Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus decimus. De sacramentis in genere, et de baptismo, poenitentia, ac extremaunctione

발행: 1744년

분량: 633페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

De Absolutione Sacramentavi. 3ss

i rem sunt neeessaria: at si valida foret Ablutio verbis deprecatoriis concepta, verba

essentialia illius formae non essent Praefata, absolvo te , & preces adjungi solitae non sollim essent necessariae administrationi hujus Sacramenti; sed etiam ad illius forma essentiam spectarent: igitur ex sententia Conciliorum forma Absolutionis non debet esse deprecatoria. Probatur insuper ratione, quam Concilium, Tridentinum ibidem cap. o. insinuat, dum ait, quod Absolutio Sacerdotis est ad imsar actus iudieialis, quo ab imo velut a I ice sententia pronuntiatur: sed sententia su- dicis indicativo, vel imperativo modo, non autem optativo, seu deprecativo fertur, ut Constat ex omnibus humanis judiciis civilibus , & Ecclesiasticis 3 sententia enim est

actus buperioris auctoritatem exercentis , deprecatio vero est actus inferioris potcstatem non habentis 3 enimvero, qui supplicat, ostendit se non habere potestatem

ejus esticiendi, quod postulat ab alio sibincris si enim ponet id asscqui per se, non oraret ut ab alio sibi fieret: igitur Absolutio 3acerdotalis non debet fieri verbis deprecativis. Deinde, Eo modo fieri debet Absolutio , qui magis quadrat institutioni, ac promissioni sacramenti Poenitentiae et sed modus

indicativus, magis ipsi convenit, quam deprecativus, enim vero Scriptura referens Promissionem, & institutioncm sacramenti Poenitentiae, nullibi meminit orationis, aut deprecationis; siquidem Christus non di-Ait, Peccata pro quorum remistione oraveritis, dimittentur: sed, sivorum remiseratis peccata, bc. neque dixit: quacumque petieritis solvenda, sed de quacumque so veritis, bc. Igitur, ut veri licetur sacramenti Poenitentiae institutio, Sacerdos non debet orare, sed remittere; alioquin non poneret id cui peccatorum remissio, & ablatio promissa est . Patebit evidentius , ac confirmabitur efficacius nostrae assertionis vcritas ex solutione eorum omnium, quae obtrudere solent quidam Novatores. Obpriunt itaque primo: Non aliter Sacerdotes novae legis benedicere debent Fidelibus, di eos a Deo aversos ipsi reconciliare, quam bacerdotes Aaronici benedicebant 1sraelitis, eosque propter peccatum Deo infensos reconciliabant: sed id dumtaxat exequebantur deprecative: sic enim

Deus praescribit Moysi Num. o. Loquere

In diratis eis, Benedicat tibi Dominus , is custodiat te; ostendat Dominus faciem suam

tibi , misereatur tui: convertat Dominullvultum suum ad te, is det tibi param: inis

orabuntque nomen meum super plios Israel. P ego benedicam eis. Igitur Sacerdotes novae legis convenientius populo Christiano benedicent, & reos absolvent verbis deprecativis, puta absolvat te mur, quam indicativis: Ego te absolvi. Nego majorem: Neque enim Sacerdotiis bus Aaronicis Christus D. dederat potestatem absolvendi a peccatis, nec eis dixerat : suorum remiseritis precata, remittuntur

eis, is quounque solveritis super terram , erunt soluta, es, in caelo Adde quod illa benedictio, qua Sacerdotes Levitici benedicebant Israelitas, non erat sacramentalis, sed impetratoria tantum, , caeremonialis,

similis ei, quam Episcopi impertiri solent

fidelibus, dum ajunt Benedicat vos omnia potens DeuI Pater, O . ncc- non de illi, qua Sacerdotes in fine sacrificii Missae benedicunt populo, dicentes: Benedictio Dei omnipotentii descendat super vos, sin maneat vobiscum, in nomine Patris, is e. Secus est autem de benedictione sacramentali, dum enim illius Scriptura meminit, eam attrimbuit Sacerdoti , sc enim Sanct. Paulus I. ad Corinth. Io. ait et Calix , eui benedicumus , O . Id est, inquit glossa, Cui nor

Sacerdotes quotidie benedirimus , Porro A solutio Sacerdotis in Poenitentiae Tribunali sacramentalis est. Urgebis: Idcirco coIligitur Absolutio indicativa, quia , ut mox dictum est, Christus D. dixit Apostolis: suorum remiseritis, o c. quibus verbis eis potestatem concedit remittendi peccatar sed inde non sequitur, quod Apostolis licuerit peccata remittere verbis indicativis. Probatur: Non aliter Christus Ddoan. o. concedit potestatem re mittendi peccata, quam Luso. de Matis Io. dat eis potestatem infirmos sanandi, de eliciendi daemones: at Apostoli infirmos sanando, & ejiciendo daemoneS, non utembantur verbis indicativis, sed solum deprecativis, scut S. Petrus ait meae Paralytico: Sanet te Dominus Iesus Christus: Igitur nec Sacerdotes uti debent his verbis indicativis, absolvo te , sed his deprecativis .

Absolvat te Christus Dominus. Nego minorem: & ad ejus probationem dico , Primo certum esse, quod Apostoli

intimos curando, di mortuoi suscitando.

402쪽

ssis Tract. I. Disp. II Art. II. Quaest. Iv.

. nedum verbis optativis, &deprecativis usi fuerint; sed etiam indicativis, & imperativis, ut apparet ex laudato capite Aetorum: siquidem ibi non dicit, sanet te Dominus, sed sanat, unde statim addit: Sur. Re , O, sterne tibi. Similiter ibidem Tabitham resuscitando dixit: Tabitha surge. St. militer actor. 3. idem Pettus claudo dixerat et suod habeo, hoc tibi do, in nomine JG su Christi metarent surge, is, ambula. Adde quod reponere possim, aliam ecte, & aliter traditam Apostolis potestatem absolvendi a peccatis, ab ea quam habebant ad sanandum aegrotos; quippe haec potestas non oriebatur ex virtute , & charactere in iis residente , sicut potestas absolvendi , quae fundatur in charactere Sacerdotali, & ministeriali potestate, qua nempe Sacerdotes appIicant Sacramentum , tanquam signum sacrum, ad cujus positionem, necessario de infallibiIiter confertur gratia sanctificans Peccati expunctiva, dc remissiva. Obiieiuni strando SS. Patres , qui quoties

meminerunt formae Absolutionis , toties eam orationem dc preces Sacerdotis appeIIant, d'centque Sacerdotes non alites, quam Per orationem peccata dimittere. Sic S. Dionysius lib. de Hierarch. Eccles. c. . Abs Iutionem Sacerdotis, deprecationem appellat, Ac c.6. agens de Ordinatioue Episcopi, ait: Sanctismis indoeationibus , seu prccationibus perseitur: sic pariter S. Pacianus parenaesi ad Poenitentiam: sivi fratribuquis

peccata non tacet, Ecclesie lacumis a uius,

Christi preesus absolvitur. Christi preces appellat preces ccletiae . Ut enim ait ibid. In uno, bi altero meloia ess, O, io Melem Christus . Ex S. Ambrosio lib.3. de Spiritu

sancto c. Io. Videamur utrum peccata donet

spiritus: sed hie dubitari non potest, cum ipse Dominus dixerit: Aeeipite Spiritum sanctum quorum rem seritis peccata, remissa sunt. E ce quia per Spiritum sanctum peccata donantur,

tamines autem in remissionem Reccatorum mi-mperium suum exhibent, non ius alicujus potestatis exercent; neque enim in suo , sed in Patris, O, Filii, O, Spiritus sancti nomine

peccata dimittunt. Ut rogant, Diminitas donat;

humanum enim obsequium , sed munificentia supernae est potestatis . Et August.3. de Bapt. c. iis. Sia est imposito manuum , nisi oratio super hominem p Et ex Iib. quinquaginta homiliarum hom. o. si praeter uxores vestras cum aliqva eoneubuistis, ut pro vobis Ecclesia ret, agite Poenitentum: nemo sibi dicat , --eu 3 ago. apud Deum ago et ergo De eas dictum est, suae solveritis in terra, Oe. Ex S. Hieron.ad illud Psa8. Vox Domini intereidentia flammam , ait: suotidie inunoquoque no-Frum flammam libidinis per Conseo'nem , O gratiam Spir. S. intereidit 3 id est per orati nes sacerdotum facit cessare. Et S. Crysost. lib. de sacerdotio: ubi dixit Sacerdotes conferre ad animarum saIutem , subdit . me viro hoc docendo, aut monendo seiunt 3 sed etiam oreth. I .. - dando , nee solum quam. do nos regenerant, sed eίiam deincest; potesarem habent indulgendi peccata. Et S. Leo ep.yi . Ut indulgentia Dei, nisi suppurationibus sacerdotum nequeat obtineri. - s quis eortim, pro quibus Domino supplicavimus , a munere indulgentiae praesentis ora erit . . . necessarium es, ut peccatorum reatus Sacerdotali supplic tione solvatur; sed orandi, rogandi, supplis candi verba significant Poenitentiae formam esse deprecativam. Respondeo SS. Patres , idcirco appellasse formam AbsoIutionis orationem: Primo,inmquit, Arcudius propter consequentes , &concomitantes preces, quae cum ipse forma antecedenter, & consequenter proferuntur;

eo fere modo, quo quidquid dicitur in Off-cio divino, appellatur oratio, quanquam in illo legantur historiae, & vitae Sanitorum , quae non sunt orationes formaliter , sed potius narrationes. Secundo, Absolutio dicis tur oratio, quia implicite , de virtualiter continet orationem, qua ex Christi institutione sacerdos ipsius Christi D. nomine petit effcaciter remissionem peccatorum i Sacerdos enim sacramentum conserens Optat exaudiri a Deo; Ae statim adest divina majestas verbis sui ministri operans remissi nem peccatorum. Et hac ratione etiam sacramentorum omnium iurmae passim a S, Patribus, vocantur preces, de orationes . unde sanctus Augustinus Itb. 3. de Baptismate C. I 8. Deus exaudit homicidam super aquam Baptismi, vel super oleum , vel super Eucharistiam , vel super capita eorum , quisbus manus imponittir deprecantem. Tertio , quia inferioris ad supeliorem set mo est quaedam orationis species s fieri enim debet cum humilitate, reverentia , Ac animi demissione, quae precum,& orationum sunt appendi S.

His adde, quod SS. Patres saepitis Ioquantur de Absolutione caeremoniali solita concedi publicc poenitentibus post exactos Pinnitentiae labores; illa siquidem concede

403쪽

Absolutio debet

batur a Sacerdotibus, iis qui poenitentialibus operibus defungebantur intuitu supplicationum & precum totius Ecclesiae , praecipue vero Sacerdotum, necnon & Martyrum, ac eorum , qui Christi fidem, &nomen coram Infidelibus constanter profecti fuerant , propter ejusmodi Confessionem varia tormenta perpessit de quibus utique precibus ait sanctus Ambrosius lib. a. de

poenit. c. Io. Fleat pro te mater mel a , P, eulpam tuam turmis lavet 3 videat te Christus maerentem et amat, ut pro uno musti rogent: motus viduae Deramis , quia plurimi

pro ea flebant suum ejus resuseitavit. Similiter sanctus Pacianus, Christi preces, inquit, sunt fu Pagia Fidelium i Hinc Tertullianus

lib. de Poenit. c. Io. Cum te ad strum genua protendis, Christum eontrectas, raristum exoras , cum illi super te laeis mas agunt ,cbristus patitur, Christus Patrem deprecatur . Odieiunt tertio: Si Sacerdotes tempore . Augustini usi fuissent hac formaimo te absolvo, ipse non arguisset ejusmodi loquendi formulam in haereticis: Ego tibi peccata remitto , cdm a peccatis absolvere sit ea remittere: sed ipse lib. so. homiliarum homil. 23. C. S. expendens Magdalenae convertionem, & haec verba: suis es c , qui etiam peream dimitilip ubi dixit , Christum Peccata dimittere non quatenus hominem, sed quatenus Deum, statim arguit eos, qui dicebant: Dimitto tibi peccatas Medicus M. nur, inquit, aegrotos non solum praesentes sanabal , sed is futuros etiam praevidebat, futuri

enim erant homines, qui aecerent: Ego peccata

dimitto , ego justifico, ego sanctifieo , ego sano

quemcumque baptieto. Et circa finem capitis, audet sibi Me homo usurpare suta comtra haereticus p Ego dimitto, ego mundo , ego sanctifieo: quae sane non protulisset, si illa forma indicativa , Ego te abi do, tunc temporis in Ecclcsa fuisset in praxi . Respondeo sanctum Augustinum non arguere eos, qui nomine, di authothate Chri-ui, tanquam ejus vicarii, dicunt: Ego peccata dimitto: Nam c. seq. fatetur Apostolos a Christo accepisse potestatem remittendi Peccata: sed quod eam sanctificandi vim, ac peccata dimittendi suae propriae sanctitati, suisque meritis adscriberent, arbitrati se sanctisti mos este, quod improborum conmsortio non inficerentur, & alios ex tua societate Iustificare possent. Unde eis attri-huit illud Isaiae 3 a. Recede a me, quoniam

mundus sum: Hinc, ut subdit S. Augustu

esse indicativa . Sys

nus, In eo latione nostra cum eis a Cognitore eonfessus esset oblatus, ut hederent nobiscum , respondebant, Scriptum est, nos eum talibus non sedere. Psalm. 23. Non sedi cum eone is vanitatis, ne scilicet per eontactum subsellium ad issos veluti nostra contagio perveniret. Unde sic eos urget sanctus Augustinus: Sars nobiseum ingressi in me fiam , cum seriptum P eonsequenteae , , eum iniqua agentibus non introdop ..... ideo melior I sis, quam haeretiei apparuit intellectus. Iudaei quippe Auxerunt : suis est hie qui precata dimittit paudet sibi homo ore usurpare quid eontra haereticus p ego dimitto, ego mundo , ego sanct fio, eue e. Cum igitur illi haeretici, videlicet Montanistae , & ex eis originem ducentes Donatistae, ( qui se camaras ,

hoc est, mundos, alios vero immundos existimabant, & idcirco sibi arrogabant faculistatem alios sanctificandi ex sua societate .& propriis meritis in fundamentum iu erroris proferrent illud Matth. I S. suam que solveritis, O . non negat sanctus Augustinus Christum dedisse hanc potestatem Apostolis et sed ait, Deum esse principem

causam, homines vero tantum ministros et

Nessitis, inquit cap. se quare hoc dictum j, quomodo dictum sit 3 datarus erat Dominus hominibus Spiritum sanctum, is, ab ipso

spiritu savcto Melibus suis dimitti peccata ,

non meritis hominum volebat intelligi dimitati pereata. Nam quid est homo, nisi aeger smnandus p His mihi esse Meduus p mecum quin re Me eum et nam , ut hoc evidenter Femderet Dominus , a Spiritu sancto , quem donatat fidelibus suis, inmitti peccata, non meis ratis hominum , quodam loco s nempe Joaniat. N ait resurgens a mortuis: Recipite Spiritum sanctum : is, eontinuo subierit 3 Si eui dimiseritis precata, dimittuntur ei, hoc est , Spiritus Domini dimittit, non vos, De I av-tem Spiritus es : Deus ergo dimittit, non vos. Sed audi Oiritum p suta estis vos, vestitis, quia templum Dei estis, im Spiritus Dei habitat in Do sp Unde concludit et Deus ergo

hahitat in templo suo, hoc est, in sanctissura fidelibus f in molesta sua per eos dimittit precata: quia viva templa sunt: sed qui dimittit per hominem, potest dimittere,=praeter hominem: neque enim minus es idoneus perseuare, qui potest per alium dare. Non igitur negat sanctus Augustinus verba formae Absolutionis, sed superbiam eorum, qui suis meritis remissionem peccatorum tribuebant. improbat. -

, . Odia

404쪽

seiunt quarto S. Cyprianum lib. de Lapsis, ubi ait . Nemo ' fallat, nemo se deeipiat r solus Dominus misereri pates et veniam peccatis, cpes m ipsum commissa sunt, solas potest iis largiri, qui pro nobis diluu , q Dras tradidit pro peccatis nostris: homo Deo esse nou potest maior; mremittere, aut re indulgentia sua servus potes quod in Dominum delicto graviori eommissum est: igitur censet S. Cyprianus Sacerdotem absolvere non posse actu juridico a peccatis; sed id soli Deo esse tribuendum. Nego consequentiam: Non enim ea mens est S. Cypriani; sed ibi arguit eos, qui nondum berae dispositis per debitam satisfacti nem, Ac salutaris Pqnitentiae Iabores, beneficium Absolutionis Christi negatoribus,& lapsis a fide impendebant: Unde antea dixerat: Oportet Dei sacerdotem non obsequiis

Meeipientibus fallere , sed remediis salutaribus

providere . Imperitus est Medicus, qui tumentes vulnerum Dus , manu parente contrectat, is, in altis recessebus viscerum virus inelusum, dum servat, exaggerat. Aperiendum mutnus es, la I eandum, larum putaminibus amisputatis medela fortiore curandum. Vociferetur, P, clamet Aeet, O, conqueratur oeger impatiens per dolorem , gratias aget psmodum ,

cum senserit Ianitatem. Unde statim subdit

causam, cur haec fuerit peroratus: Emer-

fiet enim ( Fratres dilectissmi novum genus cladis, es, quasi parum persecutionis procella

saevierit, accest ad cumulam, sub misericordiae thalo malum fallens, blanda pernicies. Contra Evangelii vigorem, contra Domini, aenei legem, temeritate quorumdam laxatur incautis communicatio irrita, is, salsa pax, perieulosa dantibus, Os nihil accipientovi profutuFa: non quarunt sanitatis patientiam, neexeram de satisfactione medicinam, Paenitentia de pectorious excussa es, gravissmi, em tremique delicti memoria sublata es. Operiuntur morientium vulnera, lan plaga lettalis altis, is, pro undis visceribus infixa, dissimulato dolore contegitur, a diaboli aris revertentes ad sanctum Domini sordidis, est, insectis

nidore manibus accedunt: mortiferos idolorum cibos adhuc pene ructantes , exbalantibus etiam nune scelus suum faucibus, os contagia funesa recolentibus Domini corpus Myadunt. His igitur verbis lignificat sanctus cyprianus se dumtaxat inlectari eos Sacerdotes, non qui ambirent concedere veniam , &remissionem, cujus conferendae non habe-

ni facultatem, sed quod crudeli miseri. cordia, de nimia facilitate, ac indulae tia cam lapsis nondum debitc dispositis lar

girentur .

adde quod S.Cyprianus ibi non loquatur de Absolutione a peccatis, sed tantum ab

excommunicatione, & aliis Ecclesiae censuris, quibus in idololatriam Iapsi innodabantur , donec peracta lassiciente pro delicto Pinitentia, ab eis solverentur. Unde subdit: ante expiata delicta, ante Exom logesim factam criminis, ante purgatam consciemtiam , saerificio , is, manu Sacerdotis; ante offensam pluatam indignantis Domini, is, minantis , Pacem putant esse, quam quidam verbis fallacibus vendieant. Non est pav i ta , sed bellam, nec me Diungitur, qui ab angeho separatur . esuid injuriam bene telum voravi p suid impietatem vocabulo pietatis a pellant esuid eis, qui flere iugiter, is, rogare Dominum suum debent, intercepta Poenia tentiae lamentatione communicare se simulant pNon concedit parem facilitas illa, sed tuis sit, nee epmmunicationem tribuit, sed impedit ad salutem obiiciunt quinti: Non est verisimile Ec.

cIesiam Orientalem, maxime apud Graecos, nusquam habuiste Iegitimam, ac validam formam Absolutionis: sed illi sollim a solvunt verbis deprecatoriis; igitur haec latama non est illicita, nec invalida. Nego minorem: Cujus contrai tum apparet ex Graecorum Euchologior nam in eo praemittuntur ciuidem haec vcrba precatoria et Dominus noster Iesus Christus , O, Deus . qui mandatum ligandi, O, solvendi pereata Di- stipulis tradidit, pr tereat omnia peccata tua obed orationem haec consequuntur verba et Ego vero indignus eius servus absolvo te apeeratis tuis. Item: Dominus iustus, qui propter nos earnem assumpsit, O, universi orbis Remeatum tollit, delicta tua deleat: Ego Dero conis dono tibi omnia peccata tua. Et Arcudius ipse Rituum Ecclesiae Graecq peritissimus, utpote natione Graecus, & eruditione sim-gulari rerum Eccletiasticarum instructissimus, agens lib. q. de forma Poenitentiae, diserte ostendit, quod etsi imperitiores Graeci interdum utantur forma deprecatorias tamen peritiores nonnisi imperative, vel indicativcabsolvunt: nam inter varias Absolutionis formulas, quas ibi refert, nulla est, quaepiaeter preces adjunistas, non praeseserat auctoritatem sententiae judicialis: Solent enim Sacerdotes dicere pq nitenti Habeo te venia d

dat m , aut babeo te absolutum, vel quid simile,

405쪽

: i Ablalutis dybet esse indicativa Is

quod utique . inquit, phras Graeca aequivalet istis: Veniam do, ignoseo , condono, indu geo, seu, remitto tibi pecratar Praesules autem honoris, dignitatis, aut humilitatis gratia dicunt: Mea medioeritas, seu mea humi.litas te absolutum habet. Id ut ostendat Ar-cudius, resert diploma Pacomit patriarchae Constantinopolitani latum adversus Arsenium quemdam virum Catholicum , &Latinis conjunctum; in quo continetur excommunicatio Arsenii his verbis r Nostra medioeritas habet te exeommunicatum , seu

separatum ab indimidua Trinitate in Me , is futuro saeculo : Tum etiam ejusmodi Ar senti Monembasiae Episcopi depositio 3 his verbis : Te habeo de ostium , seu , Mea mediocritas habet te depossum, is exurum omni Facerdotio 3 Id est , deponit, &exuit.

Quia vero quosdam Catholicis Latinis

adversantes excommunicaverat Arsenius , eos absolvens ab excommunicatione Paco-mius: Cunctos vero ort&doxos habemus ab=Iutos, is benedictos, id est, ablatuimus, &benedicimus: Idem etiam Latine dicitur alicui seipsum excusanti , Nabio te excusaram, id est , te excuso. Refertur etiam ab Arcudio quaedam Absolutio Michaelis Antiocheni Patriarchae

super confitentem ita concepta et Gratia ,

dono, potestate Sancti spiritus quae a Christo dista Apostolis ligandi, is solvendi pereata hominum, cum ait: accipite, o . Quacumque alligaveritis. OQ. ,-nos continua successisione transiit, mediocritas nfra habet venia

donatum spiritualem filium suum Theodosium, in quibustumque ipse ut homo deliquit, is, in Deum Meris , vere , cogitatione , omissisque suis sensibus preeavit, etsi excommunicatione via imprecatione Ponti is , seu Sacerdotis , ut Patris, aut Matris suae , obnoxius Fuit , vel sibi is si malum imprecatur, seu bisuramaum violavit; ves egiam aliis quibusdam recratis censem est: is hae quidem spiritualibus Patribus eonfessus est, ab eisque imposietam sibi

Paenitentiam viligenter perficiet , a reatu , nexu, b, ligamine harum omnium omnipo enti

potesate, gratiaque sancti, is, . adorandi vir, i , eum solvimus, is habemus liberum, is

venia donatum.

Hanc absolvendi formam Leopoli, quae Rumae Metropolis est, Petro cuidam Archidiacono concessam a Joachimo Patria cha Antiocheno, qui regiones illas peragraverat, sevi diste restatur Ataudius 'unde . . HAben ne . Tom. X. colligitur ab Antiochenis Antistibus usurpatam antea fuisse formam Absolutionis indicativam, &absolutam, qua dicitur, SoIvimus, ,e. Idem ait ab Hypatio Metropolita Chioyiensi librum ostentum sibi fili ste Russorum idiomate manuscriptum I in quoad calcem absol utor iae deprecationis haec habetur forma et Ego Pater tuus spiritualis, potestate mihi a Deo, is a Superioribur meis eoueessa, absolvo te ab omnibus pereatis suis. Gabriel Philadelphensis in libello de . Sacramentis hanc refert Poenitentiae formam e Gratia sanctissimi Spiritus per meam humilitatem habet te venia donatum , is absolutum. Igitur Graeci ab Ecclesiae Latinae praxi in hujus sacramenti forma secundum formam indicativam non dissen

Urgebis: Participia . illa praetcriti tem Pori ris, absolutum, condonatum, Ac eis similia non ostendunt aliquid , quod actu fiat in . praesenti tempore , sed quod antea factum fuerit: igitur Graecorum tarma , quae per ejusmodi participia declaratur , non est i dicativae nec idem tignificat, ac absolvo,

seu condono.

Negat anteeedent Areudius . Nam,inquit apud Graecos Ecclesiasticos Auctores par ticipia ista usurpamur adsignificandam rem praesentem I nam in Conc. Ephesino p. 2. actione I. refertur sententia depositionis Nestorii, qua actu destituitur his verbis concepta: Blasphemataei ab eo DominuF noster I ui chr.3 erevit per praesentem uno dum sacro-sanctam eumdem Nestoriam ab mpiseopali ae gnitate , omnique coetu facerdotali alienum esse. Et in Chalcedonensi a st. I. S. Flavianus Patriarcha Constantinopolit. una cum Synodo, Eutychem haeresiarcham sic deponiti Deeretamus per Dominum no-st um sesum Chrissam ab eo Masphematum ,

alienum eum esse. ab omni Osirio nere e iis, is nostra communione, atque a manere prae .

Mendi Monasterio. Agitur participia illa , eandonatum, & absolutum, idem significant,ac absolvo, seu condono .

Instabis: Forma indicativa, habeo te absolutum , vel ego tibi condono , non est in Euchologio Graecorum , ut ipsemet Arcu dius fatetur, sed ejus loco habetur haecdeprecativa, Domine Iesu Christe , qui aedisti nobis potestatem, absolve hune a peccatis suis: Igitur Graeci non utuntur forma indicativa , sed deprecativa. Nego consequentiam: Nam , ut observat

406쪽

idem Arcudius, major pars equidem Graecorum ea forma utitur propter ignorantiam, quia videlicet illi nesciunt omnem Absolutionis vim eis paucis verbis includi: m-beo te condonatum: unde doctiores apud eos utuntur hac forma indicativa , quae etiam

habetur in Euchologio , quod Leo Allatius inter recentiores Graecos eruditissimus suppeditavit: in eo namque Germanus A-

matuthensis Episcopus ita loquitur: Humi, litas nostra per gratiam , is potestatem sanctissimi Spiritas, statam a Fervatore nodro Iesu Christo miripulis eius , ad peccata hominum ganda, b solvenda, cum dixit eis: Accipite Spiritum sanctum , &c. ex ipsis autem ea divina gratia continua successione pertransstiis ad nos, condonatam habet filiam suam in omnibus, in quibui ut homo peccavit, verbo, spere, mente, is, omiabus suis sensibus. Insabis iterum et Non sollim imperiti, sed

etiam doctiores Graeci, tam veteres, quam moderni utuntur forma deprecativa: igitur nulla responsio. Probatur antecedens: Primo quidem ex Dialogo Simeonis Thessalonicensis, ubi poenitens dicitur, non confiteri Sacerdoti, sed Deo; ac subinde censet Sacerdotem solum Deum deprecari ,

Insuper in libro Ps nitentiali manuscripto

Bibliothecae Barberinae, quem ab annis belucentum quidam Graecus Diaconus nomine Basil eui exscripsit e vetusto codice, Saceris dos ita poenitentes absolvendo alloquitur rinui parcat tibi per me peccatarem, id Meiaculo, is, in futuro. Iertio Nicolaus Ca- Dasilas Ihessalonicensium Episcopus lib.expositionis divinae lithurgiae c. 2y. ait: Pec-cgtorum remigio paenitentibus datur per oratia.nes Iacerdotum: Idem habet Jeremias Constantinopolitanus Patriarcha I. responsione

ad Lutheranos, ubi ait et Herationes Sara dotum ad Deum convertunt , b, veniam mvpetrant et igitur, dic .

Nego antecedens s & ad primam ejus probationem dico, merito bimeonem dixine Peccatorem non confiteri Sacerdoti , sed Deos quia hacerdos sedens pro tribunali vices Dei agite unde sicut Confessionem excipit nomine Dei, sic absolvit . .

Ad secundam dico, potius contrarium ex illa evinci : Nam Deus tibi per me parcat, idem est, ac ego tibi nomine Dei parco. Ad Cabasilam. dico, i eum varios in errores impingere , quos refellit Bessarion, maxime in

eo quod dicat Eucharisitam oraLione ha-

Art. II. Quaest. Iv.

cerdotum effci, quasi orationes fieri solitae in Canone Missae, essiciant praesentiam corporis Christi , non autem haec verba , Hoc est corpus meum, &c. Ad Iere am dico,

eum dumtaxat velle , quod Sacerdotum orationes sint necessariae tum Sacerdotibus , tum aliis fidelibus ad Domini mensam a cedentibus et non negat autem Absolutionem fieri per auctoritatem Sacerdotis; seriabit enim ipsemet c.ia. Remissionem peccato rum iniuncta multa damus , ,e.

Odieiunt sexto : Absolvendi , seu poenitentes Deo reconciliandi forma talis esse deabet in Sacramento Poenitentiae, q ualis habetur in Ecclesiae Latinae antiquioribus Pinitentialibus, Sacramentariis, & Ritualibus rat in eis ante annum Christi Iam. ejusmodi Absolutionis formula praescripta non est in dicativa, sed dumtaxat deprecativa 3 igitur talis etiam nunc est habenda . Major constat: cum enim isti libri sint practici, singulos explicant Ritus, & singulas actiones, ac caemremonias in administratione Sacrament rum observari solitas: Sacramentorum autem formae praecipuum inter ejusmodi ritus locum obtinere debent, ut scilicet Sace dotes propter incuriam, aut ignorantiam deficiant in sacramentis conferendis, inanem,& invalidam formam proferendo. Minor vero probatur: Primo quidem ex ordine

Romano, quem antiquissimum esse nemo

diffleri potest , utpote qui citetur ab Amalario, dc Alcvino Caroli Magni Praeceptores in eo autem refertur forma Abloluistionis concedi solitae poenitentibus feria mincoena Domini: Archidiaconus enim penitentem c privato loco , ubi Poenitentiam egit, in atrium Ecclesiae deducens, ac praetoribus ejusdem Ecclesiae cum sistens Antistiti, sic Pontificem alloquitur Redintegra in eo uos ira Pont jex, quidquid diabolo suadente corruptum es, is orationum ruarum patrocinantibus meritia per divinae Reeonciliati

nil gratiam fac hominem proximum Deo. Uuibus verbis, Archidiaconus postulans A solutionem poenitentis, non rogat Judicis sententiam , scd deprecationem Pontificis ., Signum igitur est quod tunc temporis A solutionis formula tantiim ei at deprecatoria, s Lluod utique confirmatur ex nis quae sequuntur:etnam praemissis plui imis orationi

bus , dc precibus, quas Episcopus super

enitentem recitat, tandem hac oratione

Absolutionem concludit: adesto Domine su rimatismisi stafini, is me, qui etiam mi D

407쪽

Absolutio debet esse ineleativa. 3yo

st raraeia tua primus lassivo, elementer exau- .di , , quem non electione meritis id dono gratiae tuae eonstituisti huius operis Mini rum, da Mueiam tui muneris exequendi, is ipse in vestro ministerio, quia tua pietatii est operare. Plures alias idem ordo preces isti similes addit , ad unius poenitentis , aut

plurium Absolutionem . & reconciliati nem . Eamdem pene Absolutionis formulam referunt liber Iaeramentorum S. Greginrit, Aleuinus lib.de divinis officiis, cap. de Coena Domini, & Bureardus lib. Io. de eis torum. Idem quoque habent plurimi Pontificales Rituales, Sacramentarii , ac Ph-

nitentiales libri manuscripti plurium Ec- cIesiarum Cathedralium , in quibus non alia habetur forma Absolutionis super Pq-

nitentem publicum aut privatum , quam deprecativa, seu preces & orationes, quibus Sacerdotes Deum exorant, ut poenitenti commi ssa peccata indulgeat. Respondeo I. negari posse maiorem l siquidem praecipuus Sacramentorum librorum scopus est, Misistatum orationes & praefationes, & similia (quae variantur in celebratione tremendorum mysteriorum ) d scribere . ut videlicet Sacerdotes per i tum anni curriculum habeant modum rite ac debite singulis diebus celebrandi, non autem eorum intentum est, referre formas Sacramentorum, nisi obiter. Quantum autem ad Ritualia, de Poen;-tentialia spectat , dico in eis non accuratciuisse expresias sacramentorum formas, ne forte ejusmodi libri incidentes in manus infidelium, Sacramenta exponerentur ludiis brior Hinc Innocentius I. epist. I. C periens ritum , & modum tradendae Confirmationis , designat quidem materiam, non vero

formam i scribit enim , frontem oleo signareptis debetur Episcopis, cum tradunt Spiritum

pararietum; verba autem dicere non possum, ne magis videar prodere, quam adconsistati Rem respondere . Quapropter consuetum erat

Episcopis, & Sacerdotibus ejusmodi sacramentorum formaS viva voce . vel scriptis

particularibus , & occultioribus tradere; ac subinde ex ejusmodi libris nil quidquam contra nostram assertionem potest

colligi .

Respondeo straudo , negando minorem

nam apparet ex verbis praefatae orationis

depromptae ex ordine Romano, Episcopum

per eam non ministrare sacramentum Pgnitantiae, sed tantum petere a Deo fiduciam, divinum sibi commigum ministerium

debitc exequendi ; ea scilicet, qua pollet, auctoritate in poenitentes: Unde in eodem ordine, post varias recitatas orationes habentur hae Absolutionis formulari Prima quidem pro plurimis absolvendis et Nos eratam serandum auctoritatem vobis indignis a

Deo estuessam absia Dimus Dos ab omni vi e se deliciorum Destrorum, ut mereamini habere vitam aeternam per eum , . qui vidit , is

Singularis autem Absolutionis formula haec est: Frater N. Dominus Jesus , qui dixit apostolis: suaeeum ae ligaveritis, be. Ipse te

absolvat per ministerium nostrum ab omnibur peccatis tuis, quaecumque regitatione, loeuti ne , is operatione nebigenter egisti. Porro

his verbis Sacerdos idem significat , ac si diceret: absolvo te ut Minister chram , ist

an tum ad librum Sacramentorum ban

tentialia, dico, non mirum, quod in eis dumtaxat scribantur orationes supra p*nitentem dicendae: quoniam Sacerdotibus, ut

mox dictum est , satis nota erat forma indicativa, utpote cdm eam memoria traditam haberent, ne scilicet exteris proderetur. Sunt

tamen plurimi Pontificales & Pqnitentiales libri manuscripti, in quibus habetur Absolutio indicativa precibus adsuncta. Nam in Gregoriano Sacramentario, quod manuscriptum habetur in Bibliotheca victoriana Parisiensi haec legitur formula: Absolvimus teolae A. Petri apostolorum Principis, cui Dominus potestatem ligandi , , solvendi dedit, ut quantum ad te pertinet aerasatio , , ad maremisso , sit Dominus omnipotent , tibi vitae salus, is omnibus tuis pereatis indultor. Similiter in antiquo manuscripto sancti Rhemigii Ecclesiae Rhementis, cujus meminit

Menardus,inter varias benedictiones Episcopales , hanc ait contineri, aviboritate B.Hiri , rui traditae sunt elaves regni caelorum ,

, potestas ligandi. , solvendi animas , euiliret merito longe simus dissimilei, quoniam 'o testate a Deo cone a existimus consimiles , Ego Quintiu3 vos avolao a vinculis pereatorum vestrorum. Et ad finem antiquissimi Ecclesiae Turonen, Sacramentarii charactere antia quo G . annorum habetur haec Absolutio indicativa , absolvimus vos fratres ab omnis bus criminibus vestris. In Ecclesiae Rotho-

magensis Bibliotheca Pontificale quoddam est antiquius annis ita ubi haec habetur A, solutionis formula: Ipse Deus vos absolvat , is quantum nostra fragilitatis premittitur ,

Cca fis

408쪽

fis absoluti antie Tribunal Dam.N. Iesu Christi. Ex quibus apparet formam indicativam non esse recenter in Ecclesiam invectam 3 siquidem ejus formulae correspondent ei quae nunc est in praxi . Urgebis: Auctor ille Anonymus , quem opusc.22. impugnat S. Thomas , aiebat ,

formam indicativam incepisse tuno tempo- ris a go. annis; quod utique non negavit . b. Ihomas, nec ostendit formam indicativam longe esse antiquiorem.

Insuper Magister sententiarum , qui veterum Patrum & Theologorum sententias collegit circa doctrinam de Sacramentis , non meminit formae Absolutionis indicatius,' nec recenset aliquem, qui ea fuerit usuri. yevique Guillelmus Parisiensis ait 3 Confessarius non dicit more su eum forensium :Absolvimus ter sed magis orationem facit super eum, ut Deus abholationem , remissionem, gratiam sanctimationis tribuate Igitur tunc temporis forma Absolutionis indicativa non

erat in usu.

Nego cavsequentiam, & ad primum negorantecedens , nam S. Thomas cum hominem gemeritatis arguens, ait: suomodo de omnibus potes iesimonium perlabere , qui omnes non vicit 3 3ed certum est , addit S. D cior, quod iam sunt anni Ia . is, amplius, quod victum est Petro : seuodcumque solveris.

Merito vero eum arguit, cum ex antiqui

dimis codicibus allatis apertum sit dudum ante illud tempus Absolutionis indicati- 'as formulas in usu fuisse , nec eam ab olvendi formam deprecatoriam retro actis

temporibus ante an. 3o sui sic communem apud omneta

Aa secundum respondet S. Thomas c. I. I, ec Masister formam posuit, nec legitur de alia forma, quod aliquis Sanctorum sit Usus 3 nec etiam legitur, quod aliquisistam

formam negaverit: legituet autem , quod

institutor sacramenti dixit: suodcumque sol. veritis quod est majus omni auctore. Ad tertium, cum Anonymus illa objice-get famosos Ac antiquos Magistrum Cuiuialmum Parisiensem Episcopum , Cuirum Dimum Ahisi orensem, & Hugonem Cardinalem sensiste pro forma deprecativa spespondu o lauto praedicto: Primo non constare, quod lia senserint: Secundo , si ita senserint eorum opinionem praeiudicare non posse communi sententiae Magistrorum Parisiis Regentium, qui contrarium sentiunt,

decernentes absque his verbis, Ego te absolvo, Absolutionem non esse per solam

orationem deprecativam. Et ait merito non constare , quod ita

senserint: Guillelmus enim Parisiensis vula tantum Sacerdotem non absolvere propria virtute, sed divina: nam ibi quaerit quando certis in casibus poenitens uni tantum Sacerdoti non potest confiteri , cogiturque Confessionem apud duos Sacerdotes edere, seu partiri, quis ex illis gratia sanctificationis infundat: & ait , utrumque concurrere ad gratiam illam infundendam; quia Confestarius non absolvit more forinsecorum Iudicum, sed magis orationem facit super poenitentem, ut Deus Absolutionem, & gratiam sanctificationis tribuata ac si diceret, eam gratiam a Deo produci, quem ideo sua Sacerdos oratione rogat . Attamen ossicium sanctificationis per Absolutionem , & Benedictionem Sacerdoti tribuit; quo quidem ossicio vincula pe

catorum disrumpuntur in cordibus poenitentium maculae asperguntur , gratiae infunduntur, sed per divini nominis invocationem, ut ait C. II. Quod autem non

negaverit , Sacerdotes habere facultatem remittendi peccata, ex delegata sibi judiciaria auctoritate, ipsemet docet c. q. ubi ait: Idcirco datas esse sacerdotibus Cla- ves Ecclesiin, ut essent, inquit , qui ape- rirent pulsantibus, & introducerent in- istrare volentes , & tanquam ossiciales is misericordiae ipsius , fugientes ad ipsam se tota aggratulatione, & applausu recipe- Hrent reos , absolverent:peccata , remittem Hrent omnibus bonis gratiae, & gloriae , spoliatos a latronibus infernalibus resti- tatuerent , vulneratos misitualiter , di H morbidos coelesti medicina , ac virtute tadivina sacramcinorum medicamentis sa- ,,

narem. D

Obiiciunt denique: Poenitens ipse dum a

Sacerdote absolutionem postulat in Confessione generali , quam partim praemittit accusationi distinctae peccatorum, tantum precatur bacerdotem orare pro se ad D minum Deum nosti um: igitur Ecclesi* mens est, bacerdotem non posse absolvere verbis iniuicativis , sed dumtaxat deprecativiS.

Negoconsequentiam. Primo namque ea Cora

scilio generalis non habet rat nem partis sacramentalis, sed tantum est praeparatio ex parte poenitentis ad accusationem faciendam , & Absolutioncm praecipiendam

cujusi signum est, quod etiam in ea Conium

409쪽

Absolutis debet esse Indicativa dor

sone generali poenitens non soldm sua vota dirigit ad Sacerdotem. sed etiam ad B. Uirginem, B. Michaelem, B. Petrum & Paulum ,

& omnes Sanctos orare pro se ad Dominum Deum. Certum est autem, nec B. Virginem, nec alios Sanctos posse ei opitulari per applicationem Sacramenti, sed dumtaxat per modum suilragii : igitur nec etiam orationem dirigit ad Sacerdotem eo fine, ut sibi per Absolutionem deprecativam sacramen is, tum Poenitentiae largiatur . Quod maxime Confirmatur ex eo, quod Sacerdos ipse ejusmodi supplicationem publice recitet in introitu Minae , & exoret astantes ut pro se precentur , sicut & ipsim et astantes a

Sacerdote petunt mutuo, nec tamen Sacramentalem Absolutionem ab astantibus petit Sacerdos, nec astantes vicissim a Sacerdote ; ac subinde oratio quam poenitens confitendo generatim recitat , est tantii mintercessio, qua Sacerdotem exorat, ut impetret a Deo gratiarum auxilia, quibus debite ad Absolutionem sacramentalem disponatur. Quod etiam praestat Sacerdos, cum sati m subjiciat: Misereatur tui, bc. nec-non

de , Indulgentiam , is assolutio em , bc.

CONCLUSIO SECUNDA .

Amolatio data sub conditione de praesenti ,

praeterito posset esse valida et sub eonditione autem de futuro ebet invalida. Prima fars constat; nam , ut diximus agendo de aptismo, legitime confertur Baptismus sub conditione de praeterito, & praesenti, puta sub hac forma: Si non es baptietatus, ego te baptiro. Quid ni igitur Sacerdos dubitans i an formam Absolutionis legitimc pro tulerit, possit eam repetere sub hac conditione. Si non es a utus, Eoo te absolvo pSimiliter si dubitet rationabili ex causa de te, gitima dispositione poenitentis, poterit hanc adjicere conditionem . Si es recte dispositus, Ego te avolvo. Cujus utique ratio est, quod

eiusmodi conditiones n.)n suspendant esfectum praesentem Absolutionis sacramenta talis, & illae transeunt in absolutas propositiones, dum revera adest conditio prae-

Hactamen absolvendi formula vix utendum est 3 siquidem indicsum esset, quod Sacerdos sub dubio traderet Absolutionem squae debet esse non dubia 3 quamvis enim maximae curae debeat esse Sacerdoti cognoscere

dispositionem poenitentis, dolorem scilicet. Has in Theol. Tom. X.&propositum; ipsi tamen facta diligenti e

cussione credendum est, & ita impendenda Absolutio, nec reputanda materia dubia, quae revera non debet dubia existim ari. Secunda pars est communior apud Theologos, qui varias in elus confirmationem rationes Proserunt, at aha melior, &cm-cacior ratio non occurrit, quam Christi in voluntas, qui noluit judicium sacramentale, & remissionem peccatorum , quae fit ter Absolutionem sacramentalem, provo-untate Ministri posse suspendi de futuro, dum adest legitima, ac sufficiens materia ;quae utique voluntas constat ex communi

sensu Ecclesiae, quae noluit admittere Absolutionem sacramentalem sub conditione suspensiva ipsius valoris, ut constat ec continua praxi, & omnibus Ritualibus, in quibus nusquam reperitur hujusmodi formula Absolutionis conditionalis de futuro. Unde discrimen est inter matrimonium,& alia sacramenta , quod contractus matrimonialis admittat conditiones de futuro, puta cum contrahitur per Procuratorem cui delegans suas committit vices, &per eum

talem conjugem ducit, si ipse procurator postmodum consentiat sicut fieri solet in aliis contractibus. Ita ut non sit absolutus, sed tantum initiatus contractus , nisi impleta conditione ; cujus ratio est quia Christus non mutavit naturam contractus in matrimonio; sed solum illum evexit ad Sacramenti dignitatem. Ablutio autem Bapti malis, v.g. aeque fit perfecta, & completa, sive addatur conditio futura, sive non; &similiter pronuntiatio formae, Ego te bapti-eto, cum sit actio externa , ubi posita est, quantumvis deficiat conditio, similiter fieri non potest, ut ea posita non fuerit. Idem dicendum est de materia, & forma sacra is menti Poenitentiae ; nam eis semel positis , necessario ponitur eflectus, id aest, remissio peccatorum et alioquin non esset signum certum, & esticax eiusdem remissi ouis. Non obstat, quod leges civiles admittant sententiam publicam conditionatam ut suis mensivam dolotis, uti etiam particulares reis missiones conditionales debitorum: & u- militer quod leges Canonicae admittant Abissolutionem a censuris sub conditione defuturo et non enim eadem est ratio de judicio sacramentati s quippe enim Christus

D. voluerit sacramentum Poenitent e su sistere, ac fieri per verba , quae significarent actualem remissionem peccatoIum, ut

410쪽

colligitur ex usu , & praxi Ecclesiae , uti

jam diximus. Dices: Sacerdos per illa vetba , absolvo te, non solum absolvit a culpa; sed etiam a poena temporali, saltem partialiter, juxta proportionem satisfactionis , quam imponit, & tamen ab ea parte poenae non absolvit absolutc , sed tantum sub conditione satisfactionis postea impicndae de futuro 3 & consequenter suspendit effectum Absolutionis quoad eam partem: igitur pati ratione eum suspendere potcst quoad remissionem culpae .

Respondeo revera suspendi effectum partialem Absolutionis, clo nec ponatur ejusmodi satisfactio 3 quia videlicet remissio scenae non est primarius elus Absolutionis effectus, sed veluti secundarius; unde non mirum, si hic suspendi possit, donec satisfactio impleatur. Secus autem est de remissione culpae, quia clim sit primarius est clus, non potest suspendi quin irritum

sit Sacramentum.

QUAESTIO QUINTA.

suisnam sit effectus absolutionis Sacerdotalis, seu quomodo remittat reatum culpae , ,pq . Notandum primo, certum esse, & suffcienter constare ex jam pluries dictis, in hominis peccatoris juslincatione ,

revera peccatum dilui quoad reatu in culpae, & non solum tegi, seu non imputatis nam praeter quam quod Scriptura sacra constanter asterit, peccata dimitti, duleri, tolli, hominemque ab iis mundari, & su. per nivem dealbarii unde homines, quibus peccatum dimittitur, appellantur is, amiel Dei, sancti is immaculati: quae omnia vere, di proprie dici non postulit, li pec-c3ti macula remaneat, quae Dei oculis cuncta cognoscenti Stegi non potest 3 ac subinde homo propter ipsam necessario odio haberetur a Deo: siquidem Sapientiae I . Odio sunt Deo impius,-impietas Uus. Unde Concit.. Trid. lusi. s. in decreto de peccato originali, Can. s. desinit: Si quis per Iesu Christi D. Nostra gratiam, qua in Baptismate confertur , reatum originalis peccari remitti ne .gat , aut etiam asserti non tolli solum id, quod, propriam peccati rationem habet,seae illud dieit ian:u hi radi, aut non imPutari, anath. A. bimili modo diccre potuisset:

Art. II. Quaest . .

Si quis per Jesu Christi D. N. gratiam, quSin sacramento PCenitentiae confertur , rea tum actualis peccati rc mitti negat, aut etiam asscrit non tolli totum id quod veram,& propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi , aut non imputari , anathema sit. Certum est igitur per sacramentum Poenitentiae reucta peccatum dimitti , quoad reatum culpae: quomodo autem id fiat, controvertitur apud Thcologos. Notandum fecundo, varia fuisse , maxime apud veteres I heologos circa virtutem Absolutionis placita. Primδ namque aliqui cum Hugone victorino lib. I. de Sacram. Par. Id. c. 8. & Richardo item Victorino I. p. lib. de potestate ligandi, atque solvendi. c. I 2. docuerunt, Sacerdotem absoIvere a poena aeterna dubita peccato, postquam Deus solus ante Sacei dotis Absolutionem reatum culpq remiserat. Secundo, nonnulli, cum Joanne Medina tr.2. de Poenit. q. 8. dixerunt, per Contritionem absolvi homines a culpa, & a . pinna aeterna, non tamen ab exilio patriae coelestis; quam utique patriam, quia Sacerdos absolvendo aperit, ideo dicitur habere claves regni coelorum. Tertio , docuerunt aliqui, maxime Nominales cum Ochamo relato a Gabriele dist. I 8. q. I. homines absolvia culpa, & a poena per Absolutionem Sacerdotis, non re ipsa susceptam, sed in voto: unde quando postmodum conceditur Absolutio, homo solvitur ab obligatione confitendi , ac subjiciendi peccata dimissa clavibus Ecclesiae. suarto , Alexander Alensis , &Seraph. Doctor docere videntur, potestatem Sacerdytis non valere circa remissionem culis yy, aut pinnae aeternae, sed dumtaxat circa remissionem poenae temporalis 3 quae aliquando dicitur Absolutio a peccato, juxta illuda. Machab. c. I a. Sancta ergo, & salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur , hoc est a poena peccatis debita. suinto dcnique , nonnulli docuerunt cum Magistro sentent. in a. dist. I S. Sacerdotem, ctim profert illa verba: Ego te absolvo, sollim significare quod declaret hominem absolutum a peccatis per prqviam contrioncm . Contra quos omnes sententias militandum erit in Conclusiotae prima. Notandum tertio ex Doctoie subtili dist.Iy. NM. auctoritatem absolvendia peccatis, s quam Oaristus nomine elavis regni caelorum expressit, ) este triplicem: Auctoritas , ninquit, judiciaria sententiandi coelum ., huic aperiendum, vel apertum esse , is,D Pom

SEARCH

MENU NAVIGATION