Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus decimus. De sacramentis in genere, et de baptismo, poenitentia, ac extremaunctione

발행: 1744년

분량: 633페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

as Disp. Prooemialis

concionale, & consecratorium; Promis Hum dicitur, quod exprimit, & declarat promissionem gratiae divinae: Concionale vero, per quod tum qui sacramentum suscipit, tum qui praesentes adsunt, edocentur, & instruuntur de promissione gratiae divinae: Consecratorium tandem, quo materia sacramenti benedicitur, & sancto ritu Consecratur . Assirmat Calvinus lib.3. institutionum C. Iq. s. . verbum sacramentale non esse consecratorium: Herba, inquit, intelligere debemur,

non quod sive sensu, is, fide insusurratum so

si strepitu veluti magira incantatione con=erandi elementi vim habeat: sed quod praedicatum intelligere nos Deit, quid visibilesignum sibi velit. Unde ibid. subditi Concludimus verbum sacramentale esse promissonem , qus

clara voce a ministro praedicata , plebem eo manu dueit, quo signum tendit, ac nos dirigit. Quibus verbis significat verbum sacramentale esse quidem promissorium, &conci Male, non vero consecratorium. Ipsi subscribunt plurimi Lutherani, maxime Nemnitius in examine secundae partis decretorum Concilii Trid. quanquam, ut ibidem obstivat, Lutherani hac in parte tres in sententias scindantur , maxime circa confectionem Eucharistiae 3 aliqui enim conci nem tantum, seu instructionem praemittunt, verba autem consecratoria non proferunt: Nonnulli autem verba institutionis proferunt, at non ad consecrandum, sed per modum historiae, ut astantes doceant: suidam denique verba institutionis proferunt,& quidem animo consecrandi, quam sententiam ut suam commendat ipse Lemnitius. Vetus, inquit, Ecclesia, licet aliis etiam exhortatio. vibus. Os precationibus in admini ratione Eucharistiae usu fit; simplieiter tamen , is, recte sensii per sermonem Christi , hoe est , verbis instruitonis divinae , feri benedictionem , seu

consecrationem Eucharistiae

CONCLUSIO PRIMA.

Sacramenta Retus legis per iuntur verbis proprie, vel impropri) sumptis, eisque de- seminaetis. Haec conclusio duabus potissi-nnim partibus constat quarum probatur prima, idque primo ex Scrietura S. quae expresse significat verba requiri in tribus sectamentis, nempe Baptismo , Eucharistia , & Extrema - Unctione. In Baptismo quidem: nam Matthaei a S.Christus delegans Apostolos in orbem tetrarum, aic: Ite,d

Art. I. Quaest. III.

eete omnes Gentes, baptisantes eos in nomine

Patris , bc. Hinc Apost. ad Ephes. S.C I-stus , inqoit, dilexit Ecclesiam , is, tradidit semetipsum pro illa, ut eam sanctificaret, mundans eam D ero aquae in Derbo Ditae. Hoc est, in verbo sacramentali, ut interpretatur S. Aug. idem constat de Eucharistia ;

legimus quod Iesus aerapit panem , On branedixit , ae fregit dicens: Hae est corpus meum. Panis est res, seu materia; quae autem dixit, sunt verba , seu forma. Similiter de Extrema-Unctione scribitur Jacobi s. Infirmatur quis in vobis p indueat Presisteros me isse, ,' orent super eum, tingentes eum oleo in nomine Domini: On oratio fisi alleviabit infimmum. Unctio est res, oratio autem sunt verisba; ac subinde sacramenta novae legis Constare debent rebus, & verbis. Idem patet ex decr. Eugenii in Conc. Horent . ubi decernitur omnia sacramenta tribus perfici, videlicet rebus tanquam materia, verbiSta quam forma, & persona Ministri. Patet etiam haec veritas auctoritate SS. Patrum, qui unanimi calculo fatentur res, di verba desiderari in confectione sacramentorum. Sic S. Ambr. lib.de initiandis

c. s. ubi agit de Eucharistia: suod si , inquit , tantum valuit humana benedictio , venaturam conderieret; quid dicimus de ipsa ranis peratione dimina, ubi verba ipsa Domini si vatoris operantvr p nam sacramentum istis quod aeripis, Christi sermone conficitur; quoah tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de caelo deponeret, non valebit sermo Cisisti, ut m ut series elementorum p Similiter in cap. q. I. ad Timot. ait: Manuum impositiones Demba sunt mastica, quibus aecipit auctoritatem Facerdos, ut audeat vice Domini saerificium Deo osserre. Et praeiverat Tertullianus c. 2. de baptismo: Homo , inquit , in aqua d missus , em inter pauca verba tinctus , &Q. Plurima sunt alia Patrum testimonia , quae in hujus operis decursu referentur , quia bus decla atur sacramenta novae legis Pe fici rebus , & verbis. Probari etiam solet haec assertio ratione Theologica 3 quia laci amcnta adhibentur ast hominum sanctificationem, quatenus sunt ligna : conveniens autem fuit, ut rebus sensibilibus ordinatis ad sacramentum Comstituendum adhiberentur verba: nam signa sacramentalia spectari possunt tripliciter: Priamo quidem ex parte causae sanctificantis: a cudilo cli Parte hominis, qui sanctificatur

32쪽

De Sacramentorum essentia. a

Tertio tandem ex parte significationis ipsius sacramentalis: sed ex hac triplici confideratione convenientissimum fuit, ut in sacramentis verba rebus adjungerentur: Primo quidem ex parte causae sanctificantis , nempe verbi Incarnati. quia sacramentum aliqua ratione illi conformari dcbet: unde sicut Christus constat ex verbo spirituali, & ex carne visibili, etiam erat conveniens ut sacramenta fierent per res sensibiles, & verba quodam modo spiritualia;

quatenus a ratione procedunt, & conceptus mentis, ac rationis significant. Similiter idem congruum fuit ex parte hominis, qui sanctificatur: sacramenta enim sunt medicina, ac medicinalem gratiam ei-ficientia, ac subinde conveniens fuit, ut Proportionarentur aegroto : sed homn constat ex dorpore, & anima: igitur ut sacranaentum esset homini proportionatum, Congruum fuit, ut fieret ex rebus, qum corpus tangat, di vcibis quae anima credat , di percipiar; unde S. August. in cap. I S. Joannis explicans illa verba : Fam Dos munis di estis propter sermonem , sec. ait: Unde

est tanta virtus aquae, Ut corpus tangat, & cor abluat, nisi faciente verbo, is non quia dicitur , sed quia creditur, Teraio tandem ex parte significationis sacramentalis: nam ex S. August. lib. a. de doctrina Christiana c. q. verba inter homines obtinuerunt significandi principatum :ergo cum sacramenta novae legi perfecte, ac distincte gratiam sanctificantem significare debeant, hac ratione debuerunt conis stare verbis. Maxime com materia ex sest indifferens ad multa significanda 3 nam aqua baptismalis, v. g. potest significare ,& ablutionem animae ob suam humiditatem, & refrigerium animae propter suam frigiditatem 3 unde ut determinaretur ad significandam mundationem animae a peccatis , debuit ad id determinari per naec verba: Ego te baptiro. Diras: Ex S. Augustino lib. I s. contra Faustum, cap. 36. Nihil sunt aliud eorporalia quadam sacramenta, nisi verba quadam Diphiha: at supcrfluum est addere verba verbis: igitur sacramenta non debent constare verbis. Distinguo magorem : Sunt verba improprie,& analogice, concedo: proprie , & uni-

voce, nego: res enim sacramentorum visibiles, dicuntur quidem verba analogice,

propter quamdam similitudinem, quae Prin

cipaliter reperitur in verbis; unde verba non superflue rebus ipsis adjiciuntur , ut eorum significatio si magis determinata. Instabis. Ex eodem ibidem Sacramenta novae legis successerunt sacramentis veteriS legisl his enim ablatis, alia sunt institutar sed in sacramentis veteris legis verba non erant necessaria: crgo nec in sacramentis novae legis. Distinguo mahrem et Successerunt quoad aliqua, concedo : quoad omnia , nego :nam ex S. August. ibid. alia debent esse sacramenta rei praesentis; alia vero rei futurae: rem enim praesentem claritis manifestamus,

quam futuram: sacramenta aut(m veteris

legis praenuntia erant Christi venturi: quare non ita distincte significabant Christum, sicut novae, quae ab ipso Christo fuerunt

instituta: unde quanquam nulla fuissent in antiquis, non sequitur quod etiam in novis debeant reperiri. Quia, ut ait S.Paulus ad Heb. i. Loquebatur olim Deus Patribus in Prophetis 3 novissum autem laevius est nobis in Filio. Locutio autem Prophetica obscurior est, quam revelatio, quae fit per Filium, qui dicitur lux mundi, &lux vera, quae illuminat omnem hominem. Unde sacramenta veteris legis, quali sub umbra mussitabant, quod nostra sacramenta distincte manifestant.

Ex his colligitur secunda pars , nempe

quod sacramenta debeant constare verbis determinatis: Tum quia Christus D. determinata verba protulit in Eucharistiae consecratione, dicens, Hoc es eo ut meum: & mandavit Discipulis, ut sub determinata verborum forma baptiEarent; unde S. Aug. lib.6. dc Baptismo contra Donatistas c.2s- ait: Certa illa hau mea verba, sine quibus baptismui non potes eonsecrari , tantum Damlent, ut per illa sie eoaeventur , quae contra fidei regulam in preee vitiosa dicuntur, ut d monium Chrim nomine exeludatur: Tum quia Ecclesia semper irritum habuit baptismum, qui verbis a Christo designatis non estet administratus : sic respuit baptismum C tapbrigarum in Concilio Laodiceno , Canone 3. Palilianistarum in Nicaeno Canone Io. & in Arelatensi primo Caia. Agriani redeuntes ad Ecclesiam interrogari iubentur , qua forma sint bapitiati , ut 'nempe cognoscatur an susceperint bapti

ma in Nomine Patris , de Filii, de 3pi

ritus sanisti.

D si primo a Sacramenta sunt eadem ama

, omnes

33쪽

as Disp. Prooemialis Art. I. Quaest. III.

omnes nationes: sed eaedem voces, eademque verba non sunt determinata apud omnes nationes ad idem significandum: igitur verba determinata non requiruntur in sacramentis

Distinguo minorem: Non sunt determInata determinatione morali, quoad exteriorem sonum syllabarum, & litterarum , unde provenit diversum idioma, diversaque loqueIa, concedo: non sunt determinata determinatione formali, hoc est , quantum ad significationem, & sensum, quem Chrictus ordinavit, & Ecclesia in praxi habet,

nego: Hinc quocumque idiomate prolatatur forma sacramenti, revera persici tui sacramentum; nam, ut supra diximus ex S. August. vcrbum operatur in sacramentis,

non quia dicitur , sed quia creditur . id

est , non secundum cxteriorem vocis sonum, qui labiis profertur, sed secundum sensum, qui fide tenetur. Diras secundo et Idcirco verba determinata viderentur desiderati in sacramentis, quia proprie significare debent effectum sacramenti: sed ita non est; verba enim deteris minata ideo videntur requiri in baptismare, ut significent animam ablui a peccatis:

fed verbum baptieto pro pric non significat abluere; barbare enim, & impropite loqueretur, qui diceret, baptiEa sudarium: igitur , d C. Nego minorem, & ad illius probationem

dico revera quidem verbum baptieto non significare in lingua Latina idem, ac abluo, est enim vcrbum graecum, quod EccIesia Latina usurpavit ad significandam abluti nem sacramentalem ; uia dc etiam hoc vocabulo diversis licet idiomatibus expresto Utuntur Pene omnes nationes , ut significetur unitas fidei, quae maxime per unitatem baptismi declaratur , & conservatur ae juxta illud Apostoli ad Ephcs. . Unus Dominus , una siles, unum baptisma. Potius aurem ad id declarandum, vocabusum graecum usurpasit Ecclesia, quam Latinum , aut aliud;quia lingua grqca latissimo vigebat, quando Evangelium promulgari coepit. Dices tertio: Non sunt aliter conscienda,& ministranda sacramenta, quam Christus& instituit, & ministrari mandavit c sed Chiistus instituendo sacramenta non mari davit , ut adlicerentur ve iba non enim clim instituit Eucharistiam dixit: Dieite qui nixi, sed hoe facite in meam commemorationem; similiter cum baptiZatum milit Apostolos, non praxepit ut baptiγantes dicem rent : Ego te baptieto in nomine Patris, be- ergo non requiruntur in sacramentis verba determinata Distinguo majorem et Ministrari mandavit implicite, vel explicite, concedo: explicite tantiim , nego. Ad minorem dico quod quando Christus dixit: me Deite, OQ. istud retulit ad totam aetionem , quam implebat, etiam ut verba complectitur. Idem dicen dum de baptismate: nam impIicite saltem significavit in conserendo baptismate adjiciendam esse invocationem saltistissimae Trinitatis , dum ait et Baptietantes eos in nomiaxe Patris, bet. Fateor tamen divinum istud Christi mandatum de adhibendis verborum formulis in sacramentorum administratione non posse efficaciter elici ex ipsi et Christi Domini oraculis, nisi adhibeatur Ecclesiae traditio,& praxis; non enim ait Dominus e Dum bapti avcritis, dicite , BetpFEo te: hinc satis ad baptismum videri ponet, alicui, si aquam infundendo tantiim proferret s Irin mine Patris, Ac I illi, & Spir. L imo 'iam

ei videri posset non opus esse voces ultra proferre sed tantum aquam adhiberr. Quemadmodum enim clim dicitur Marci ultimo In nomine meo daemoma euesent, Chrillus non

jubet , ut Discipuli eiicientes det monia . dicant: Ego te elicio in nomine Christit sed solum ut fide respiciant Christum, & aa ejus efficacia alcha attendant: Pari rationet quis existimare posset, ad baptisma sufficere quod infundendo aquam, quis fide apprehendat Christi efficacitatem , & virtutem

in remittendis peccatis. Uncte merito dixi verba sacramentalia dumtaxat implicite fui se a Christo designata: explicite vero esse re petenda ex traditione, & praxi Ecclesiae,qugejusmodi verba in conferendis sacramentis perpetuo, & invariabili ritu usurpavit. Dieet ultimo: Si verba effient determina ta in conficiendis sacramentis, sequererucquod corum variatio, & mutatio initum, ac nullum sacramentum esticeret : sed ita non est 3 aIioquin vix sacramenta valide conficerentur ab ei, , qui impedimento linguae , vel ignorantia latinitatis laborant , quales sunt balbi , & nonnulli sacerdotes minus cruditi : ergo verba determinata nota tequiruntur in sacramentiS Distinguo ma irem : Si illa mutatio , &variatio locutionis sensum evertat, concedo : secus i nego: quando autem variati x ista

34쪽

De Sacramentorum essentia

ista sensum omnino evertat 3 quando vero Don, aperiet

CONCLUSIO SECUNDA

S seramentum non fit irritum , On invali

dum per quamlibet verborum mutationem:

sed dumtaxat per eam, quae sensum variat, b, alienam efficit. Patebit hujus conclusionis veritas, expendendo singulos illos modos in secundo notabili a Bignatos , quibus accidere potest mutatio verborum in

sacramenti S.

Primo namquc , idiomatis mutatio non infert mutationem substantia Iem sensus sacramcnti quia tunc invalidum redditur

sacramentum, quando mutatur verborum sensus: atqui mutato idiomate non mutatur verborum sensus, sed tantum sonus , alioquin siqueretur omnes sacramentorum

ministros uti dcbere idiomate Hebraico vel Syriaco: quippe Christus Dominus sacramenta instituendo alterutro hoc idiomate usus est. Secundo, mutatio unius vocis, vel plurium, quae sensum ommino diversum eluciunt, invalidum saeramentum efficit: secus vero si usurpentur verba synon ima: quia invalidum,aut validum cenae tur sacramentum, in quantum illius forma mutatur, vel servatur integra 3 sed dum voces mutantur in alias diversam significationem efficietues, non remanet integra forma sacramenti nempe verborum significatio; secus vero accidit , dum illa perseverat. Hinc b. Irenaeus lib. I .cap. I 8 refert quod baptisma Cnosticorum idcirco reprobatum fuerit, quod bastigarent In nomine Patris omnium, in nomine Matris omisarium: b in nomine descendentis Iesu ad unctionem, redemptionem, aut communionem Diris

tutum: E contra vero Ecclesia approbat baptisma Graecorum in Decr. Eugenii iis verbis baptiZantium : Baptietetur manibus meis N. in nomine Patris, cyc. quapropter invalidum foret baptisma , si qui, aquam in baptiEandum infundendo , hac forma uteretur: Ego te refrigero in nomine Patris, bc. Validum autem foret, ii quis bapti-Zando diceret, Ego te abluo, vel ego te

Iavo in .nomine Patris, &c. Tertio, quando transpositio non variat sensum verborum , irritum non facit sa- .cramentum; dum autem variat, efficit invalidum. Patet haec veritas ex mox dictis;

hinc validum foret baptisma collatum hac formar Baptieto te in nomiis Filii, O, Patris , is, Spiritus S. quia sufficiens sit designatio baptiγandi, & invocatio SS. Trinitatis: invalidum autem foret, siquisve ba hoc inverso ordine proferret, In nomine Patris te Filii baptieta , b Spiritus F. quia haec verborum transpositio, aut nullum sensum efficcret aut omnino alienum a sacramentali.ctuario, verborum interpolatio, sive intermissio, quando tanta est, ut communi sensu non judicetur ene una oratio 3 tunc irritum facit sacramentum; ut squis Sace dos privatim Missam celebrans, cum jam protulisset haec verba consecrationis, Hoc est, recordaretur si eam breviarii partem non recitasse, quam sacro celebrando praemittere debuerat, eis dumtaxat duobus consecrationis verbis prolatis, illam absolveret, & postmodum caetcra consecrationis verba proferret, nempe corpus meum, idicis irritum certe foret sacramentum, quia non esset ejusdem formae sacramentalis significatio. Sccus vero fieret. si interruptio illa neque intentionem proferentis, neque sensum verborum variaret, ut si postquam Sacerdos dixit, Hoc es, sternutet, tussiat, aut brevem mentis evagationem, & distractionem patiatur , tum subjiciat, corpus meum, non desinit valere sacramentum et quia judicatur semper eadem esse oratio, , illius sensus unicus afvisto, mutatio verborum in alia signa,

quae idem replaesentarent, non efficeret invalidum sacramentum matrimonii, & p nitentiae : secus vero circa caetera sacramenta. Pilina pars constat: Enim vero in sacramento matrimonii maxime requiritur, ut coniugum Consensus exprimatur : stahic declarari potest vel per nutus , vel per scripta , vel per verba ; ac subinde

mutatio verborum in alia signa consensum declarantia non officit sacramento matrimonii : Idem dicendum de sacramento sq- nitentiae; maxime in materia, circa quam versatur sacramentalis absolutio , nempe actus poenitentis: poenitens enim elinguis,& mutus potest vel per nutus , vcl perscripturam peccata sua, & conceptum de eis dolorem Sacerdoti piaesenti ita apcrte declarare , . di exprimere, ut Sacerdos facile judicet an iit absolutione dignus , necne. Uuod autem similis mutatio in aliis sacramcntis non sit admittenda, sufficienter constat ex praxi universae Ecclesiae ,

quam

35쪽

quam ad illorum sacramentorum confectionem semper adhibuit. Sexto, additio verborum in forma sacramenti fieri potest dupliciter I Primo quidem intrinsece , cum formae sacramentorum admiscetur vcrbum, quod videtur esse quasi praedicatum: seu proprietas eorum ver- horum, quae in forma sacramenti adhiberi solent, ut si quis baptiEando diceret: Baptieto te in nomine Patris omnipotentis, is Filii sapientiae, is bir. S. divini amoris, , Parachii. Secundo extrinsece , quando vim delicet additamentum istud est extra formam sacramenti, & ei adjungitur dum clicomplete prolata. Utraque additio duplex esse potest, nempe vera, quae aliquid verum enuntiat, ut in consecratione panis, dum prolatis verbis consecratoriis additur, Suod pro vobis tradetur et Falsa vero , quae talium enuntiat, quae iterum fit dupliciter snam aliqua additio falsa est corruptiva forismae sacramenti, ac immutativa sensus illius 3 qualis erat haec aliquorum Arianorum baptiZantium additio. Ego te baptio in nomine Patris majoris, Filii minoris, de non extantibus formati, . altera vero est, quae non corrumpit formam sacramenti , nec

evertit legitimum ejus sensum, ut si Graecus consecrando Eucharistiam dicat: Noe est corpus meum in fermentato patie consecratum. Licet enim ia falsum sit, quia Christus non in sermentato , sed in adimo Consecravit , tamen illa non destruit sen-Dico autem, quod ubi additio falsa est corruptiva formae sacramenti , tunc sacramentum irritum essicit, quia non est Iesitima forma, quae aliud significat, quam id, ad quod Christus eam instituit: atqui mutato, & falsificato sensu, forma non significat amplius id, ad quoZ Christus D. it. Iam instituit; proindeque additio formae collectiva facit invalidum sacramentum. Hinc nulla erat Marcionistarum conscis cratio Eucharistiae, cum dicebant et Hoc est corpus meum phantasticum , quia corpus phantasticum non est corpus Chrilli , ad quod terminari debet consecratio. Observandum autem, quod verborum additio falsa non possit interdum colligi , nisi ex intentione Ministri , maxime cum additio est externas v g. si quis uteretur hac forma. Ego te baptieto in nomine Patris, is

Filii, b O. F. is B. Hetivis Dei genitri. eis talis baptismus posset esse validus, aut

ri. I. Quaest. III.

invalidus ex diversa ministri intentione . Esset quidem invalidus, si minister intenderet bapti Eare in nomine, hoc est, in auctoritate B. Virginis, sicut baetiEat in nomine, & auctoritate Patris , Filii, & Spiritus S. quod utique erroneum esset non postumus enim baptiEare in nomine aliis cujus purae creaturae; unde S. Paulus I. ad

Cor. I. dicebat: Numquid Paulus pro vobis erucifixus est, aut in nomine Pauli baptietati sis Hinc egregie observat S. Aug. lib. S. de Baptismo c. Id. Invenimus di elum ab Apostolo, Et gloriam meam , On minist rium meum, is prudentiam meam , moangelium meum : baptinus autem meui , nemo apostolorum dixerit . Posset nihilominus idem baptismus esse validus, si nempe minister per praeducta verba addita, intendat, quod intercessio B. virginis prosit baptiEato ad conservari dam gratiam baptismalem ; nam supposita tali intentione, forma baptismi habet totam suam significationem essentialem commpletam, antequam illa praedicta verba ad

ficiantur .

Dices et Error, aut improbitas minittrinon nocet iu scipienti sacramentum inuando verba Evangelica proferuntur , quia sicut ait S. August. lib. I. contra epistolam Petiliani , nascitur eredens non ex ministristerilitare, sed ex veritatis saecvnditate. Respondeo equidem quod intentio prava purc interna ministri non ossiciat sacramento : secus autem si cxteritis declaretur: quemadmodum fit in praedicta hypotes , quia in illa adduntur verba , quae destruunt formam a Christo Domino in

stitutam. -

Septimo , detractio aliculus vocis essentialis in forma sacramenti , irritum facit

sacramentum: quia evertitur forma sacramentalis . Hinc siquis (ait Didymus lib. I. de Spiritu S. qui est inter opera S. Hic-ronymi ita baptietare ravetur, ut unum de praeceptis nominibus Patris , Filii , Spiritus sancti praetermittat , sine perfectione

baptiraueit. Sccus autem accidit , si vocabulum detractum non evertat significati nem formae, ut si in forma Eucharistiae , me est enim Corpus meum, detrahatur particula enim, non minus fiet consecratio , quia dictio enim non tollit essentiam sacramenti, quia non est de substantia formae , nec esuS sensum immutat. Octavo tandem, corruptio verborum, quae locum

quietae si uiu

36쪽

De Sacramentorum essentia. Eo

locutionis senium non aufert, nec intendit inducere errorem , non derogat integritati sacramenti: licet enim mutetur sonus sensibilis, tamen manet idem sensus, Ac eadem significatio; ideo Zacharias summus Pontifex , ut legitur cap. Retulerunt si dist q. de consecratione, sic scribit 3 Re- tulerunt nuntii tui, quod fuerit in ea. dem provincia Saccrdos , qui linguam ,, latinam penitus ignoraret, & dum ba-,, ptiZaret nescius latini eloquii, infrin-H gens linguam diceret ; Baptieto te in no. , mine Patria, Filia, is Spiritus sancta.

M at Per hoc tua reverenda frateroitaso, conlideravit eos rcbaptiEare: Sed sanctiori sime frater, si iue, qui baptiZabat nons, errorem introducens, aut haeresim; sed G pro sola ignorantia Romanae locutio.M nis instigendo linguam, ut supra fassi

M sumus, baptiZans dixisset, non pol suis, mus consentire, ut denuo rebaptigetur.

Judicavit enim Zschatias ignarum illum Sacerdotem nihil in forma baptismi mutasse: quia corruptis vocibus idem significabat, quod alii solent integris. Nam e si verba ea scorsim, & per se prolata non

tignificent Patrem, & Filium , & Spiritum sanctum, tamen cum actione Baptismi, de his vocibus, in nomine conjuncta, idem significant ex usus accommodatione, alioquin nihil significarent: undectim credibile sit eum aliquid significare voluisse, Puta quod intendit Ecclesia , merito haptismus ille judicatus est validus.

Haec autem omnia , quae paulo longius declaravimus , paucioribus complectitur Doctor M. S. quaest. a. numer. . ubi sermonem faciens de mutatione formae sacrameu-,, torum ait: Ad hujus intellectum , ad D vertendum est, quod secundum Phil M sophum S. IN e. quadruplex est muta-,, tio: scilicet secundum substantiam, qua-,, litatem , quantitatem , & ubi S sic ses, cundum ista verba, potest fieri quadru-M plex variatio , scilicet seeundum substan-M tiam , alia verba ponendo pro istis,, vel aliud verbum pro isto , secundum

M quantitatem , apponendo , veI subtra- . a, nendra, & sic apponendo, vel antepo-M ncndo, vel poli ponendo , vel intur po-,, nendo i secundum qualitatem, scilicet auia ferendo aliquam requisitam terminatio-H nem ad congruam locutionem 3 secun-- tam ubi, transponendo. , Et de quacumque istarum variatio,

Frassen neol. Tom. X. num, dico, quod si varians intendit uti si

verbis , quibus utitur tanquam forma si Ecclesiae , praecise non baptiZat , quia si deficit sibi intentio utendi verbis ali- si qualiter variatis, tanquam forma praeci- ista Baptismi. D

CONCLUSIO TERTIA.

VErbum sacramentale non est verbum promissorium, neque concionale , sed ramsecratorium, Haec conclusio tribus partibus

constat: quarum

Prima probatur primo , ex Conc. Trid.sesI. T. Can. f. ubi dicitur anathema a Tr-mantibus saeramenta novae legis non contine

re gratiam , quam significant, aut gratiam

ipsam non ponentibus obicem non conserre .

quasi signa tantum. externa sint acceptae per fidem gratiae, vel Iustitiae, be. Patet etiam

ex his, quae diximus in I.q. n. 3S. nempe quod differentia constkutiva sacramenti novae legis non sit obsignatio promissionis Dei: quia, ut dictum est , verbum essentiale sacramento novae legis, & illius constitutivum, ac distinctivum ab aliis sacramentis debet reperiri in singulis novae legis sacramentis , sed aliqua sunt sacramentano eae legis, quae per se non exhibent promissionem gratiae, ut constat non solum in

Matrimonio, , Ordine, sed etiam in Baptismo, & Eucharistia, quae duo ipsi mecnaeretici non insciamur esse vera novae legis sacramenta: nam in baptismo verbum

baptiso, quod est essentiale illius formae , non est idem 'crinseo, vel denoto, similiter

in Eucharistia verba consecrationis specierum panis, nempe , Hoc est corpus meum , & consecrationis vini, scilicet, ree est ealiae sanguinis mei , non important promissionem, sed denotant rem, quae fit, seu ipsam-met actualem consecrationem, ut significat Apostolus I. ad Cor. Io. sic dicens: Caliae benedictionis, eui benedicimus , ,e. Dices primo. Verba sacramentalia Euch ristiae non sunt tantii in ea, quae diximus, sed etiam ea, quae antecedunt, & subs quuntur . Enim vero Christus D. ait; Aran pite , manducate , hoc es corpus meum , quod pro vobis tradetur traditio autem promisia corporis Christi accidenter exhibet gratiam, sive peccatorum remissionem, quam Clitistus passione sua nobis promeruit. Reipordeo primo , erbum sacramentale , quo conficitur Eucharistia . non esse aliud

C prae

37쪽

go Disp. Prooemialis

praeter praedictum , me es corpus meum et

caetera enim absolutet non requiruntur ad

constitutionem sacramenti , ut probabitur in disputatione de Eucharistia. Devndo dico, quod etsi illa verba tam antecedentia, uam consequentia spectarent adessentiamormae; nihilominus non exhiberent promissionem gratiae in ipso usu sacramenti nobis applicandae, sed tantum illam des-snarent in sua causa praeparatam , nempe

in passione Christi.

Dices seeundo , Sacramenta appellantur

Anacula, & sigilla a SS. Patribus; sed non

ita dicuntur, nisi quia sunt dumtaxat ob- gnationes promissionum gratiae Dei; ergo sunt promissoria. Nego minorem, nam appellantur signacula aliis de causis; Primo, quia per huiusmodi signa Christiani censentur peculiari ratione pertinere ad Deum, & esse sub ejus tutela; sicut a pastore civibus, a Domino ser

vis, a duce militibus, notae quaedam inuruntur, quibus distingui valeant, quod maxime

verum est de sacramentis , quae characte-Tem imprimunt. Seeundo , dici posIunt signacula, quia claudunt, & occultant res

sacras: sic baptismus dicitur a Tertulliano lib. de Poenitentia, obsignatio, & sigillum fidei. Tertio, dicuntur signacula, quia per eorum susceptionem, professionis fidei nostrae publicum testimonium reddimus: quocirca baptismus saepc a SS. Patribus signaculum justitiae fidei appellatur.

Probatur secunda pars, nempe quod De hum sacramentale non sit concionale , quia ut volunt haeretici, verbum istud concionale , non est necessarium sive ad ementiam, sive ad fructum sacramenti. Primo, quia in Scriptura nulla fit mentio ejusmodi concionis

in institutione sive Eucharistiae, sive baptic

mi, quae duo sacramenta admittuntur ab

adversariis. Verum est quidem , quod in ultima coena Christus praeclaram ad Discipulos habuit concionem, quam legere est Jo. IS.& I6. Verum eam dumtaxat habuit post institutionem, & administrationem

Eucharistiae, ante eam vero nullam conci

nem ad Discipulos habuit. Verum est quidem, quod laverit eorum pedes, eisque dixerit : Vos mundi estis , sed non omnes : at verba ista non erant concionalia, quia juxta Calvinum in tertio notabili citatum c. Iq. sect. q. verbum istud est concionale , quo significatio sacramentalis explicatur suscipienti, seu quod praedicatum facit su

Art. I. Quaest. III

scipientem intestigere quid signum visibsse

denotet: nullum autem tale verbum tunc

Christus praemisit. Idem constat de institutione baptismariaeuamquam enim Christus D. Matth. ult. ixerit Apostolis: Ite, Aeete omnes Gentes, baptisantes eos in nomine Patris , bc. attamen illis verbis non aliud significare voluit, quam quod adulti non debeant baptiZari , priusquam in fide instructi fuerint et Quod utique certissimum est; nam, ut docet S. Basil. lib. de Spiritu S. C. II. Fides, ae baptisma duo sunt modi comparandae salutis inter se cognati, ae inseparabiles enam sicut fides peiscitur per baptismum, ita baptismus fundamento Dei nititur , sed non

inde sequitur, quod verbum concionale , quod ad illorum instructionem debet prata mitti , idem sit cum vel bo sacramentali , quo baptismus perficitur. Confirmatur, quia si verbum concionale esset necessarium, maxime vel respectu ministrantis, vel adstantium, vel suscipientis: at ita non est quidem respectu ministrantis:

nuIIos enim a seipso docendus est; non etiam respectu adstantium; nam valide confertur baptismus, etiam quando praeter ministrum, & suscipientem nullus assistit rnon denique rcspectu suscipientis: nam infantes, & frenetici, & amentes validc ha- iEantur, clim tamen sint incapaces inis ructionis, & verbi concionalis . His adde quod illi haeretici non rejiciant baptismum in Ecclesia Romana collatum, nec denuo baptiZent eos, qui ab Ecclesiae gremio ad eorum perduellia castra convolant , etsi praedicatio non, praecedat igitur, dico ob eiuni primo illud Matth. Dorate omisnes Gentes, baptisantes. Hinc Apostoli in Actis, prius semper docent, & instruunt,

quam baptiZent: Unde S. Hieronymus exponens illud Ephes. S. Mundans eam lava- ero aquae in verba vitae 3 per verbum vitae intelligit doctrinam: igitur verbum concionale est neces artum ad sacramentum.

Distinguo consequens: Requiritur ut dispositio necestaria adultis ad baptismum cum fructu suscipiendum , concedo: nam adultorum justincat lo fidem exigit, fides auditum verbi Dci: auditus ille praedicationem: nam quomodo crcdent sine praedicantep ait Apostolus. Ut pars clientialis baptismi, nemgo: quia seu praecedat instructio, seu cum

baptismo jungatur, nihil baptismi validitati ,

38쪽

De Sacramentorum essentia.

ti, vel essicacitati detrahit. Unde Christus non praecepit Apostolis, ut baptiEando docerent omnes Gentes nomen Patris, & Filii, & Spiritus sancti, quod debuisset, si

verbum instructionis adhibere praecepisset ;sed jussit docere populos, baptiZantes eos in nomine Patris, de Filii, Ac Spiritus S.

nam hae voces, In nomine Patris, respiciunt actum baptiZandi, non docendi, qualem fgnificant invocationem Trinitatis

super ablutior em aquae, non vero expIiCarionem mystcrii ad adstantes, in aliis enim Scripturae textibus , it Ia particula ira nom ne, non aliud, quam invocationem significat: Sic Marci u It. In nomine meo daem

nia eiicient. Actuum 3. In nomine Iesu Chrisi, surge , O, simbula Ad S. autem Hieronymum dico eum expliaca sic praefatum Iocum in sensu mystico, &non litte iaIi, ut ipsemet significat initio ex-PIicationis contextus, siccniarincipit ; siuia

vero per tropologiam viros, animas , On ux res corpora dixeramus, ct . Nec certe aliud

sensit S. Hieronymus 3 nam explicans praefa-,, ta verba, Pr , docete baptietantes, ait:Justa sit Apostolis, ut primit in docerent uni-,, versas Gentes, deinde sacramento tingeri rent, de post fidem, ac baptismum, quae,, essent observanda , praeciperent . Subdit:

, Non potest enim fieri ut corpus baptismisi recipiat sacramentum , nisi ante anima

si fidei sulaeperit veritatem. Quibus significat prius adultos debere instrui de articulis fidei, quam ad bapti sinum accedant: distinguit igitur sacramentum baptismi ab illa piaevia instructione, de docti in a. Objiciunt secundo, S. Ambrosium lib. de Initiandis c. S. ubi verbum, quo perficitur baptisma, vocat praedicationem Dominicae crucis, ait enim : Marath fons amari imus erat; missi in eum Meses signum , , dulcis

factus est: aqua enim sine praedicatione aeminae crueis ad nullis usus uturae salutis prodest .....

sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum:

ita in hunc fontem Saeerdos praedicati nem Dominicae crucis mittit, iis aqua si si eis ad gratiam. Sed praedicatio crucis in mente S. Ambrosii est verbum conciona- Ic: igitur ex mente S. Ambrosii aqua non

tur doctrina, de concione. Nego minorem Nam praedicatio crucis

duobus modis fieri potest: vel per verba , vel per opes nec enim ille tantum Praedicat crucem, qui refert, de explicat Christi

passionem, de tormenta, sed etiam qui vivit juxta regulam Evangelii, de carnem suam cum vitiis, de concupiscentiis crucifigit. Unde in Baptismi administratione dici potest ,

quod praedicetur crux Dominica per ipsummet baptismi ritum: nam, inquit Apostolus ad Rom. f. Quieumque baptietati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptietati sumus. Hoc autem Iosteriori modo, crucis praedicationem usurpat S. Ambrosius; quia ibi dicit , Sacerdotem mittere verbum istud (quod appellat praedicationem crucis in ipsum

fontem: at verbum instructionis non mittitur in rem insensibiIem , cujusmodi est aqua,

sed in creaturam rationa Iem: ergo per prae dicationem crucis intcIligit ritum, quo Conmsertur, de ministratur baptismus, repraesentans mortem Christi, & per verbum sacramenta Ie aquas Consecrans; unde dicit verbum mitti ad fontem, eo modo, quo S. Augustinus dixit, verbum accedere ad elementum, de fieri sacramentum Quae utique explicatio Confirmatur ex eo dem S. Ambrosio . nam initio capitis alloquens cum , qui baptismi sacrarium in- , ,

gressus est, ait: Quid vidisti Aquas uti-que , sed non solas. I.evitas illic mini- Hstrantes, Sacerdotem interrogantem , dc i, consecrantem at non alio consecrat instru is mento,quam vel bo form* baptismi -2.Scri- bit: Marath fons amarissimus erat,dc Moy- s,ses in eum misit lignum, ac dulcis ia- tactus est: lic aqua sine praedicatione Do- ,sminicae crucis a Z nulIos usus salutis est: ,, cum vero fuerit crucis mysterio conse- s, crata, tunc ad usum spiritalis lavacri , .,

dc salutaris poculi temperatur , dc sit is dulcis ad gratiam; ea praedicatio est in-

vocatio SS. Trinitatis; nam haec ut ap- is plicatur baptismo , crucis cssicacitatem ,, commendat, de veluti praesentem facic ,, effectum ejus applicando DQuod autem revera censuerit S. Ambrosius Daptismum perfici verbis consecratoriiS, Praeter mox dicta, etiam istud declarat I.2. de sacramentis c. s. ubi pro eo quod hic dicit, Sacerdotem mittere praedicationem crucis in sontem aquae, ait: SacerdoI precem dicit ad sontem l invocat Patris nomen ,

praesentiam V ij, brum Spiritus Sancti; utitur verbis caelestibus : verba raelestia , qua sunt suod baptaremus in nomine Patris , is, Fia

, , , Spiritus sancti

. Ob Munt tertio illud S. Augustini tract. M. in Joan. ubi ait: siuae est tanta virtus aquae,

39쪽

get Disput. Prooemialis

ut corpus tangat, cor abluat 3 nisi fauciente deris, xo et quia dieitur, sed quia cre-Htur : nam in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. me est Derbum fidei, quod praedicamus; quo corda mundantur, is baptismus consecratur ; Sed verbum, quod creditur, est concionale, seu praedicationis , & dominae 3 non potast enim este creditum , nisi prius auditum,& praedicatum; unde ibidem illud appel- Iat derbum fidei et & postquam declaravit

verbo sacramentali mundari insantes , ut hoc verbum concionale esse declararet , sic concludit: Totum Me fit per verbum , de quo Dominus ait et Iam vos mundi estis propter verbum , quod locutus sum vobis :igitur, &C. Nego minorem: Nec enim ea est S. Augustini mens: solum enim probare intendit exrrae fatis verbis Christi : Iam vos mundi estis propter sermonem , quem locutus sum vobis et quod omnis mundatio hominis repetatur ex verbo Dei, quod dicitur vcrbum fidei; uia nempe est fidei objectum: non autem umtaxat ex aqua; ibi enim inquirit, quare Christus D. non dixerit: Mundi estis propter baptismum, quo siti estis; sed ait: Pr

pter verbum, quod locutus sum Lobis; respoi det: quia di in aqua verbum mundat :Unde enim tanta virtus aquae, ut corpus tangat, & cor abluat, nisisanctificante verbo, non quia dicitur, sed quia creditur 3 Quasi diceret: Nemo mirari debet, quarc Christus dixerit; Mundi estis propter sermonem ,

quem locutus sum vobis, non vero propterhaptismum , quia & ipse baptismus consecratur per sermonem, quem locutus est; consecratur enim per verba dominica, quae debent spectari, non ut verba communia,

sed ut verba, quae Dominus locutus est, in quibus virtus cst quadam manens, & Ope-Xan S, quae virtus non cadit nisi sub fide; unde statim addit: Nam 'et ipso verbo alivd est sonus transiens , aliud virtus permσηeην , Testimonia aulcm sequentia ex Scripturis deprompta adduntur, ut probet in genere vim mundandi oriri ex verbo fidei, quod , ni dixi, suste perat initio probandum. Unde merito concludit, quod etiam verbum, per quod infantes mundantur, sit verbum, de quo Dominus ait : Iam vos mundi estis propter Sermonem, &c. Ctim igilur S. Augustinus censeat per verbum , de quo scr-tiionem instituit , iustiti cari infante, . ce

tum est non intelligere veibum conciona- l

Art. I. Quaest. III.

leg quippe mim infantes non possint credere ad iustitiam, & ore confiteri ad salutem.

Probatur denique tertia pars, nempe quod verbum faerament e sit consecratorium: Protabatur, inquam, quia verba quibus conficiuntur sacramenta, appellantur sanctfatio, benedictio, consecratis , invocatio nominis Dei; Sic S. Paulus I. ad Corinth. Ita verba quibus conficitur Eucharistia , appellat benedictionem: Calix benedictionis, inquit,

evi benedicimus nonne commvCicatio san ut-

vis Christi est pSimilibus appellationibus donantur a SS- patribus: nam S. Dionysius lib. de Ecclesiastica Hierarchia cap. q. ait: Porro ubi Pontifex saerosancta Dei munera collaudavit, dia Pixissima consterat masteria . Et cap. Ult- sacramentalia verba app. llat, consecratorias invocatioves. Similiter ,. Justinus Apolopa. Super eo , inquit, qui renascendum esse per baptismum sibi statverit , parentis rerum omismum Dei nomen nominatur , is, istum ad lavacrum ducentes in camus . Item S. Ambrosius lib. 2. de laci a me misc.S. supra Iaudato , & q. de sacramemis c-.loquens det consectione hucharistiae , ait et Panis iste , panis es ante verba sacramentorum; tibi acee serit eousteratio , de pane sit emo Chrasti . suomodo potes panis corpus esse Christip Consecratione . Consecratio, quibus verbis fit,

cuius sermonibus p Domini Jesu - Pariter ,-

Augustinus lib.6. contra Donatistas, C. 23

Deus, inquit, adest virbis Evangelieit suis, sine quibus baptismus Christi edinsterari noupotest, is ipse sanc ficat secramentum fui-Idem habent caeteri Patres, quos taectiosum estet hic recensere, Obiicit Calvinus 3 Verba consecratoria superstitiosa videntur, & incantationi magicae similia; quippe ctim super elementum mutum, & inanime a ministro demurmurentur, absque ullo sensu, di fide adstantium; quippe clim ignoto idiomate, nempe lingua Latina , coram imperitis proferri soleant: ergo, &C. Nego antecedens: Verba enim proferre super mutum, & inanime elementum maximia quando fit ex ordinatione divina, nullatcnus magiam sapit, ac redolet: nam Num. s.

in sacrificio Zelotypiae, Sacerdos plurima

verba maledictionis congerebat in aquam ad id dcstinatam , quae potata mulicis sadulteras interficeret , innocentibus vcro, non noceret . Insupetr Magi non solum.

verbis, sed etiam rebui utuntur in suis pi T.

40쪽

i . . De sacramentorum existentia.

I sigiis ; at haeretici nihil magicum agnoscunt in materiis sacramentorum: ergo nec agnoscere debent in verbis. Denique incanistatio magica consistit in eo, quod certe res,

figurae, & voces aliunde per se inefficaces vim habeant aliquid efficiendi ex pacto tacito, vel expresso cum doemoner at verba consecratoria sacramentorum non habent

e ciendi vim ex ullo cum doemone pacto , sed ex institutione Christi. Ouare in sacramentorum administratione sunt aliqua verba, quae debent ab omnibus intelligi , ut; ca quae proferuntur, ad excitandam suscipientium, & adstantium fidem , & pietarem , & ea debent esse vernacula plerumque; nisi suscipientes, Ac adstantes Iuatim intelligant: alia ad effciendum , ut clim. . Iosue locutus est ad Solem, qui non habebat auditum, & Christus ventis imperavit. Ea cujuscumque sint idiomatis, idonea sunt 3 ejusmodi autem sunt verba con- , secratoria sacramentorum.

QUAESTIO QUARTA.

De necessitate , existentia I

eramentorum .

CUM Sacramentorum institutio ex mero Dei beneplacito , summaque cius libertate, ac liberalitate pendeat 3 cnimque compertum sit divinam illius providentiam , , singulis rebus, iuxta cujusque indigentiam, di necessitatem opitulari, efficaciori ratione suaderi, & colligi non potest sacramentorum, existentia, quam ex comperta, & probata Eorum necem tale. Unde sapienti consilio , ac justo, libratoque ordine sacramentorum existentiam ab eorum summa hominibus quovis in statu degentibus necessitate scrutandur, investigant Theologi. Notandum autem primo, duplicem in moriali Christiana , quantum ad praesens pertinet, solito distingui necessitatem, quarum

Prima vocatur neccssitas medii: secunda vero necessitas praee ti. Necestas de dii ea est, qua aliquid ita censetur necessarium ad fi-Nem aliquem comparandum , ut sine illius, Upe non Possit obtineri : necessitas vero praecepti eaeu, qua aliquid ex sua ratione in-erinseca non ordinatur, nec conducit ad alicuju, finis assecutionem, sed dumtaxat ad id equiritur ex ordinatione, & praecepto su-Perioris. Porro nccessitas medii duplex di-

inguitur, scilicet intrinseca, & ex intimas Eras, Theo . Tom. X.

connexione medii cum fine , quae solito v catur necessitas impliciter qua nimirum fit , ut finis non possit obtineri,lecluso tali mediolatia vero extrinseca, quae oritur non quidem ex natura rei, sed ex institutione , & ordinatione divina , dc dicitur necessitas ad me- . Illis esse, seu potius est congruentia, quam

vera necessitas. Certum est autem sacramenta non esse necessaria necessitate intrinseca, & simpliciteri constat enim quod Deus absolute loquendo, humanam salutem operari potuerit absque

ejusmodi signis sensibilibus. Insuper, nulla

est ratio intrinseca, di essentialis, cur sa- 'cramenta vim habeant producendi gratiam,& conferendi eos omnes effectus, quos Deus ad eorum signorum applicationem in subjectis debite paratis infallibiliter producit: s Irim itaque hic inquirimus, an supposita Dei

ordinatione sacramenta fuerint necessaria ita quovis hominum statu . Notandum feeundo , triplicem generatim distingui posse statum humanae naturae: Primus est naturae perfectissimae, qualis est status beatitudinis: secundus naturae innocentis'

qualis extititan' Adami lapsum: tertius est ejusdem naturae vitiatae per Adami peccatum,

Qui rursus dividitur in tres alios status3 nam alius est status hominis sub lege naturae, hoc est ante legem scriptam, nimirum ab Adamo ad Moysem : alius est sub lege seripta . puta ab eo tempore, quo populo Judaico lex prcscripta fuit a Deo per Moysis ministerium usque ad praedicationem Evangelii per Christum Dom. Tertius est sub lege gratiae, qui a Christo D. ad mundi finem perseveraturus est . Quos utique tres status S. Augustinus epist. 1 appellat ante legem , sub lege, is,

sub gratia. Cestum est autem, quod sacramenta nulla ratione sint necessaria in statu naturae perfectissimae; quia ubi est veritas aperta, omnis signorum umbra eliminatur et unde praeclare S. Aug. lib. de catechismo C. Comeditur agnus, inquit, pia mortem huius muli, ut eum mane illud venerit, quod Deias peram non habebit, non iam auferatur sacrupeium imaginis Agni, sed ipsum Agnum, quem

quotidie immolamu/, comedimus , , cuius sanguinem bibimus, inveniamus ilite eum S erectem per um, quem constat hie pro nostra sature occisum. Hinc Doctor in q. disput. i. quaest. 3. num. I. ait: Apparet quod in flatu patriae nullam eongrvit sacramenistium , quiss tune non indiget homo sensibili.bia , ut cognoscat cimesset M p:rtinentia ad

SEARCH

MENU NAVIGATION