Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus decimus. De sacramentis in genere, et de baptismo, poenitentia, ac extremaunctione

발행: 1744년

분량: 633페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

cstm dixit, baptietantes eos, Adde quod Baptismus ex baptiZato potissimum suam

denominationem, & determinationem , seu individuationem accipit et igitur ut exprimatur actus in individuo , qui per Ministrum exercetur , necessum est , quod in verbis exprimatur persona baptiganda . Diras: Concilium Florentinum in decreto Eugenii asserit , quod in Baptismo, si

exprimitur actus, qui per ipsum exercetur Ministrum, cum sanistissimae Trinitatis in . vocatione , perficitur Sacramentum 3 ubi non facit mentionem personae , quae baptiEatur : igitur illius exprcssio non est

necessaria.

Nego consequentiam, & ad antecedens dico primo quod, cum decretum requirat , ut exprimatur actus Baptismi , ouatenus hic & nunc exercetur , implicite saltem con notat personam baptidati; siquidem Baptismus fieri non potest sine sudjecto illius

capaci . Secundo dico, non esse mirum , quod Eugenius non meminerit personae baptiZandae; quia nulla cum Graecis erat conti oversia circa expressionem suscipientis Baptismum utpote clim eam Graeci etiam ex Primerent, dicendo; baptiZatur servus,

vel ancilla Christi. Didii autem hoc pronomen ste suppleri posse per aliquid aequivalens, puta si quis

diceret, baptiEo Petrum, vel bapti Earis a me: quemadmodum Graeci dicunt, bapti- Eatur servus Christi: hoc enim, aut alio simili loquendi modo suffcientur apparet, ac significatur Persona baptiZanda . Quaeres q. An necessaria fit sarta a

in ad formam Baptis . REPandea illam non esse necessariam

ad cnentiam formae Sacramentalis , quippe idem remaneret sensus ea omissa renimvero qui aliquid se praestare significat nomine alterius, idem est, ac si diceret se in nomine ejusdem id facere. Norunt enim Grammatici ablativuum absolutum eamdemnabere significationem, ac ablativum per piaepositionem in designatum.

Quaeres s. siuid signi eiur particula s nomine is uir m illa fit absoluto verassaria ad Amam Baptismi. RUBMeo primo, particulam ista significare, vel unitatem essentiae div nae subsistentis in tribus divinis personis . ut docent SS. Patres, imprimis vero S. Amor sius lib. a. de Sacramentis, cap. I. In uno nomine, inquit, baptietari nos iussit. Me est . in nomine Patris, is, Filii, bis spiritus sancti Nolim mirari , quia dixit, unum nomen , ubi est una substantia , tina Divinitas , una Majas. Et S. August. lib. g. contra Maximinum, cap. 22. In nomine , inquit, non in nominibus; hi enim tres unum sunt; b bi tres unus est Deus. Unde catechismus Romanus cap. de Baptismo: suod in nomine, inquit, non in nominibus HSum est , hoe planὶ dee rat unam Trinitatis naturam , is Divinitatem ; hoe enim loco nomen ad personias non risertur , sed ad divinam substantiam, virtutem , is potestatem. quae una, b eadem est in tribus divinis personis significata. Suffragatur huic explicationi ratio Theologica a quia ad formam Baposmi, non minus necessarium est, ut exprimatur unitas essentiae in divinis, quam Trinitas personarum, Cum utrumque ex aequo ad fidem Catholicam desderetur et Porro unitas eo

sentiae designatur per illam particulam (n mine l. igitur, &c. Sunt tamen qui existimant in nomine

idem esse, ac in auctoritate , potentia, majestate, & virtute, At quo sensu P I. Io. dicitur: re in curribus , O, hi in equis 3 nos autem in nomine Domini invoeabimur. Et Psal. 33. Deus in nomine tuo salvum me fae, es in virtute tua iudica me. Et Christus D. plerumque eodem loquendi modo utitur in Evangelio, puta cum dicit: In nomine meo daemonia dicient , O Spiritus Paraclitus, quem mittet Pater in Romine meo, bc.

Respondeo serando, particulam ( nomine

se esse necessariam, ut si quis illam omitteret, dicens; Baptieto te in Patre, es EAlio, es, Spiritu sancto: vel singularem numerum in pluralem convertendo proferret , in nominibus Patris, is Filii P . nullus censeretur Baptismus, ut colligitur ex S. Hieronymo, qui explicans illud Ephesiorum q. unum Baptisma, ait: Non baptietamus in nominibus Patris, is, Filii, is, Spiritussam ctis sed in uno nomine, quod intelligitur Deus. Et ex S. Augustino lib. 3. contra Maximinum, cap. 22. mox a nobis laudato. Cui ratio etiam adstipulatur, quam statim praelibavimus,nem De quod com forma Baptismi sit

Christianae fidei professio , significare debet

unitatem euentiae trium divinarum pers natum; eam autem vox nomen in singulari

nume

222쪽

De forma Baptismi

numero recte significat unitatem essentiae trium in Deo personarum. Unde Apostolus ad Ephes. 3. Unus Dominus, una Fidei, unum Baptisma. Quaeres e. Utrum in forma Baptismi exstrumi debeant tres diminae personae sub Oinctis nominibus Patris, & Filii, & 3piritus sancti, itavi Baptismus esset invaliaui, si cavserretur in nomine Genitoris, Geniti, & procedentis ab utroque o A tarmai Doctor, d. q. qu. 2. n. O. ubi M Ex ait et in nominibus significantibus

M Proprietates, & non perlanaS, ut genLM tom, OQ. dico quod non servatur in eis se formas quia Christus voluit personas v cari nominibus per sonorum, &ration

is biliter secundum illud, quod tactum estri in primo libro, dist. a. ut sicut Judaeis

H datum erat aliquod nomen significans si essentiam divinam sub propria ratione, M quod ipsi vocabant nomen Dei Tetra-,, grammaton , ita Christus dedit Ecetritaeri nomina significantia personas sub pro-,, priis rationibus. Si etiam non sic dede-- rit, tamen probabile est in aliqua invo-- catione, nomen persenae habere aliquam si emcaciam, quam non habet nomen pro-- Prietatis personae 3 petendo enim aliquod donum ab aliquo pro amore Joannis, is citius impetraretur, quam si Ioco nomi-- nis proprii poncrctur nomen indicans M proprietatem suppositi.

Quibus verbis Doctor significat Bapti mum non valere, si conferretur sub aliis nominibus, quam sub nominibus Patris,& Iulii, & Spiritus sanct ir quia Baptilmus

est Sacramentum fidei, quo nempe fidelesint tiantur, invocando, & protestando Deum unum inessentia, & trinum in personis: igitur conveniensiuit, ut id fieret per nomina distinete significantia ipsas personas&quemadmmodum in veteri lege consuetum erat invocare, de profiteri Deum sub ratione unius UIentiae ( cujus tunc solius fides explicita singulis erat necessaria ) per nomen Tetragraminmaton, quod significat Deum sub ratione essentiae propriae. Unde etiam clim Baptismussit Sacramentum communistimum, utpote

quod ab omnibus est suscipiendum, debuit administrari sub nominibus magis vulgaribus, ct frequentatis tum in Scriptura, tum in Symbolis, qualia sunt dumtaxat nomina

Patris, & Filii, di Spiritus sancti, quae sin-

gulis fidelium nota sunt: nomina autem genitoris, geniti, dcc. non sunt omnibus nota , sed dumtaxat Theologis. Eamdem sententiam tuentur Alensis q. p. quaest. 8.memb. g. art. S. & Seraphicus Doctor dist. 3. S. Thomas 3. p. q. . art. ad T. Duel: Nomina illa genitoris, bc. aequimvalent nominibus Patris is Filii, buritus sancti: igitur Baptismus sub ejusmodi

vocabulis collatus esset validus. Negat anteeedens Doctre N. I s. ubi rem ,, spondens huic argumento a se Proposi- Mto ait : Ad illud de genuaris, E c. dicendum quod Augustinus s. de Trinita- te cap. I. intelligit, quod idem est ge- , nitor & Pater quantum ad hoc , quod ,, est dici ad alterum, sive importare pro- prietatem ejusdem personae; sed non sunt ,,

idcm quantum ad primum conceptum is significatum utrobique ..

uia Pater significat primo, & per se , ,

suppositum in natura divina: aliud au- etem significat primo, & per se propriem stitatem : & non est eadem vis nominis is proprii , & proprietatis nominis in in- , , vociatione facta alicujus pcrsonae ad ali- quem estectum. Haec Doelor quibus significat voces istas genitor, bc. non designam re personas divinas , ut personae divinae

sunt , idest, in ratione subsistentium , scaeper modum originis unius ab altera. Ex iis sequitur Baptismum etiam non valere, si conferretur soliim in nomine Trinitatis; quia inquit Do lor num. o. Chri-Hstus D. instituendo Baptismum , voluit ut personae divinae Trinitatis distinctu si

explicarentur : in hoc autem nomine Trita is nitatis tantum imporiantur. implicite . Hac proinde Baptismus hac ratione colla- ri

tus non valeret.

Non prodesset etiam si loco vocis Filii ponatur vox Iesu Christi; quia non exprimitur susticienter secunda persona et secus n. ad ly Spiritus addatur Paraetiti; quia mutatio illa est solius epitheti, non substantiae, Apiritus enim significat personam . Rursum invalidus est Baptismus collatus, In nomine primae , secundae, is tertia

person 3 haec enim non iussicienter explicant mysterium Trinitalis secundum proprietates personales, neque emanationemiunius personae ab altera. Idem est licon, feratur, In nomine Omnipotentis, , sapie

ijs, , Boni, quae non sunt nomina propria singulis perlanis, sed tantum appropriata,

223쪽

Tract. I. Disp. I. Art. I. Quaest. VI.

Quaeres T. An valeret Baptisma caelatum in solo nomine Christi. D Cpondeo probabilius videri, quod aliquando licuerit sic baptigare, ut cum Magistro dist. 3. docent Mens q. p. qu. 8.

subtilis Doctor ibidem q. a. num. y. ubi scri- bit: De quinto, scilicet de nomine Chri-- sti, patet, quod aliquando licitum fuit baptiZare, Act. a. Io. de Cornelio, & Iy.,3 sed an modo esset bapti Eatus, si sic tradere-M tur, dubium est. Videtur quod sic bapti.

M Zans peccaret mortaliter imo omninota non baptiZaret. Quod utique probat;quia, ,, inquit, legem superioris nullus inferior po-,, test revocare , nec simpliciter , nec ad ., tempus : sed lex de baptiEando in illa forma communi, In nomine Patris, bc. M promulgata fuit a Christo Matth. ult. er-M go eam pro tempore, pro quo Christus

M non revocavit, nullus alius revocare po-,, test. Sed licet dispensaverit in illa lege, M Pro tempore p. imitiuae EccIesiae , quia ,, Luit ratio dispensandi , ut divulgaretur nomen Christi : tamen illa ratione ces- sante, non dispensavit: ergo nullus in-,, serior pro tempore illo posteriori, pota test aliqualiter a lege illa absolvi. Huic doctrinae, & astertioni adstipulantur SS. Patres, maxime S. Ambrosius lib. I. de Spiritu sancto ea p. 3. ubi ait: Deut qui benedieitur in Cisisto, benedicitur in nomine Patris, is Filii, is Spiritus Pncti; quia unum nomeni potestas una: ita etiam ubi operatio aliqua divina aut Patris, aut Filii, aut Spiritus insignatur, non plum ad F. Spiritum, sed etiam ad Patrem refertur, is Filium: nec =lum ad Patrem, sed etiam ad Filium rese rur , is, Spiritum sanctum. Denique is inlisops Eunuchus Candaeis Regina baptietatus in Christo plenum masterium consecutus est. Et infra:

Nune consideremus utrum quemadmodum in

Christi nomine plenum esse legimus Baptismatis Sacramentum s ita etiam sancto Spiritu nuneupato , nihil desit ad masterii plenitudinem . Pro responsione subjungit: Rationem sequamur; quia qui hunc dixerit, Trinitatemfignim vit. Si Christum dicas, b Deum Patrem, liquo unctur es Filius, is ipsum , qui unctus F, Filium, is Spiritum sanctum, quo unctus es, derivasti . Ac paucis interlectis: Unde is rationi copuletur auctoritaIi m viritu quoque recte baptietare nos pose, Scriptura inaei. cat, dicente Domino: vos autem baptiγabimini in spiritu Sancto . Et alibi Apostolus

ait: Omnes enim in unum corpus, in uno Spiritu baptietati sumu1.

Idem docuit Theophilactus quoque ule. cap. Lucae ad quaestionem: suomodo Baptisma in nomine Mius Cissi fieri intelligamus ,

praesertim cum alias. doceamur baptietare in nomine Patris, bc. in responsione ait: Chri- si nomen iv st continet, is Patrem inungentem , is unctionem Spiritum, is unctum Filium Amplius dico, Nicolaus primus ag consulta Bulgatorum, cap. IOq. fretuS auctoritate Scripturae, & S. Ambros ausus fuit ancrcre, etiam de facto Baptismum in nomine solius Christi valere. Verba ejus referuntur cap. et . de Consecr. dist. q. A quodam, inquit, Iudaeo, nescitis utrum Christiano , an pagano, multas in patria vestra baptietatos asseritis, is quid de iis sit agendum consulitis. re profecto si in nomine sanctae Trinitatis sputi explicite, ut solet in decretaliabus, & PP. intellisi Bapti sinus datus est in nomine Trinitatis ves tantum in Christi nomine, sicut in actibus Apostolorum 1egimus , baptietati sunt ( unum quippe iacmque est, ut exponii sanctus ambrosus constat , eos non

esse denuo baptisandos. Porro haec veritas niti videtur apertis Scripturae textibus, nam & sermo Petri A st a. ad hoc dirigitur , ut exaltaret nomeri eius: & Actor. 3. & q. Non est aliud nomem sub caelo datum hominibus, in quo oportet nos salvos seri, bc. Actor. 8. Aperiens PhIvpus os suum, is, incipiens a Scriptura ista evam guietavit itu Iestim, be. Ecce aqua, quis myprohibet baptietari Dixit autem Philippus ,

si credis ex toto corde, licet: respondens

ait, Credo Filium Dei esse Iesum Christum,c. ba tradit eum. Et ante dicitur de Phinlippo, quod piaedicabat Samaritani, Chri stum, is in nomine Jesu Christ butietabantur viri, sic muheres. Huc etiam spectat instr cito, & sermo Petri ad Cornelium, & domum

ejus, Act. I. So. qui sic clauditur: Huic omnes. Prophetae testimonium perhibent remissonempeccatorum accipere per nomen eius omnel , qu credunt in eum, cyc. Et cum ad haec cecidi siet Spiritus sanetus in eos, jussit eos bamptigari Petrus, in nomine Iesu Cbristi Ex epistolis ctiam Pauli plura designant Baptismum datum in nareine Isu. de salutem per iPsum consequi , quae brevitatic

224쪽

De forma Baptismi

ratia omitto. Unde sequitur modum il-m baptiEandi, & formam congruere do ctrinae, de praedicationi Apostolorum , quae praemittebatur ante Baptismum: sicut & ex illis verbis Pauli I. ad Cor. I. Gratias a Deo, quia Remisem Destrum baptietavi ... ne suis dicat, quod in nomine meo baptietati estis,DQ. Et infra, quantum ad doctrinam, &praedicationem: Nos autem prae eamus Chrisum crueifixum, Iudaeis quidem scandalum , gentibus stultitiam, is e. Favet etiam ratio 3 congruum enim fuit initio nascentis Ecclesiae apud Judaeos dari Baptismum in remissionem peccatorum sub nomine Christi, qui negabant necessitatem Redemptionis, de Redemptoris, ponentes salutem ex lege sola. Apud Gentiles non defuit similis congruentia, quia ex mirabilibus, quq fiebant in nomine Christi s ut Simon Magus Act. 8. credebant; ac prominde etiam congruum fuit, ut baptiZarentur in nomine ejus, in quem credebant . Ideo potuit Baptismus in illa forma dispensative conferri sine ullo errore in forma practice , aut speculative et ita autem factum esse colligi videtur ex modo loquendi Scriptura , dc auctoritate 3S. Ecclesiae Doctorum. Nihilominus opposita sententia, s quam Nures tuentur cum Armachano nostro, non est improbabilis: reponum enim ad omnes Scripturae textus, quibus significari videtur Apostolos baptidasse in nomine Domini Jesu, intelligendos esse, quod bapti-raverint in auctoritate, & potestate Jesu Christi, id est, Baptismo, quem Christus D. instituit , quo distingueretue Baptismus Christi.a Baptismo Joannis. Quae utique responso confirmatur ex Act. I nam ctim AP

stolus invenisset quosdam Discipulos Ephe.si, dixit ad eos: si Spiritum sanctum aerata pistis medentes p Ai tui dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus. Illaveaeo ait: In quo erra baptietati estis p qui dixerunt, insomnis Baptis mate: Nulla autem, inquiunt, ct omnino aliena fuisset Apostoli interrogatio , si Baptismus tunc temporis conferri solitus enet in alia forma, quam in nomine Patris, & Filii, & Spitus sanctit existimabat namque Apostolus eos non potuisse baptiEari Baptismo Chri .cti, quin notitiam habuissent Spiritus iam cti, in cujus nomine, sicut di Patris, ac Filii, fuissent haptidati . Fateor tamen responderi posse huic e rum fundamento, idcirco Apostolum mira

s xi, qnod non audivissent quidquam de Spia

ritu sancto, quia cum essent adulti, prius baptidari non poterant, quin instructi fui sent de praecipuis fidei mysteriis, ac proinde novissent tres esse in Deo personas et quippe divinae Trinitatis musterium primum est, ac caput omnium fidei mysteriorum. Nec etiam obstat Canon. y. Apostol rum : Si quis Prestiter , aut Episcopus non trinam mersionem unius Masterii relebrat; sed semel mergat in Baptismate ( quod dare a quia busdam subetur in maete Dominio deponatur et non enim dixit nobis Dominus: Dr morte mea baptietate: sed, is Euntes, docete omnes Gentes, baptisantes eos in nomine Patris, , FLlii, is, Spiritus sancti. Non, inquam, obmstat: quia in illo Canone videtur tantumdamnari quorumdam haereticorum error, qui ita circo per unicam mersionem baptigabant,& in morte Christi, ut excluderent Trinitatem personarum, & Christi D. Divini.

tatem, quem errorem propugnarunt Bono-

sani, & Cataphryges, de quibus scribit Gregorius Quirino Episcopo in Iberia ,

lib. y ep. 6I & resertur de consecr. dist. q. cap. 8q. Hi, inquit, haeretiei, qui in Trinitatis nomine minime baptisantur, Aut sunt Bonosiam, is cataphrages ( quia is, illi Corsum

D. non credant , Os si sanctum Spiritum perverso sensu esse quemdam prevum hominem Montanum credunt: quorum Ues multisuvi Os alii tales 3 eum aa sanctam Eeelesiam veniunt, buvetantur, quia Baptisma non fuit, quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Quidqud sit de veritate alterutrius sententiae , de qua nihil certi definire licet , cum utrinque appiu reant non improbabiles conjecturae. Respondeo secundo cum Doctore ibidem , certum esse, quod nunc temporis nul- ,,la ratione liceat Baptismum conferre in ,, solo nomine Christa 3 Nam , inquit D Bor, videtur, quod sic baptigans pecca- ret mortaliter. Primum probatur: quia legem superioris nullus inferior potest ,, revocare, nec simpliciter, nec ad tem- ,, pus . I ex de bapti pando in ista forma , , communi et In nomine Patris , Filii , cyc. promulgata fuit a Christo, Maith. Hultis. ergo eam pro tempore pro quo in Christus eam non revocavit , nullus alius potest revocare, is Subsumv Doctor , Sed licet dyspensa- ,, verit in illa lege pro tempore primitivae is Ecclesiae , quia fuit ratio dispensandi, his ut

225쪽

ut divulgaretur nomen. Christi tamen M illa. ratione: cessante: noni dispensaevit :,i. ergo i nullus inferior pro, tempore illo .. posterioris potest. aliqualiter a. lege illa absolvi. Consimiliter probaturi secundum: quia

si forma. tradita communiter, semper: ma-,, net forma, nisi: per formae institutorem ,, pro aliquo, tempore fiat aliqua dispensa-- tio 3 sed forma, noni fuit dispensative trari dita , nisi pro tempore ,. pro: quo fuit dispensandi, ratio scilicedi in Ecclesia,, primitiva , . uti nomen Christi divulgar M tur ri ergo. tempore illius dispensationista cessante , format illai sola. maner, quae is fuit forma ex institutione. .,, Et concludens. interrogate. Quid' ergo pse Non audeo dicere, quod bapti Eatus ho, si die in nomine. Christi, esset daptigatus, M sed nec audeo, dicere, quod non esset si baptietatus ; quia non lego. ubi fueritis illa dispensatio revocata: . In hoc eris M go casu reputo. dubium, an talis sit ba-

Quod autem Baptismus. in nomine Christi collatus enet nunc invalidus , colligitur ex. epistola: Pelagii summi. Pontificis ad Caudentium Episcopum , refertur dist. . dc Consecr. cap. 8 I. his verbis: Multis,nt, qua in nomine sotammodo. Christi , una

etiam mersee se asserunt baptietare.. Evangelicum vero praeceptum. ipso. Deo, , , Domino Salvatore nostro D, tradente , nos admonet in nomine Trinitatis, trina etiam. mersiope semdum Baptisma. unicuique tribuere, iurante D

mino Discipulis suis ( Ite , baptietate omnes Gentes in nomine: Pviris, O,. Filii, is his ritus sancti. Confirmatur ex cap. 83: ejusdem, distinctionis, quod est Zachariae, Papae ad Boni- factum Episcopum in. epistola , cujus. initium: Sacria liminibus,, iniqua sic scribit Pontifex . Sanedo Anglorum. decretum, is iminciam firmissim3 praeceptum , is, Hugenter demonstratum esse dignoscitur,. ut, quicumque faee invocatione Trinitatis mersus fuisset , Iacramentum regenerationis . non . haberet. suod omnino: virum es, quia, si lotus in sonte Ba.ptismatis quis fuerit sine invocatione Trinitaui, perfectus Christianus non est, nisi in nomine Patris, is Filii, is, Spiritus sanctifum

riti baptietatus. Hoc quoque observari inpraeducta Isnodo Sacerdotes voluerunt; . uti qui De unam, de. Trinitate personam in Baptismo non

nominaret illud Baptisma esse verum non posiisetu suis pro certo. verum est; quia qui suam, ex sancta Dinitate personam consessus non suo rit, persectus Cissianus esse non potest. sui, enim eonfitetur Patrem , is Filium, si eonfessus non fuerit is, Spiritum sanctum , -- que Patrem habet, neque Filium I qui confessus fuerit Patrem, in Spiritum sanctum, b. Filium. non fuerit consessus, neque Patrem habet , neque spiritum sanctum, sed vacuus est.

a aivina gratia.

Nec refert , quod Nicolaus assirmet Bais piismum in solo Christi nomine csse validum; quod confirmat auctoritate S. . Di nysii. Respondeo, enim Nicolaum haec dixis.se tantiim obiter, &non ex professo, non enim fuerat interrogatus , virlim valerec

Baptismul ratione formae, sed sollim utrum obstaret valori Baptismatas, quod Ministeresset Iudaeus . A quodam, inquit, Iudaeo , vestitis utriim Christiano, an pagano, bc. Respondet autem Baptismum valere, sive fuerit Christianus, sive paganus, . dummo do usus fuerit Iegitima forma. Porro quae esset legitima forma, ibi non quaerebatur sed occasione inde sumptat explicati suam opinionem, quam ipse de illa tanquam D eior particularis tenebat, puta quod valeat haec torma, Ego te baptieto in nomine Christi , ductus a uetoritate Scripturae, sanctii Ambrosii quam allegat. Potuit autem facile fieri , ut Nicolaus. non viderit cesponsum Pelagii, & Zacha-.Iiae, cum tunc temporis decreta Conciliorum,. re Pontificum nondum . estcnt in Iu- re canonicos collecta , & ordinuae vel si cognoverit, fortisan aliter duxit ea expli- .canda ,. quam modo universalis Ecclesia intelligit: videlicet vel de implicita invocatione. I rinitatis contra haereticos, qui baptim-bant in mollem Domini unica mersione, iac'excludcrent Trinitatem , &. Divinitatem Christi, . vel de explicita. contra illos, qui

unam personam nominabant cum positiva. exclusione, & errore. circa. alia, . .

8 A RTICULUS SECUNDUS ..

m. Minuero. , subiecto Baptismi. .

EX praecedenti, Disputatione jam satis:

. aperte. liquet ordinarium Baptismi, sicut aliorum Sacramentorum, Ministi um de subjectum esse dumtaxat hominem viat

torem , cum enim Sacramenta animarum . sint. medicamentae, uuat nec moi, tuis Fo

226쪽

De Mihistro Baptismi. et Id

tuis, nec perse, sanis, quidpiam prode se possunt: hinc est, quod nec pro damnatis, nec pro Beatis in termino iam existentibus , sed tantum pro viatoribus h minibus, quibus adhuc salus affulget, instituta censeantur. Justa itaque, ac omnino sapienti ordinatione divinitos factum est , ut soli mortales homines sacrament rum beneficio , ac ministerio mortalibus opitularentur. Quocirca hic dumtaxat determinandum superest, quinam sint capacestum ministrandi , tum suscipiendi Baptismatis: quod utique declarabimus in quatuor sequentibus quaestionibus.

QUAESTIO PRIMA.

suis fit idonas Minister Bapti mi. No avdum primδ, Baptismum dupliciter

administrari posse, primo solemniter,& cum omni Iublico ritu, & Ecclesiasticis caeremoniis adhiberi solitis, dum Baptismus ab taclesiae Ministris publice confertur, secundo, citra solemnitatem omnem , seu omissis omnibus caeremoniis, & adhibitis dumtaxat, quae essentialia sunt ad validam Sacramenti consectionem . Insuper Baptismus conferri potest, vel in casu urgentis necessitatis, nimirum si instet mortis periculum, vel extra necessitatis casum, dum videlicet baptidandus integra sanitate fruitur. Hinc duplex distingui potest Sacramenti Minister, unus quidem solemnitatis: alter vero necessitatis. Rursus Baptismi solemniter administrandi alius esse potest ordinarius Minister, cui ex proprio munere commpetit baptiZare: alter vero extraordinarius, qui hanc facultatem habet ex conditione,& delegatione. Quaeritur ergo, quis sit idoneus Minister Baptismi solemniter, & citra casum necessitatis, vel non solemniter , di urgente necessitate conferendi. Notandum 'eundo, in Sacramentorum administratione, sicut & in plurimis humanis actibus , aliud esse, quod aliquid fiat vallia, aliud vero quod fiat o te. Primum enim respicit substantiam rei, quae affirmatur ficri valide, ita ut illa stet integra, dc omnibus suis partibus constans, abstrahendo ab eo, quod qui illam exercet, peccatum incurrat, nec-ne : secundum vero spectat ad conscientiam facientis, ita quod quirem exequitur, non solum illam faciat quatenus fieri debet, ut sit integra, de perfecta secundum se s sed etiam ut fiat modo debuto, & ut praescribitur a Superiore ejusmodi rei corisectionem ordinante . Caeteriim hic de 'utroque modo conferendi Baptismum movetur quaestior utriim videlicet omnibus

omnino hominibus sive fidelibus, sive infidelibus, non solum valide, sed etiam licite competat urgente necessitate, vel citra necessitatem baptirare. Notandum tertio , quod eis conveniant Lutherani cum Cainolicis quemlibet privatum Fidelem, etiam mulierem, in casu necessitatis non soldm valide, sed etiam licite baptiZare, Di expresse docet muniuiopula. de Sacram. cap. de Baptismo, ubi ait: illud etiam esse articulum confessionis A gustanae, nihilominus refragantur Calviniis stoe cum suo haeresiarcha, qui lib. q. instit. cap. I s. licet non ita aperte mentem deis claret, uitam loquatur tantum de laevo , an etiam in valido, ita agit ut videatur velle, solos verbi divini Ministros, Ecclesiae

Pastores legitimo vocatos, posse valide baptiEare, & si mens, dc intentio illius sit inquirenda ex ipso BeEa,' ita esse constabit: hic enim Iib. qu. & responsionum de Sacramentis qu. I C. interrogatus de Baptismo administrato a privatis personis, ministerio non fungentibus, respondet illum non esse pluris faciendum, quam id quod Regis, aut Reipub. nomini privatus quispiam pro libito pereret , aut quam fabula. At latis constat id fore nullum, de non sollim illicitum, quod privatus aliquis pro libito faceret nomine ipsius Regis, aut Reipub. ex defectu potestatis ab illa ad hoc faciendum acceptae . similiter de istud quod est fabuIosum. Unde etiam idem MEa quaest. ID. de Sacramentis impudenter ait, se praeferre Baptismum a Sathana,& diabolo sese pro verbi divini ministro

gerente collatum, Baptismo per mulierem, aut privatum fidelem conferendo.

CONCLUSIO PRIMA.

OUilibet homo viator rationis Icompos D Lue semper ,-si urgeat neeessitas heiri

baprietarepotes privatim,'sene solemnitate. Haec est de fide determinata in Concilio I ateranensi sub Innocentio tertio s& resertur cap. Firmiter, ubi statuitur, S eramentum Baptismi . . . tam parvulis, quam adultis in forma melesiae a quocumque rite e latum, proficit ad salutem. Quam utique determinationem distim

227쪽

etro Trast I. Disp. I. Art. II. Quaest. I.

stius innovavit, dc confirmavit Concilium Florentinum in Decreto Eugenii , ubi de Ministro Baptismatis sic legimus. Minister huius Sacramenti est Sacerdos , cui ex ossietoeompetit baptietare: in causa autem necessitatis, non solum sacerdos , vel Diaravus: sed etiam Laicus, , mulier, imo etiam Pagantis, is haereticus baptetare potest, dummodo firmam servet Ere sue, es Deere intendat quod facit Melesti.

De Sacerdote, dc Diacono dicemus conclusione sequenti . De Paganis autem, &infidelibus aperte docet Isigorus, ut refertur dist. q. de consecratione cap. 23. his verbis 3 Romanus Pontifex non hominem iussi.eat, qui baptietat , sed Spiritum Dei subministrare gratiam Baptismi, licet paganus siet, quioaptiret. Idcm docet Nicolaus primus, ad CVnsulta Bulgarorum cap. IOq. ut refertur ibidcm cap. sequenti. ubi legimus: A quodam Iudaeo ne citis, utrum Or istiano, an pagano, inultos in patria vestra baptietatos agraritis, quid de iis sit agendum consulitis . Hi profecto si in nomine sanctae Trinitatis, vel tantum in nomine Christi , fietit in Actibus Apostolorum legimus, baptietati sunt .... con. flat eos non esse denuo baptietandos . Quantum autem ad haereticos jam sufficienter constat ex dictis in priori Disputatione , ubi probavimus Baptismum ab haereticis

collatum esse validum. Porro Baptismum a quocumque ritet coI- latum in forma Ecclesiae constantcr docet S. Hieron mus in dialogo contra Irucifera nos cap. . A S. Augustinus lib. 2. contra Parmenianum cap. I S. tibi ait: Et naicus aliquis pereunti dederit s baptisma ) necessitate compulsus, quod cum ipse acciperet, dandum esse addidieit, nescio an pie quisqiam dixerit esse repetendum. Nulla enim cogente nerasmiate si far, alieni muneris usurpatio est: si au.

rem necessitas urgeat, aut nullam, aut venia.le delictum si sed etsi nulla ne state usum

petur, 1 quolibet cuilibet detur, quod da tum fuerit non potest dici non datum, quamis viis rite aiei misit illieit3 datum. : Eos praeiverat Tertullianus lib. da Baptismo cap. II. ubi clim dixisset BaptiZandi officium ex aequo spectare ad Episcopos, de hinc ad Presbyteros, postmodum ad Diaconos , non vero ad Laicos , addit, Laicum alloquem; Sufficiat scilicet. in necessitaribus, ut utaris, sic ubi aut loc/, aut temporis , aut persona conditio compellit'. tune enimeonstantia succurrentis excipitur , cum urget

preessitas perlatitantis: quoniam reus erit per diti hominii, st supersederit praestare, quod liabere potuit.

Ob ieit primo Calvinus : Illi soli valide

baptiZare possunt, quibus Christus D. baptiEandi facultatem contulit: sed eam dedit solis divini verbi Ministris Iegitime vota catis 3 Tum . quia Matth. vlt. Christus D. B aptismum conferendum praecipiens, talos Apostolos alloquitur, ac eorum successores; Tum, quia ibidem conjungit praedic tionem Vcrbi divini cum administratione baptismi, dicens: Ite, docete omnes Gentes. Respondeo, concesta majore, distinguendo minorem: bolis. Apostolis, & divini verbi Ministris Christus D. dedit facultatem baptiγandi publice, dc solemniter , concedo; privatim, & in casu necessitatis, nego. ad probationem autem dico, eo loco Christum D. non dedisse Apostolis simplicem potestatem baptiEandi , quam etiam ante Passionem , cum necdum essent Sacerdotes, aut Episcopi, habebant, dc exercebant et sed iis jam Eriscopis dedit speciale

mandatum, de simu I contulit jus primarium publice , dc selemnater praedicandi Evangelium, ac ministrandi Baptismum

obiicit secundo, illud Concilii quarti Carthagi nensis , cap. I . Mulier quamvis ae cta, b, sancta viros in conventu docere, Det aliquos baptietare non praesumat. Similiter Tertullianus pluribi docet Baptismum este mulieribus interdictum, maxime lib. de velandis Virginibus, c. s. de lib. de praescriptionibus, cap. qa. & lib. de Baptismo, C. II. ubi ait et Petulantia autem mulierum, quae usurpavit docere, utique non etiam tinpendi

bi sibi pariat. o

Respondeo ; tam Concilium , quam Termtullianum proscribere, ac damnare quarumdam mulierum , maxime Marcioni starum petulantiam, & audaciam, quae etiam citra necessitatem baptiEandi, non sollim privatim, sed de solemniter officium usurpabant, unde loco supra laudato de velandis Virginibus ait: Non permittitur mulieri in Melesia loqui, sed nec dorare, non tingere, nec os ferre, nec ullius virilis muneris, ne dum Sacerdotalis officii sortem sibi vendicare. Odietes tertio Cregorium secundum epistola ad Bonifacium Episcopum, de refertur de consecratione QR. q. cap. 32. ubi ait: suos a Paganis baptietatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo oviletes in nomine Trinitatis , marum amul. Insuper S. Augustinus lib. a.

228쪽

De Ministro Baptismi. m

contra epist. Parmeniani, cap. q. dubitat, utrum ab iis, qui nunquam fuerunt Christiani, post Baptismus dari: Respondet autem, nee aliquid temer) inde affirmandum es sine auctoritate tanti Concilii , quantum tantae rei sufficit. Denique in Concilio Eliberitano , Can. 38. permittitur solum baptiEatis , &prohibetur Bigamus in necessitate bapti- Eares habet enim et Peregr) navigantes , aut

si mel a in proximo non fuerit , poste fidelem squi lavamum suum integrum habet, nec sit Bigamus baptisare in nerasitate infirmitatis positum Catechumevum . Igitur non omnes possunt etiam in necessitate validcbaptiZare., Nego eo sequentiam, & ad Gregorium II dico eum loqui de Baptietatis ritu Pagano, non autem ritu Ecclesiae s ut observat Glocis ad praefatum, c. a. dist. d. quod utique insinuat etiam Pontifex, ait enim ibidem, auisquis in nomine Patris, is, Filii, em D. sancti baptietatus est, rebaptitare eum minime

Aeet

ad F. augustinum dico, eum non revom care in dubium, quin Baptismus a Laicis in necessitate collatus sit validus quanquam enim non audeat aperte affirmare validumenesi conferatur a non baptiEatos tamen id absoluic non negat; imo diserte assereret si nunc viveret , ait enim , hoc non esie constanter asserendum sine auctoritate Concilii: habemus autem auctoritatem apertam Concilii Florentini id affirmantis 3 ac subinde eam veritatem nobiscum jam prinpugnaret S. Augustinus. Ad Canonem Concilii Elberitavi dico, per eum tantum significari, quod in casu necessitatis non Bapti Eatus , de bigamus non debeat ministrare Baptismum in praesentia baptiEati non bigami 3 alioqui Baptismus ille esset illicitus , nec ministraretur sine peccato, non tamen proptereas rei invalidus.

CONCLUSIO SECUNDA.

viper o Marius Baptismi solemniter ,

aut primatim citra nerestatem conserenat , est solui Sacerdos Epistopus , aut Curatus: delegatus autem potes esse quiubet Sacerdos, imo etiam Os Diaeonus. illam aperte tradit Tertullianus lib. de Baptismo, C.T.

ubi ait: Danai quidem Baptismum habet vim summus sacerdos, qui est Episeopai; dehinc resisteri, aco'I 3 non tame3 De Ob ris ea Tiso . Tom. X. femi auctoritate , propter Melesiae honorem

Illam etiam veritatem declarat Concilium Florentinum verbis in priori conclusione laudatis. Et S. Isidorus lib. 2. de Ossiciis , c. 2q.& reformetur de consecratione dist.3. c.o. ubi scribit e Constat Baptisma filis S cerdotibus esse tractandum i eiusque mesertum

nee ipsis Maeonis explere es liritum , absque Episcopo, vel Presistero , nisi his praeis abolentibus ultima languoris necessitas cogat. Poris ro hujus assertionis rationem congruam proferi Doctor dist. f. q. I. n. g. ubi cum dixisset et Congruum est inter viatores solum Faeerdotem baptietare , b, siai Sacerdoti eo gruit ex ossicio, subdit: cuiui ratio est , quia per Bapti mum reeipitur baptietatur in rasim gium Ecelesiae militantis : remptis autem aliam us in eo etiam pertinet ad Praesidentem .is, habentem auctoritatem in e legio; ideo quanto aliquis haberet maiorem auctoritarem in Ecclesia , lauto magis pertineret ad eum reripere, is, introducere in Mesesiam, isper eonsequens baptis V. Unde magis compet

rei Episcopo , quam simplici Faeerdoti , si sui ere possent E sevir hed propter paucitatem Episcoporum , O, pluralitatem baptisandorum , regulariter conceditur omnibuI Saram dotibus . Haec autem Doctoris sententia, qua asterit ex ossicio omnibus Sacerdotibus convenire laevitatem baptiEandi, intelligenda est.

ut optime observat Hyquaeus in commenis tario ad hunc locum a. I p. quantum ad Campacitatem , & in casu necessitatis quam tumbad effectum, seu ossicium: vel illa diastributio intelligenda est pro generibustingulorum, quoad eos, quibus ex cura, vel ex concessione Parochorum in proprio diastrictu, aut Episcopi auctoritatem habent quia nempe ex usu iam solis Presbyteris ministetium hoc tribuitur : nam rarus est

Episcopus, qui illud exhibet, nisi in prata

rogativam personae alicujus, ut Principum, aut Magnatum.

Quaeres, Duisnam sis servavius ordo inter Ministros Iaeramenti Baptismatis.

R pondeo cum catechismo Concilii

Tridemini p. a. iv.de Baptismi Ministro, triplicem esse eorum ordinem 3 ac Min primo quidem Episcopos, & Sacer- dotes collocandos esse et quibus datum oest, ut jure suo, non extraordinaria ali- qua potestate, hoc munus exerceant. Id is

229쪽

dira Tract.1. Disp. I.

, enim Apostolis praeceptum est a Domino: s, Euntes baptietate: quamvis Episcopi , ne,, graviorem illam docendi populi curams, deserere cogerentur, Baptismi ministerium is Sacerdotibus relinquere soliti essent. M Quod vero Sacerdotes jure suo hancri functionem exerceant, uaut praesente et-h iam Episcopo ministrare Baptismum pos-,, sint, ex doctrina Patrum, & usu Eccle-- sae constat. Nam cum ad Eucharistiam consecrandam instituti sint, quae est pari cis, & unitatis Sacramentum , consen- M taneum fuit, potestatem iis dari omnia ,, illa administrandi , per quae necessariose hujus pacis, & unitatis quilibet particepsis fieri posset. Quod si aliquando Patres Sacerdotibus, , , sine Episcopi venia, baptiEandi jus perri missum non esse dixerunt, id de eo Ba-- ptismo, qui certis anni diebus solemnis, caeremonia administrari consueverat, inis,, telligendum videtur. Secundum Mini. is strorum Iocum obtinent Diaconi , qui-- bus sine Episcopi , aut Sacerdotis con-M ceta, non licere hoc Sacramentum adisis ministrare, plurima SS. Patrum decreta

ri testantur ..

H Extremus ordo illorum est, qui, cinis gente necessitate, sine solemnibus caereri moniis baptiEare possunt, quo in numeri ro sunt omnes, etiam de populo , siveri mares, sive steminae quamcumque illi se-- ctam profiteantur. Nam & Judaeis quinta que, di infidelibus , & haereticis, cum is nec curias cogit, hoc munus permissumis est: si tamen id effcete propositum eis is fuerit, quod Ecclesia Catholica in eois administrationis genere essicit .....,, Neque vero hoc munus ita omnibus M promi lcue permissum esse Fideles arbi-M trentur , quin ordinem aliquem Miniis strorum statuere maxime deceat. Mulier se enim, si mares adsint, Laicus item prae-,, sente Clerico, tum Clericus coram Sa-M cerdote, Baptismi administrationem sibita assumere non debent. Quamquam obsteri trices, quae baptiZare consueverunt, im-

probandae non sunt , si interdum, piae-M sente aliquo viro, qui hujus Sacramenti,, conficiendi minime peritus sit, quod aliasse viri magis proprium ossicium videretur , D ipsae exequantur. Idem statuitur in Rituali Romano, tit. de Baptisino, S.de Ministro Baptismi, ubi cum determinasset: siv ries infans, aut adusius vestur in vita peri,

Art. II. Quaest. I.

eulo, potes sine fiammtate a quocumque baptietari in qualibet lingua , sive merico , sive Laico, etiam excommunicato , sive fideli , ne ijdeli, sive catholico sive haeretico, sive viro, sive femina , servata tamen firma, b ivtentione Melemi statim subdit: Sed si adpe sacerdos, Diacono praematur , Diaconus Subdiacono, Clerieus Laico, is vir feminae, nisi pudoris gratia deerat feminam , potius quam

virum baptietare infantem non omnino editum,

vel si melius Amina sciret formam , , m

dum bapbetandi.

CONCLUSIO TERTIA.

IT a neresario baptisans distingui debet perissonaliter a baptietato, ut nuuus stipium baptietare post. Est communis apud omnes

eamque decrevit Innoc.III. epist. ad Epia scopum Metensem, ut refertur cap. Debutum de Baptismo, is eius effectu , ubi scribit: sine ivtunasti, quod quidam Iudaeus is

mortis artieulo constitutus , cum inter Iudaeortantian existeret, in aquam seipsum immersit dicendo: Ego me baptiso in nomine Patris ,

is Filii, , Spiritus sancti. Amen.

Et infra. Respondemus, quod cum in- ter baptiEantem , & bapti Eatum debet esse d lictetio, sicut ex verbis Domini Col- ligitur, dicentis Apostolis : Ite baptietate riemnes Gentes in nomine Patris, is Filii, is, Spiritus S. memoratus Judaeus est de- nuo ab alio baptidandus: ut ostendatur, ,, quod alius est, qui bapti Eatur, & alius ,, qui baptiEat. Ad quod etiam designandum is ipse Christus non a seipso, sed a Joan- ne voluit baptiEari: quamvi, si tali, conti- ,,nuo decessisset, ad patriam protinus v ,, volasset, propter Sacramenti fidem, etsi si non propter fidei Sacramentum. In Ba-

ptismo quippe illa spiritualis genera- ritio celebratur , de qua Veritas ait: o- portet vos nasti denuo: quia nisi quis renatus , , fuerit ex aqua, is Spiritu, non intrabit in , , regnum caelorum. Sicut ergo in carnali si generatione, qua proles ex viro, & ἐ- tamina nascitur, alius est, qui carnaliter is

gignit, & alius qui carnaliter gignitur et sic in sacramentali generatione, quas - - boles ex aqua, & Spiritu sancto rena- scitur, alius debet esse, qui spiritualiter si generet, & alius qui spiritualiter gene-

retur. Sane cum corpus exterius , sive , , cum cor interius baptiratur , oportet , ,,

ut utrobique Paternitas, & Filiatio va-

230쪽

De Ministro Baptismi. a s

,, leat inveniri, quibus baptidans, & ba-M ptiZatus ad invicem referantur. Ita S. H Pontifex. uam utique determinationem sic expendit Doctor dip.6. q. . n.2. dicens quod se ab Innocentio summo Pontifice ad hu- si jus rei confirmationem profertur simul ,, figura, auctoritas , & ratio congrua :- Figura quidem quia Christus, inquit, ad hoc signandum, non a se, sed a Joan- , , ne baptiZari voluit. Auctoritas colligiis tur ex verbis Domini dicentis Aposto-,, lis, Matth.ult. Ite, baptietate omnes Gen. ,, tes in nomine Patris, bet ubi Discipu-- los exprimit in secunda persona , & ba-- ptigatos in tertia. Ratio quae innuituris ibi, est ista, quia in Baptismo celebra- tur illa spiritualis generatio, de qua veta ritas ait Jo. 3. Oportet vos nasti denuo . Sicut ergo in carnali generatione alius cst qui gignit , & alius , qui gignitur:,, ita Ac in sacramentali generatione, alius se debet este qui spiritualiter generat , &- alius, qui spiritualiter generatur. . Diras: Sacerdos sibi ipsi in Missa ministrat Eucharistiae Sacramentum: igitur potiori jure posset aliquis in extremis constitutus sibi ministrare Sacramentum Baptismi. . Negat consequentiam Doetor ibidem n. ig& rationem disparitatis profert quod, inquit, sufeeptio Eucharistiae non est saeramentum , sed est Suramentalis eomesis, seu peraceptio 3 Baptismus autem es Sacramentum. Deinde sibi objiciens , Sacerdos saltem ministrat sibi Sacramentum Eucharistiae :crgo pari ratione posset sibi ministrare ba-Cramentum Baptismi. Negat similiter consequentiam et quia , inquit, ministratio bacramenti Eucharistiae, non est Sacramentum I siquidem Sacramentum istud non consistit in usus ministratio vero Sacramenti Baptismi , est ipsum Baptismi bacramentum. Hanc autem rationem diversitatis profert: Ouia Sacramenium Baptismi eo Rit in usu essentialiter, non in aqua . Eucharistia autem est quoddam permanens distinctum abusi sacramenti . quamvis ergo taliquis posset esse in usu Sacramenti Hrmamentis , Minister , O suseipiens illam usum: non tamen potest Me in Sacramento,

quod esseatialiter consistit in usu.

CONCLUSIO QUARTA.AB uno licite, is valide plures simia ba

ptietari possunt. Ita Doctor dist. . q.2. n. . ubi ait: De tertio membro divisio- is nis conceditur, quod iste plures simul si aspergens, vel infundens, & simul pro- ,, ferens formam in plurali dicendo , Ego ,, baptieto se baptiEat simul omnes 3 tamen ,,

peccat mortaliter; quia non servat for- ,,mam impositam sibi ab Ecclesia, nisi forte ,,

esset tanta necessitas, quod immineret,, mors omnium et & si quando singulos si baptiEaret singillatim, aliquis eorum mo- ,, rereturantequam caeteros baptitasset. Subdit infra: An autem casus necessi-

tatis, qui positus est de pluribus statim is

morituris excusaret Ministrum utentem ,, illa forma: Baptieto vos 3 a peccato mor- Diali, dubium est. videtur tamen hoc ram , stionabile: quia ex quo in potestate Eccle- ,, siae fuit determinare istam formam ad illa , , verba , Baptisa te: non videtur , quod is ipsa voluerit aliquem ita oraecise ad illam ,, formam arctarc , ut per hoc aIicui prae- cluderetur via salutis. In casu autem prae- isdieto alicui illorum praecluderetur salus, di, si quis sine peccato mortali non posset ,, uti ista forma, Baptiso vos: nam si in eo tacasu esset peccatum mortale, nullus de- ,, beret eos lac baptiZare; nullus enim de- tabet salutem alterius procurare peccando ,sin se mortaliter. Ita Doctor subtilis cui consentiunt Alensis, S, Bonaventura, & S. Thomas q. . art.6. ad a. ubi ait: In casu necessitatis unus posset plures simul bapti Eare sub hac forma , Ego vos baptieto , puta si immineret ruina aut gladius, aucaliquid hujusinodi, quoa omnino moram non pateretur , ut singillatim omnes baptigarentur. Nec per hoc diversificaretur forma Ecclesiae, quia plurale non est nisi singulare geminatum: praesertim cum pluraliter dicatur Matth. ultim. Baptisantes

eos , OQ. Ratio igitur huius assertionis est , quia eo in casu nihil deficit requisitum ad va.

lorem Sacramenti, nec ex parte materiae, nec ex parte formae, quia illa variatio formae de lingulari in plurale , quoad particulam mi, requiritur dumtaxat ex parte subjectorum: ac proinde haec variatio non irritum facit Sacramentum.

Confirmari potest etiam ex facto Apo- P a sto.

SEARCH

MENU NAVIGATION