Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus decimus. De sacramentis in genere, et de baptismo, poenitentia, ac extremaunctione

발행: 1744년

분량: 633페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

pariter tempora statuit Circumcisionis. Pri. mum, usque ad mortem Christi , quando videlicet Circumcisio fuit non solum sub consilio, sed etiam sub praecepto; quia nondum abrogata fuerat lex Mosaica : Secundum tempus fuit a Christi morte, usque ad solemnem promulgationem legis Evangelicae, quae falia in die Pentecostes, quo tempore intermedio dicit licitam fuiste Circumcisionem, sed inutilem; quia omnis ejus virtus, sicut & aliorum Sacramentorum Iegis

veteris vigere desierat in Christi Domini morte: Tertium denique tempus statuit ab ipsa solemni Evangelii praedicatione, postquam Circumcisio non solum inutilis, sed etiam prorsus erat illicita, di mortifera. Docet itaque Doctor primo, Baptismum statim ab eius institutione fuisse sufficiens

remedium ad salutem pro parvulis: Si enim, inquit, unum praeceptum impositumi taliter revocat aliud; consilium, seu monitio detino, facit aliud non necessarium et quia custus actus praereptum , es alterius probibitio ; e ius actus consilium, est laeentia de non observando reliquum ergo si praeceptum de Baptismo erat prohibitio Circumcisionis, quantum ad fructum: etiam eonsilium de Baptis o reddebat Circum-essionem non necessariam. Hoc est, praeceptum impositum de suscipiendo Baptismate evacuat Circumcisionem quantum ad fructum, & obligationemr igitur consilium de Baptismo etiam removet obligationem Circumcisionis. Antecedens admittitur ab omnibus. Consequentiam vero probat Doctor ratione morali petita ex natura legis, re praecepti; quia quoties una lex abrogat

aliam legem de aliquo, etiam consilium de altero faciendo, quam quod lex praecipit , tollit illius legis obligationem; ac subinde consilium de suscipiendo Baptismate, quod

vim obtinuit ab illius institutione, evacuavit obligationem Iegis Circumcisionis 3 unde optime colligit Doctor n.8. quod si ante passonem aliquis Iudaeus , ad praedicationem

rim , vel Petri parvulum suum baptieta se set, is non circumcidisset, si parvulus fuisset

mortuui, salvatus fuisset; quia recepisset gratiam in Baptismo et a prima enim institutione baptismus contulit δratiam. Reponunt adversarii, rationem Doctoiis tantum vigere, quando duo actus (quorum unus fieri debet ex praecepto, ratione legis id ordinantis 3 alter vero fieri potest ex consilio ratione Principis id suadentis sunt

talis varum, ut non possint simul subsistere: quemadmodum consilium de fervati a Virginitate tollit praeceptum de matrimonio ineundo: quia Virginitas, & matrimonium consummatum simul stare non possunt: secus autem est de Circumcisione, & Bapti semo; quia utrumque simul subsistere potest: nam ante mortem Christi fatetur Doctortam Circumcisionem , quam Baptimium fuisse proficuum: igitur eorum aetus non repugnabant, & consequenter consilium de suscipiendo Baptismate non removebat obligationem Circumcisionis. Contra . Non magis praeceptum de suscipiendo Baptismate inducit repugnantiam inter actus, quam consilium de eodem , sed fatentur omnes praeceptum de suscipiendo Baptismo sustulisse omnem obligationem Circumcisionis, quae vigere desiit ab eo tempore, quo Baptismus fuit praeceptus: ergo idem dicendum de consilio. Probatur mamjor: quia praeceptum de Baptismo suscipiendo per se non infert repugnantiam ullam cum praecepto Circumcisionis; neque enim in se formaliter, aut virtualiter continet illius revocationem e potuit enim utrumque praeceptum simul vigere, si nempe Deus statuisset, ut Christiani adhuc post susceptum

Baptismum tenerentur ex praecepto ad suscipiendam Circumcisionem rum igitur Baptismi

praeceptum non aliunde habet vim removendi obligationem Circumcisionis, quam ex Christi D. Legislatoris voluntate, qua nempe decrevit Baptismum succedere circumcisioni, quatenus Baptismus est prose sto legis novae, & janua Ecclesiae, in qua veritate illucescente , evanescere debebant umbra figurarum legis veteris: sed id pariter sequitur ex voluntate Christi Baptismum

instituentis, ac ministrantis, ac ejus susceptionem consulentis, tanquam aditum, &transitum ad legem novam inchoandam: igitur qua ratione praeceptum Baptismi removet obligationem Circumcisionis, eadem

consilium de suscipiendo Baptismo pariter

obligationem illam revocabat.

Confirmatur: Qui vovit ingressum alicujus Religionis laxioris , voto, ac obligationi facit satis, ingrediendo Religionem aliquam strictiorem, & Perfectiorem: ergo a simili Judaei, qui tenebantur ad servandam le-em divinam ex praecepto, ipsi satisfacieant profitendo fidem Evangelii , ac recupiendo media ordinata a Christo ad salutem Consequentia patet: I um quia lex Evangelica continet explicite. & perfecic quidquid

192쪽

De Sacramento Baptismi. Igil

a lumbratum erat in veteri, eaque est longe perfectior: Tum quia Iudaei tenebantur recipere Christum promissum, & eius doctrinam, ac legem sectari; nam, ut ait Jo. I S. si non venisem, is loratus eis suissem ,

pereatum non haberent, Oet igitur peccatum habuerunt, non recipiendo Christum,& doctrinam eius sectando: Tum denique, quia quae Christus D. docuit, &instituit,

erant legis veteris complementum; ac proinde Baptismus erat adimpletio Circumcisionis: quemadmodum igitur , qui finem obtinet , non indiget amplius mediis conducentibus ab ipsius affectationem, & consequenter. qui receperat Baptismum , non egebat amplius Circumcisone. Dierar Lex Mosaica viguit saltem usque ad Christi D. Passionem, ut constat ex variis Scripturae locis: nam Christus D.dum viveret, dixit Matth. s. Non veni legem se vere, sed adimplere: Unde Matth. 2 q. dicebat: Super Calbedram Moesis sederunt Iernbae, bis maris ei A quaecumque dixerint Do-hir , facite. Unde Apostolus ad Eeb.8. & o. dicit vetus Testamentum consummatum fuisse in morte Christi; igitur omnia legis veteris praecepta , ac proinde etiam praeceptum

Circumcisionis viguit usque ad Christi Passionem, & consequenter Baptismus tunc remporis non erat medium suffciens ad

salutem. Deinde Doctor subtilis in Reportatis dist.3. q. . n. . ait. Duplieiter fuit promulgatio facta Baptismi uno modo per m dum eo liti, Christo veniente in earne , sed

non per modum 'r cepti; alio modo per modum praerepti. Primo modo non fuit nee a-rium reripere Baptismum ; quia tune impon

batur nerassari. Iudaeis Circumeis usque ad Passovem Chim, observatio legis Mosaieae, quod probant aliqui, quia Christus ante Passionem suam comediet agnum Paschalem, quod

non ferisset, nisi verasse fuisset Iudaeos adhue

servare legem Mosaicam: Patet igitur , quod ita est. DFrauo anteeedens. Lex Mosaica viguit usque ad Christi Passionem in eis, quorum

oppositum non consulebatur , concedo :secus, nego: non enim necesse est, quod

lex maneat quoad omnia, Ac singula ejus Praecepta, ad hoc ut ipsa vigere, & perseverare dicatur: potest enim fieri derogatio in aliquibus ejus praeceptis, quando . contrarium suadetur a Principis et quemadmodum Christus suasit receptionem Baptismi ante suam Passionem. Unde lax vetus non omnimode consummata fuit in morte Chriasti. Tamdiu namque viguit, donec promulgata fuit publice lex nova, ut statim dicem mus 3 ac proinde tantum desiste dicenda est in morte Christi, quantum ad vaticinia Prophetarum, quae ejusmodi Passionem prata nuntiabant; nec-non & quantum ad sacrificia , & Sacramenta , quorum omnis virtus evacuata est per Christi mortem.

Ad Myorem dico ipsum illis verbis tantom significare quod Circumcisio necessaria fuerit Judaeis usque ad Passionem Christi necessitate praecepti, quia adhuc vigebat praeceptum de illa suscipienda respecta Iudaeorum, qui baptismum non sulceperant: non autem censet eam fuisse necessariam necessitate medii, ita ut qui bapti-

Tatus fuerat, teneretur adhuc circumcidi,

quia ut dixit supra , baptismus tunc erat medium suffciens ad salutem. Non est igitur contradictio, quod Circumciso ut m dium necessarium evacuata fuerit a tempore institutionis baptismi , de quod simul

perseveraverit esse necessaria necessitate

praecepti adultis , & parvulis in signum professionis legis Mosaicae , quae nondum

omnino vigere desierat.

Quod autem nil aliud voluerit Doctor, apparet ex his quae subjicit n. . in q. d. S. ubi post verba a nobis supra laudata I. T.

statim fibi objiciens , quod equidem dici posset quod baptismus fuisset quidem suffciens parvulo . sed pater peccastet eum non circumcidendo; fic respondet. Contra, quia ante octavum diem potuit baptisare parvulum, ex quo ille habuit iam remedium contra originale, he credidit pater nam erediadit Baptismum ess aram ad Me tune vid tur, quod non tenebatur ne regam providere pamulo de alio remedio , scilicet ranira origianale . Ubi non excusat patrem a peccato,

si octavo die non adhibuit Circumcisionem praeceptam a lege in signum medetis: sed vel ab omni delicto , si infans mortuuS

fuerit intra octavum diem: vel a solo peccato contra pietatem, quae patrem obligat ad providendum filiis de remedio contra peccatum originale, quodcumque illud sic. Qirod ei silcm fere verbis explicat, de ii culcat in Reportatis loco jam citc n. . Si

Iudaeus, inquit, fuisset baptietatus , is p flea baptietasset filium suuia postea genitum , em ille puer Destet mortuus ante Passionem Christi ; eertum est, quod fuisset salvatui: quia eiusdem escaria suit Baptismus tunc, Acuti

193쪽

18s Tract. I. Disp. I. Art. L Quaest. II.

nune: igitur non fuit neeesse istum puerum eb-cumcidere , supple ut salvaretur, & eximeretur a transgressione legis, quae piaecipiebat octava die circumcidere,

CONCLUSIO ULTIMA.

T aptismus non fuit necessarius nerasitate II praerepti statim post Chri i D. mortem et sea tantum post suffieientem Evangelii praedicationem, respective tum ad Judaeos, tum ad Gentilis. Ita Doctor loco supra laud. n. II.,, ubi ait: Dico quod in Baptismo non estis distinguere , nisi duo tempora , scilicet

di, tempus, quo erat sub consilio, & tem-- pus, quo erat sub praecepto: & primuma, duravit a principio, ex quo praedicabas, tur Evangelium, vel Baptismus per Chri-,, sum, vel per Apostolos, usque ad prae-,, dicationem solemnem , & authenticam

,, ejusdem post Ascensionem Christi : itas, quod primum tempus nullam habet disdi, ferentiam per mortem Christi: nec posts, eam, ex hoc solo, quod aliter cucur-,, rit Baptismus post, quam ante. Secun-s, dum autem tempus , ut credo, incipit,, in die Pentecostes , in Ierusalem , quia ,, usque ad illum diem Apostoli non praeis, dicaverunt publice, juxta illud verbum ., Christi Lucae et . Hos autem sedete in ei.

vitate , donec induamini virtute ex alto .

si Sed in die Pentecostes misio Spiritu S.,, solemniter praedicaverunt, & appositari sunt illo die circiter tria millia, &ba-- ptiae ati sunt. Actor.a. Inde autem ad aliasia civitates, secundum ordinem , cuilibet ,, loco, vel Genti, erat tempus secundum,

,, quando ibi publice, & solemniter prae-,, dicabatur lex Evangelica et ita quod tem-,, pus non incepit simul apud quoscum-,, que et Sed de Sion exibat lex , is, verbum H Domini de Ierusalem , juxta Prophetiams, Isaiae, & quibusdam incepit tempus ads, mensem post Pentecostem, & aliquibus,, ad annum: aliquibus ad decem annos, ,, & sic deinceps, sicut eis praedicabatur. Sed quantum ad Cii cumcisionem, dias, stinguo quatuor tempora ; Pro primos, erat necessaria: pro secundo utilis, non ,, necessariar pro tertio, nec utilis, nec ,, necessaria, tamen licita: pro quarto om-- nino illicita, & mortifera ,, Primum tempus Circumcisionis praeri cessit utrumque tempus Baptismi : Di, cundum tempus Circumcisionis comitabatur primum tempus Baptismi: nam si- ,, cui argutum fuit prius , ex quo primo is consulabatur Baptismus , non fuit Cir- ,, cum cilio necessaria volenti baptiZari 3 ,, sed tunc cucurrit utrumque sub diSjun- ,, ctione, ut Iudaeus eliget et quodcumque ,, vellet . Licuit enim, & profuit sibi cir- Heumcidi si voluit c nec enim fuit tunc ,,

revocata, quantum ad utile, nec quan- ,,

tum ad licitum licuit etiam sibi , imo ,, saudabile fuit baptiγari : N hoc etiam tacongruum fuit, quod in tempore inter- Mmedio, inter duas leges , quando non ,, subito prima tollitur, nec secunda im- ,, ponitur 3 illo, inquam, tempore simul currant ambae sub disjunctione. ,, Tertium autem tempus Circumcisionis , , cucurrit cum secundo lcmporc Baptis rimi, & hoc quantum ad Judaeos, usque ,, ad illud tempus Pauli, de quo argutum is est prius; imo verisimile est, quod bene is ultra, quia tempore purificationis Pauli , ,

videbantur Fratres. in Ierosolymis ap- ,, probare obser vantiam legis, & de ea si consulere Paulo. bed quantum ad GentiIes conversos is ad fidem , secundum tempus Baptismi, ,,& quartum Circumcisionis simul Con- ,, currerunt , saltem post quatuordecim ,,

annos a Passione Christi , vel circiter quando scilicet Paulus ascendit Jeros ,, lymam ad seniores, super illa quaestione consulens, de qua nabetur Actuum is cap. 33. ubi primo allegat Petrus factum is Concilii vi de quo habetur Actuum I . Et deinde Jacobus tanquam Episcopus in Jerosolymis proseri sententiam se- cundum Magistrum sententiarum , di- ,,

cens. Ego iudico non inquietari eos, qui ex is Gentibus convertuntur ad Deum ; sed scri- , , bere ad eos, ut abstineant se a contamina- , , tionibus, i c. & de illis quatuor, duo, ,, scilicet abstinere ab idolotythis, &mr- , , nicatione , sunt necessaria. Ita Doctor . ,,

Ubi adverte haec posteriora verbae scripsis e solum juxta mentem historici: nam ipsi Concilio praefuit S. Petrus; quod sentit etiam Doctor: siauidem infra num. IS

dicit nuntios a Jacodo missos fuisse Peuci subditos, Reponunt adversavii primo , Legem divinam non exigere promulgationem sui, ut habeat vim obligandi Verum, contrarium

aperte docuimus in Tract. de legibus , de validissimis rationibus probavimus omnem

194쪽

De Sacramento Baptismi. igi

legem, etiam divinam , necessario promulgari deberc 3 quia lex divina non potest obligare ad impossibiles obligaret autem,

si inferret necessitatem observandi ea, quae sunt incognita, nec susticienter manifestata et igitur, &C. Reponunt secundo, Iegem veterem expira se in morte Christi , ut etiam nos docuimus in tract. de legibus , agendo de lege Mosaica 3 igitur lex nova debuit inferre obligationem, maxime respectu Baptismi, qui est aditus ad Iegem Evangelii. Verum, respondeo negando consequentiam : quia nullus aliter tenetur ad legem servandam nunc, quam antea, nisi quia lex est aliter promulgata , sed Baptismus non fuit aliter promulgatus sub praecepto poli mortem Christi usque ad diem Pentecostes, quam fuerat ante Passionem : igitur tunc erat dumtaxat sub consilio, quemadmodum &ante Christi mortum. Confirmatur , quia non prius vigere debuit obligatio Baptismi suscipiendi, & amplectendae novae legis, maxime respective ad Judaeos, antequam eis constaret revocatam fui ne legem Mosaicam , ad quam servandam tenebantur, sed illa revocatio dumtaxat facta est per splemnem illam novae legis promulgationem in die Pentecostes: igitur ante illud tempus non vigebat adhuc obligatio novae legis. Minor constat, quia sicut promulgatio legis se habet ad communitatem: ita & revocatio legis prioris per subsequentem legem: igitur sicut promulgatio

legis Mosaicae fuit publica: ita debuit esse solemnis, & publica illius revocatio: Majorem vero probat D stor n.o. quia Iudaei tenebantur servare legem Circumcisionis ,

donec eis innotesceret eam esse prorsus inutilem , & vanam , nec amplius necessariam sibi ad salutem : hoc autem constare debuit per publicam revocationem illius obligationis, qua constaret Iudaeis legem Circumcisionis non amplius vigere et igi

tur, dc C.

Dices: Christus Dominus moriendo dixit: Consummatum est, Io. I s. quibus significare voluit, consummatam esse, & pror, Sus abrogatam omnem legem veterem. Quod utique confirmatur per Apostolum , ad Rom. . ubi ait: Itaque Fratres mei . , vos moristificati estis legi per corpus Christi. Ubi intelligendus est de corpore Christi crucifixo. Respondet Doctor ad primum n. 18. illis Ter bis, Christum D. dumtaxat significare voluisic, vel quod consummata essent, quae

praenuntiata erant de sua passione et sicut consummanda praedixit, Duca I8. dicens rmee astendimus Ierosol mam, sin coUsummabuntur omnia, quae scripta sunt per Propb

tas de filio hominis. Hei, inquit Doctor , si

illud referatur ad antiquam legem, sic debet intelligi, quod lex Mosaica consummata fuerit, & abrogata in sua causa ; nam mors Christi D. causa erat confirmationis legis Evangelicae; sed illa non fuit confirmata tanquam necestaria ad observandum

ante praedicationem ejus publicam , quae non incepit in Passione , sed in Pentecoste 3 tempore enim intermedio Discipuli

sederunt in coenaculo, nemini solemniter,

vel publice praedicantes. ad apostolam dico , eum sic esse intelligendum, quod nempe mortificati simus t gi per corpus Christi: quia lex extincta est in sua causa per Christi D. crucifixionem 3 siquidem mors Christi D. fuit confirmatio

legis Evangelicae, & consequenter extinctionis, & revocationis legis Mosaicae. Nec obstat, quod ibidem Apostolus utatur exemplo mulieris, quae per mortem viri sui

solvitur ab ejus lege et quia Apostolus ibi

non comparat mortem Christi cum morte viri, & ideo non dixit 3 Mortificati estis. legi in morte, aut corpore Christi, sed per corpus Christi; hoc est , per mortem is& crucifixionem, quae causa fuit, cur M laica lex obligare desineret.

QUAESTIO TERT IA.

1uotuplex sit Baptismus. Notandum primo . Baptismum a The

logis solito distingui triplicem , nimirum fluminis , flaminis, & sanguinis Baptismus fluminis ille est , qui confertur

in aqua naturali cum expressa invocatione

SS. Trinitatis . Baptismus vero sanguinis est martyrium 3 flaminis autem est Contritio cum proposito suscipiendi Baptismum aquae. Porro haec duo idcirco vocantur baptismata , quod quemadmodum baptismo aquae abluimur , ita & Martyr proprio sanguine perfunditur , & poenitens Pr priis lacrymis irrigatur.

Baptismum sanguinis designavit Christus

D. Marci Io. clim filios Zebedaei alloquens ait: Potestis bibere ealicem, quem ego bibiturus sum , icti Baptismo , quo ego baptietor ,

195쪽

baptietari 3 Quem Bantismum lic commendat F. Cer anus epist. ad Jubajanum, ubi loquens de Catechumenis martyrium iu eumtibus, dicit illos non privari Baptismi Sacramento, utpote qui baptietentur gloriosiss-mo, is, maximo sanguinis Baptismo , de quo On Dominus duebat, habere se aho Baptismo baptirari. Sanguine autem suo baptietatos , is Passone sanctificatos consummari , b, divinae

pollicitationis gratiam consequi , declarat in Mangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa Passione eredentem, is, confitentem loquitur, im quod secum futurus sit in Paradiso pollicetur.

Baptismum vero flaminis pluries commendant SS. Patres, maxime vero S. August. lib. . de Baptismo cap. 2I. ubi ait : tectumenum Cat heum divina ebaritate flagrantem haeretico baptietato anteponere non dubito , sed etiam in ipsa intus Catholica bonum

tresimenum malo baptietato anteponimus , nee ideo tamen Suramento Baptismatis, quo

iste nondum, ille iam imbutus est , facimus

iniuriam, aut Camehumeni Sacramentum Sacramento Baptismi praeferendum putamus , cum aliquem Catechumenum aliquo baptisato Meliorem , melioremque cognoscimus: melior enim Centurio Coenelius nondum baptietatus

Simone Mago baptisato ; iste enim On ante Baptismum S. Spiritu repletus es et ille bys Baptismum immundo spiritu inflatus F.

Notandum seeundo, quod etsi Baptismus sanguinis, & flaminis a SS. Patribus s ut constat ex Samnis Cypriano , & Augustino mox laudatis appellentur Sacramenta; revera tamen Sacramenti dignitatem, ac definitionem sibi non vendicant; nec enim martyrium, nec Contritio sunt sgna certa , di sensibilia divinitus instituta ad gratiam esticaciter significandam , & conserendam, ut jam de martyrio dictum est , agendo de Sacramentorum numero : de Contritione vero dicemus disp. sequenti :sed appellantur Sacramenta propter eam , quam habent cum baptismo aquae anal

giam, & maxime quoad illius enectum , tuam supplere dicuntur. Dc baptismo quiem flaminis apertissima est veritas in Scrisura sacra illis omnibus oraculis, quibus eus spondet veniam, & gratiam peccatori poenitenti , ac divinam misericordiam postulanti: bic EZechiel 18. Cum averterit

e impius ab impietate sua , animam suam

Goseabit. Sic Actor. Io. v. 22. Cornelius

Centurio nondum baptietatus Baptismo a-

Art. I. Quaest. III.

quae dicitur Vir iustus, is timens Deum. Et ibidem cecidit Spiritus sanctus super Gentilcs contrito, , nondum baptiZatos. Unde S. Pctrus ait: Numquid aquam quis prohibe isi re potest, ut non baptisaentur hi , qui Spirit. sanctum acceperunt, sicut is nos Hinc S. t Ambrosius orat. in obitu valentiniani ju-l nioris Imperatoris Catechumeni occisi , t crem nondum esset baptigatus, ait: Eapti mi gratiam , quia postulavit, accepit. l Idque constantissimum est ex Conciliol Tridentino, sest s. c. . ubi loquens de ju-i stificatione per baptismum dicit, quodi l st ratio est translatio ab eo flatu, in quo homona ritur filius primi Adae, inflatum gratiae , S, adoptionis filiorum Dei, per secundum Adam Iesum Christum Salvatorem nostrum , quae quidem translatio post Evangelium promulgatum , sine uisero regenerationis, aut eius voto feri non potest. Lbi per votum significat

contritionem, quae urgente necessitate su

ficit ad consequendam baptismi gratiam e Sic enim interpretatur haec Christi D. verba; Nisi quis renatus fuerit, Onc. Quapropter optime notavit S. Bernard. epist.D. quod cum Christus D. Marci I s. dixistet: sui erediderit , baptietatus fuerit, salvus erit. Non repetiit: sui vero non baptietatus fuerit: sed tantum sivi vero non

crediderit, condemnabitur, innuens solaminterdum fidem charitate flagrantem ad salutem lassicerc, ut optime docet S. Aug. l. . de baptismo c.a . ubi cum dixi siet fidem formatam interdum justificare extra Sacramentum, idque probasset exemplo b ni latronis, & Cornelii Centurionis, subdit, cap. 23. 1uibus rebus omnibus Fenditur, aliud esse Iuramentum Baptismi, aliud conversionem eardis 3 sed salutem hominis ex utroque compleri: nec si unum eorum defuerit, ideo putare debemus consequens esse , ut

alterutrum defit; quia is, illud me clo potest esse in infante, b, hoe fine illo potuit esse iulatrone, complente Deo sive in illa, se in isto , 'quod non ex voluntate defuisset , , c. Sola itaque remanet disticultas de Bapti l-mo sanguinis. Quapropter Notandum tertio, Baptismum sanguinis , seu maturium 3 secundum significationem idem esse, ac tesimonium quod datur Deo, vel Christo per mortem: at secundum rei veritatem , est mors violenter illata pro faecisisti, aut vera virtute homini non refigenti. auibus verbis quatuor ad martyrium perfectum conditiones necessariae declaran

tur r

196쪽

De Saeramento Baptismi. I 8s

tiirr Prima est, quod sit mors illata, requiritur enim ad completum, dc perfectum martyrium, quod revera animam quis pro fide, aut Religione ponat, ita quod morS revera sequatur, aut saltem naturaliter sequeretur, nisi vita divinitus servaretur, Drout servata fuit tribus pueris in fornace Baby- Ionica, nec- non & S. Joanni Evangelii laemita in ferventis olei dolium, & pluribus

aliis, qui ab Ecclesia inter Martyres com Putantur. Profecto , quod mors divinitus Impediatur, auget rationem martyrii: per hoc enim fit omnibus manifestum, quod Deus hominis patientis causam approbet :unde acceptatio illa mortis est tam effcax fidei testimonium, quam si revera ipsa mors sequeretur. Quapropter Doctor subtilis in . dist. q. qu. 6. n. q. non dubitat asserere aliquem fieri posse pluries Martyrem: ait auic m. suod baptietatus Baptismo sanguinis, si postea est nobiscum viator , tenetur assectu, i ' pro loco, tempore recipere essectu Sacramentum, id es Baptismum fluminis; hoc autem quod supponitur, est bene possibile, Feut de quibusdam legitur , quod sunt facti bis Consessores: quia sustinuerunt bis poenas prosile, propter quas tamen non sunt mortui. secunda conditio est . quod illa mors sit violenter illata, quamvis enim aliquis pro Dei gloria, & fratrum salute moreretur , Non tamen proptet ea perfectus Martyr elis et censendus , unde qui pro fratribus animas ponunt, sive in obsequio pestifcrorum , sive in justo bello, non sunt proprie dicendi Martyres. Hinc in Martyrologio ad diem a8. Februarii scriptum reperimus. Commemoratio II. Presbsterorum , Diaconorum , ac caeterorum Ministrorum, qui tempore Valentiniani, eum testis hamissima grassaretur , morbo laborantibus ministrantes libentissime mortem oppetierunt, quos Delut Marraret , religiosa morum fides venerari consuevit. Dicuntur, risit Mart res coli, quamvis tales non sint 3 quia mortui quidem sunt pro fratribus, sed pro fratribus eis mors non est violentcr illata 3 aliud autem est mori, & aliud mortem inferri pro fratribus, hoc enim ultimum desiderari videtur ex communi Ecclesiae sensu ad proprie dictum martyrium, Tertia codditio est , quod mors sit illata in odium faei, aut verae virtutis: Nam, inquit S. Augustinus in Hal. 38. Mait rem notisaeit poena, Iea causa et Hinc epist. So. quae, est ad Bonifacium: Heri Mart res, inquit,. Hallen Theol. Tom. X. illi sunt, de quibus Dominus ait : Beati qui persecutionem patiuntur propter Asitiam : non ergo qui propter iniquitatem, O propter Christianae unitatis impiam rivisionem, sed quinopter sustitiam perseeutionem patiuntur, hi Marat res derisunt. Dixi, aut verae virtutis. Ecclesia enim colit pro veris Martyribus , non soldm eos, qui mortem obeunt propter verae fidei confessionem, sed etiam qui moriuntur propter aliquam violentiam; sic enim inter Martyres numerantur Thomas Cantuariensis occisus propter defensionem libertatis Ecclesiasticae, & plures Virgines occisae propter custodiam castitatis. suarta tandem conditio ad verum maristyrium est , quod mors violenter inferatur homini non resistenti; unde commune

illud effatum: Mari r non pugnat, sed pat, tur 3 siquidem conformari debet Christo D.

qui testimonium perhibuit veritati, non contradicendo, sed patiendo et clim enim Pateretur, non comminabatur, sed tanquam ovis ad occisionem ductus coram tondente se obmutuit, dc non aperuit os suum. Unde

milites in bello ob defensionem fidei, de

religionis suscepto generose Occumbentes quamvis plurimum mereantur, tamen censendi non sunt veri Martyres; milites enim ordinarie pugnant cum spe evadendi moristem; imo & occidendi invasorem: finis enim pugnae victoria est; ac proinde patiuntur mortem magis ex necessitate, quam voluntate .

His ita praelibatis , duo maxime supersunt hac in quaestione determinanda: Priamum, utrum Baptismus fluminis ita sit unicus numero, ut nulla ratione possit iterari: Secundum, utrit m Baptismus sanguinis revera virtutem habeat delendi quodlibet peccatum, & hominem justificandi.

CONCLUSIO PRIMA.

Baptismui ita est unicus numero, ut semet

vatiae caelatus, nulla ratio e possi iterari. Haec est de fide determinata in illis omnibus Conciliis, in quibus stricte prohibetur, ne debite ab haereticis bapti Eati, iterum baptiZentur; expresie vero in Concit. Trident. fissi T. can. II. Si quis dixerit, ru)eollatum Baptismum iterandum esse illi , qui apud infideles Mem Christi negaverit, cum ad

paenitentiam revertitur, anathema sit.

Probant aliqui hanc veritatem ex illo ad Ephes . Unus Dominus, una Dei, unum Baptis. N ma:

197쪽

rso Tract. I. Disp. I.

ma: Ita S. Leo epist. 3T. c. I. ScimuI, inquit, expiabile esse facinus, quoties iuxta haereticorum damnata a II. Patribus instituta, cogitur aliquis lavacrum quod regenerandis fimul tripulum est, his subire, Apostolica reclamante doctrina, quae nobis unam praedicat in Trinitate Deitatem , tinam in fide confissonem , unum in Baptismate Sacramentum Hinc epist. Io. cap. . scribit: Hanc regulam(ui scitis servandam omnibus Ecclesiis praedicamus 3 ut lavacrum semel initum , nulla iteratione violetur , dirante Apostolo: Unus D minus, una fides, Baptisma. Vcrum reponi posset hanc unitatem Baptismatis, de qua loquitur Apostolus, esse specificam, non vero numericam, quemadmodum S. Augustinus explicat unitatem fidei lib. ig. de Trinit. cap. 2. Ita dicitur, inquit, ea eredentium fides una, quemadmodum eadem dolentium voluntas unae, cum, O

in ipsis, qui hoc idem volunt, sua voluntas sit

evique conspicaal alterius autem lateat, suamvis idem velit. Unde satius est asserere cum Doctore , non aliam a priori hujusce veritatis proferri posse rationem , quam ipsam voluntatem Christi sic Baptismum instituentis, ut circa eandcm personam semel valide collatus, nulla ratione Ponet iterari, cum rationes congruentes id suadeant . saltem aposteriori, qua, Doctor sic expendit in q. se dist. o. quaest. T. num. 3. ubi ait: Dico is quod ratio initerabilitatis Baptismi, est , , institutio divina , cujus non est aliquata causa prior , nisi voluntas ejus: tamenta ista institutio cst rationabilis, tum ex,, morbo, contra quem principaliter insti- tuitur; istud remedium enim principa-is liter instituitur contra originale peccam M tum, quod non est nisi unicum: mec ite. se rari potest, tum ex fine principali, ad quem est: habet enim plenam remissionem is pCenae, & culpae. Si autem posset homo si habere se uenter talem remissionem ple- nam ab utroque, estet magnum incenti-h vum delinquendi. Illud enim, quod est , , institutum in remedium relabenti inn, ut- pote Poenitentia, non est sine magna poe- na solvenda pro peccato . Tum tertio ,

H quia per istud Sacramentum , clim st princi Pium, & janua, per quam intrata tur in legem Christianam, adscribitur ali-- quis familiae Christi , de fit membrum H ejus&Ecclesiae militantis. Licet autem aliis quis ingressus in Collegium, si ostendat,

Art. I. Quaest. III.

is postquam ingressus fueritia possit reconcciliari & Collegio , & capiti Collegii: non

tamen frequenter in collegium intrat. Quibus verbis Doctor, significat non posese aliam assignari rationem a priori , cur Baptismus semel collatus non sit iterabili s quam divinam voluntatem , quae ita statuit,ac ordinavit. Nihilominus a posteriori pociunt aliquae assignari rationes congruentes illius divinae ordinationis et quarum prima petitur ex Parte originalis peccati, ad quot eluendum Baptismus principaliter institutus est. Ctis autem hic morbus semel sanatus non reviviscat, etiam nec iterari debet illius remedium. Seeunda repeti potest ex parte effectus, videlicet plenariae remissionis peccati: quam ubi semel quis assecutus est, Conveniens fuit, ut iterum ipsi proponeretur accipienda, ne videlicet praeberet ansam Lepius d

linquendi , si absque ullo prorsos labore

ex parte sui, posset peccator plenariam se rum peccatorum indulgentiam consequi . Unde etiam S. Paulus ad Hebraeos cl. ait.

Impossibile est enim eos, qui semel sunt illam

nati, gustaverunt etiam donum eaeleste, is pam

ite ei facti tunt Spiritus sancti , gustarurunt

nihilominus bonum Dei verbum , virtutesque saeculi venturi, O prolapsi sunt, rursui r nmari ad Paenitentiam . Quibus significat juxta communem Interpretum sententiam, semel acceptam plenariam peccatorum rem missionem per Baptismum non posse obmtineri absque satisfactione ex parte peccam toris; licet obtineri possit per frequentem,& Iaboriosam poenitentiam. Tertia tandem ratio est quod per Baptismum quis adscribatur familiae Christi ,& fiat membrum corporis ejus; unde sicut aliquis adscriptus in societatem alicujus rem gni, si offendat, poterit quidem reconciliari capiti , ct membris: per hoc autem non dicetur eis inseri; quia peccando non amittit jura regni, aut civitatis, sed dumtaxat sit Teus legibus ; ita baptiEatus offendens Deum, per Poenitentiam reconciliari poterit, non tamen poterit iterum fieri Cliti-itianus, quia jam talis esse supponitur. Eamdem veritatetem probant alii Theologi , ex eo, quod Sacramentum Baptismi characterem indelebilem imprimat: quo fit,vit nulla ratione sit iterabilis, qua utique ratione etiam utitur Concilium Florentinum in decreto Eugenii, ubi loquens de Sacramentis novae legis, ait: Inter haec Iah

198쪽

De Sacramento Baptistat. I

menta tria sunt , Baptismus. Confirmatio , di Ordo. quae characterem, idest, spirituale quosdam signum a caeteris distinctivum imprimunt

in anima indelebili 3 viae in eaiam per ona non iterantur. Consonat Concilium Iridentinum sessi. . can. T. Si quis dixerit in tr bus saeramentis, Baptis mo , scilicet, Corarmatione, b Ordine, non imprimi characterem in anima unde ea iterari nen possunt , anathema sit. Quam utique rationem non improbat Doctor, ut volunt aliqui nam ipsam, ut veram supponit q. s. ica tantum q. T. num. a. dicit illam rationem non procedere ex notioribus : quia magiS notum est Sacramentum non pone iterari, quam quod imprimat characterem: suta , inquit, a principio, ex quo Bapti vi fuit lxstitutus, fuit manifestum de eo , qtiod non licuit eum iterari : quod autem character imprimatur, non es notum ex prima eius institutione: nee ex

tota Scriptura, neque eliam ex musitI auctore tutatibus Sanctorum , , o

Igitur nullae alias efficacior hujus verita tis. asserendae proferri potest ratio , quam constantissima, & univci salis Eccialiae praxis, quae Baptismum non esse iterabile peI-petuo docuit: cujus quidem traditionem imprimis testis cst S. Clemens Romanus lib. s. Constit.. cap. I S. ibi: Eodem modo thi contenti sunt uno sola. Baptismo, qui in Domini mortem. traditur neque impiorum Baptis-mMI recipitur , neque is, qui prater sanctos administratur, altero Baptismo debet irritus effici : ut enim unus es Deus, On anus Christus, is Paraclitus unus, sic unus es Baptismus, qui in ejus nomine datur . Et paulo iniuriuS. D. rumtamen initiatos Baptismate, iterum bapti-etare tentantes , cruci unt Dominum, ite umeum in terrimunt, derivint divina , eludunt sanctas insultant spiritui, sanguinem sanctum veluti communem contemnunt, peccant in mitιea,tem, inpassum, is in testificantem. Concordat can.. T. Apostolorum: Episcopus, inquit, aut Presister , si eum, quisecun m inritatem habebat Baptisma, denuo baptietavit,. avi pollitum ab amplis, hoe est, baPti- Tatum ab . haereticis, non ita vantibus sinceram formam Baptismatis, non baptirave, Hi, a matur tanquam deridens crucem, is mortem. Domini Ut quid hoc e quia Baptiimus repra sentat mortem, sepulturam, . di re surrectionem Christi,teste Apostolo aus Rom. s. v. g. q. & S. an Unoram, quia dicunque

haptietati sumus in christose, ,et in murte trauihutietati sum Consepulti enim Anus cum

illo per Baptismum in mortem , ut quomodo Chri us surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita is nos in novitate duae ambulemus. Si enim eo laniatifacti sumus similitudini mortis eius, simul b Resurrectionis erimus .. Unde sicuti Christus semel tantum pro peccatis nostris mortuus est,. & semel resurrexit: ita & nos per Baptismum eidem consepulti, & per eundem resurgentes, non possimus iterato sepeliri, ne significemus Christum iterato pos se mori, ae sepeliri. Atque haec est optima congruentiai voluntatis instituentis ..

Odieii Doctor ibidem: Baptismus non est praestantius Sacramentum, quam Eum M charistia , & Poenitentia : sed haec sae- is pius iterantur : igitur etiam Baptismus is

iterari potest .. D.

Respondet Doctor num. 3. quantum ad Eum charili iam, palitatem in hoc solum valere inter Eucharistiam, & Baptismum, quod quemadmodum eadem hostia. noni potest pluries consecrari, ita eadem persona pluries baptiZari. Ad argumentum ilico, inquit, quod illa prolatio verborum, quibus Eucharistia consecratur, non est Faeramentum, sedest consecratis saeramentalis, is illud non licet bis iterare super eamdem materiam; is sis evndo iteratur, nihil fieret; quia prius factum est Licet ergo eadem persona posset frequenter communieare , Ae recipere Eucharistiam, non tamen super eandem. materiam frequenter possunt proferri verba eonsecrationis Eueharastiae et nec Eucharistia debet iterari , uod proprio aliqua materia huius Sacramentiis suscipiat sormam eius. Ergo a simili non licci verba formae Laptismi pluries super

eandem Personam proferre ..

CONCLUSIO SECUNDA . .

Baptismui Tanguinis revera habet tam supin

plendi vicem Baptismi' fluminis ex opere operato . Hec est communior, & verior, probatur primo illis omnibus Scripturaetextabus, . quibus Christus D. spondet vitam aeternam ei, qui vitam temporalem pro Dei: gloria peroidersi: Sic Mattae Id. . sui voluerit animam suam saliam facere perdet eam

qui autem pradiderit animam suam propterebit, . Inveniet eam. Vel , uti legitur apud Marcum cap. 8. sui autem perdiderit animam,

suam propter me, , A vangelium, salvam fa-Get eam. Hinc Aatto. Io. ulum Christus L .lcstatur: sui. eonstetur me raram hominibus, confitebor is ego eum. coram Patre. meo , ira

199쪽

rsa Tract. I. Disp. I. Art. I. Quaest. III.

rhi est. Quae propositiones non minus gemnerales sunt, quam illa Christi comminatio: Nisiquis revatus fuerit ex aqua, bc. Unde S. Augustinus lib. de civitate cap. a. sic ratiocinatur: Tam certum est perfectum Mar tyrem sua passione consequi gratiam, de remissionem omnium peccatorum; propter hoc Christi in testimonium: Qui me confestuS fuerit , &c. quam certum est neminem sine Baptismo poste salvari, propter haec verba : Nisi quis renatus, &c. sed hoc certum est: ergo dc prius. Quod autem martyrium hunc effectum praestet, quasi ex opere operat pro batur ex sensu Ecclesiae et suae , inquit S. August. lib. 3. de libero arbitrio, cap. 23. non frustra etiam infantes ictos, qui eum Domunus Iesus Christus verandus ab Herode quaerem eiur, occisi sunt, in honorem Marrarum receptos commendat: Hinc de iisdem cantat E clesia in Collecta diei festi SS. Innocentium: Deus cuius hodierna die praeeonium innocentes Mart res non loquendo, sed moriens eonfesssunt. Et in Hymno et Salvete flores Mart rum , suos luris ipso in limive Christi instein

lar sustulit, eeu turbo ostenteI rosai. Nec valet reponere, eos duntaxat Asa

Um, Ecclena coli , qui prius per Cir cumcisionem ab originali peccato mundatiive 3nS: Haec, inquam, responsio prorbus est sutilis: Tum, quia S. Augustinus lib. de

Wmb. ad Catechumenos, cap.q. de ipsiS i in Xantibus generaliter pronuntiat,eoS per Martyrium fuisse ab originali peccato mundamtos: Ipsi, inquit, qui moriebantur , natu- ra filii irae erant, sicut &caeteri: sed quid H eis praestitit gratia, nisi ut eos erueretis a potestate tenebrarum p Praestitit eis Chri. M stus, ut pro Christo morerentur, praem,, stitit ut suo sanguine ab originali pecca-,, to diluerentur , nati sunt ad mortem, M sed continuo eos reddidit vitae. Ipsi consonat S. Leo Papa serm. I. de Epi- Phania, cap. 3. Guos Rex impius eximit mun. do, Griflui inserit caelo, quibus necdum sangunaeis sui impendit redemptionem , iam mari elitribuit dignitatem. Quis autem ambigat mu tos ex illis necdum fuisse iustificatos a peccato originalip Etenim variae erant prolabinfidelium Judaeis permixtorum, plures quinque necdum erant octiduo nati, adeoque nec circumcisi. Deinde esto fuissent omnes antea justificati, cur tamen magiS, quam

alii parvuli in gratia decedentes colerentur specialiter ab Ecclesia tanquam sancti, ii ratione mortis illatae specialem gratiam, aut sanctitatem non accepissent p Neqoeenim honorantur ob Circumcisionem, sed. ob mortem toleratam pro christo. Porro quae SS. Innocentium, eadem est ratio aliorum parvulorum , si contingat tiatos pro fide Christi, aut vera virtute occidi. Quid enim speciale potest in his excogitari, quod non in aliis p Unde b. Leo serma. in Epiphaniam. Ita Chrsus, ut nullam tempus ei esset absque miraculo, ante cum lingue potestatem Verbi tacitus exercebat, is quas iam diraret 3 Sinite parvulos venite ad

me , talium est enim regnum coelorum et nouea gloria coronabat infantes, de initiis suis parvulorum primo da consecrabat, ut diasteretur nullum hominem inevaram esse divini sacramenti, quando etiam illi aetas glaria esse

apta marrarii.

Hanc pariter martyrii efficaciam uim plentis vicem baptismi aquae in adultis statuum 3S. Patres. Cuprianus in praelatione

tuae exhortationis ad martyres, his verbi Nos tantum qui Domino permittente primum

baptisma eradentibus dedimus, ad aliud quoque singulos praeparemus, insinuantes, is, docent, - - baptisma in gratia maius, in potestam subhmius . in honore pretiosius 3 ba isma, in quo angeli baptietant, baptisma, in quo Deus ,

, Christus exultant; baptisma post quod nemo iam peccat, baptisma , quo idei vestrae imcremeηta consummata, tapetisma, quod nos de mundo recedentes Num Deo copulat. Similiter S. Ambrosius in Psalmum D8. Oc onari S3. circa medium distinguens triplex bapti ma, fluminis, flaminis, de sanguinis; ait , Unum es baptis ma , quod Me tradit Eeel a per aqvam, O, Spiritum sanctum quo necesse est baptirari Catheeumenot. Est aliua baptis de quo in Ddesus: Baptismo habeo baptietari, quod vos ne festis: utique iam baptietatus iae

Iordane fuerat: sed si hoe baptisma Passonis ,

quo etiam favuine suo unusquisque mundatur, Idem expresse probat praedictis citatis a ctoritatibus S. Bernardus ep. T. quae est ad Magistrum Hugonem a S. Victores ubi cor

trarium ancrentes nominat, nova um ira De tores assertionum , assertores inventi

num. s Aitque . 3 Ab his duobus columnis vi

Augustinum quor is, Ambrosium, disseile aves

lor: cum his inquam me aut errare, aut sapere

fateor,eredeas ipses a fide hominem possa se

vari eum desiderio perrimendi Sacramentum . 'Diaret S.Cyprianus, de Patres Africani Concilii I clim prius in quodam Concili suo statuissem, ut Iarat nonnisi diu poenitem

200쪽

De Sacramento Baptism. Is di

ia acta ad mitterentur ad pacem, nisi forte periculum infirmitatis urgeret; jam nova urgente persecutione statuerunt in alio Concilio, omnibus, qui poenitentiam egissent, pacem dandam, ut fortiores essent ad passionis praelium: ut constat ex eorum epistola, quae apud Cyprianum sq. locum obtinet,& ad Cornelium summum Pontificem dirigitur. In qua numer. I S. haec habentur . Nec quisquam dieat : qui marrarium tollit ,

sanguine suo baptietatur; nee pax illi ab DLfovo neeessaria est habituro metesiae pacem ,

areepturo maiorem de Domini dignatione memeedem. Quasi diceret martyrium non suffcere Iapsis, nisi acceperint ab Episcopo pacem, & peccatorum absolutionem.

Respondeo . praedictos Patres ibi tantum loqui de eo casu, in quo lapsi possunt accipere beneficium absolutionis antequam martyrium subeant, quias inquiunt ibidem

haec omissio censetur este ex parte lapsorum quaedam praesumptio, & contemptus abs Iutionis et ex parte vero Praelatorum quaedam negligentia segnis , , crudelis duritia, quae (inquiunto nobis adscribetur in die Judicii, quod erectas, , commissas oves, nec

curare in pace, nec in acie voluerimus armare . Ex quibus colligitur Patres nolle eras veniam non consequi defectu martyrii, sed praeviae dispositionis; nam S. Cyprianus , quod prodestet martyrium, satis luperque

supra laudatus indicat . , Dices a. In Concilio Braccharens can.3 s. prohibetur ne fiat oblatio pro Cathecumeliis absque Baptismo morientibus t ergo

censet cis nec martyrium, nec contritionem prodesse. Nego eousequentiam loquitur enim Concilium de eis solum Catechumenis, qui gravi baptismatis negligentia, vel contemptu moriuntur . pro quibus superfluum esset

orare, cum talis contemptus tanti remedii

eos faciat venia indignos: eam autem esse mentem Concilii, colligitur ex eo, quod Canone praecedenti decernat non esse faciendam commemorationem in Minae sacrificio eorum, qui in statu peccati mortalis obierunt. e Dices 3. Licet martyrium ab adulto con summatum, videatur pone remittere peccata, non tamen ita de parvulis, aut dormientibus , clim nec sit actus alicujus virtutis , aut charitatis, aut fortitudinis, aut

religionis, quippe cum aelus virtutis dcbeates e liber, , a libera voluntate elicitus 3

cujus conditionis non sunt nec infantes nec dormientes, nec pariter sit Sacramentum . Ut constabit infra . Respond. Martyrium praecise sumptum nihil aliud esse, quam aetualem mortem pro Dei gloria exceptam 3 qualiter praescindit tam ab actu virtutis, quam a non actu virtutis . Id namque in speciali, & ratione subjecti dunlex potest distingui 3 quatenus

enim ab astultis voluntarie toleratur , est actus virtutis charitatis, aut fortitudinis , dcc. quatenus vero est in infantibus, aut amentibus , aut dormientibus, est tantum opus secundum Dci ordinationem pro ejus gloria toleratum. Huic autem utrique Deus iustificantem gratiam, aut ejus augmentum annexum esse voluit, sicut Ecclesia testatur de Innocentibus in oratione, dc osticio e rum solemnitatis. Deus euius hodierna die praeconium innocentes Mart res, non loquendo,

sed moriendo confisi sunt, dic.

Instabis. Haec responsio militat in Sanet. Bernardum. Is enim epistola T . supra Iaudata cum dixisset, imminente morte, hominem per fidem, & desiderium suscipiendi baptismatis, si de facto suscipere non pos-lit, nihilominus salvari; addit: Vide etiam ne forte id voluerit Salvatoreὰm Heeret: sui erediderit, baptietatus fuerit salvus erat :eaute , b, vigilanter non repetierit , qui vero non baptietatus fuerit, sed tantum, qui Demro (inquit non crediderit , condemnabitur: nimi, um innuens solam fidem interdum sus-eere ad salutem, is se ipsa sufficere vibi .

suapropter et si marrarium vicem baptismi sse implere conceditur, non plane hoc facit y

na, sed Dei, nam absque ipsa, quid est marrarium, nisi poena pNego antecedens. S. enim Bernard. ibi tantum loquitur de adultis, & ratione utentibus, quos fateor debere consentire, non vero invite subire marturium p Hic autem consensus, & a fide, & a charitate est eliciendus. S. enim Bernard us serm. de sanctis Innoccntibus distribuit omnes Martyres in tres classes. In prima reponit illos, qui vo luntate, & externo opere Martyrium consummant. In secunda constituit eos qui voluntate solum marturium fecerunt; ut S. Martinus, ct seraphicus Pater Franciscus, quibus non martyrio voluntas, sed voluntati martyrium defuit . In tertia, ordinat eos, qvs opere duntaxat externo sunt martyres. Martyrium primi, & secundi ordinis debet este actus virtutissalioquin ectet frustra.

SEARCH

MENU NAVIGATION