Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus decimus. De sacramentis in genere, et de baptismo, poenitentia, ac extremaunctione

발행: 1744년

분량: 633페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

Deum: posterioris vero non ita. De prioribus loquitur Bernardus in dicta epistola, non de posteriori, clim ipse Innocentes opere tantiim, nihilominus veros martyres fuisse pronuntiet. Urgebis: Haec responsio est contra doctrinam Apostoli dicentis, & docentis I. ad Corinth. Iq. si tradidero eo us meum, it aut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mibi prodes: Ergo nullam essicacitatem habet martyrium, nisi a charitatis actu; ac proinde qui sunt talis actus eliciendi in . capaces , erunt & percipiendae gratiae per

martyrium conferendae.

Nego antecedens et siquidem S. Paulus de seipso adulto , ac proinde qui poterat sese libere ad martyrium determinare , t quebatur. Fateor enim adultum in peccato mortali cxistentcm, qui nec martyrium desidis avit, ncc ad id stle dcterminavit , si doliniens occideretur in odium Clitim, non propterea salvari, quia cum peccatum mortale committitur propria voluntate , non potest absque proprio voluntatis motu deleri . vel Distinguo. Martyrium sine charitate antecedente , & comitante nihil prodest in eo, qui vel antecedentem, vel consequen-lcm habere potest, concedo: nihil prodest in eo, qui neutram habere potest, clim sit libertatis, & rationis impos, nec in eo, qui clim praecedentem non habuerit, habet comitantem . nego. Implicat autem adultum fidelem velle pro Christo animam fundere, di de facto exponere, absque eo quod habeat charitatem. Dixi fisum; quia si haereticus circa unum fidei articulum, pro alio vero, quem credit, occideretur non es et martyr dicendus. eo quod Christo nullatenuS nec per charitatem, nec per fidem infusam uniretur. Dixi pro Christo, quia si pro vana gloria, vel motivo praeter Chri. itum obiret, martyr non esset. Diees q. Si martyrium primam gratiam conterat, id erit vel ante mortem, vel in instanti mortis 3 vel post mortem. Non primum; tum quia cum mors sit de formali ratione martyrii, sequeretur ipsum conferre gratiam antequam esset; ac proinde majoris cne e cacitatis , quam sacramenta 3 tum quia operari sequitur esse: Ergo prius debet esset perfectum martyrium, quam gratiam edat; tum denique quia plures ipsa etiam morte instante in tormenti, defecerunt a

fide, di gratia: ac proinde non sunt acte.

Art. I. Quaest. III.

cuti martyrii gratiam, a qua nullus excidit, clim sit ultima ad gloriam dispositio.

Non etiam Peundum, nec tertium; quia instans mortis est primum non esse hominis, ac proinde est extra statum viae, & consequenter extra statum salutis. Ergo, &c. Respondent communiter Doctores cum Verga , & Ilamberto; tunc conferri primam bratiam , vel elus augmentum per martyrium, quando martyr accepto lethali vulnere, ac tormentis eo in statu sistitur, ut ab eo nulla causarum secundarum virtute, nec vitam ser vare, nec pristinam sanitatem iterum possit assequi; sive interim moriatur , sive per miraculum vitam tueatur , sanitatemque recipiat; in cujus confirmationem Ecclesia ut maityres colit eos, qui gravi accepto vulnere pro Christo in fide non defecerunt, licet tormentis , ac plagis inflictis super vixerint. Nec refert quod physice pro libertate possint

adhuc peccare, ac proinde a gratia martyrii excideres Nam sinquiunt moraliter ita

praevenitur eorum voluntas , ut nusquam

iit a charitate defectura . Respondeo quod clim Deus perspicacissimus sit cordium scrutator , tunc gratiam infundit adultis, ctim Martyris voluntas per actum liberum sese determinat ad tormenta, mortemque constanter pro Christo subeundam ; si vero mors non subsequatur, id non provenit defectu martyris, qui jam voluntarie ad eam obeundam sese determinavit : sed defectu persecutoris ab inceptis tormentis , & plagis desistentis et tunc cnim martyr vere pro Christo animam suam ponit, eumque coram hominibus confitetur.

Insabis. Ex hoc sequitur eum, qui vere martyrium desiderat, seseque determinat ad id subeundum, si persecutor adesset, veret

dicr martyrem , ac martyrii gratiam Coi sequi, licci tamen nulla unquam tormcnta patiatur. Fallum consequens, ergo re

antecedens.

Nego sequelam , quia aliud est desiderare

martyrium, aliud ad id sese determinare,ctim praesens instat occasio. Apostoli enim pro Clu illo mortem obire decreverant dii mdixerunt : Eamus & nos , & moriamur cum illo; & tamen dum quaererent Clariis itum Judaei, relicto eo omnes Apostoli fugerunt . Unde Censeo martyrium , quod dicitur (voluntatis gratiam non operari qua martyrium est formaliter: sed qua praestantio, simus

202쪽

De Sacramento Baptismi. Iss

simus est charitatis actus, quo quis Deum etiam usque ad propriae vitae contemptum diligit, Urgebis: Actus exterior non addit quidquam bonitatis actui interiori: Ergo si voluntas subeundi martyrii gratiam non operetur, nec ipsummet martyrium operabitur. Distinguo. Actus exterior, qui per se non praecipitur, aut intenditur, ac ordinatur ad effectum, transeat: secus, nego: baptismus enim, & caetera sacramenta , ctim per se ordinentur ad gratiam, aliquid c mctunt, v. g. characterem, & gratiam ex onere operato, quam actus interior, seu sola voluntas non producit: Martyrium autem, seu probatio voluntatis per tormenta, ex se ad

gratiam ordinatur. Unde Christus ait, esui constebitur me non sollim coram Deo per voluntatem sed etiam eoram hominibus f per tormentorum perpessionem ) eonfitebor is

ego eum coram Patre meo.

Quaeres, Utrum Baptismus sanguinis fit dignior Baptismo fluminis . - pondet Seraph. Doctor dist. q. p. a.

H I art. a. q.2. quod dignitatis praeemita nentia in his Baptismatibus conspicitur

H ex consideratione effectuum eorumdem.

H Utriusque autem effectus, scilicet sangui-G. nis, & fluminis, est de in liberando a mari io,.& in ordinando ad bonum , & utroque,, modo se habent sicut excedentia, & exta cesta . Nam major enectus , sive essica-H cia in liberando a malo potest esse vel si extensive , vel intensive . Si extensive , , , Baptismus aquae excedit , quia pluresta personas liberat, dc a pluribus mos bis, is quia a peccato mortali, & veniali. Ba-- ptismus autem sanguinis liberat paucos, si de solum a veniali liberat , a mortalidi, non, quia praesupponit charitatem, ali- se ter nihil valeret ad salutem . Similiteris in ordinando ad bonum major potestri excessus attendi dupliciter, aut extensive, aut intensive: bi extensive sic prae-D ccllit Baptismus aquae, quia dat gratiam gratis datam , scilicet characterem , de si gratiam gratum facientem, . quae disponit ad gloriam, & praemium cstcntiate. Ba-- ptismus autem sanguinis gratiam gratum ,, facientem non. tribuit, sed consummai:,, nec tribuit characterem, per quem distin--. guttur anima, & praeparatur ad gratiam. Utroque modorum praedictorum Baptismus sanguinis excedit intensive, sicut Ex- , , ceditur extensive . Nam e Scacilis , de , , melius liberat . malo culpae, &poenae, Dquia omnem resecat, de secundiim Pin istentiam, de secundiim actum. Similiter , ,

emcacilis ordinat ad bonum , quia stam istim perducit ad gloriam de persectio- rirem, de gloriosiorem hoc Baptismo ba- optigatus consequitur palmam . .

QUAESTIO QUARTA.

suaenam sit materia remota Baptismi

fluminis . .

Notandum primo, ex Doctore dist.3 P.

n. a. bacramentorum materiam dici

analogice, de secundiim quamdam proportionem, quam res sensibiles confectioni Sacramentorum deservientes habent cum matelia , quae est pars compositi l hysici. Flaut enim, inquit, in illo toto se diu aliquid estprincipallus , ut ultimate determinans, is ideo diaeitur forma 3 ita aliquid est minils principale , dei determinabile, is illud dicitur materia . Hoc est, quemadmodum in composito physico materia est ex se indifferens ad varias.formas, de determinatur per formam particularem ad constitutionem alicujus specialis compoliti: ita ini composito Sacramentali, illud materiae rationem, de appellationem obtinet, quod ex se indisterens est ad varias applicationes, de diversa munia: sed determinatur ad rcm laciam significandam, de emciendam per verba sacramentalia, de intentionem Ministri conferentis.

Sacramentum,

Notandum secundo ex eodem ibidem, Sacramentorum , quae consistunt in usu rei

sensibilis, de in actione Ministri, qualis est

Baptismus, materiam esse duplicem, nempe

proximam, & remotam . . Remota est res.

ipsa sensibilis, quae sumitur in signum, Accausam gratiae ad Sacramentum conficiendum, ut chrisma in Confirmatione. Proxima vero, est ipsius rei sensibilis usus, de applicatio , ut unctio vel applicatio Baptis-

malis in fronte confirmandorum . Quaerimus autem in praesenti , quaenam sit materia remota Baptismi; de proxima autem sermonem faciemus in quaestione sequenti.

Notandum tertio, circa materiam remotam ISacramento tum varie erratum fuisse ab hae

203쪽

Iss Tract. I. Disp. I. Art. I. Quaest. IV.

rent omnia elementa , ct res corporeas a Deo malo esse conditas , etiam alebant Baptismum in aqua nihil ad salutem conferre. Quapropter nulla ratione aquam ,

aut aliquid id genus in baptiEandis suis

Sectatoribus adhibebant. Licet autem Marcionitae idem crederent de productione rerum corporearum a malo principio, nihilominus in suo Baptismate adhibebant aquam Propter praeceptum Christi D. ut refert heodoretus lib. I. haereticarum fabularum c. de Marcione. Seleuciani, ac Herminiani Baptismum in aqua non accipiebant: prave inte

pretantes illud Joannis Baptistae : Ego vos

baptieto in aqua, .... Ipse autem DoI baptisahit in Spiritu S. O, igne: ut refert S. Augu- sinus haeresi s v. Idem Joannis oraculum Perverso sensu accipientes Iacobitae, non adhibebant aquam in suo Baptismate, sed ferro candente crucis formam impresso stigmate frontibus, vel genis parvulorum imprimebant, ut refert bander us lib. 3. de visibili Monarchia, haeresi ii3. & Pratcolus verbo Iacobitae. Fuerunt etiam aliqui haeretici, F gellantes dicti, qui turmatim pervicos, ct

plateas errantes, maxime in Germania, omnibus mundi divitiis spretis , paupertatem Evangelicam sese profiteri jactitabant, ajebantque Baptismum aquae jam suo tempore desiisse , & omnes quotquot salvi fieri optarent, debere proprio cruore , dc sanguine baptiχari per flagella, sanguinem ex

corpore variis impressis stigmatibus elicien do, ut refert Bernardus LutZenburgensis, dc ii omnes, qui veterum, de recentiorum

haereticorum indicem texuerunt.

Verum hi omnes, si penitius eorum errores inspiciantur , non tam videntur er-xasse circa ipsam Baptismi materiam, quam circa Baptismum, quem ad salutem nece Osarium non esie censebant: Unde qui dire. e necessitatem aquae in materia Baptismatis repudiarunt, fuerunt aliqui recentiores haeretici, maxime si beraes, qui in Samst

facis, idest , colloquiis convivialibuS cap.

II. rogatus, an aqua deficiente, liceat in Iacte, vino, aut cervita baptiZare: respondet primum id judicio Dei committendum, de reservandum esse, tum addit, Aqua deliciente quidquid balnei nomine nuncupari potest, ad Baptismum esIe aptum, &suffciens. Id ipsum meta erronee censuit ep. a.

ad I homam Thilium: Videtur, inquit, si desii aqua, On ahcujus rumisma cum aedis.carunt disserti nan possit nec des at ego

certe quovis alio liquore, non minus rise, quam aqua, baptietarem. Contra quos omnes Errores duo hic stabilienda sunt. Primum I quod aqua naturalis sit legitima baptismi materia : secundum, quod omnis, dc sola aqua natur

iis ad id sufficiat.

CONCLUSIO PRIMA.

Materia remota Baptismi est aqua natuis

resis , Haec est de fide expresse determinata in Conciliis , maxime Later nensi sub Innocentio tertio, ubi decet nitur: Sacramentum Baptismi quod ad Dei in- voeationem , is individuae Trinitatis, videlirat Patris , is Filii, , Spiritus sancti, eonsecratur in aqua tam parvulis, quam adultis, bc. Concilio Florentino in decreto unionis sub Eugenio IV. quod sic inouit: Materia hutvr

Sacramenti Baptismi aqua vera, b,

turalis, nec refert, frigida sit, an ealida. N visu me Concilio I ridentinoses T. can.2. de Baptismo. Si quis dixerit aquam veram, is naturalem non esse de necessitate Baptismi atque ideo verba illa Domini nostri esu Christi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua , &bpiritu sancto, ad metaphoram aliquam do- torserit, anathema sit.

At enim quod in Seripturis sanctis, ait S. Augustinus lib. g. de doctrina Christiana , cap. 1 Q. perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quas durat e dictum sit. Quid autem magis perspicue sonat, quam quod Act, 8. v. So. ait Eunuchus ad Philippum: Ecce aqua, quis prohibet, me baptisarip Sequitur v. 38. Et iussit stare eurrum, O, descenderunt uterque in aquam, Philippus, O Eunuchus ,

b, baptietavit eum: Idem luculenter indicant verba Petri, Actor. Io. Nunquid aquam,quii piobibere flages, ut non baptietentur hi, qui spiritum acceperunt, sicut is nos p unde A p stolus ad I itum J Satris nos serit per lada-crum regenerationis. Et ad Ephes. S. Munis dans eam (Ecclesiam) lavacro aqvae in Uembo vita . Quod utique praedictum fuerat

EZechielis 36. ubi Judaeis spondet Deus et

undam super vos aquam mnndam , , mundabimini ab amnibuI inquinamentiati stris. Confirmari potest haec veritas ex perpe-. tuo usu, de traditione universalis Ecclesiae

nec non ex constanti omnium SS. Patrum.

doctrina , qui unanimi calculo docent aquam naturalem esse necessariam, ac legit,

204쪽

De materia Baptismi . . Is T

mam Baptismi materiam. Sic s. Clemens Romanus ep. . S.Iustinus oratione ad Antoninum Pium. F. Denaeus lib.3. contra haereses Cap. Io. S. Narianetenus oratione QI. S Omnes alii posteriores: unde S.Curianus ep.6S. N d. varia profert , & expendit veteris Testamenti oracula in hujus veritatis astertionem. Et S. Heron mur ep. 83. quae est ad Oceanum , varia recenset mysteria, quae primitus Deus in aquis celebravit, ut caS veluti jam consecraret , ac Baptismati

devoveret .

Verum , omnium Iuculentissime hanc veritatem probat Tertullianus c. i. de Baptismo, & sequentibus, ubi ait. Habes h D mo in primis aetatem venerari aquarum,

H quod antiqua iubstantia : de hinc dignata tionem, quod divini Spiritus sedes , gra-

tior scilicet caeteris tunc elementis. Nam ,, & tenebrae adhuc totae sine cultu siderum ,, informes, , tristis abyssus, Ac terra im- , , parata, & coelum rude, solus liquor, si semper materia perfecta, laeta , simplex, G de suo pura, dignum vectaculum Deo,, subjiciebat. Quid quod exinde dispositio,, mundi , modulatricibus quodammodori aquis Deo constitit Nam, ut firmamen-M tum cineste suspenderet in medietate diri stinctis aquisfecit, & ut terram aridam su-,, spenderet, segregatis aquil expediit 3 or-H dinato dehinc per clementa mundo, clim,, incolae darentur primis aquis , praece-- ptum est animas proferre . Primus liquor, quod viveret, ediffit, ne mirum fit si in Baptismo , si aquae animare nove.M runt, nam ipsius quoque hominis figu-- randi opus sociantiboe aquis absolutum se est de terra materia, non tamen habili, nis humecta, & succida, quam scilicet ,, ante quartum diem segregatae aquae inta stationem suam superstite humore limo M temperaram . unc capite se. referens fam fora Dei prodigia , quae in aquis patrata sunt, tum in veteri, tum in novo Testamento , scribiti Quot igitur patrocinia naturae, ,, quot privilegia gratiae , quot solemnia is disciplinae, figurae, praestructiones, pre-- cationes Religionem aquae ordinaverunt

M Primo quidem cum populus de AEgyptota libere expeditus , vim Regis AEgyptita per aquam transgressus evadit , i pluinis Regem cum totis copiis aqua extinxit.

o Quae figura manifestior in Baptismi Sa-- cramento Liberantur de saeculo natio-is ora Pes aduam scilicet , dc diabolum

Dominatorem pristinum , in aqua op- pressum derelinquunt . Item aqua de Hamaritudinis vitio in suum commodum , suavitatis Mosei ligno remediatur et Li- gnum illud erat Christus venenais, & ,,

amarae retro naturae vensi insaluberrimas, si

aquas Baptismi scilicet ex sese remedianS . Haec est aqua, quae de comite petra popu- , , lo diffluebat. Si enim petra Cnristus, tine si dubio aqua in Christo Baptismum vide- ,, mus benedici. Quanta aquae gratia penes ,, Deum, & Christum ejus est ad Baptismi , , confirmationem p Nunquam sine aqua ,, Christus 3 siquidem & ipse aqua tingi- tur. Prima rudimenta potestatis suae vo- is catus ad nuptias aqua auspicatur. Cilm , , sermonem facit, sitientes ad aquam suam si invitat sempiternam . Cum de Agape is docet, qtiae calicem fratri oblatum in- , , ter opera dilectionis probat. Apud pu-

teum vires resumit: super aquam ince- dit Iibenter , transfretat, aquam discen- ritibus ministrat , pei severat tei imonium is Baptismi usque ad Pastionem, cum de- ,,ditur in crucem, aqua intervenit, sciunt , , Pilati manus, chim vulneratur, aqua de is latere prorumpit, scit lancea militis, is e.

Similia habet S. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi 3.

Hujus veritatis alia non subest incax ratio, inquit in florea. quam Christi D. voluntas, quae per Scripturarum oracula innotescit. suare autem sit institutum , inquit, sunt opertae congruentiae, quia aqua effrigida, fluida, lacida, necessaria, commun/I, quae omnes proprietates conveniunt ius humori, in quo debet fieri Baptismus , qui es ad reprimendum aestum concupissentia, ad flectendum rigorem inobedientiae, ad illainandum claritas saei, ad introducendum in viam salutis et , hoc est commune omnibus, sicut A ista, cujus hoc Sacramentum est initium , communis est omnibus ad salutem. Obilates primo. Aqua, quae fluxit eli latere Christi pendentis in cruce, fuit symbolum N pignus Sacramenti, ut docent s. prianus sei m. de Passione Christi ,S.raeronymus epist ad Oceanum , S. Augustinus trael. IIS. iri. Joannem , & alii: at illa aqua non erat vera naturalis, & elementaris, sed humor quidam phlegmaticus, quia in Colporibus. mixtis, quale est corpus Christi, non reperiritur pura, & elimentaris aqua et igituc Baptismus absolute conferti non debri ita

205쪽

Respondet Doctor , num. I. negando minorem et contrarium enim, inquit, aperte docet Innocentius III. in epistola ad Episcopum Ferrariensem, & habetur Extra-vag. de eelebratione Musarum cap. In quadam , &c. ubi scribi: . Caeterum sieut fuit Terus Spiritus, is, veras sanguis, ita proculdubio vera aqua, cum Christus sit veritas, a veritate omnis fallacia sit penitus aliena :

nam si non fuisset aqua, sta phlegma, quod de

latere Sahatoris. exivit , ille qui vidit, & testimonium veritati perhibuit , projecto non aquam, sed phlegma dixisset: nec in hoc Derum regenerationis Faeramentum fuisset ostensum, cum per Saeramentum Baptismi Lon regeneremur in phlegmate, sed in aqua: Neque secr hoc posset vero argumento. probari , quod in Sacramento Eucharistiae admiscenda sit aqua

vino, si de latere Chrisi non aqua, sed Nog-mo cum fanguine profluxisset. Sed nee dera fuisset figura , quae super hae re praecessit inveteri Testamento, quando Moyses virga per

cussi sillaena , s ex ea non pblegma, sed

Restat igitur , ut qualistunque fuerit illa aqua, sive naturalis, ne miraculosa, sive de

noDo divina virtute creata, 'e de componentibus ex parte aliqua resoluta, proculdubio Tera suit, cum naturaliter possit, compositum

in componentia, O eleementatum ira elementa res is quemadmodum verus extitit sudori ut, sicut guttae: sanguinis decurrentis in terram. Haec innocentius,

Quibus (inquit Do tor probat aquam,

TR fluxit ex latere Salvatoris, fuisse reve- aquam naturalem, sue productam per resolutionem, sive de novo creatam. Probat , inquam, a priori per testimonium Evam gelistae 3 a posteriori vero per materiam Sacram menti Baptismi 3 seeundo per. aquam miscendam in Sacramento Eucharistiae; tertio per fies Auram, quae praecessit in veteri I estamento, quando Moyses percussit silicem, & ex eo non ph Iegma, sed aqua manavit . . Confirmatur haec responsio. in Concilio. Tridentino sessi. 22. cap. T.. Ubi . ait, Prae--ptum esse ab mel a Sacerdotibus , . ut aquam. vino in calice offerenda miscerent: . tum, quodcbriclum D. ita see se eredatur : tum. etiam , quia ei latere eius aqua simul cum sanguinea ex erit , quod Sacramentum. hae mixtione. recolitur .

obiicies strando . Dum S. Joannes. Bapti-sia Matth. 3. de Christo D. loquens, ait ;Eud vos baptietabit in Spiritu Iancto, em igne,

Art. I. Quaest. IV.

per ignem metaphorice significat Spiritum, sanctum, qui die Pentecostes in Apostolos visibiliter descendit, & missione invisibili etiam illabitur in baptiZatos Christi Bapti mate, quo denotatur discrimen inter Baptismum Christi, & Joannis : quia hic so-ltim erat in aqua , & Spiritum sanctum non conserebat 3 ille autem operabatur peccati consumptionem, mentis illuminationem, & cordis inflammationem, ad id, quod Dei gloriam, & salutem sapit, animose praestandum: igitur pari ratione dum Christus D. ait Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua , ibi aquam non usurpat proprie, sed metaphorice, nempe Pro Spiritu bancto, quatenus per gratiam sanctificantem animam a peccati sorde abluit, &C . Respondeo primo , negari posiste antecedens : Revera enim multi e 3S. Patribus per ignem intelligunt verum ignem, nempe ignem illum sensibilem, qui Apostolis in forma linguarum illapsus est, & veluti

Sacramentum erat, ac lignum sacrum illius mystici ignis charitatis, quo per illapsum. S. Spiritus Discipulorurn corda succendebantur 3 Nam, inquit S. Gregorius, foris apparentibus linguis igneis , intus facta sunt corda flammantia. Unde qui prius torpebant animi imbecillitate, & pusillanimitate, abis ea immunes, generoSe. Christi Domini gloriam, & divinitatem propalarunt: Ut exponunt sanctus Hieron mus , & Beda lib. I. in Lucam C. O. S. Carisius ueros dimitanus Catechesi S. Di per ignem b. Joannes intelli git ignem Purgatorii , ut exponunt idem Hie ronymus in c. S. . Matth. & Beda loco mox laudato. Qua ratione, inquit S. Hieronymus,. Apostolus I. ad Corinth. 3. ait: Uniu

cuiusque opus, quale sit , ignis probabit , bc.

Ubi sermo . est de igne purgatorii, nec cer te illa. interpretatio aliena estia sententiae S. Ioannis Baptistae: nam ibidem subjungit: Cuius. Tentilabrum in manu ejus,-purgabit aream suam, is congregabit triticum in horreum. suum : paleas. autem comburet igne inextinguibili . . veL denique per ignem desi-gnabat effectum. Baptismi,. s cilicet fervem tem illam. charitatem, qua inardescebanc nascentis Ecclesiae filii, ubi Baptismum& Confirmationem acceperant, ut interm pretatur S. . Chrysostomus homil II. in

Matthaeum .

. Odietes tertio: Narrat Nicephorus lib. J.- cap. II. tempore Aurelii Imperatoris, Ju- .

daeum

206쪽

De materia Baptismi. Iso

daeum quemdam in necessitate constitutum

iter facientem repentino morbo correptum,

quo statim moriturus putabatur. Baptismum petiisse , & ob locis siccitatem aqua deficiente, baptiEatum fuisse sola arena, invocato nomine sanctissimae Trinitatis, moxque e morbo convaluisse , quod signum erat Baptismum illum fuisse a Deo probatum. Cuius etiam historiae meminit Cedrenus incompendio n. O . igitur urgente necessitate,

Ioco aquae, licebit aliud ad BaptiEandum

assumere.

Nego consequentiam , & ad antecedens dico , primo non satis constare de veritate hujus historiae, cum diversimodc ab illis Authotibus reseratur, & Cedrenus asserat eam conis tigisse sub Antonino Pio, ut non omnim

dam ei fidem facit Baronius ad annum Christi Domini ISI,

Deinde, quamquam esset vera, inde tamen non sequitur in casu necessitatis posse aliquid aliud a vera, & naturali aqua assumi in materiam remotam veri Baptismi. Nec

enim Baptismus ille Judaei probatus fuit ab

Ecclesia, imo reprobatus a Dionysio Episcopo Alexandrino. sive, ut placet Baronio, Corinthio, qui jussit postea Judaeum rebaptiEari . Non igitur miraculum tribuendum est aspersae arenae, quasi restituta Judaeo sanitas , Luerit indicium veri suscepti Baptismatis: sed Deus partim Judaei, partim aliorum Christianorum pietate delectatus voluit integram Judaeo sanitatem restituere, ut postmodum faberet facultatem voto suo satisfaciendi , suscipiendo verum Baptisma . Obiicies quarto: Stephanus Papa hujus nominis secundus aut tertius , interrogatus a Monachis Britanniaci Monasterii , ut riimurgente necessitate Baptismus , aqua deficiente, collatus in vino esset validus: respondit affirmative, nam in ejus rescripto, quod habetur tomo secundo Conciliorum Galliae inter varia ad varias quaestiones responsa, cap. I a. sic praefatae inquisitioni respondet : Si in vino quis , propterea quod

aqvam non inviniebat, omnino periclitantem

infantem baptietadit; nulla ei proinde adseribitur culpa; infantes sic permaneant in illo Baptipno; igitur aliud, quam aqua, saltem in casu necessitatis, potest ad validum Baptiomum astu mi.

Nego conjequentiam; Et ad antecedens dico, Primo hanc auctoritalcm non esse omnino certam quippe cum hujus rescriptinou adeo deria , & authentica extent monumenta 3 Secundo dico, esto admittatur tanquam rescriptum legitimum responsionem illam tantumdbiter factam , non esse ita so-aidae auctoritatis , ut fidem mereptur , in responsionibus enim Romanorum Pontificum distingui dcbet, id quod directe reponunt ad interrogationem sibi factam, ab iis, quae plerumque istis suis responsionibus obiter tantiim, &quasi pertransennam, ac veluti aliud agendo delidant, dc intermiscent: Primum enim, inquit Cambertus disp.2.ata. a. ad qu. m. validum subministrat argumentum fundatum in summa Pontificia illorum auctoritater Secundum autem , inquit, non est tanti ponderis, sicut nec rationes, quas Concilia interserunt suis decretis, ac definitionibus : Summus autem Pontifex Stephanus interrogatus fuerat non de valore istius Sacramenti, sed de peccato, dc poena, quam luere deberet Sacerdos, qui sic bapti Raverat, ut constat tum ex titulo, tum etiam ex eo, quod ibi distinguat duplicem ejus Sacerdotis statum; unum, in quo tali periculo instante nullam habebat aquam praesentem, alterum, in quo aquam habebat : ad primum respondet, Sacerdotem illum esse immunem a peccato, dc pena, eo quod propter ignorantiam, c umectet dubius, an in casu nessitatis vinum esset materia suffciens Baptismis in extremis autem melius sit uti remedio dubio, quam nullo ; idcirco Sacerdos ille ex recta conscientia poterat sic baptiZare, ut quantum in ipso erat subveniret infantium saluti et si autem aquam

praesentcm habuisset, statuit Pontifex, illum gravissime peccasse, de ideo gravi poena teste plectendum. Unde subiicit: Si praesens adfuit

aqua, ille Presister excommunicetvr, is paenitentiae submittatur g quia contra Canonum

sententiam agere praesumpsit: Quibus significat, non fuisse propositam quaestionem de valore Baptismi , sed de culpa , dc poena baptiZantis. Hinc sic emendati dcbent praefata illius rescripti verba , nulla ei

adscribitur culpa , si sio infantei baptietati

permaneant .

CONCLUSIO SECUNDA .

O Maii , O, sola aqua naturalis est pusi

c ens materia Bapthmis. Haec est comis

munis apud Catholicos, qui perinde ratum, ac validum habent Baptismum collatum

in aqua, sive fluviali , sive fontali , sive

207쪽

ado Tract. I. Disp.

marina, quod pridem significaverat Tertullianus c. a. de Baptismo scribens: Ideo nulla dictinctio est; mari, quis, an stagno, flumine

an fonte, lacu, an alveo diluatur 3 nec quiliovam refert inter eos , quos Ioannes in Iordane , is quos Petrus in Dberi tinxit nee ille vado, quem Philivus inter oras fortuita aqua tinxit , plus salutis, aut minus repulit . Igitur omnes aquae de prisina originis praerogatida Sacramentum sanctificationis con sequuntur itivocato Deo , super nit enim statim Spiritus de talis , sin aquis superes. Iam . seans eas de semetipso , is, ita Ianciscatae

vim sanctificandi combibunt. Quibus verbis Tertullianus significat omnem prorsus aquam elementarem, quaecumque illa lit, ad validum Baptismum lassicere : quamquam

non sit ab Ecclesia benedicta: Quoniam ,

inquit Spiritus sanctus, ipsi aDumptae ad Baptistinum aquae illabitur, eam sanctincans , ac sanctificandi vim confercns. Cuius utique ratio est apcrta: quia Scriptura , Concilia, ac S,.Patres, cum de materia Baptismi sermonem faciunt, eam dicunt simpli. citer. & sine addito este aquam: at acquasimpliciter dicta non alia est, quam naturalis clementaris: non vero artificialis, aut excrementitia, quae non nisi aequivoce aquae appellantur: i Lur &c' . . Ex quibus inferri licet primo, ad Bapta l. mum valide conferendum susscere quamlibet aquam, modo, reputetur naturalis, &usualis: ad eum autem perinde esse, quod aqua frigida sit, an calida, putei, numinis , an maris. pluvialiS, an resoluta ex nive, grandine, glacie, turbida, an clara: tincta etiam colore,&licet transcrit per sulphureos meatu S, aut cineres , & gcneraliter valet Baptismus collatus in aliquo liquore, qui incommuni sermone vocatur aquai Omnis

quippe talis liquor est vera aqua naturalis, ct cicmentaris, sive usualis . sequitur secundo, nullum esse Bapti linum collatum in cervisia, aut jusculo benc deis coctis, sudore , lacte , Urina , lacrymidi , sputo, seu saliva, phlegmate , aqua rosa-cea , aut ex aliis herbis distillata. Haec omnia luculenter cxplicat Doctor subtilis supran. 3. Respondeo, quod aqua ilis , quae communiter si untur artificialeS, corpora qua- iam mixta, b non dicuntur aquae, nisaequi voce. Probat primo. qi inhabent a laetaberie aliquam qualitatem dissimilem aqua elementari . Secundo : quia fiunt per actionem ignis decoquentis , O rticiscntu et ignis au-

I. Art. I. Quaest. IV .

tem non videtur esse sufficiens in virtute activa ad corrumpendum , vel convertendum quaecumque mixta in aquam elemoentarem ..

Propter quod ( inquit universaliter concedi potes , quoa aquae illae , quae dicuntur amidiciales , non sunt conveniens materia Baptismi , quia non sunt in specie aquae ele

mentariI .

Sequitur tertio, aquam lutosam , aren

sam,&. impuram etiam sufficere ad valideba- tiZandum; modo illa impuritas tanta non it, ut aqua recedat a ratione, & statu aquae naturalis, & elementaris; quod utique optimc explicat Doctor ibidem n. . dicens: Impurita, in aqua potest intelligi duobuSmo- ,, dis , vel propter mistionem, secundiim si juxta positionem, ut aqua lutosa dicitur impura: vel propter mistionem alterant cm a specie, sicut humor mixtus dici- tur non eue aqua pura. Et prima qui- ridem impuritas non prohibet: dum tamen , non excludat ab aqua; quin sit conve- niens ad lavandum, vel abluendum . Nec tacst alia ratio, nisi quia sic institutum est. HUnde aqua imbibita farins in pasta , vel si in spongia, dum ibi est, vel imbibita in rispino luto , & sic de aliis , si contin-

gant carnem, non sunt conveniens mate- ,,ria Baptismi tales aquae, quia taliSCon- Hiactus non est lotio, sed tantum conta- , ,

eius aquae fluidae liberc conjungentis se sicuti, vel se parantis inter culcm , & si aliud corpus : In secundo modo, dico is quod aliqua impuritas potest esse manen- te aqua intra speciem; sicut foret si in- Dcipiat in spissari tendendo ad generationem Helementi grossioris, ista non prohibet, Ddum tamen fit fluida . Quod pro tanto is dico, quia in glacie, nive, & grandi- ne, quae tamen sunt imperfecta, vel in is via ad mistionem, dum talia sunt, non ripotest in eis fieri Baptismus, quia ibi non Hest lotio, sicut nec in duro. bi autem per illam alterationem, jam sit , ,

extra speciem aquae, omnino non est ma- isteria Baptismi, &de quibusdam alteratio- , , nibus satis patet, quia conitituunt alte- , iram extra speciem aquae . puta de humo- , ,ribus naturaliter resolutis per digestio- , , nem, ut saliva, urina,& hujulinodi, jux- , , ta illud intrav. de Baptismo, is eius esse- rictu . Non ut apporeret dia De aliis autem non est ita manifestum, si

puta de decoctionibus, & admistioni- ribus secundum sensum, in quibus non ap- parc c

208쪽

De materia l

,, paret evidenter, quod sit alterata species: O ut patet de prodio carnium,&lari nata,

si & hujusmodi, & cervisa, & medone . D Non enim manifestum est , quod sit ibi,, aliquod activum corrumpens speciem a-- quae et tamen hoc discutere non pertinet adis Theologum determinantem materiam Ba-M ptismi, in quantum haberi potest ex Ca-

, , none Bibliae: neque ad Canon istam deteris, , minantem Conditiones materiae, prout deri terminantur ab ordinatione Ecelasiae, sed , , pertinet ad Philosophum naturalem, cujusta est inquirere , quae alteratio transferat

M aquam a specie sua , & quae non, quod si de aliquibus sit dubium, & in talibus fueri rit Baptismus factus, utendum est illis tri- si bus maximis positis in solutionc praeceden-,, tis quaestionis de remediis adhibendis cir- ca eos de quibus probabiliter dubitatur . si me Doctor. Obiietes primo: Aqua artificialis est ejusdem

substantiae cum naturali et igitur comprehenditur etiam sub nomine aquae ne nariae ad Baptismum. Probatur antecedens: Ubi sunt eadem accidentia, ibi cst eadem substam tia; substantia namque cognoscitur ex accidentibus sibi connaturalibus: sed aqua elementaris, & artificialis habent eadem accidentia , scilicet humiditatem , frigiditatem, perspicuitatem , de alia ejusmodi et igitur

sunt ejusdem substantiae . se Negat antecedens Doctor n. 6. Quam ,, quam enim, inquit , aqua artificialis ha-,, beat aliqua accidentia communia generi is cum aqua elementari, non habet tamensi accidentia specifice communia, ac subis inde convenit quidem generim cum is aqua in ratione Iiquoris , non vero in se ratione specifica aquae clementaris , &ri consequenter non habet eamdem substamn tiam cum ipsa Insabis: Si aqua artificialis non esset eiu dem substantiae cum elementari, sequeretur illam esse aliquod corpus mixtum: sed ita non est. Probatur: Corpus mixtum crastius est elementari: sed aqua artificialisest subtilior, aut saltem non est crassior elementari: ac subinde non est corpuS mixtum Negat minorem Doctor, & ad ejus proebationem respondet, quod etsi aliqua aqua artificialis videatur subtilior , quam es mentaris, quia magis est penetrativa, ut consat v de aqua viva, vel de ea, quam spiria appellant; ista tamen subtilitas non iniuriiurari simplicitatis, sed. virtutis inb

vae: qua ratione vinum dicitur subtile , imo subtilius aqua; subtilitas autem Conveniens aquae elementari, est subtilitas simplicitatis eo modo , quo elementum est simplicius

mixto

Urgebis 3 omne corpus mixtum constat ex Hementis 3 ac subinde omnis liquor constat ex aqua elementari: sed illa aqua elementaris resolvi posset, & elici ex liquo. re mixto beneficio artis elixativae, ac distilIativae: miscibilia namque possunt separamri a mixto, ut docet Aristoteles lib. I. de eneratione textu q8. ergo aliquis potest ad-ibere activum pallivo ad faciendam talem separationem: ergo aqua artificialis potest:

esse aqua elementaris , separata a mixto .

Confirmatur per illud modi T. de ranis , ubi ars daemonum adhibuit activum passivo ad producendum statim ex aqua fluvii ranas et ergo amue possibile est e converso per artem exhiberi activum passivo, ut fiat leparatio elementi a mixto, maxime cum

resolutio sit facilior, quam generatio, vel

compositio .

Respondet Doctor ibidem, possibilequidem

esse , quod Angelus bonus, vel malus adhibere possit aliqua activa mixto ut pasto ,,

sed dico, inquit, quod nulla ars potest is adhibere idem activum , puta ignem riquantumcumque diversis mixtis, &passis , , ita quod per illud agens fiat immediate re- risolutio in aquam scilicet Nementarem , is quia illud idem agens non potest habere rivirtutem, ut sit sine formis intermediis is

mutandit neque etiam ita taliter diversa si in eumdem terminum corrumpi.Quibus Doctor significat nullam aquam artificialem posse dici naturalem: quia ars ex mixto non potest immediate transformare elementum sicut enim agit motu ordinato per medias formas in producendo mixto: pariter eisdem mediis formisuci debet in eo resolvendo unde contingit mixtum non resolvi in idem elementum, ex quo fit, sed in aliud mixtum , ut lignum in cinereS. Petes, ad sal resolutum in aquam fit materia conveniens Baptismi.

Respondeo, id videri probabilius, eadem

quippe videtur ratio de sale, ac de gelu nive,& grandine: quemadmodum enim haec nihi hium aliud praeter aquam nimiofrigore de satam: ita pariter sal nihil aliud est, quam aquae

marina aestivo Solecondensata unde per resolutionem videtur suam priorem aquae na- curam reeipere . Quoniam tamen nonnia la

209쪽

sunt, qui existimant, quod quemadmodum

ex aqua, Ac hordeo generatur cervisia, tanquam corpus mixtum; ita forte vi caloris Solis ex aqua salsia exurgit corpus mixtum distinctum,quod proinde resolvitur non in aquam, sed in alium liquorem , idcirco existimo liquorem istum ex sale resolutum este ad minus materiam dubiam, adeoque duntaxat usur- Pandam tempore necessitatiS.. Adverte autem illam resolutionem , tum

salis, tum grandinis, & aliorum . vel jam supponi debere factam priusquam assumatura baptiEante, vel saltem fieri debere in manu ipsius baptiEantis, ita ut stillae effluant in Co pus baptiZandi , alioquin non ipse applicaret materiam ablutioni aptam, si tantum imp

Neret nivem, aut grandinem super caput baptiZandi, quae resolveIetur per ejus calorem naturalem , quia eo in casu ipse non ablueret, sed. baptiγandus seipsum lavaret: non

lacus ac si impositam suo capiti hydriam aqua plenam , frangerct, aut spongiam imbibitam

aqua exprimeret Petes. secundo: quamam sit aqua clementaris certa, ac debita materiae. Sacramenti extra casum necessitatiS.

Respondeos non aliam esse adhibendam,. praeter aquam benedictam in Sabbato sancto. Paschatis , vcl Pentecostes,. ut docet Ritua- Ie Romanum tit. de sacramento Baptismi de materia, his verbis 3 aqua solemnis m-sismi sit ea anno benevicta, in Sabbato sancto. Bascistis, vessi Sabbato Pentecostes, quae in fon- lte mundo nitida ,-pura. diligenter observi- stur. Porro hujus benedictionis mentionem fecit S. Dionysius lib. de coelesti Hierarchia cap.2.& S. Ambrosius lib. I. de Sacramentis dap. S.& S. Augustinus homil. 2 . de So..di Basilius. libr. de Spiritu. sancto cap. a. ubi significat , benedictionem , dc con seciationem aquar esie: Traditionem. Apo-

solicam a.

Quod utique confirmari. potest: ex summa sollicitudine Ecclesiae, ut Baptismus nusquam solemniter administretur extra casum Mecessitatis, sine esusmodi aqua benedicta:

unde praeclare monet Rituale Romanum Io, Co supra laudato : Si acqua benedicta, tam imminuta sit, ut minus sufficere videatur, alia non benedie a admiscera potes, in minori tamen quantitate . Si vero corrupta fueriti , aut effluxerit, aut quovis modo defecerit, Parochus in fontem bene mundum, ac nitidum. recentem aquam infundat , eamque Mnedicat ex formula, quoe insta Pr cribitur. Ille si canis, fata sit , euretur ut liquefiat , sin autem eae paridi eongelata sit, aut nimium frigida, poterit parum

aquae naturalix non benedictc calefacere , ni miscere aquae baptismali in vaseula ad id parato, is ea calefacta ad bapiletandum uti, ne noceat insantulo.

QUAESTIO QUINTA

1M , , qualis sit materia remima.

Baptismi a.

Notandum primo , Theologos. invicem

convenire materiam proximam Bapti mi esse ipsam actualem ablutionem Corporis per aquam : Ipsa enim, inquit Doctor q. 3. dist. S. n. a. cum verbis , tanquam Anmm. proximum Anseat essecum Baptismi . Non enim verba, quae formae vicem habent in Baptismo, sunt revera forma illius bacta menti , quod accedant ad aquam immotam , scaquod accedant ad aquam, udapplicatam sub ratione materiae Baptismi. si quis enim materiae immotae adhiberet verba: Ego te tapti-eto , nihil ageret; unde clim S. Augustinus ait: Accedit verbum ad elementam., is sit Sacramentum, non sic est intelligendus , quasi velit verbum accedere ad clementum immotum aquae, sed ut applicatum corpori, unde subdit: suae est tanta virtus aquae , ut corpus tangat, is ere abluat inbuti enim. aqua per ablutionem corpus tangere ut rationem, & virtutem Baptismi obtineat . Unde ibidem Doctor merito ridet explicationem clandulphi I. q. . I. cap. in Alosia ad illud verbum,istrate, ubi alebat Gandulphus, cavendum esse , ne forte a simis hibat Sacra-mentum . Haec enim. dubitatis , inquit Do-ctor , est vere asinina , quia: illa allatio non

durat, nisi in seri, quantumcumque aqua pillec bibi, ves tae , vel illae tras fundi, ipsa.

ablutio. non. h.

Definitur autem ablutio ab eodem Docto- . re ibidem n. q. Contactus aquae fluidae libero coniungentis Auti. is separantis inter carnem, aliud corpus. Vel clarids : Ablues tio,. est motio aquae liquidae circa corpus , . quae per se. ordinatur. ad sordes abluendas . . Dico peri se ordinatur, nam, ut ibidem advertitDoctor m.2. non oportet, quod sit ibi ablutio,. prout distinguitur contra motio- Mnem, . & includit amotionem sordium a. corpore Hr contactum aquae: sed sufficit lotio incommuni dic ae corporis . ab Haqua , alio . hoe ag*nte . Quod nihil ,,. altu

210쪽

MI MIDadlud est, nisi quod oportet istum contactum corporis ab aqua fieri ab alio causante contactum istum: & isto modo intelligendo ablutionem , ct Iotionem , Iotio est materia proxima, quasi per se fundamentum, vel pars fundamenti istius significationis 3 aqua autem est materia remota , quae applicatur corpori in ista

lotione

Notandum Aeeundo, duplicem distingui lotionem, unam quidem activam, aliam vero passivam: Actrva est ipsa aquae motio, quatenus fit a baptiEante in baptiEatum: Passiva vero ipsemet aquae motio super baptiγatum, quatenus ipsum successive tangit, con-

tactus enim aquae in ablutione Baptismali, debet esse mobilis , & successivus et aqua liquidem immota existens in fase , non dicitur vas illud abluere , licet illius omnes

ParteS . tangat, quando vas plenum est aqua; quia ablutio, ut vera sit, & perfecta, debet fieri cum motu, ut recte notavit subtilis Doctor n. . dicensi intelligitur ablutio Me, non tantum sicut aqua dicitur lavar/ corpus, quasi formaliter; sedsicut pomo dieituur lavare cor pus cum aqua, quasi propiae activ): nam si ius contactus corporis ab aqua immota sve tis cum quis in balneo quiescit, aqua unis

dique circumfusus quae es quasi abluis fommalis , es instituta tanquam signum, vel

pars signi, sed i . lotio effectivo facta ab ali

quo abluente. Ex quibus vcrbis Silareddisp. Ita se st. a. colligit Doctorem sentire ablutionem potitis consistere in actione, quam in passione, seu receptione aquae in corpore hominisbaptiEati: quia Sacramentum, , est actio

sacra ipsius Ministri , igitur & Baptismus

ex parte materiae proximae erit Iotio, ut facta a Ministro. Contra vero vasqueZ disp. I I. Cap. . contendit ablutionem sacramentalem formaliter esse passivam, quatenus nempe recipitur in eo, qui abluitur; siquidem Sacramentum est caeremonia sacra, qua quis

justificatur , ac proinde quatenus in ipso recipitur, Nest passio. Quam ulterius sententiam confirmat auctoritate Doctoris ex distinct.6. q. a. n. q. ubi ait: Ex isto videtur sequi corollarium , quod Sacramentum Baptis ni magis es baptietatio passua, quam actrua: qataplurificata haptietatione activa, Boae plurificatur passiva, nec Baptismus, quia passi a est una. Istud autem illatum videtur probabile, quia baptietatui proprie suscipit Sacramenium , suscipit auum proprie ablutionem passi

ne materia Baptismi.

si non assidam ,

et opus dieatur idem

vam , realiter

verum rectilis dicendum arbitror materiam proximam Baptismi consistere in ablutione tam activa, quam pasti va, siquidem c*remonia sacra Baptismi non potest fieri separatim ab illa passione,sive receptione acti omnis in subjecto, neque vicissim passio sine

actione, ac subinde utraque ingreditur conceptum essentialem ablutionis Sacramentalis . Utrum autem ratio illa formalis Sacram menti magis tribuenda sit actioni, quam passioni , vel e converso, an vero utrique aequaliter competat , merito dicit Suarer quaestioncm illa ad rem Theologicam esse parvi momenti, & nullius utilitatis. Notandum tertio, ablutionem Sacramenta-

Iem fieri posse triplici modo, scilicet, vel per immersione baptiEandi, vel per aspe sionem, vel per infusionem aquae in ipsum ba-piciatum: cii menim Christus D. statuendo materiam proximam hujus Sacramenti esse ablutionem, non determinaverit modum ,

quo illa fieri deberet, inde triplex ille bapti-randi modus ab Ecclesia fuit usurpatus di

verso tempore, secundum rerum exigentiam,& opportunitatem.

Primo namque, Baptismus videtur collatus per aspersonem ab Apostolis actis'. a. ubiliost praedicationem Petri probantis chri tum esse verum Messiam, legimus: Neti ergo receperunt sermonem e us baptitati sunt , is appositae sunt in die illa animae circiter Triamicia. Uuod utique fieri non potuit per infusionem aquae super caput tabulorum,

aut eorum immersonem , qua ratione enim

Apostoli, ac Discipuli numero paucissimi

tantam hominum multitudinem ab hora nona ad solis occasum sic lavare potuissentemerito igitur colligunt Theologi ipsos baptiEasse per aspersionem, unica enim, aut paucis saltem aspersionibus plures simul baptiZare poterant. Postea vero mos invaluit ab Apostolis . ut Baptismus nonnisi per trinam immersionem fieret. Ac tandem rationabili de causa statutum est ab Ecclesia, ut Baptismus

duntaxat conferretur per infusionem aquae in caput , aut aliam notabilcm corporis

partem ipsius baptiZandi : quaeritur ergo antriplex hic baptiEandi modus sit iussi ciens,& validus. His ita praemissis, quatuor supersunt hac in quaestione determinanda: Primum , an ad validum Sacramentum requiratur. quod ablum

SEARCH

MENU NAVIGATION