donatistis circa illa tempora , quae S. Augustinus appellat Machariana: alii vero ex Legatit falsi martyrii cupiditate illecti percusiores in sui perniciem conducebant: alii vero vel

in aquas, vel ex altorum montium cacuminibus se se praecipites dabant, vel laqueo se sustocabant : Unde S. Augustinus lib. 2. contra litteras Petiliani, c. s. sic eum intei pellat, Vellem mihi diceres, Con fesso- res illi vestri, quando seipsos prarii pitant cui dicant martyrium, utrum Christo, qui talia suggerent D diabolum repulit, Han potius ipsi diabolo, qui talia Christo is facienda suggessit Duae sunt maxime viles ,, atque usitatae mortes eorum , quei seipsos interimunt 3 laqueus , & praeci pr- , stium: I u certe dixisti in primis parti- ,,bus hujus epistolae , Laqueo Traditor pe- nriit, laqueum talibus. dereliquit; hoc ad nos si

omnino non pertinui, neque enim ve- ,,neramur noti,ine Martyrum eoS, qui si- ,,bi collum ligaverunt: quanto autem proe Mbabilius in vos dicimus, Magister Tra- , , ditoris diabolus piaecipitium Christo , , suadere voluit , & repulsus est Quid ,, ergo dicendi sunt , quibus hoc suasit , b, di auctitus est Uuid chim nili inimici is

Christi, amici autem diaboli Discipuli ri

115쪽

, seductoris, condiscipuli traditoris, spon-H taneas enim mortes ab uno Magis rori utrique didicerunt, illi laqueum , isti

M praecipitium. Anno 362. cum Constans occisus fulcset, & jam imperii habenas regeret Iuliatanus, Donatistarum principes in exilium acti, Legationem ad eum mittunt, qua petunt ab exilio liberari, & Basilicas sibi ademptas restitui. Annuit Imperator, & ab exilio reducti saeviunt in Catholicos, & in sacra omnia : ita ut etiam aliqui ex eorum Episcopis quod horrendum dictu Sac. Eucharistiam canibus objecerint, ut narrat Optatus lib.2. an. autem 368. mortuo Donato

Carthaginensi Pseudo. Episcopo , suffectus cst Parmenianus, qui in defensionem suae sectae scripsit ampl*ssimam epistolam, quam Optatus Milevit. in Numidia Episcopus , & S. Augustinus, imo & Tyconius quidam Aser, doctissimus refutarunt. vita functo Parmeniano circa an. 383. subrogatus Priminianus multis criminibus reus, qui idcirco per Conc. Donatistarum coactum apud Cavernas Susis prope Carthaginem damnatus, ac depositus est, ejusque damnatio, & depositio approbata fuit in pleniori Donatistarum Concilio centum,

vel amplius Episcoporum , qui Cebartasti

convenerant, ut refert b. Aug. lib. q. conistra Cresconium, c.6. In illius autem Priminiani locum electus est Maximianus Diaconus Carthaginensis , quem ipse Priminianus ante damnaverat et at Priminianus resumptis viribus Episcopos Numidiae ad sui debensionem provocat , qui num. 3IO. convenientes celebrant Bagajense Concilium, restituuntque, & absolvunt Priminianum, Maximianum vero absentem, &inauditum damnant , & destituunt. Hinc grande oritur schisma inter Donatistas , quam plurimi enim Priminiano adhaeserunt, alii autem Maximiano , ut ibid. narrat S. Aug. In hoc tamen, squod haereticis omnibus familiare est consentiebant Donatistae, ut in Catholicos, qua possent arte, di tavitia granarentur , ut cis exprobrat Optatus libro secundo , ubi ut cruentis morsibus pastos, & Christianorum sanguine opimatos fuisse ostendat , commemorat ipsorum furorem, & impietatem. Cum M pax alta, inquit , Eccletiae esset , impe- rante Constantino, Ac duces Donatista-,, rum merita relegassent sua, Julianus A-- postata precibus Donatistarum rogatus ,

Art. III. Quaest. I.

relegatos ire praecepit pro voto suo . quos intellexerat ad disturbandam pacem ,

cum furore esse venturos. Venerunt ira- isti, membra laniantes Ecclesiae , subtiles Din sed uel ionibus , in cordibus immanes. MFelix Diabensis, & Ianuarius castellum is

I.emanense invaserunt, diripuerunt, & GDiaconos Catholicos altare defendentes, is plurimos tegulis cruentarunt, duos oc- Dciderunt . In Mauricaniae civitatibus , H Donatistis intrantibus, quassatio populi si facta est. Mortui sunt in utero matrum, is qui fuerant nascituri. In Thipasa sa- oriensis Mauritaniae civitate Catholica ,, irequentia exturbata , & Cruentata de , , sedibus suis expulsa est. Lacerati sunt is viri, tractae sunt matronae, infantes ne- recati sunt , abacti sunt partus. Jusserunt HEucharistiam canibus infundi, non sine is signo judicii divini. Nam iidem canes,, rabie accensi, & ipsos dominos suos , quasi latrones, sancti corporis reoS, den- te vindice, tamquam ignotos , & ini- ,

micos laniaverunt. DAmpullam chrismatis per fenestram , ut is frangerent , jactaverunt, dc Ctim casum ,, juvaret abjectio, non defuit manus an- ,,

gelica , quae ampullam spiritali subve- ,, elione deduceret, projecta casum senti- , , re non potuit, illaesa inter saxa conse- ,,dit. Urbanus Formensis, & Felix Idi-

crensis inde revertentes invenerunt ma-

tres, quas de castimonialibus fecerunt is

mulieres, DIdem Felix vitiavit puellam, cui mi- Diram ipse imposuerat, a qua paulo an- iste Pater vocabatur. DIdcm Donatus annorum septuaginta ,, Episcopum spoliare ausus est nomine , Hossicio, honore Episcopali, innocentem Hreus, Dei Sacerdotem sacrilegus, ince- Hstus castum . &C. MNec potuit eorum pervicacia frangi ; licet variis, sed irritis conatibus fuerint sollicitati, ut ad Eccletiae gremium se se reciperent, donec summis b. Aug. laboribus,& assiduis scriptis, ac disputationibus debilitati , tandem Honorii imperatoris p nalibus edictis domita est eorum scelerat rumprotervia, ad id praecipue agente Marcellino Tribuno, quem ad compescendam Donatistarum vesaniam Honorius cum ammplissima potcstate, & copiis militaribus in Africam delegaverat. Omissa igitur am

pliori relatione, ac discussione schismatis

116쪽

De ministro Sacramentorum.

Donatistarum , iam determinandum est ,

quis sit idoneus Sacramentorum Minister, de umim in ipso desideretur , primo status hominis viatoris : secundo vitae probitas et tertio fides : quarto intentio et quod utique resolvetur in sequentibus quaesti nibus

QUAESTIO PRIMA.

Vir debeat esse Suramentorum Minister.

Notandum primo , duplicem distingui

posse Sacramentorum Ministrum et unum quidem ordinarium, alterum vero extraordinarium. Ordinarius ille dicitur, oui ex concessa sibi facultate potest qualibet data occasione, & opportunitate ministrare

sacramentum: extraordinarius autem, qui non nisi ex delegata auctoritate, &commissione sacramenta ministrat, urgente necessItate propter abscentiam , & defectum ordinarii Ministri: Certum est autem homines ministros esse sacramentorum, dum a Christo D. delegatam potestatem obtinent: Unde Apostolus i. ad Cor. . sic nos existimet homo, ut Ministros Cbr i, is, dispensatores mseriorum Dei. Dixi , dum habenta Christo delegatam Potestatem, ille enim omnis, & soliis est Minister Sacrament,rum , quem Christus in sua institutione designavit. Quis autem sit singuli culusque sacramenti peculiaris Minister a Christo

designatus , resolvetur agendo de Sacramentis in particulari. Hic autem dumtaxat investigamus, quisnam in communi debeat esse ordinarius Sacramentorum Minister , Utrum homo, vel Angelus. Notandum secundo, Lutherum eo non dicam erroris , sed etiam amentiae progressum, ut in lib. de Missa privata, & unctio. ne Sacerdotum, non sollim omnibus hominibus , sed etiam doemonibus attribuat potestatem ministerialem omnium sacramentorum. Ego, inquit, non dicam quod Papistae dicunt, nucum Angelorum, nec Mariam quidem ipsam eonsecrare posse: sed p contra dico, si diabolus ipse veniret, is, ego postea resciremisiabolum sie irrepsisse in offetum Pastoris Eeclesiae in speeie hominii vocatum ad praedicandum , is, publiee in Ecclesia docuisse , baptisetas, celebrasse missam, is absolvisse a pee-catis , bi tali munere functum esse, iuxta institutionem Ciscli, tune cogeremur fateri fa-cramenta ideo non esse inefficacia, sed verum

Baptismum, verum Eoangelium , veram abis solutionem, virum secramentum corporis , O

sanguinis Christi nos accepisse. verum , ut haeresis in seipsam militat ,

ipsi Luthero extreme repugnat Calvinus , qui nequidem in necessitate concedit mulieribus facultatem baptiZandi : nam in antidoto ad Can. Io. sessioni, T. ait : Nemo Ianus Christianus omnes in verbi, sacrame torumque adminFratione pares facit: non se sim quia decenter , is, ordine geri omnia in

mel a decet; sed etiam quod singulari Christi mandato ad eam rem ordinantur Ministri. Subdit autem. Porro munus baptisandi, ubi mulierculis iniunctum reperient , quema

dum illi permittunt pAt Ecclesia Catholica hoc utrumque er-rdis extremum declinans, fatetur solos homines viatores este Ministros ordinarios sacramentorum: imo etiam omnes urgente necessitate pone Baptismum ministrare et quamquam concedat Angelos etiam per ex traordinariam Dei delegationem , posse sacramenta ministrare. Notandum feras, ex Doctore in q. dist.6. . I. P.2. quod ad sacramentorum adminiis rationem tria concurrere debent ex pa te Ministri: Primum est actio exterior, quaent per motum localem, & potentiam momtivam, per quam applicatur materia : S

eundum est Prolatio sensibilis tarmae per verba articu Iata: Tertium est intentio faciendi quod facit Ecclesia; qui autem aliquo eorum caret, non potest sacramentum

administrare, unde excluduntur ab hac administratione , qui carent manibus , lom quela, & ratione. Inde concludit Doctor nullum suppositum naturae intellectualis simpliciter excludi a potestate baptiEandi, nisi propter aliquem ex ejusmodi defectiabus. Duo itaque hic maximc sunt statuenda . Primum , quod soli homines viatores sunt ordinarii ministri sacramentorum: I cundum , quod Angcli non talum boni , sed etiam mali, possunt ad istud ministerium a Deo deputari extraordinarie .

CONCLUSIO PRIMA.

Soli bamivei Viatores habent potestatem a

divariam ministrandi sacramenta. Probatur prima pars et Sacramentorum

administratio, sicut & esticacitas pendet ex Christi institutione, & mandato, quod innotescit maxime per Scripturam sacramet

ri sed '

117쪽

Prooemialis Art.III. Quaest. I.

sed ex ea constat facultatem ordinariam ministrandi sacra menta , non fuisse concessam Angclis, sed hominibus . Probatur per inductionem; siquidcm de Eucharistia Lucae II. v. Io. non Angelis, sed Apostolis, qui erant homines viatores , dictum est et Noe

facite in meam commemorationem, & de Baptismo Matth. ultim. v. Iy. Eaptietate omnescentes . De Extiema. Unctione Jacobi S. v. I . Inducat Presbteros Eccles ,-orent super eum, ungentes eum epe. De Poenitentia Joan. 2C. v. 23. vivorum remis eritispeccata , remittuntur eis . Quantum ad Sacra- Centum ordinis, & Confirmationis, Constat tum ex Scriptura: tum ex Traditione,

eorum Ministrum necessario debere esse Episcopum, & Pontificem ; qui, ut legimu SHebr. S. ex hominibus assumptus pro hominibus Oxstituitur in iis, quae sunt ad Deum. Quantum vero ad Matrimonium res est evidens, non enim initur, nisi inter homines contrahentes, qui videntur ministri, juxta illud Genes. a. me nune os de ossibus meis,

raro de carne mea bc. Hujus autem veritatis ratio est aperta, qtla-tuor enim sunt in sacramentis , a quibuS

maxime aestimari dcbet Minister, nempe sacramentorum institutor, vidclicet Christus Dominus, cujus i pse vices gerit, juxta illud S.Pauli I. ad Cor. q. Sic nos exictimet homo, ut Ministros Christi , , dispensatores mseriorum Dei. Secundum cst Ecclesia in cujus gratiam sacramenta instituta sunt, & cujus proinde ille est Minister. Tertium est suscipiens, inter quem, & Christum Dominum, qui ministrat, medium locum tenet. Quartum denique est sacramentum, quod ministratur , sed ex hoc quadruplici capite

Minister ordinarius sacramentorum nece flario debet este homo, non autem Angelus, quia Christus institutor, cui debet assis milari, est verus homo, non autem Angelus. 3imiliter Ecclesia est coetus visibilis hominum, non autem Angelorum. Item qui suscipiunt sacramenia sunt homine,, non Angeli . Denique sacramentum ipsum non est mcrc spirituale, quemadmodum Angeli, sed partim conficitur Lx spirituali , & corporco : spirituali quidem, nempe intentione Ministri, corporeo autem, scilicet materia,& forma : quod maxime convenit hominibus partim spiritualibus , Partim corporeis o uas utique rationeS Doctor egregie ex

pendit ibidem n. 3. Cingruum es , inquit,

ab homine viatore eonferri baptismum . reo, ab angelo aliquo ; tum quia Christus, qui insiluit.bomo fuit tum quia in Saeramento est aliquid sensibile , is, aliquid spirituale , b, per consequens magis congruit Ministro , utenti sensu, edi intellectu, quam pure intellectuali: e tertio, quia per suserationem baptismi adseriabitur aliquis , ut fit membrum Eeclesiae miliis tantis : ergo congruum es hoc fieri per aliquem

in illa Nelesia TDices primo: Quidquid potest Minister inferior, potest superior: nam quidquid potes: Diaconus, potest Sacerdos, non vicissim et sed Angeli in ordine Hierarchico superiores sunt hominibus quibusvis, ex S. Dionysior igitur idem ministerium exercere possunt quod homineSis Distinguo maiorem ; Idem potest superior divella modo , concedo: , eodem modos nego: quod enim homines operantur inferiori modo rc r sensibilia sacramenta naturae hominum proportionata, faciunt Angeli ut superiores ministri superiori modo invisibili-tcr purgando , illuminando , perficiendo,

non sensibilirer humano modo per sacramenta . Tua re beati hcn.ines, qui in coelo Characlor h. bcnt indelebilcm, quo sacra lue-ta ministra reponent, simile, sunt Angelis. Matth.aa. sed in participatione gloriae, non in conditione naturae, sacra mentorumque dispensatione. Dices secundo: Sacramenta poseunt ad munistrari per malos homines, qui sunt membra diaboli: multo magis per diabolum, qui

est eorum caput .

Nego consequentiam: Nam homines mali non habent potestatem ministrandi sacramenta , eo quod per malitiam sint membra

diaboli, sed eo quod sint instrumenta Christi rationabilia , quod Sathanae , seu diabolo

non competit.

Probatur etiam feeunda pars, nempe quod sacramentorum ordinarius Minister debeat esse viator . Probatur, inquam, primo exillo ad Hebr. s. Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut eierat dona, O, saerificia pro peccatis, qui rando reposset iis, qui ignorant , is errant i quoniam cy ipse circumdatus est infirmitate be. Sed solus homo viator est ejusmodi: igitur&c. Deinde, Ille solus est ordinarius, & legitimus Sacramentorum Minister, quem Christus sua institutione designavit, sed ad id dchnavit duntaxat nomines viatoreS: etem

. Dim

118쪽

De Ministro Sacramentorum

nim neque ex Scriptura, neque ex Conci- Iiis, nequc ex Traditione constat hominem non viatorem a Christo assumptum, &. institutum fuisse Ministrum, sacramentorum Ecclesiae militantis: igitur &c. Denique , ut ait Bellarminus lib. t. de Sacramentis in genere c. M. nu. 3. Sacramenta

data sunt Ecclesiae,. ut ministrenturiis, qui sunt intra Ecclesiam ab ipsa Ecclesia visibili, per suos Ministros , quales non sunt ii, qui jam sunt extra mundum, &. qUi nullatenus subjacent direcic vel indirecte ipsi Ecclisiae: alioquin Episcopus damnatus cum Corpore , & anima , pollet in odium Dei, &Chiisti, alierum in corpore, & anima etiam damnatum in Sacerdotem ordinare, & ille 'rdinatus Sacerdos si haberet presentem panem, & vinum, possit Eucharistiae sacramentum conficere: at haec absurda sunt: igitur non . est asserendum sacramenta posse de via. ordinaria ab aliis conferri , quam

a viatoribus . .

Dices primo: Thomas Sta pictonus in Collectaneis de S. Thoma Apostolo , refert , quod an. II o. Patriarcha quidam Indorum Joannes nomine, Romam venerit, ibique summo Pontifici, Calixto II: N Cardinalibus in consistorio testatus fuerit S. I homam Apostolum omni anno se visibilem prastare fidelibus sibi subditis& eos, . quos sacra synaxi dignos judicat, propria mam communicare : indignos vero a sacra mensa arcere, recis Eucharistiam denegare . .

Respondet Bellarminus. ibidem, quidquid sit de veritate illius historiae, ex illa non ha- heri , quod Apostolus Eucharistiam conficeret , de consecraret: sed soliim, quod conis secratam distribueret. Herum; haec respontio non videtu: solvere. oblectionem 3 exinde enim saltem colligere liceret, . Beatos posse dici Ministros ordinarios eorum sacramento-mm, quae consistunt in applicatione materiae sensibilis, & prolatione verborum formqqualia. sunt Baptismus , Extrema-Unctio , Confirmatio &c

Unde respondeo seeundo , quod si verum sit S. Thomam haec praestitiste, id non fe-Cerit ex. communi lege , sed ex singulari Dei concessione, maxime cum non possit constare Apostolum proprium corpus allum. I isse, totiesque repetito i miraculo resurrexisse, & iterum fuisse mortuum , unde credibilius est eum apparuisse duntaxat, & haec pia stitisse in aereo corporeo ,

Dices serando: Ecclesia suis in orationibus

petit a beatis Apostolis remissionem peccatorum, ut in Apostolorum hymno: sui eaelum verbo clauditis, sera que eui soluietis nos a pereatu omnibus salvi iubete quaesumus. Et in hymno S. Petri; Pereati vincula resolve tibi potestate tradita, qua cunctit eclum verbo claudis se aperis i igitur Apostoli beati sunt

Sacramentorum Ministri ... Distinguo antecedens: Petit remissionem, . per modum impetrationis, exhibendo beatis Apostolis potestatc meis commissam, dum in EccIesia militante versarentur Mut eos magis flectat, sicut dicimus B. Virgini in ejus hymno , Socte vinela reis , concedo; per modum jurisdictionis, quas jus, reministerium

absolutionis adhuc retineant, nego , . Dices tertio : Si qui sacerdotes aut Episcopi resurgerente mortuis , adhuc possent aliqua sacramenta conficere et non ergo necessario, sacramentorum . minister est

viator ,

s Nego consequentiam ; Id enim agerent Amortuis excitati, potellate quam accepissen: viatores; unde possent ea sacramenta valide conficere,. quq conficiebane ante mortem absque jurisdictione, ut Baptismum& Eucharistiam; nam ea solum agent re ractere statuque debito , . non jurisdictio-nc: sed ea valide ministrare non possent, quae jurisdictionem postuIant, ut absolutionen paenitentium , quia jurisdictio cessat per mortem , at absolutio sacramentalis poenitentium est actio jurisdictionis, utpotc ve-rum judicium,.

CONCLUSIO SECUNDA .

A meli possunt esse extraordinarii saeretis. Im mentorum Ministri . Haec est communis apud utramque scholam , Angelicam, .&. Subtilem; Enimvero Angelicus Doctor 3. pari. . quaest. oviari. T. ait: Secundum. men, quod sicut Deus, virtutem suam nou alligatis sacramentis, quinpossit' acrame iis effectum sacramentorum conferre . ita etiam virtutem suam nou alligavit inelesiae Ministris , quin etiam Angelis possit virtutem triabuere ministrandi in saeramentis et is, quia thoni angeli sunt Nuntii veritatis, si aliquod saeramentale ministerium 1 bonis angelis per eretur, esset ratum habendum et quia deberet ranctare, boc fieri toluntate dioina; futquaedam templa dicunturi angelico miniseriai

consecrata ..

himilia habet subtilis Doctor num ae ubi ii H. m cum i

119쪽

tis Disp. Prooemialis Art. III. asest. I.

elim dixisset, omne suppositum natui ae intellectualis posse deputari in Ministrum sa-Cramentorian, hanc rationem profert 3 Ouia inquit, si bonus angelus baptietaret in eo ore umpto , eum omnibus praedictis eoueditionibus , tunc supponendum esset verum esse ejus baptismum r quia non fieret, nisi de praerepto Dei, nee esset ille baptietatus ab angelo iterum rebaptisanaeus: sicut Mubael probibuit Dis eo-po dedieare Eeelesiam suam in monte Garga-κo , asserens eam a se deceatam fuisse . Quibus verbis Doctor non contendit, Angelos habere potestatem ordinariam mini. 1 randi sacramenta , ut plurimi perperam amrmant; sed tantum, quod ad illud munus possunt extraordinarie a Deo dc- Iegari . Probatur aut raeelusis: Si enim , ut legimus Actuum I. ad Galatas 3. Lex antiqua ordinata fuit per Angelos in manu Moysis Mediatoris , quidni per eosdem poterunt novae legis sacramenta ministrari p non enim major est disticultas in apponenda materia sacramentali, & proserendis verbis formae, quam in exaranda lege super tabulam lapideam , & illa viva voce intonanda , di promulganda .

Hanc etiam verkatem Iuculenter docet S. Augustinus lib. 2. contra Parmenianum G. I . ubi cum objiceret Parmenianus injustum non posse ministrare valide sacramenta, ut ibidem memorat S. Augustinus , his verbis et in quid erue Parmenianus inani jactantia exultat, dicit: Nunquam divina legis censura patietur , ut viviscare quem

quam mortuus possit, curare vulneratu/, illuminare OecuI, vestre nudus , is, mundare poli

latui bc. quibus asserebat iniustum non Posse tribuere Baptisinum ad justitiam, & ad hujus confirmationem objiciebat c. I S. illud Joann. 3. Non potest accipere homo quidquam, nisi Derit illi ratum de caelo. Cujus falsam

interpretationem variis rationibus redarguens S. Augusti ejusque pravam intelligen.

tiam Scripturae, tandem concludit: Nemo

ergo , inquit , sine dante, sed quod pertinet ad Baptismi sanctitatem , adest Deus , qui et, homo, qui aeeipiat, sive Hr seipsum

donante Deo, sive per Angelum, sive petr homi vem sanctum, se per Petrum, ne pre Ioa*nem, ne per hominem iniquum One. Quibus verbis Iuculenter significat Baptismum ministrari poste per Angelum. Nee restit quod dicat Deum aliquandor ex se constire gratiam Bastita em,. hoc est , non mcdiante aliquo saer mentet , puta dum sanctificat vel puerum in utero, vel

adultum per marturium, quod nec est sacramentum, nec subordinatur sacramento Ilicet, ut diximus, sacramenti vim habeat: hoc, inquam, non refert; quia haec non officiunt, quominus asserat Angelum, aut hominem justum, aut injustum conferre gratiam mediante sacramento.

Probatur insuper ex Nicephoro lib. II. h storiae c. 2o. tibi rescri, quomodo ad Amphilochium in locis desertis philosophantem, ob excellentem eius vitam , doctrinam Deus misit Angelos, qui mystica ordinatione ,& arcana benedictione piscopali eum

dignitate intellectuali modo consecrarunt, di Hierarcham Iconii renuntiarunt , ad

qu(m ctim paulo post ordinandi Episcopi

illius Provinciae convenissent, ubi noverunt

ex eo ipsum ab Angelis Dei eonsecrationem suscepisse, data Deo gloria de tam sacra sdivinaque gratia, illum ut Pontificem Deli Praec onem Evangelii, defensorem fidei, cum

timore reverenter admiserunt; & solita salutatione, ac ostulo ei imposito, functi nes Episcopales, ac omnia Pontificalia munera, absque alia nova inauguratione palam exequi permiserunt. Probatur etiam ratione : Primo, quia, ut

mox dictum est , sicut Deus non alligavit virtutem suam lacramentis, sed potest '

libito , independenter a sacramentorum coim latione, gratiam sanctificatitem alicui infundere , ita nec sacramentorum administrationem sic hominibus delcgavit, quin possit pro voluntate, & nutu illud ministerium

A gelis committere; maxime Crim Omnes

illi sint administratorii Spiritus in ministcrium misit , propter eos, qui haereditatem

capiunt salutis. Deinde , Sacramentorum administratio non est dissicilioris executionis, quam consecratio templorum; quippe clim utrumque

istud munus hominibus fuerit dIegatum: sed consecratio tcmplorum fieri potest per Angelos, & aliquando revera ab illis peracta est , ut constat de consecratione templi montici Gargani, quae facta fuit per S. Michaelem Archangelum . Denique, tria, sicut notavimus cum D store, duntaxat rcquirrentur ad administrationem sacramenti: Pro quidem vis motiva, qua baptidandum v.g. minister abluat aqua; secundo, vox, qua verba form* Proserat:

Tertis rationii usus . qua Christi Domin

120쪽

De Ministro Sacramentorum Iss

& Ecclesiae intentionem habeat: sed Angelus extraordinaria Dei commissione in assumpto corpore, vel extra corpus omne, potest nabere ea tria: nam potest aquam movere,& applicare baptiEando; non est enim opus, ut Angelus baptigans applicet aquam perinstrumentum conjunctum, ut lacerdos permanum: lassicit enim instrumentum separatur, aut nullum: potest etiam excitare ver

ba, non vitaliter ut homo, sed distinctemgnificantia idem, ac vitalia verba et climetiam intellectiva facultate sit praeditus , haud dubie potest habere intentionem debitam. Itaque fatendum est, quod si constaret sacramentum aliquod ab Angelis fuisse ministratum, deberet haberi ut ratum,

ac validum.

Dices primo: ad Hebr. Omnis Pontifixdebet assumi ex hominibus, ut osserat dona, b sacrificia: ac subinde hoc ministerium implere non possunt Angeli: igitur multo mimis poterunt sacramenta ministrare: quippe cum per sacramenta conferatur gratia,non

autem ordinarie pcr sacrificia ex opere

. Operato,

Distinguo antecedens: Ita fit de Icge Oidinaria: concedo; ita sit necenario, ut aliter fieri non ponet, si ita Deus ordinaret, nego: nam consecratio Ecclesiae, etiam est mini- .uerium Ecclesiae; quod Angelis commissum fuisse ex certa historia constat: ministrare Eucharistiam est Ministerium Ecclesiae per Pre byteros, & Diaconos, sed & hoc aliquando etiam Angeli praestiterunt ex speciali commissione , ut ex vitis Sanctorum probatis .iapnis constat. Promulgatio Iegis divi nae est ministerium hominis, sed in monte Sinai id

praestiterunt Angeli , ut Dei Iegati, M. T. Quidni ergo, & baptisinum possint etiam ex speciali Dei commissione dare in corpore assumpto , servata substantia sacramenti pDiras seeu do: Administratio secramentiast actus vitalis : sed Angeli non possunt

exercere aetus vitales in corpore assumpto: igitur nec ministraresacllamenta.

Distinguo majorem l Administratio , quae fit per Ministrum ordinatum, est actus vitalis , concedo: quae fieret per Ministrum extraordinarium , necessario deberet esse actus vitalis, nego: Nam absolute loquendo, ad validitatem sacramenti , sufficit , quod debita materia applicetur, do forma proferatur sensibiliter, & articulate per Correpushumanum, sive verum fue appascns ron. Frosed Tis . Tom. X. enim aliud requiritur simpliciter ex parte formae, qua sacramentalis est, quam ut sit signum practicum effectus, tam in baptiZato, quam etiam respectu Ecclesiae, cui debet conmstare de forma applicata: neque en im Eccle-sa attendit modum formandi verba ,sed significationem, quam habent ex institutione divina, & communi hominum usus quemadmodum revelatio facta viris sanctis per An-el sensibiliter loquentes, non aliter atten itur, de accipitur ab eis, quam si reveravitalis estet: quia consideratur non modus Io-

quendi , sed locutionis sensus.

Petra, an etiam daemones possent valide sa

cramenta Conferre.

affirmat Doctor, ibidem, dicens: Si etiam

malus angelus in corpore assumpto repletet, Ovem et, quod esset de praecepto Dei , talis habendus esset pro baptietato et quia oportet mae tum Angelum etiam invitum obedire Deo . Sed non esset sine certa revelatione super Methabita credendum , quod malus an ilus D rὶ baptietaret 3 tum quia Deus non minFrat

sacramenta per exclusos finaliter a salute rium quia si non esset rartus de prae to divino aa opporium; supponendum est semper ipsum

fraudulenser agere , nec complet facere ea ,

quae essent necessaria ad salutem baptietati

propter immicitiam . quam habet ex invidia procedentem . Quibus verbis Doctor non asserit diabolum valide ministrare sacramenta , quasi hoc ei competeret de lege ordinalia et quemadmodum nonnulli falso, existimant, asserentes eamdem ipsius, quae postmodum Lutheri, esse sententiam: Contrarium enim aperte patet ex verbis mox expressiS..

Dices: Si daemon ministraret sacramenta ex ordinatione Dei, cum sit in statu peccat mortalis , committeret sacrilegium : cujus Deu, esset author, quippe citru daemonem ad istud ministerium cogeret: sed Deus non

potest esse author alicujus peccati l igiturneo potest ordinare daemom,i ut ministret aliquod sacramentum.

Distinguo minorem : Deus non potest osse author actus peccaminosi quando malitiae est coniuncta actui malitiolo ab intrinseco et concedo, quando duntaxat eonjuncta est. ab extrinseco , & ex malitia operantis in nego: sic autem contingit in proposito;quiae ministerium sacramenti ablolutet bonum est; voIuntas autem daemonis cum sit perversa, invit: duntaxata Deo cogitur: quovtiesad aliquid bonum praestandum divino ur-n s gynte.

SEARCH

MENU NAVIGATION