Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus decimus. De sacramentis in genere, et de baptismo, poenitentia, ac extremaunctione

발행: 1744년

분량: 633페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

De necemtate Poenitentiae. Sos

nis defectum oriri ex minus perfecta instructione poenitentium , & Confessariorum ;alioqui culpanda esset Ecclesia; quippe quae huius accusationis desectum novit nec tamen emendat, & corrigit: igitur signum est illam accusationem non esse necessariam ad salutem . Deinde, si talis dilatio esset contra praeceptum , & vitiosa, sequeretur Baptismum olim adultis collatum non contulisse eis I rimam gratiam, ad quam tamen principa- iter ordinabatur: quia olim Ecclesia non permittebat baotthari Catechumenos solemniter, nisi in Paschate, & Pentecoste 3 ac subinde si debuissent conteri , statim post peccatum actuale commissum , non potuissent accedere cum peccato ad Baptismum; quia

jam peccatum illud debuisset dilui, &ex-mi per Contritionem, quae suffceret ad

cationem 3 non enim sermo est de simplici retractatione peccati, sed de ea retractatione, & Pqnitentia, qua peccator convstituatur extra periculum aeternae damnationis; idcirco enim adversarii requirunt Pq- nitentiam statim post peccatum commissum, ne videlicet homo exponat se manifesto periculo aeternae damnationis, tempore intermedio inter peccatum, & mortem. Denique, praeceptum de agenda Pqnitentia est assirmativum: igitur non obligat pro quolibet tempore; sed tantum pro determinato . Antecedens constat; Praeceptum enim de agenda penitentia est quo jubetur elicitio actus virtutis: sed virtutis actus jubetur elici, dumtaxat per praeceptum amrmativum: igitur, &c. Consequentia patet a paritate rationis de aliis praeceptis assirmativis,quae obligant dumtaxat aliquo determinato tempore, ut constat de amore Dei, veneratione Parentum, auditione Missae dic. Quae omnia praecepta non obligant ad eliciendum actum positivum quolibet determinato tempore , licet ita obligent ad negationem actus contrarii. Nam, inquit Doctor praefato niamur. 28. semper oportet habere vota luntatem confitendi tunc, pro quandori praeceptum obligat: Hoc dico, si quod

D pro nunquam voluntatem habeat. Dices primo; Scriptura sacra sub graviosima interminatione, & comminatione pecutores admonet , ne Pqnitentiam differant: igitur censet eam non esse protrahendam citra peccatum. Patet antecedens ex illo Isaiae cis. Omnes in caede corruetis, pro eo

qu)a vocam, odi con respondistis, locutus sum, is, non audistis. Idem habet Hieremias c. 8. Uinsunt, inquit, qui abominationem fecerunt; quinimo confusione non sunt eonfusi, is

erubeseere nescierunt, idebeo eadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit DominuI .

Respondeo, his similibus Scripturae sacrae

oraculis non damnari dilationem Pqnitentiae cessante omni affectu actuali erga peccatum praeteritum , de qua soldm hic Io-quimur; sed perstringi perseverantiam in peccato actuali, nam Isaias immediatcsubsicit: Et faciebatis malum in oeulis meis, is quae nolui , elegistis. Similiter Hieremias ibidem continuo attexit: Omnes eonversi sunt ad eursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium. Urgebis: Eadem Scriptura sacra sub gravissima interminatione prohibet , differendam Pgnitentiam: igitur nulla solutio. Pr batur antecedens ex illo Eccles. s. Non tam des converti ad Dominum, O ne disseras de die in diem: subito exim veniet ira illius , em in tempore vindictae disperdet te. Et cap. 2I. suasi a faeie colubri fuge peccatum . Et Ap cal. a. monet Angelus Episcopum Ephesi: Memor esto unde excideris, Os age Paenitentiam, is, prima opera fac I sin autem venio tibi; b, movebo eandelabrum tuum de loco suo , nisi Paenitentiam egeris: igitur non potest differri Pqnitentia citra peccatum. Respondeo I. illa omnia oracula, & his similia , significare, quidem saluberrimumene consilium statim Poenitentiam agere de eccato; non autem quod illud fieri de- eat sub pracepto. Deinde dico, quod etsi divinum praeceptum de agenda Ps nitentia referant; non tamen significant aliquem obligari quocunque momento ad eam agendam sed dumtaxat opportuno tempore, & ubi necessitas aliqua postulaverit; ille quippe non existimatur tardare, qui non facit quod potest, sed qui non facit illud quando faciendum est: nam, ut inquit S. PetruS epist.2. cap. Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit proptervos , O c. Quibus verbis significat Deum non differre effectum suae promissionis, etsi statim illam non impleat, quando potest implere, quia tempore convenienti illam implebit, nec ultra differt quam oporteatrita a pari ille dici non debet Pqnitentiam

tardare , qui eam agit tempore opportu

312쪽

sos Tract. I. Disp. II. Art. I Seel. II. Quaest. II.

Subsumes: Scriptura sacra aperte significat Deum condemnare, & punire Pqnitentiae

Procrastinationem, ut constat, ex illo Pro, ver b. I. Hocavi DoI, O renuistis, extendi manum meam , , non fuit qui aspiceret: despexistis omne ransilium meum , O increpationes meas neglexipis: ego quoque interitu vestro ridebo, subsannabo, cum id, quod timebatis , acciderit.

Respondre, Scripturam intelligendam esse de peccatoribus perseverantibus in peccato actuali , ut colligitur ex verbis praecedentibus, liquidem paulo antc dixerat: Usquequ)parvuli diligitis infantiam, O stulti ea , quae sibi su3t noxia, cupient, es, imprudentes od sint mentiam 3 Similia ratione intelligendus

est S. Paulus ad I om. . cii maii: An divitias bonitatis e vi, Oh patientiae , is longanimitatis contemnis p ignoras quoniam benigintas Deiod rinitentiam te adducit Secundum autem duritiam tuam, O, i, nitens cors thesaurixas tibi iram in die irae, is, revelationis iusti iudicii Dei. Ibi namque non loquitur de sola dilatione Penitentiae, sed de iteratione peccatorum. Praemiserat enim antea: Existimas

aut hoc , o homo , qui iudicas eos qui talia agunt, O facis ea , quia tu emugies iudicium Dei Unde etiam mox post laudata verba subdit: sui reddit uiueuique secundum opexa eius : is suidem qui secundum patientiam

boni operis gloriam , Os honorem , On incorruptionem quaerunt, vitam aeternam, iis autem qui sunt ex contentione, Os qui non amqviescunt veritati , cretant autem iniquitati,ua, b indinatis . Loquitur ergo Apost luS contra eos, qui actu prosequebantur eadem opera prava, Instabis et Non alius est scripturae sacrae sensus quam qui a 3S. Patribus usurpatur: at ex eis divinis oraculis SS. Patres docent obligationem statim poenitendi , a fleruntque Pqnitentiam prorogatam fore inutilem, ut prae caeteris assirmat s. August. tib. So. h mil. a. ubi clim dixisset Poenitentiam sinceram, & veram valere quocumque temporis momento , subdit seram Penitentiam cste valde dubiam et Agens , inquit , tentiam , sin reconciliatus eum sanus est , is

p ea bene divens , securus hinc exit: Mens rinuentiam ad ultimum reconciliatus , si securus iunc exit, ego non sum securus , unde securus do securitatem et unde non sum securus , non do securitatem , paenitentiam dare

pilsum , securitatem dare non possum , c. Responcla S. Augustinum, ibi tantam eos arguere, qui Ps nitentiam nimis differunt,& ad mortem usque eam prorogant: unde serm. I. de tempore prectare: ait P nitentia,

quae ab infirmo petitur , infirma est , quae limoriente petitur , timeo ne lan ipsa moriatur. Quapropter serm. H de tempore Prudenter admonet et Praeviniendus es dies, qui

praevenire consuevit: ipse se illud , is, de morate sua ludit , qui cogitat quod potest extremi temporis indulgentia subvenire . Insanum estiae: primum, quia periculosissima est in ultimum diem promissa secaritas, deinde stulti FLmum est , ut causa qua de neeestatibus agitupoeternis, inutilitatibus vitae deditis committatur extremis , odibile est apud Deum , quando homo sub fidueia Paenuentiae in fenetautem reserdata liberius peccat: Cui subscribit Eucherius Lugdunensis: Stultissimum est, inquit, tit causa , qua de necessitatibus agitur stemnis, mutabilibus vitae deficientis eommittatur extremis . Vel tim quam Periculosa sit ejusmodi psnitentiae procrastinatio usque ad mortem , aperiemus circa fiuem hujus

quaestionis . Dues tertio: Majori charitate quis tenetur erga seipsum, quam erga proximum d ex praecepto charitatis teneor statim adhibere correctionem fraternam peccanti proximo, quando opportunitas, & spes subest emendationis et ergo multo magis teneo

mihi ipsi subvenire per Pqnitentiae remedium statim ac commode fieri potest. Respondeo ad minorem, eam dumtaxat esse veram, quando adest periculum relapsus,& suspicio gravis, ne si propinquus emendetur, statim in aliud peccatum incidat siquidem peccatum praeteritum non est materia faciendae correctionis fratern , neque etiam peccatum permanens in suo reatu , ubi non subre periculum relapsus: sed tanctim peccatum , quod praevidet ur futurum , ut docet Ecclesiasticus c. Io. his verbis: coraripe amicum, ne forte non intellexerit, bis diisl eat, non feci, aut si fecerit, ne iterum addati Deere. Corripe proximum, ne ferte non dixerit, is si dixerit, ne Arte iterat. Corripe amncum , sape enim fit commisso. Quibus verbis

significatur peccatum futurum eue materiam correptionis, non autem Pryteritum , quando non est periculum liciationis, ac subinde falsum est, quod quis absolute loquendo teneatur corrigere proximum statim ac peccavit . Quod utique confirmaturi quia non teneor

corripere Prollimum, nisi quando ipse tene-

313쪽

De necessitate Poenitentiae.

tur audire , & correptioncm suscipere . siquidem praeceptum correctionis fraternae suo hac conditione praescripsit Christus D. Mati. 38. ubi significat, nos non teneri ad corripiendum eum, qui non tenetur audire: sed oportere illum Ecclesiae denuntiare: at non tenetur proximus statim ac peccavit, sese emendarer igitur nec me corripientem audire, nec consequenter ego ipse teneor eo in casu emendare nisi , ut praefatus sum , instet periculum relapsus . res adde quod fieri potest, ut tenear subvenire proximo in rebus maxime temporalibus esto non obliget erga me-ipsum; quia videlicet Droximus est absolute, vel irrationabiliter voluntarius , ego autem voIuntarius rationabiliter , ac prudenter.

Diras tertii: Qui abstulit alicui debitum

honorem, aut rem aliquam, statim tenetur illi restituere: sed qui peccat, aufert honorem Deo debitum : igitur tenetur statim Deo satisfacere per Poenitentiam. Distinguo antecedens et Si periculum immineat ex dilatione restitutionis famae, ne detrimentum proximo illatum augeatur, Concedo; si non adsit ejusmodi periculum, nego quare si periculum sit, ne violatio divini nominis augeatur per dilationem Peni. tentve, puta si quis pravam destrinam sparserit, tenetur statim Poenitentiam agere, &illa prava dogmata a sedisseiuinata revocare: secus autem est, si nullum tamen periculum immineat, ut plerumque contingit, Instabis: Qui rem alienam abstulit per furtum, tenetur quantocius illam suo dominorcstituere, & illatum proximo damnum re- Parare et ergo multo magis injuriam Deo factam per mortale peccatum, compensare

ser debitam poenitentiam, di ablatum ilius honorem relarcire. Nego consequentiam: ratio disparitatis est, quod homo per furtum patitur damnum in rebus necessariis, & utilibus i unde per dilationem rcstitutionis novam patitur inju-Xiam, eamque realem: quia cogitur carere aliquo sibi necenario, vel utili et Deus autem per nostra peccata realem non patitur injuriam; unde ex dilatione Contritioni, no-urae, non cogitur aliqua re carere necessaria , sibi vel utili, juxta illud Pol mi SQ. Bonorum meorum non eges. Et Job. 22. suiu

pro est Aeo, si iustus fueris , aut quid ei confert , si immaculata fuerit via tua pingebis . Idcirco tenetur fur rem ablatam statim restituere, quia quandiu illam denosia Tiso . Tom. X. tinet injustitiam facit, in justum enim est rem alienam detinere, sed quandiu peccator est in statu peccati, divinum honorem retinet injuste, peccatum enim est de iniustitia conistra Deum: ergo tenetur statim Deo satisfacere, & debitum illi honorem per I nitentiam restituere , Nego minorem: Peccatum enim regulariis ter loquendo, non est vera injustitia conistra Deum, magis quam contra Legislatorem humanum: non enim De expresscdeci ravit , quod ubi praecipit rem aliquam faciendam, aut omittendam, utatur potestate dominativa, seu Dominio proprietatis , quo posset omnes actu,humanos exigere tanquam

debita ex stricta Iustitia.

Si urgeas, idcirco qui furatur, facit injustitiam, quia rem aufert ab altero, quae erat sub illius dominio: sed illa res multo magis erat sub dominio Dei, quam hominis, ergo qua ratione facit injustitiam respectu hominis, & tenetur eam statim relarcire per debitam restitutiouem , sic etiam tenetur statim reparare per debitam Poenitentiam injuriam Deo illatam. Negabo paritatem , & ratio disparitatis est, quod qui rem aufert ab homine invito, etiam dominium aufert istius hominis in rem suam 3 at per furtum Deus non perdit domi nium in rem ablatam, ac subinde non est paritas: illud equidem est contra praeceptum Dei, Non furtus facies, sicque respectu illius est quidem inobedientia , non autem injustitia . Dices quarto: Peccatum mortale est, esse in periculo peccati mortalis , sed quandiu peccator non pq nitet, est in periculo incidendi in aliud peccatum mortale , igitur

quantocilitis tenetur nitere: Malor patec ex illo Eccl. 3. Eui amat tericulum . peribuin eo . Minor Nero probatur auctoritate S. Gregorii hom. II. in EZech. ubi ait: Hecatum , quod per Penitentiam citius non deis letur , aut peccatum est, aut cavsa peccati . simu hyaena peccati l omne enim quini prius committitur, peccatum est , scd citius P nitendo non tergitur , sum iudacio omnipotens Deus obligatam peccatis mentem , etiam in culpam alteram permittit cadere, ut qui fletn-do , b, corrigendo noluit mundare quod fecit, peccatum incipiat peccato cumulare . Prec tum ergo quod F nitentiae lamento non diluitur , peccatum simul es , is, causa pereati; quia ex illo oritur unde adhue peccatoris animas altius obligetur .

314쪽

3oc Tract. I. Disp. II. Art. I. Sect. II. Quaest. II.

DFinguo maiorem: Si periculum sit immi- inter Pinitentiam, & impqnitentiam daturnens, & proximum , concedo: si dumtaxat rc motum, nego: Periculum enim ex

Arist.2. Rhetori c. es appropinovatio rei timem e : quare si quis agnoscat sibi non immi. nere proximum lapsum ex dilatione Pqnbtentiae , non videtur peccare Pqnitentiam dic ferendos unde ad S. Gregorium dico, illum his, aut similibus verbis , monere ne diu differatur Pqnitentia post commissum pecca tum , non autem auerere illam statim estinecessariam, quod utique colligitur ex ver bis immediate praecedentibus et ait enim tDFincta sunt omnipotentii Dei sudicia , is

qui peccatorem diu expectat ut redeat , non redeunti , atque contemnenti ponit adhue ubi gravius impingat. Dices quinto: Piaecepto negativo tenemur non esse inimici Dei, sicut revera sumus pcr peccatum: sed praecepta negativa obligant semper, & pro semper: ergo homo sub praecepto tenetur nusquam eo in peccato, & consequenter peccat, quandiu in

peccato permanet.

Respondeo ad maiorem , contingere postetripliciter, quod quis sit inimicus Dei :Primo quidem active, quando videlicet homo Deum odio habet: Seeunta, passive, quando habetur odio a Deo: Tertio , demeritorie, quando dignus est qui odio habeatur a Deo . Unde ad argumentum distinguo majorem :Tenetur homo sub praecepto negativo non esse inimicus Dei, active, concedo: quia tene mur Deum nunquam odio habere, passive, aut demeritorio, nego: Tum quia vitare hanc inimicitiam non est in nostra potestate, nisi mediante actu Pqnitentiae , quem statim

Non tenemur elicere. Tum etiam, quia haec

inimicitia Dei est tantum penes statum ho

minis peccatoris et at non meremur , nemque demeremur secundiim statum, nec ulla praecepta dantur de statu aliquo tenendo , nullum enim est praeceptum , quod semper existamus in statu gratiae; sed tantum consilium.

Inflabis: Qui Deum non amat, ipsum odio habet i; sed peccator quandiu in statu peccati permanet, Deum non amat, ac pioinde ipsum odio habet: igitur non solum passi-ve , & demeritoric , sed etiam active est

inimicus Dei Nego maiorem; Aliud enim est Dei m non amare, & aliud Deum odio habere, nam inter amicum, & inimicum datur medium; nempe non amicus i quemadmodum etiam medium, nempe non Pqnitere, est enim pgnitentia displicentia ac peccato commisso,& impqnitentia est complacentia in ipso peccato; quapropter non est idem esse non penitentem , & esse immenitentem, sicut non idem est Deum odisse, & Deum non amare: unde quamvis praeceptum affirmativum de diligendo Deo includat unum negativum de actu contrario, scilicet numquam habere Deum odio, quod obligat semper, &pro semper, non tamen includit negativum de suo contradictorio , scilicet nunquam' non amabis Deum, hoc est, semper amabis. Ex quibus constat, quod quamvis disterens Pinitentiam non habeat ae ualem amorem Dei, non tamen habet illius odium , nec reus est illius praecepti et Diliges Dominum

Deum tuum .

Urgebis: Nolle amari a Deo, opponitur amori Dei, sed peccator quandiu in peccatis perseverat non vult amari a Deo I siquidem eo in statu odio habetur: abominabilis est enim Deo impius, & impietas ejus: igitur &C. Distinguo maiorem: Id nolle per actum positivum , quo quis divinum amorem repudiaret , ac sperneret, concedo: per actum negativum per suspensionem actus, quo qui, sciens se non esse in amicitia Dei, negligeret sese revocare ab eo statu , quo divinam indignationem promeretur, nego: in eo enim

statu perseverare non est prohibitum per praeceptum de diligendo ; quia cum illud lit affirmativum, non obligat semper , &pro semper . Instabis rursus : Saltem illa Pqnitentiae dilatio sine justa causa repugnat amicitiae,& reverentiae Deo debitae, ctenim si filius

graviter patrem offendistet . aut servus dominum, certum est, quod ejus majorem animadversionem provocarent , si absque ulla causa disterrent , etiam ad modicum tempus , veniam exorare , & reconcilia

tionem .

Respondeo negando antecedens, si sermo sit

de nova ostenta, nec urget quidquam exemplum, sorte enim inter homines viget obligatio, saltcm indirecta statim satisfaciendi ;quia cum homines non ludicent de Cccultis,

praesertim mere internis, dum non vident externam veniae petitionem , quando nulla adest justa causa disterendi , judicant

affectum internum adhuc perseverare a de que merito de novo indignantur , secus est

autem

315쪽

De necessitate Poenitentiae. So

autem de Deo erga hominem 3 cum enim Deus perfecte noverit corda hominum , dum videt hominem omnino cessasse a volitione libera peccati,non habct circa illum nivam displicentiam , ex eo quod aliquandiu in peccato habitualiter maneat. subsumes: Nullus remanet voIuntarie in peccato habituali, quin in ipso complaceat 3 tamdiu enim complacet in peccato, quandiu peccatum ei non displicet: non displi-cci autem quandiu illud non detestatur , nec dolet , illud commisisse, sed complacentia, & affectus erga peccatum divinam

indignationem provocat: igitur, &C. - Distinguo maiorem: Quin complaceat per novam voluntatem, qua scilicet velit illud peccatum, istudque approbet, nego : complaceat per negationem actus displicentiae,

concedo: Unde non valet Consequentia :Peccatum in eo statu non displicet et ergo placet, quia inter placere , & displicere datur medium, nempe non displicere pernegationem actus.

Subsumes iterum s Sed peccator in eo statunc dum habet negationem actus: sed revera habet volitionem , & aflectum actualem Erga peccatum, eo enim ipso quo non vult agere Poenitentiam, vult manere in statu peccati 3 Qui enim vult antecedens bonae consequentiae , vult etiam consequens, si

enim Petrus vult currere, vult etiam moveri r velle autem manere in eo statu, est complacere in peccato: igitur&C. Nero jub, tum , nec enim confeci uens est, quod si peccator non velit positivc agere Poenitentiam, eo ipso velit esse in flatu peccati. Adprobationem autem dico, quod illae regula, qui vult antecedens boni consequentis, vult etiam consequens, non sit universaliter vera: etenim bene quidem sc-quitur, Christus D. redemit homines: ergo illi peccaverunt, non tamen sequitur, Christus voluit redimere homines: ergo voluit quod peccarent. Similiter bene sequitur, ago Poenitentiam: ergo peccavi, & tamen volo agere Poenitentiam, quod est antecedens,&tamen nolo peccasse, quod est consequens; imo vero , ipsum, quod est agere Pqnitentiam est velle non peccasse; ergo haec regula solum est vera, quando antecedens ordinatur ad consecutionem consequentis aut econ

tra unde bere sequitur , vis beatitudinem; ergo vis media ad beatitudinem, & e contra. In proposito ergo, licet ex hoc quod non agatur Poenitentia , colligatur: ergo

est in statu peccati; non tamen sequitur .

volo non agere Penitentiam, ergo volo e se in statu peccati ; quia non agere Pqm-tentiam non ordinatur ad conrecutionem talis status 3 quia hunc statum non consequimur non p*nitendo, sed potio quando actualiter peccamus: atque ita velle non p*nitere tempore quo teneor, non est actus bonus, neque malus secundum suam speciem; proindeque non est novum peccatum.

Dues sexto : Gravior est iactura vitae spiritualis, quam temporalis: sed si quis incidat in aegritudinem corporis, aut vulnus accipiat, statim ex obligatione naturae, &ex praecepto de dilectione sui, & mandato, Non occides, tenetur statim adhibere

medicamenta, ne vitam amittat: ergo multo magis ubi accepit vulnus lethale peccati, debet adhibere remedium Pqnitentiae, ne vitam spiritualem deperdat. Respondent aliqui, quod etsi praestantior sit vita spiritualis corporea 3 attamen dimamritas est quantum ad obligationem ejus conservationis , vel recuperationis; quia, inquiunt , homo non est dominus vitae corporeae, quemadmodum dominus est vitae spiritualis , quam acquirit, & sibi comparat propriis actibus. Uerum licet forte in eo e

set disparitas, quod qui auferret sibi vitam

corporalem , peccaret contra justitiam, quia rem auferret, quae non esset proprii dominii, non ita autem peccaret, si vitam spiritualem sibi auferret; nihilominus certum

est, quod auferre sibi vitam spiritualem sit

contra praeceptum charitatis erga seipsum, quae obligat unumquemque ad evitandum quodque malum sive corporis, sive animae, quantum commode fieri potest; ac subinde obligat ad Pinitentiam necessariam, ut recueretur vita spiritualis per peccatum deperitarum maxime cum mors spiritualis sit gravissimum damnum efficiens hominem obis

noxium aeternae damnationi.

Unde respondent alii distinguendo minorem: Unusquisque tenetur statim adhibere medicamenta, si necessitas urgeat, & periculum sit in mora curationis, secus vero si talis non urgeat necessitas. Porro non sem-ter homini existenti in statu peccati incumit periculum, vel relapsus, vel damnationis; quippe ex plurimis peccatoribus rari simi sunt, qui statim moriantur post Peccatum commissum, & antequam possint agere Pqnitentiam; alioquin si valeret hoc argumentum , etiam probaret Baptismum

316쪽

3o8 Tradi. I. Disp. II. Art. I. Sec . II. Quaest. II.

non posse ullatenus differri, saltem in par- i enim est opportunius vitandi pereati sub vulis , clim possint de repente mori , &3dium, quam detestatio praeterorum: quippo

tamen Certum est

possit differri . quod per aliquot dies

cum haec detectatio non solum animum revin

CONCLUSIO TERTIA.

gat sub novo peccato mortali, quoties imis minet mortis periculum: per accidens vero in plurimis aliis occasionibus . Probatur pars , primo quidem auctoritate , Ac exemplo

S. Augustini , qui ( ut refert Possidius

dicere solebat , neminem etsi nullius seeleris sibi eonscisi est , committere debere, ut sine Faenitentia migraret e vita: unde etiam ipse elim imminere sibi discessum intelleximi, Fcnitentiales Davidis Psalmos in conspectu positos effusis uberrime lacrymis . re

citabat .

Suadet etiam ratio: quia instante mortis periculo, tenetur homo ex praecepto Pqnirentiae satisfacere Deo pro suis in eum offensis, & injurias ei factas compensare: enim rosia liquando, maxime ea ut gente necccsitalc, ista debet exequi, ut sibi divinam indulgentiam conciliet. Quae tamen ita sunt intelligenda si homo eo instanti non praeveniatur aliquo nobiliori affectu erga Deum, puta per aestuans desiderium subeundi martyrii , aut ardentissimum motum charitatalis, vel elevationem mentis in Deum per cilcstis contemplationis delicias, eo enim in casu non teneretur justus ad exercendum actum Poenitentiae , & doloris de

Peccatis . Quod autem per accidens citra morti, periculum etiam pluries homo teneatur agere Pqnitentiam, suaderi potest: Primo namque cum sancta sancie tractari debeant, dc re-kipi, tenetur peccator agere Pqnitentiam , ut illius beneficio peccatum diluat, di gratiam sanctificantem obtineat, quotieSmlni-itranda sunt Sacramenta , necnon de quando bacramenta , quae dicuntur vivorum, sunt suscipienda: Minister enim qui absque pinitentia Sacramentum aliquod administrat , peccat mortaliter , ut diximus agendo de Ministro,acramentorum, mul O autem gravius peccabie , qui clusmodi Sacramenta in statu mortali peccat su-kiperet , di militer viget obligatio agendae Poenitentiae, quando vehemens urget tentatio, SA ave peccandi periculum imminet 2 Donicet a titillante concupiscentia , & ingesta tentatione , hi etiam nova conciliat gratiae auxilia , quibus ejusmodi periculum evanescat . Urget etiam agendae Pqnitentiae obligatio , clim adest publica neceolitas, de imminens divina ultio in communitatem tam propter propria, quam pro pter aliena peccata; tunc enim unusquiseque tenetur ex affectu, & amore erga commmunitatem per suam p*nitentiam . quantiim in se est divinam iram amollire , dc avertere, quia membra debent esse sollicista pro se invicem , nccuon de pro toto corpore, cujus sunt

Quaeres ; Utrum perieulosum fit Poenitentiam

ad extremum vitae prorogare .

AFFrmo una eum SS. Patribus, qui hanc

veritatem unan imi calculo constanterraedicant . Maxime S. August. in lib. So.omiliarum hom. i. de S.I Dbrosius lib. 2. de ignitentia c. I a. ubi scribunt ; Si quis positus in ta ima nerastata aeritudinis suae , voluerit acri re Poenitentiam, is accipit , mox reconciliatur, is hinc vadu , fateor va-bis , non illi negamus , quod petit , sed non praesumimus , quia bene exit: non ' sumo , non vos falla: Fidem bene vivens securus hine exit: baptietatus ad horam seeurus hinc exit et agens P uentiam, em reconcitiatus, cum sanus es , On postea bene visens yeurus bino exit : agens Paenitentiam ad ultimum, is reconciliatus , s securus hine exit , ego sum s curus , unde securus sum de securitate et unde non sum feeurus P nitentiam dare possum , securitatem dare non possum .. Eamdem rationem suppeditat S. Caesarius A relatensis homil. q3. de q ubi cum dixis, set, se dubium habere an prosit Iuni tentia in extrcmis poenitenti: Ouid tibi dicam, inquit, nescior vixi non praejumo , non promitto , prorsus nescio de Dei volunt,e , statim subjungit: Vis te, si ater radia o liberare tas, quod incertum es reeedere 3 ago P nitentiam uum sanus es , si enim agis veram Paenitentiam dum sanus es , invenerit te navissimus auI , currita , ut recoAcilieris , Si se agit, si curui et , quare securus es , vis dicam tibi Z suia egim nitentiam , eo tempore hquo'peccare potuisti. Ecce dixi, quare s curui es, si auum iveo vere vis ipsam riclis

317쪽

De necessitate Pqnitentiae Ered

ientiam, quando peccare iam non poteI, Fccata te dimiserunt, non tu illa. Idem docet S. Eligius homil. n. cdm agens adversus eos , qui ad finem vitae Poenitentiam disterunt , scribit: Cum omnes homines Paenitentiam velint in Fne vitae suae siccipere , vix paucos videmus , eam secundum quod desiderant adipisti . Postmodum colligit.. vertim nemo fusios, Ac eloquenti iis incertitudinem illam narrat, & exaggerat Sal-yiano Massiliens epist. ad Ecclcsiam Catholicam, ubi scribit: Non quidem ulli vitiis carisnalibus impurato suffirere ad vitam aeternam putem , si cum usque ad mortem in flagitiis

consenuerit, in obitu bene euncta diapenset; nis antea pereatis renuntiaverit . . . silioqui peccare non desinit, quem in extremis situm, recedere a criminibus sola tantum feeit impossi-b litas, non voluntas: qui enim ra malis actibus tantum in morte discedit, non relinquit scelera, sed relinquitur a seeleribus ; quia quantum ad animum, nec dum defit, qui aurum peccare velit, si possit. Et post plura subjungit 3,, Quod si aut tanta vis morbi, aut tan a se aegrotorum fuerit incuria , ut valetudi-H nis labem usque ad dies ultimos tra-,, hant, quid dicam nescio , quid promit- D tam penitus ignoro: revocare ab inquisi-,, tione ultimi remedii periclitantes , du- ,s rum, & impium, spondete autem aliquid H in tam stra curatione temerarium 3 sed ,, melius tamen absque dubio, quamvis diu-H turna paralysi aridas manus, aliquo ta-- men nisu ad coelum erigi, quam letha-

li penitus desperatione disiolvi: melius est

,, nihil inexpertum relinquere, quam minsi rientem non curare maxime quia ne- scio an in extremis aliquod tentare M medicina sit, certe nihil tentare perditio

Idem docent Isidorus Hispalensis lib. a.

sent. cap. IJ. & S. Bernardus lib. de modo bene vivendi cap. aT. ubi ait: suando homo peccare potens paenitet, Odi vitam suam vivens ah omni erimine eorrigit , sine dubita-1Ione , quando ei mors advenergi, ad aeternum perveniet reqviem et qui autem male vivit , O, in morte Paenitentiam agit, sicut damnatio illius es ineena , remisso illius est dubia . sivi ergo securus cupii esse in morte de indulgentia , in sanitate lunatentiam agat ,

O, in sanitate peccata sua lugeat; igitur quia miseratio Dei occulta es, sae tetermisso: Fic- rc n cesse est. Tres alias hujusce periculi causas assignat subtilis Doctor in reportatis distinist.2o. Iibri quarti sent. Primam repetit ab infirmitatis , & periculi essectibus , qui animum

ob sui vehementiam ita occupant, nempe infirmitas dolore, periculum timore, ut vix aliud cogitare possit: Sed, inquit, nolen- ,, do peccatum oportet, quod sit magna con- is sideratio intelleetus , & detestatio , ad ,, hoc quod sit Attritio susticiens ex Con- gruo ad remistionem peccati, licui fuit is vehemens delectatio prior in peccato . s, Quam etiam rationem subjicit S. Raymun- dus ex authoritate S.Hieronymi, & S. Augustini lib. 3. de Poenitentia, S. 2q. In extrema aegritudine, inquit, vix potest aliquis paenitere, vel etiam cogitare, ait enim Hieron mus. Cum aegritudine opprimeris, vix potes aliud cogitare , quam quod sentis, em illae rapitur imtentio mentis, tibi cst vis doloris: Multa enim(ut ait Augustinus occurrunt tune impedimemta 3 nam morbus urget, poena terret filii, quos illicite dilexit , uxor is, mundus eam ad se vocant . Quam utique rationem egregie urget quisquis est Eusebius scribens ad Damasum de morte S. Bieronymi, ubi ait: Forte quis iterum dicet, vir qui toto tem pore, quo vixit, male fecit, in mortis ,, articulo accepta Poenitentia a Deo ve- , , niam obtinebit. Heu quam vana suspi- iscio, & falsa meditatio 3 vix de centum is millibus hominum, quorum mala semper is fuit vita, meretur a Deo habere indulgen-

tiam unus . Vir totus in peccatiS genitus, ,s& nutritus,qui nec Deum vidit, nec agno- Hvit, nec de eo audire voluit, nec se pec- ,,

casse cognoscit, nec quid Poenitentia sit, rinis fortu dormiendo novit, totus adhuc ,, saecularibus innodatus negotiis, quem an- gustia premit filiorum quos descrit, quem Ginfirmitas conterit , quem dolor divitia- tarum, & temporalium bonorum concu- ,, tit, cum eis non posIe frui amplius se ,, cernit 3 quam acceptam Deo accipit Pinni- ,, tentiam, quam non acciperet, si adhuc se ,, posse sanari crederet, certe vere conclum isdam , qui dum sanus est, & juvenis riDeum ostendere non formidat, in morte ,, non merebitur divinam obtinere indul- ri

gentiam. D

ucundam rationem petit Doctor a tim re, qui tunc temporis totum hominem o Cupat, quique non est lassiciens dispositio ad promerendam gratiam: Oportet enim, inquit, quod sit voluntaria detestatio, on debita

318쪽

SIo Traci. I. Disp. II. Art

ia cireumstantia finis, ut quod homo non solum faeNiteat Pi opter timorem paenie, sed timore fhali: sed diffrile es tune dolere, nisi ex timore solum; b, s non sit eum amore, non disponit ex congruo: ideo difficile est. Eamdem rationem proicri Auctor libri de vera, ct falsa

Pgnitentia, cap. II. Ovem vere paenitet, inquit , oportet non solum timere Deum Iudicem, sed is, Issium Hligere non timeatur pro poena, sed ametur pro gloria. Concludendum est cr-go cum Thoma ab Argentina art. I. In rei veritate valde est dissile in extremis sic meniem colligere , quos homo non solum timore

poenae, sed ex Dei dilectione do eat se Deum Per peccatum offendisse, , proponat etiam, statu deberet vivere, semper de hoe in futurum cadere: in his enim Aobus eo stit verum , salutiferum paenitere, Tertiam rationem petit Doctor ab habitu in peccatis contracto, qui non potest non esIe vehemens. Igitur difficile es tune maxime contra istum habitum inclinari detectando, quae prus erant dilectabilia. Denique scribit multo majorem in infirmo requiri displicentiam, quam in sano, quia liberius poenitet sanus. Ideo, inquit , credo, quod ad hoc,

quod inimus mereatur gratiam ex conbrvos multo maiorem Attritionem requireret, cum sit

interitui proximus, quam si esset sanus. Sed difficile es habere tantam attritionem Aut in san,

Iate , non solum maiorem. Hinc tand(m colligit , cum quis in eiusmodi statu vere paenitet, rarissimum este , & instar miraculi. Cui certo consentit Auctor libri Revera, & falsa Paenitentia cap. I . CONUertitur, qui iam totus, omnm; vertitur, qui iam non tantum paehas non timet, sed ad bonum Deum contendere festinat . suae conversi contigerit alietii etiam in fine, desperandum non estis ejus remissione. sed quoniam vix, ve raro est tam iusta conversio, timendum es de paenitente sero . siuem enim morbus urget, paenarreret, ad veram viae venit satisfactionem , maxime cum filiis, quos illieite dilexerit, Mi proesentes, uxor mundus ad se vocent.

SECTIO TERTIA

Mirandam, ac propric divinam Paenitentiae virtutis efficaciam egregie commendat S.Chrisostomus serm. de Paeni- nitentia; ubi inter caetera sic exclamat: Oromitentia , quae peccata D o miserante rh

I. Sect. III. Quaest. I.

mittis, Paradisum reserat, contritum mnas , omnem tristitiam exhilaras, Ditam de inoteritu re ear , statum restauras, honorem re-norva Muciam das, vires reformas, gratiam ibundantiorem refundis. Omnia ligata tu solis vis, omnia soluta tu custodis, omnia adversa tu mitigas , omnia contrita tu sanas, omnia confusa tu lucidas, omnia desipetrata tu animas .i er te, o Paenitentia, Dadidassictus, vel eoutritus factus est sanctus: per te filius prodigus

paternum amplexum meruit: per te Petrus , postquam ter Dominum negavit, indulgentiam recepit: Per te . Paenitentia, latronem nubito Christus ad regnum aeternum rapuit, ,e. Quae omnia dignitatis cIogia, cum maxime ad peccatorum remissionem collineent, idcirco potissimiim hac in Sectione sermo erit de efficacitate Paenitentiae circa generalem peccatorum omnium remissionem: Primo quidem circa remistionem omnium mortalium: Iecundo, circa remissionem venialium: Terris circa solutionem ,& relaxati nem paenae eis peccatis debitae; quibus annectemus quintam quaestionem de revivi- .lcentia peccatorum per Paenitentiam remi sorum 8. Et sextam de rcviviscentia meritorum per peccata mortificatorum

Uirum per diuitemiam omnia peccasa momtalia , quantumcumque gravia remitti

erroneaSsententias:jPrimus error quidem N

vatianorum, qui affirmabant peccata post Baptismum este omnino irremissibilia, ac subinde Paenitentiam nihil quidquam peccatoribus suffragari, ut referunt S. Cyprianus lib. I. epist. I. Hieronymus Epist. ad Marcellam, Eusebius Itb. 6. histor. Eccles cap. 3 verum quoniam illi haeretici maxime impugnabant emcaciam Paenitentiae ut Sacramentum est idcirco eorum errorem referre hac refellere auspicabimur, ubi sermo eri de emcacia bacramenti Paenitentiae. Secundus error fuit quorumdam Judaeorum amrmantium tertium quidem peccatum post ac ceptam remissionis gratiam, esse remissibile ;secus autem de quarto , & caeteris subsequentibus - Quod utique confirmabant ex primo, di secundo capite Amos, ubi pluries testatur Deus, se condonaturum tertium ,

319쪽

De necessitate Poenitentiae. 3Ir

non vero quartum peccatum: Tertius error fuit Ar machani lib.y. de quaestionibus Armenorum c. aT. ubi docet aliquos viatores ita in malitia obfirmatos, ut secundum communem

dispositionem, salutaric pqnitere non possint quemadmodum Apostoli in gratia confirmati nullatenus mortaliter peccare poterant. suartus error est & quorundam assirmantium, certum esse numerum peccatorum,

quem qui impleverit, secundit m praescriptas ordinarias divinae justitiae , ac Misericordiae

leges non potest veniam assequi, tametsi nec cursum hujus vitae, nec statum viatoris ab . solverit, nisi forte ei suffragetur superexcellens misericordia Dei. auintus tandem error fuit impii Lutheri, docentis omnia opera nostra esse peccata id voliente, & consentiente Deo ; ea tamen non imputari ad petnam Praeter unum peccatum infidelitatis 3 contra quos omnes, ut secundiim Catholicam doctrinam praescribamus. Notandum secundo, hic non esse sermonem de Pqnitentia Sacramentali , quae maxime conlistit in absolutione peccatorum a p*nitente confessorum, sed de Pqnitentia virtute, quam SS. Patres appellant pcnitentiam

cordis, quae utique solito duplex distinguitur, imperfecta videlicet, &perfecta: Prima dicitur Attritio, quae idcirco imperfecta pqnitentia appellatur, non quod sit mala , sed quia insuffciens est extra Sacramentum iPqnitentiae ad perlectam peccati remissi nem : perfecta vero dicitur Contritio, ea quae suffcit ad remissionem peccati cum voto, ac proposito faciendae confessionis, dc absolutionis suscipiendae , a tempore legis

Evangelicae . Utrum autem haec pqnitentia necetiaria sit, & valeat ad remissionem cujuslibet peccati, quantumcumque gravis , Utrumque enim nebat Lutherus, ut patet ex articulis damnatis per sacram facultatem Parisiensem, necnon & per Leonem deci mum summum Pontificem, in eis namque damnatur Lutherus: Primum, quod asseruerit ad remissionem peccatis, satis esIe vitam novam inire, absque ulla Pinitentia , NPeccatorum detestatione: Secundiim, quod ut mox diximus, docuerit solum peccatum

infidelitatis deputari ad p*nam.

Norandum tertio , aliquos esse peccatores ita in malo obfirmatos, ut eis squitentia,

etsi non sit impossibilis, sit tamen factu val- dc difficilis. Quae utique di cultas oritur cx parte peccatoris, & ex parte Dei. Expar xc quidem peccatoris, dum propter consuetudinem delinquendi iam obduruis , juxta

illud Prov. 38. Pereator eum in profundum

magorum venerit, contemnet, nempe peccare

quia videlicet flagitia, prae nimia peccandi consuetudine leviora delicta ei apparent. Unde fit ut amplius de peccatis non erubescat. juxta illud Hieremiae q. FroUs mer

triris facta est tibi, noluisti erubestere. Cum

autem habitus ex variis actibus genitus velut novam naturam ingerat, inde fit,quod peccatores quasi naturali impetu, & velut agentia naturalia ferantur in peccatum, a

quo vix possimi recedere, juxta illud Hieremiae I S. Si mutare D:es AEloivs pellem suam, aut pardus varietates suas; b, dos p teritis bene fuere , cum didiceritis malum Dissicultas vero provenit ex parte Dei juste

punientis peccatores, ac eis denegando plerumque auxilia specialia ad poenitendum. De utraque hac dissicultate loquitur S. Paulus, Actor. 13. ubi visa Judaeorum perfidia, de obstinatione ad repellendum Dei verbum , dixit et nobis oportebat primum loqui

verbum Dei; Ad quoniam repellitis illud, is,

indignos vos iudieatis aeterna vitae, ecce convertimur ad Gentes.

His ita praemissis, duo supersunt determinanda : Primum , utrum quodlibet peccatum, quantumvis grave, possit remitti per

Poenitentiam: Secundum, an unum peccam

tum mortale remitti possit absque altero.

CONCLUSIO PRIMA.

NUllum est pereatum tam vade, quod pee

paenitentiam prefctams non possi Q H. Haec est de fide, & coIligitur primo ex Scripturae testimoniis, in quibus absque ulla limitatione, aut restrictione promittitur vere contritis, ac poenitentibus remissio omnium peccatorum. Sic Sapientiae II. Misereris omnium , quia omnia potes , O, dissimulas precata omnium propter paenitentiam. Et EEechiel c. 38. Si impius egerit Paeritentiam ab omnibus pereatis suis , omnium inuquitatum eius non recordabor. Et statim su diti Nunquid voluntatis meae est mors impii,

dieit Dominus Deus , em non ut conbertatura viis suis , O, vivat 3 Et c. 33. Vivo ego , dicit Dominus , nolo mortem impii, id est , nullius impii volo mortem , quacumque impietate fuerit reuS. Probatur seeundo auctoritate Conciliorum, maxime Concilii Lateranensis sub Inn centio tertio , de refertur cap. Firmiter

320쪽

de summa Trinitate , ubi dicitur: Si past, susceptionem Baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semper P nitentiam reparari . Er ex Tridentino sessIq. can. a. ubi decernit per poenitentiam

Posse remitti omnia peccata post Baptismum commissa.

Eamdem apertissimis testimoniis tuentur SS. Patres Chrysostomus homil. 33. in Mati. Non est aliquod preeatum, quod non cedat Dirtuti paenitentiae. Et homil. s. in Psalm. St. Peccasti pcnitere : millies peceasti millies p nitere. Item S. Ambrosius lib.2. de poenitentia, cap. Tanta es, inquit, Dei erga homines prop.tiatio, ut Iudas potuisset non exeludi ra venia, si pinitentiam non apud udaeoi egisset, sed apud Cissum . Ideo scribit eum indignum fuisse venia , quia non intima conversione p*nituit, nec sedulo egit Poenitentiam 3 siquidem Christus tantae pietatis est , ut veniam ei donasset, si Iudas misericordiam expectasset. Et S. Augustinus in Enchiridio , c.A. Sed neque in his eriminibus quamvis magnis remittendis, inquit, in sancia Eeclesia , de misericordia Dei desperandum est agentibus p nitentiam , secundum modum sui cuiusque precati . Quam utique veritatem Iuculenter colligit S. Petrus Chrysologus ex parabola filii prodigi, ubi ait, serm. 3. Delicta non Didet vis amoris, is, ideo Pater precata sit redemmit ei Eulo, elausit amplexu.certe is abscessimus, ' substantiam Patris iotam luxuriose disper mus , quid unquam commismus facinoris, is delicti, si ad impietatis

praeruptum totum , totam Denimus ad rubnam , surgamus inliquando , ad talem Patrem , tali invitati redeamus exemplo . Suadetur etiam ratione: Si aliquod peccatum per poenitentiam deleri non possit, maxime vel quia de eo non posset peccator pqnitere, quemadmodum daemones, & damnati: quamquam summe displiceant de poena , quam patiuntur propter peccatum, cum tamen eorum affectus in malo sit obfirmatus, idcirco dolere non possunt de peccato Per veram ps nitentiam, quae habeat spem veniae: vel quia poenitentia non posset delere aliquod peccatum: seil quamdiu vivimus in via vitae mortalis, neutro modo

peccatum ullum dici potest irremissibile . Non quidem primo, quamdiu enim homo viator est , flexibile habet liberum arbitrium ad bonum, & malum, & divina gratia cor cujusvis peccatoris quantumvis obdurati potest ad veram pqnitentiam flecteres Unde

I. Sect. III. Quaest. I.

egregie S. August. iam . so. ex So. Ω- D miliis . Fortaste dicis: Ego iam baptiZa- tus sum in Christo, a quo mihi omnia is praeterita peccata dimina sunt. Vilis fa- tactus sum nimis iterans vias meas, ut Cam Mnis abominabilis coram oculis Domini, Mconfersus ad vomitum suum. Quo ibo , , a spiritu ejus, & a facie ejus quo fu- is giam Z Quo frater, nisi ad eius misericordiam p*nitendo, cujus potestatem pec- Dcata committendo contempseras p Nemo is enim recte fugit ab illo, nisi ad illum, si ab ejus severitate ad ejus bonitatem. Quis si enim locus excipiet fugientem, ubi ejus is praesentia te non inveniat p Si ascenderis is in Ctium, ibi est; si descenderis ad in- ,, fernum, adest. Recipe ergo PennaS tuas ,, in directum, & habita in spe in extremo Hhujus saeculi; etenim illuc manus sua de- ducet te, & illuc perducet te dextera sua. HQuidquid enim feceris, quaecumque pec- Dcaveris, adhuc in hac vita es, unde dc si omnino Deus, si sanare nollet, auferret: HCur ergo ignoras, quia patientia Dei ad HPoenitentiam te adducit 3 Qui enim cla- rimando tibi persuasit, ut non recederes, is parcendo clamat, ut redeas. ,, me S. August. quibus apertc significat nullum omnino peccatum esse, cujus v niam per veram es nitentiam obtinere non possimul, quamdiu hanc moi talem vitam ducimu3.

Non potest etiam peccatum dici irremisesbile suavis modo : hoc enim repugnaret divino illi amori aeterni Patris erga homines, qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non sereat quique ait Apostolus ad Rom. 8. proprio sto non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illam: quo pacto enim pro nobis omnibus tradidisset filium, ut omnis, qui in eum credit, non pereat, si per veram conversonem in Christum, omnia peccata non possent deleri e Secundo id rcpugnaret divinae misericordiar, de qua dicitur Ioel 2. quod Deus benignus sit , , misericors , bi patiens , , multae misericordiae, is praestabilis super malitia: Deus enim aliquomodo vinceretur ab homine, si vellet nomo peccatum deleri , quod Deus de Ierenollet. Derogaret etiam virtuti Passionis Christi, di copiosae ejus redemptioni, aqua

nullus mortalis quant uncumque peccatorexcluditur, dc ad quam pertinet, ut sit universalis Redemptor omnium peccatorum

Hinc

SEARCH

MENU NAVIGATION