Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus decimus. De sacramentis in genere, et de baptismo, poenitentia, ac extremaunctione

발행: 1744년

분량: 633페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

Do Contritione. I

., ipsi Ecclesiae in vinculo pacis per con-- nexionem charitatis adhaerescunt . Ubi non obscvrc significat , se sermonem instituere de charitate habituali , & gratia sanctificante . quam propter defcchionem ab Ecclesia habere non possunt adulti , qui Baptismum Ecclesiae extra Ecclesam percipiunt. adde quod etiamsi S. Augustinus Ioquatur de charitate actuali , nihilemen ex eo evincitur contra nostram ac sertionem et ultro namque fatemur sacrifici tim contriti cordis , nisi vel sit formalis actus charitatis, vel saltem virtualiter eum

continens, & in idem objectum charitatis tendens , nihil prodesse . Urgebis: Si actus Contritionis non sit distinctus ab actu formali amoris Dei, consequens est, vel quod sit idem formalis a

eius amoris, vel quod ipsum virtualiter contineat . Sed neutrum dici potest: quia actus detestationis est recessus a peccato tanquam

malorum omnium maximo: actus autem

amoris est accessus ad Deum tanquam bonorum omnium ortimum: at accessus, &recessus illi sunt duo actus distincti et igi-

ur , &c. Secundum et lain dici non potest: nam actus charitatis est omnium perfectissimus i igitur non potest includi virtualiter in aliu Contritionis , qui minorem habet perfectionem : nam continens virtualiter nobilius est contento . Nego minorem: Et ad primam ejus proebationem dico, eundem actum amoris eo se simul saltem virtualiter , & aequivaIenter accessum ad Deum , ut summum bonum, ac recessum a peccato , sicut &idem actus Contritionis, qui formaliter est recessus a peccato, & detestatio illius, disi item virtualiter, ac aequivalenter est accesius ad bonitatem divinam F quia videlicet ratione ejusdem motivi , unus horum motuum necessario ex alio sequitur, si uterque clica idem objectum formale , & terminativum occupetur: nam eo ipso, quo quis detestatur peccatum propter Deum

summe diligibilem, etiam Deum diligit, sis

cute converso aliquis detestatur peccatum saltem virtualiter, dum in Deum, ut sum

me diligibilcm propter se, tendit actu , di

ancetu amoris . Unde idem actus est simul Prosecutio, & fuga. accessuS , dc recublus, quia sic ri non potest , ut quis accedat ad Deum per aetum dilectionis , dicharitatis, quin recedat, & fugiat a FG Cato, quod ipsi maxime advel satur. ad serandam probationem dico, Contritimnem non este actum imperfectiorem ipso actu charitatis; quippe cum ex dictis, ipse

sit actus amoris, quamvis non ita explicitus, ac si tenderet in Deum per modum prosecutionis: Hinc actus Contritionis, de charitatis solum videntur disterre, quantum ad modum tendendi in Deum 3 quia actus charitatis tendit in Deum Per modum Pr secutionis, & quatenus obiicitur ut sum mum bonum, & summe diligibile ; ae uavero Contritionis tendit in Deum , quatenus propter ipsum fugit, ac detestatur peccatum , prout ipsi opponitur; sicque actus

charitatis immediate terminatur ad Deum, ut summum bonum, mediate vero ad peccatum, quod detestatur , quatenus ipsi sum. mo bono oppositum: actus vero Contritionis immediate terminatur ad peccatum detestandum, & mediate ad summam Dei bonitatem , propter quam peccatum aversatur.

Unde fit, quod actus Contritionis ab actu charitatis solum discrepet penes diversam tendentiam in idem obiectum , & secundum distinctam ejusdem oblecti connotationem mediatam vel immediatam. Cum enim illa duo objecta sint ita connexa, scilicet

Deus ut summum bonum, & summe amabile, & peccatum ut summe odibile , quod unum sit aliquo modo propter aliud , inde sit, quod uno, &simplici actu utrumque objectum ponit attingi . Quapropter Contritio dici potest amor ini per modum

fugae; quia non est sola prosecutio divinae bonitatis , sed simu I fuga seccati, quatcnus ostensivi Dei. Et consequenter constat .seeunda pars nolirae astertionis, nempequod Contritio charitate perfecta possit esse actus formalis charitatis . paret etiam tertia para: videlicet quod Contritio necetiario debeat esse actus aut elicitus mediante habitu charitatis dum elicitur ab homine justificato 3 aut saltem acharitate impetatus quando videlicet illa peccati detestatio habet actum charitatis specialiter sibi adjunctum; ita quod ad ejusin di detestationem non susticiat, quod fiat ex motivo obedientiae, aut Religionis, aut nitentiae , sed necessario fieri debeat ex motivo charitatis: Tum, quia, ut diximus ex Concilio Tiidentino, ut Contritio sit sustificativa extra bacramentum, debet esse Charitate perfecta, hoc est, fieri propter motivum charitatis, vel ab ipsa charitate elici.

Tum uia non fit prache peccati remissio sine

432쪽

dilectione Dei, ut diximus ex Scriptura sa-lcra ac subinde illa Contritio debet este

elicita a charitate, vel ab ea imperata. Haec omnia confirmat Concilium Triden.tinum sus f. eap. o. ubi docet Pinitentiam ab amore Dei exordium sumere 3 ait enim de Poenitentibus: Disponuntur autem ad ipsam iustitiam , dum meitati divina gratia , , adiuti ... a divinae iustitiae timore, quo uti-nter eaneutiuntur ad eonfiderandam Dei miser,

eordiam se eonvertendo; in spem eriguntur, s- dentes Deum sibi propter Oristum propitium fore, illumque tanquam omnis iustitue sontem

diligere inestuvi, ac propterea moruntur ac

versus precata per odium aliquod, is detestationem, bae. Quibus verbis docet Concit iumveram Contritionem debere necessario oriri ex amore Dei: nam peream homo disponitur ultimo ad gratiam sanctificantem serquam constituitur in civitate Dei: nullus mutem pertinet ad civitatem Dei. nisi per amorem Dei usque ad contemptum sui, ut docet S. Augustinus lib. q. de civitate cap. ult. Igitur contritio necessario debet am rem vel praesupponere , vel habere annem Rum, si non formaliter saltem imperatim , hoc est, s non praesupponat, vel non habeat annexum formalem actum amoris , saltem a charitate, & amore Dei debet impe- Tari . Contritio enim est detestatio peccatorum propter Deum,ac subinde necessario pr*supponere debet aliquem actum voluntatis circa Deum: sed non est intelligibilis alius a-OEs pr*ter amoreme ex eo enim quod Deum amamus, detestamur offensam ipsi irrogatam: igitur cum Contritio includat odium peccatorum propter Deum , necessario fieri debet ab amore, & elici ex motivo charitatis.

Diras et Si dilectio Dei necessaria sit ad

veram Contritionem , igitur superflua est Contritio ad remissionem peccati. Cons quentia patet: nam , ut iam pluries diximus, actus charitatis lassicit ad justificati nem, & peccati remissionem . Ergo dum praecedit Contritionem, revera confert ad remissionem peccati , & sic nihil remitetendum relinquit Contritioni. Nego consequentiam et vel enim actuscontritionis est idem cum actu amoris Dei, vel cum habet annexum. Si primum: Contritio non est inutilis ad justificationem: quippe clim ipsa sit ad eam ultima dispositio:

ii autem solum actum amoris habeat annexum, ita quod actus detestationis peccato. Tum praecedat 3 ac postmotam sequatur a-

ctus dilectionis I aut viceversa, non potest

fieri plena peccatorum remissio extra S cramentum , donec uterque actus fuerit elicitust quando enim quis recordatur peccatorum , non sufficit sola dilectio Dei absque Pqnitentia actuali , neque fieri potest, ut quis Deum diligat, & record tur se Deum offendisse, quin illico detestetur illam ostensam, sicque Deum amando dolet , quod eum ostenderit, & d

lendo Deum impensiis diligit.

QUAESTIO SECUNDA.

sualiter , is quando Contritis haleat vim ;b e euiam remittendi peccata.T Am aperte liquet ex dictis, Pinitentiam,

& Contritionem habere vim remittendi quaecumque peccata; non quidem so

maliter, sed sollim dispoliti vc , ut docuimus in nono volumine, agendo de justificatione , quod etiam significat Concilium Tridentinum s s. c. . cum ait, Contriti vis motui, in homine post Baptismum lapsa ,

demum praeparat ad remigionem peccatorum ,

fi eum Mueia divinae miseraeordiae , is voto praestandi reliqua eoniunctus sit , qua ad rit.

suseipiendum Me Sacramentum requiruntur . Ouitius verbis aperte docet, Contritionem

esse quidem dispostionem ad consequendam peccatorum veniam , non vero esse

ejusmodi peccati remissionem formalem forma namque non potest este dispositio vad seipsam, quippe cum inter dispositionem, & formam exerceatur aliqua causalitas quae necessario disti lictionem supponit. Duo autem hic supersunt determinanda . Primum , utrum Contritio ante realem Sacramenti susceptionem , se statim ac ipsa formatur, conferat ad peccati remissionem obtinendam: Seeundum, qualisi& quam intensa este debeat ad ejusmodi inelium producendum . Notandum primo, omnes Theologos invicem convenire quod Contritio, urgente mincessitate, & imminente mortis periculo su Di ficiat ad obtinendam peccati remissioncm citra Sacramentum, cum voto illud suscipiendi, si Sacerdos haberi posset: quemadmodum epistola 28. de Contritione Cathecumeni docet S. Bernardus, ubi non adest occasio& facilitas suscipiendi baptismi. Idque aperie tradit Concilium Tridentinum loco supra laudato, ubi ait . Meet prperea D

433쪽

De Contritione.

V Duodus etsi Contritionem hane aliquandoeharitate perfictam esse contingat, hominemque

Deo reconciliare , priustuam Me Sacramen. tum actu reeipiatur, ipsam nihilominus recon-ediatiovem ipsi Coatritiovi fine Faeramenti is, io , quod in illa includitur , non esse adscribendam. Uerlim non desunt qui existiment cum Estio. in sedist. I . s.2. neque ordinaric , neque frequenter , ac multo minus semper, sed raro fieri, ut ante actualem Sacerdotis absolutionem peccator sit abso-Iutus coram Deo et quae utique sententia Utrom vera sit nec ne, determinabitur in prima Conclusione .

Notandum seeundo, objectum aliquod posse tribus modis magis diligi, aut odio haberi , quam aliud. Primo quidem objective,

quando ei volumus , & optamus majora bona, quam velimus alteri: Secundo intenis suc, quod diligitur cum majori conatu , di ampliori fervore, quam ullum alterum: itaut actus amoris erga istud, plures habeat gradus intensionis, quam quicumque alius actus amoris erga aliud objectum. : Tertio denique appretiative, quod pluris aestimatur, quam aliud ; ita quod propter obj ctum dilectuin consequendum , vel conservandum, quodcumque aliud omittatur, sive interim illud obiectum dilectum intentius, & majori cum conatu ametur . sive non . Sic Deum dicimur appretiative diligere , dum eum cuicumque rei diligibili Praeferimus . Simili modo dicimur aliquid appretiative odisse, seu per comparationem

ad aliud, dum optamus potitis pati quodlibet aliud malum, quam istud; sic dicitur

quis peccatum odisse , dum optaret magis malum quodlibet perpeti, quam peccatum admittere, & Deum lethaliter offendere. Porro amor ille sicut de dolor intensivus, di appretiativus in eo differunt maxime ,

quod ille se teneat ex parte subjecti , &facultatis , quae cum majori , vel minori

conatu operatur et appretiativus autem ex

parte objecti, quod pluris sit in suo genere amabilitatis , aut odibilitatis . Notandum tertio ex Seraphico Doctore iu

. at .ari. p. i. art. a. qu. I. Intensionem amo

ris a tiarn esse sensitivam, aliam intellectua- Iem, Prior comitatur actum appetitus sensitivi: posterior autem actum voluntatiS , quatenus voluntas est et Prior assimilatur amori, quo mater filium diligit cum Cordis teneritudine: posterior vero amori Patris. qui eumdem filium diligit, cum ani

et s

mi constantia, ac firmitate et quippe cum se periculis exponat pro eo vel ditando ,

vel conservando .

Insuper in voluntate alia est amoris intenno secundilm portionem inferiorem, Acyovenit ab anima , quatenus est conjuna corpori; alia vero secundi im portionem superiorem, quae regulatur secundum fidei.& gratiae dictamen , quaeque consistit ire majori aestimatione unius objecti propter se voliti, quam in aestimatione alterius. Certum est autem , quod Suilibet teneatur Deum diligere magis, quam patrem , aut matrem, amore rationali, seu intellectuali,& secundiim portionem superiorem, saltem appretiative , quam quodlibet aliud ob istum creatum. Certum pariter est , quod non teneamur Deum plos diligere, de magis intensive secundum teneritudinem , Ac luxta portionem inferiorem voluntatis: sia quidem sanctissimi etiam quique viri experiuntur, se habere majorem cordis teneritudinem effa filios , quam erga Deum , magisque affici dolore sensitivo de morte filiorum, quam de amissione Dei per peccatum , tametsi mallent omnia alia non esse, & omnes filios amittere, quam Deum offendere mortaliter. Quaeritur autem, umtium alia ratione teneamur Deum magis

diligere, ac proinde per Contritionem magis poenitere .

CONCLUSIO PRIMA. Contritio per a suffieit ad remissionem

pereati rima Sacramentum, etiam praemter cab um necessitatis, sine reali sust tione Sacramenti , dummodo adsit votum illud suscipiendi. Haec est communior apud Theologos , & probatur primo authoritate Scripturae et siquidem non minoris est efficacitatis Contritio in lege Evangelica , quam in Mosaica et sed in hac suificiebat ad obtinendam

peccati remissionem, statim ac crat Concempta et igitur & nunc ad id suffciet. Major constati siquidem gratia novae legis longe

abundantior est, quam veteris, & faciliori modo jam obtinemus peccatorum remissi nem, quam obtinuerint Synagoge filii. Minor vero probatur; Primo quidem exemplo Pavidis, quia. Reg. cap. I 2. vix perpq nitentiam ad Deum conversus protulit haec duo verba: Pereavi Domino , cum statim audivit a Nathan Propheta : Dominus quoque

hamula peccatum tuum . Ubi signamre

434쪽

rs Tract. I. Disp. II. Art

dixit: Dominus transtulit , ut significaret , quod statim ac formatus fuit a Davide Contritionis actus, illico Deus ipsi indulgentiam concessit.

Quod ipsemet regius Propheta. testatur, cum t Plat. 3I. Dixi , conmebor adversum me iniustitiem meam Domino ,-tu remisimimpietatem pereati mei. Ad quae verba ad- . i S. Augustinus; Non iam pronuntiat in . quit , sea promittit se pronuntiaturum, b, i se iam dimittit: astendite statres, magna res, dixi pronuntiabo, & tu dimisisti ; quia eo ipso quod dixit, pronuntiabo, ostendit, quia

nondum pronuntiaverat: hoc ipsum dirare pro- untiabo , pronuntiare est: ideo tu remisisti impietatem cordis mei a Consessio vero mea adas nondum venerat, dixeram enim . 'muntiabo auersum me: veruntamen Deus audivit docem cordis mei: Dex mea in aure nondum erat; sed raris Dei iam in corde erat .

Addit Propheta : Pro bae , idest propter

hoc, orabit ad te omnis Ianctus in tempore portuno, ut nimirum etiam statim per Contritionem resurgat, & similiter peccatorum veniam obtineat. bubscribit Cassiodorus ad eadem Psalmi verba , dicens :Magna pietas Dei , quod ad suam promisso, Rem pereatum dimittitur , Dotum enim pro

operatione Iudicatur .

Colligitur eadem veritas ex illis verbis Etechielis 33. Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit; os impietas pii non nocebit ei, in quacumque die conversus suerit ab impietate sua . Ubi dies pro hora, vel momento accipitur, juxta phrasim Hebraicam: bicut cum Adae dixit c gen.

2. In quacumque die comederis ex eo , mo ae moneris. Ex quibus sic licet argumentari et Eodem modo Ioquitur Propheta de recuperatione justitiae per conversionem peccatoris, quomodo de illius amissione , &Jactura per aversionem justir sed justus statim adveniente peccato perdit justitiam et

igitur peccator ad Deum conversus per veram contritioncm charitate formatam , statim liberatur a peccato et alioquin incie , qua conversus fuerit , nocebit ipsi sua impietas is Confirmatur ex verbis Isaiae go nam ubi vulgata Editio legit: Ad vocem clamo is tui, sauim ut audierit Dominus respondebit tibi . o. Interpretes vertunt et Cum reversus ingemueris ; tune salvus eris et ubi signanter dixit, tunc, ut significaret, nullam interyoni moram iniet revellionem peccatoIis

. III. Sect. I. Quaest. II.

per gemitum Contritionis, & salutem msusdem per iustificationis gratiam . Quod utique praeclarc sic expendit sanctus Leo epist. 8y. alias I. ubi loquens de satisfactione, & reconciliatione non deneganda, sin aliter renitentibus, ait; res autem qui in tempore necessitatis, is in periculi urgentis instantia, praesidium P nitentis, is mox recon-eiliationis implorant, nee satisfactio interceenda est, nec reconciliatio deneganda, quia miti rieordiae Dei nee mensuras possumus ponere, nec tempus definire; apud quem nullas patitur omnis moras conversio , dicente Dei Spiritu per Prophetam: Ctim conversus ingemverit, tuno salvus eris. Licet autem ibi dumtaxat loquatur de finaliter penitentibus, nihilominus cum usurpet verba Prophetae , significat, quod sive in necessitate, sive extra illam, clim .aliquis Conversus ingemuerit 3

tune, idest, his ipso instanti, & sine aliis

qua mora salvus erit: ac subinde non esse ullum periculum, quod ipsi in extremis p sito concedatur reconciliatio in foro Ecclesiae, cum jam apud Deum vere fuerit reconciliatus. Eodem modo ham Prophete verba interpretatur Celestinus Papa in epistola ad Episcopos Galliae cae. 2. ubi ait ; Uera conversio mente potius , quam corpore tametienda est, dicente Propheta: Si conversus fueris , salvus eris . ,, Probatur feeundo, ex Bullis summorutra

Pontificum Pii V. Gregorii XIII. & Urbani VIII. in quibus damnantur hae Baii

propositiones; haec quidem nu.3I. Charitas persecta, b, sincera, quae ex corde puro, , eonseientia bona, O, Ne nonua, tam in C techumenis , quam in p(nitentibus , potest esse e remissione preeatorum . Et ista num. 3T,

Per Contritionem etiam cum charitate perν-cta, em eum votos ripiendi Iaeramentum coniunctam, non remittitur crimen extra casum

necessistis, aut marinis, sine actualis rapti

ne Sacramentorum Qui enim damnant hane doctrinam , consequenter asserunt , Co tritionem conjunctam cum charitate perfecta, & voto bacramenti, remittere crimen extra casum necessitatis, aut martyrii , sine actuali susceptione Sacramenti Poenitentiae et ac subinde censent, talem Contritioncm eiusmodi vim habere , quotiescumque illa piaesens aderit is Confirmatu ex Catechismo Pii Uia ubi ,, agens de Conti itione num Sp. ait. Neque hac in re desperent fideles de summa

Dei bonitate , dic iacmentia , is enim

435쪽

De Contritione.

MM IDcem nostrae salutis cupidissimus sit, nullam moram, ad tribuenda in nobis veniam is interponit , sed paterna Charitate complectitur simul atque ille se collegerit . Et infra nutata. Ipsa certe Contritio, inquit Propheta, cor contritum, & humiliatum Deus non despicies. Quin etiam

statim , ut eam mentibus nostris conceptis mus , peccatorum remissionem nobis a

Deo tribui, alio loco ejusdem Prophetae verba illa declarant: Dixi, Confitebor ac venum me iniustitiam meam Domino, tu remisisti impietatem pereati mei . Atque ejus rei figuram in decem Ieprosis animadvertimus, qui a Salvatore nostro ad Sacerdotes misit, antequam ad illos per- , , venirent, a lepra liberati sunt. Ex quo licet cognoscere, verae Contritionis, deri qua supra dictum est, eam vim esse, ut ,, illius beneficio omnium delictorum veri niam statim a Domino impetremus.

Adstipulatur etiam ratio Theologica, siquidem Contritio est ultima dispositio ad gratiam sanctificantem: ac subinde ubi semel perfectc posita est, etiam simul praesens adesse debet gratia sanctificans: posita enim ultima dilpositione, ponitur forma: sed gratia sanctificans de via ordinaria non stat cum peccato; igitur Contritio necessario, & infallibiliter infert remissionem omnium peccatorum.

Deinde, Contritio vel est formaliter actus charitatis, aut virtualiter . vel saltem charitatis actum annexum habet 3 Sed, ut diximus supra , charitas necessario secum infert peccati remissionem 3 siquidem amor Dei hominem vere Dei amicum constituit; nam Prov. S. v. II. Ego diligentes me diligo. Eccli. 3q. v. is. Oculi Dei in diligentes se. Ioan. i. c. q. v. . Omnis qui diligit, ex Deo natus es. Et v. Ici. Deus ebaritas ess, is, qui manet in ebaritate, in Deo manet,-Deus m eo. Joan. I. v. 2I. esui autem diligit me, diligetur a Patre meo. Et v. I S. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, is Pater meus diliget eum, em ad eum veniemus sper gratiam sanctificantem apud eum mans

nem faciemus. Deus autem mansionem facere non potest in anima peccatrice, nec vicissim anima peccatrix in Deo manere

potest, ac subinde cum Deus odio habeat

nandum est de remissione peccati per Contritionem in aliis peccatoribus , quam in Magdalena Ppnitente et sed ipsi peccata non fuerunt remisia virtute Contritionis, &dilectionis statim, ac illius actum formavit liquidem Lucae 2. Christus de ea dixit: Re mittuntur ei peccata multa , quoniam dilexit multum, quibus significat se in praesenti ei

peccata dimittere , ratione antecedentis ais

istus Contritionis, & charitatis. Id eonfirmat Estius exemplo Martyrum Genesi, & Emerentianae, qui bapti rati leguntur in sanguine suo , quibus potius tribuendus videretur Baptismus flaminis ,

quam Baptismus sanguinis , si ille , scuthic , vim haberet statim justificandi: sic &S. Paulus licci mirabiliter conversus ac proinde habens perfectam Contritionem . nihilominus audivit ab Anania Act. a. Surge de ablue peccata tua et igitur ejus Contritio non habuit vim statim peccata remittendi . Nego minorem. Cum enim converso Magis da lenae extraordinaria fuerit, & praestanti sima habuerit verae, ac perfectae dilectionis ligna, non dubito, quin antequam Christus de ea diceret , Remittuntur ei peccata munta , dcc. revera eam fuisse a peccatis munis datam virtute Contritionis 3 Unde verba illa non significabant remissionem fieri, sed jam esse factam in instanti dilectionis.&Contritionis: sicque erant remissionis facto declarativa, aut saltem illius confirmativa non secus ac verba Sacramentalis Absolutionis; quando proferuntur super peccatis semeI dimissis, ouae simul significant pecca, tum esse revera dimissum quoad reatum cuI-pae; & insuper ill ud solvunt quoad reatum pqnae, & indignitatis . Hinc etiam postea

in te uecto aliquo temporis spatio , iterum Clarillus eidem Magdalenae dixit, Remittuntur tibi peccata tua, quae verba non significabant iteratam peccati Absolutionem, sed prioris confirmationem , sicut clim Marci

Mulieri jam sanatae a profluvio sanguinis dicebat: Filia, fides tua te falaam fecit. vade in pace, O, Uro fana a plaga tua. diec obstat, quod S. Augustinus homil. 32. Inter So. de ea dixerit. Aerassi ad Domis peccatorcs, di diligat diligentes se, necessse est, quod qui diligit Deum, solvatur a Peccato, ut a Deo dilibatur.

. Odieii primo Estius: Non aliter ratiosi

num Immunda, ut rediret munda , accessit aegra , ut rediret sana, accessit confisa, ut rediaret prosti a. Hoc, inquam , non obstat 3 l

quitur enim de accenu, prout simul complectebatur primam voluntatcm accedendi, vel

certe de illo tempore, quo forte ad Domia

436쪽

a g Trast I. Disp. II. Art. III. Seta. I. Quaest. II.

ni praesentiam accedens, nondum habebat Contritionem charitate persectam .

Ad exemplum M. Martyrum Genesii, &Emorentianae dico, eorum peccati remissi

nem potitis adscribi Baptismo sanguinis ,

quam flaminis. Tum Quia , ut optime inquit Bosco disp.6. nu. 82o. Baptiimus sanguinis certior est, ctim sit actus aliquisexternus: Tum, quia essicacior est , utpote delens omnem culpam , & omnem p*nam debitam: Tum denique, quia ordinaric includit, aut certe supponit Baptismum flaminis, quandoquidem mors Propter fidem Christi sit actus excellentissimus charitatis, saltem materialis, juxta illud dictum Christi apud Joan. cap. II. v. IJ. Mamiorem hae dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis . Denique ad exemplum S. Pauli responderi potest Ananiam sic fuisse locutum , vel quod dubius erat, utrum S. Paulus perfectam habui stet Contritionem, quae sucsceret ad obtinendam veniam peccatorum.

vel quod judicabat adhuc superesse eluendas scenas temporales Peccatis rc missis debitas, quae licet non inficiant animam, tamen dicuntur peccata eo ferc sensu , quo concupiscentia dicitur peccatum, quia oritur a peccato . Dicuntur autem ejusmodi poenae ablui in Baptismate , quoniam per Sacramentum Ablutionis relaxantur , &condonantur.

Odieii seeundo; Non majoris est effcacitatis Contritio in pqnitente cum voto suscipiendi Sacramenti Poenitentiae, quam in Catechumeno cum voto suscipiendi Ba-

Itismatis; sed in hoc non suffcit ad remiseionem peccati, donec baptigetur; nam , inquit S. Augustinus tracto IJ. in Joan. suantumcumque Catechumenus proficiat, ad hue sarcinam iniquitatis suae portat , non illi dimittitur donee venerit ad Baptismum. suomodo non caruit populus Israel populo aEυ-ptiorum, nisi eum venisset ad mare rubrum: se nec pressuris precatorum nemo caret , nisi elim ad fontem Baptismi pereenerit . Igitur nec alicui pq nitenti quantumvis contrito dimittitur peccatum, donec Sacramentum Absolutionis receperit. Nego minorem 3 Et ad S. Augustinum dico, vel ipsum loqui de eo quod fit communiter, quia videlicet pauci sunt Catechumeni , qui revera perfectam habeant Contritionem ante Baptismum I unde fit, quod sedinarie maneant in peccato, donec baptiγentur . NI fgnificare voluit non poste obtineri peccatorum remissionem quoad poenam, & culpam integram nisi per Baptismum; quamvis enim Catechumenus obistineat remissionem culpae virtute contriti nis; communiter tamcn superest reatus pq-nae adhuc eluendus . Vel denique dico S. Augustinum ibi loqui de Catechumenis qui

negligunt ad Baptismum accedere , ac subinde non habent emcax desiderium, & votum suscipiendi Baptismi, nec consequenter pei sectam Contritionem. Unde praeclare S. Lernardus epist. I. ait. Ilaut nulla ei paenitentia remittitur precatum , si, cὰm possit, non restituitur ablatum , sic huic nucla prodes fidei, s, cum possit, non percipit=cramentum Baptismi , quamquam O, sdem randincitur non habere perfectam, sic negligit, vera enim, ena nes universa praecepta

complectitur : Eli autem rei veram, ipsumque praecipuum praeceptum et merito ergo non sae lis , sed plane rebellis, atque contemptor reputabitur , quiquis obedire renuerit: quomodo aenique factis, qui Dei eontemnit Sacrame t m r Quod autem ea mens fuerit S. Augustini, apparet ex ipso textu , ait enim a Ne quis arrogans eo quod habeat abundantiam a Acujus gratiae dedignaretur baptietari

Eapti mo Domini . Postque statim sudiicit 3

secantumcumque Catechumenus efficiat, &c. Oficies tertio : Concilium I ridentinum sessI3. cap. . loquens de praeparatione ad Eucharistiam, ait : Ecclesiastica autem consuetudo declarat eam probationem necessariam esse , ut nullus sibi eo ius mortalis pereati quantumvis sibi contritus videatur , uosque

praemissa saeramentia Confisone ad sacram

Eucharacliam accedere debeat et Et Canone II. Statuit , atque declarat sancta ipsa D- nodus illis , quos conscientia peccati mori igradat , quantumcumque etiam se contritor

exsiment, habita copia Confisoris necessario praemittendam esse Confessonem sacramentam lem et sed ad debitam dispositionem prae- requistam ad Eucharistiae sacramentum dein bile suscipiendum lassicit mundatio a peccatis et jgitur cum praeter Consectionem

Concilium adhuc requirat absolutionem , signum est , quod non censeat Contriti nc m habere vim remittendi peccata citra casum necessitatis, absque reali susceptione absolutionis sacramentalis . Distinguo minorem : Suffcit mundatio a

peccatis vera , concedo : existimata tantum, nego. Concilium autem non negat

437쪽

De Contritione. grylassicere veram , & perfectam Contritio.

nem ad debitam receptionem Eucharistiae, sed dumtaxat, Quod non susticiat existimata ut talis: Uncie etiam non dixit: suantumvis eontritus sit, sed quantumdis contritus sibi videatur: & quantumcumque se contritos existimenti ut nempe removeat, & coerceat quorumdam nimis sibi temere confidentium vanitatem, & praesumptionem, qui existimantes se habere perfectam Contritionem, quam tamen revera non haberent, negligerent, ac spernerent beneficium absolu- Nonis, quam facili negotio, data opportunitate Consenariorum, post ni obtinere.

Adde quod, clim vera Contritio debeat esse actus supernaturalis, vix quis Cognoscere potest utrum illam habeat, necne: oim cnim intellectus noster pro hoc statu Pendeat in suis operationibus a phantasmatibus, nec judicare possit quando aliquis actus sit supernaturalis: idcirco merito suadet Concilium, ac praecavet, ut ne quis prius accedat ad Euchari illam, quam adhibuerit media, & remedia, quibus certior, & securior esse potest, se non esse prorsus indignum participatione tanti sacramenti : Nam, inquit ibidem Concilium cap. T. M quo magis sanctitas, & divinitas coele- D stis huius Sacramenti vero ChristianoM comperta est, eo diligentius cavere ille , , debet ne absque magna reverentia , di si sanetitate ad peicipiendum accedat. ob lates quarto: Catechismum Conc. Tridentini dicentem num. o. suoniam pauci admodum ad hune ( Contritionis ) gradum pervenireaei, fiebat ut a paucissimis hae via pereatorum venia speranda euet , quare necesse fuit ut clementissimus Dominus faciliori r eisne communi bo inum saluti consuleret ;quod quidem admirabili eonsilio ejecit, eum clades regni ee sis tradidit. Igitur paucissimi sunt, qui per Contritiovem ante Sacramentum veniam consequantur.

Responaeo: Nihil inde adversus nostram assertioncm elici 3 quippe licet consideremus paucissimos esse, qui perfectam contritionem eliciant, tamen semper foret ve

rissimum, quod qui perfecte Contritionis

haberet actum, sive in necem tale, sive ex.era necessitatem, revera peccati remissionem obtineret, ex quibus apparet, quam

inanibus, & levibus fundamentis nitatur Particularis Eslii sententia.

CONCLUSIO SECUNDA

OOntritio ut si perfecta debet det ri pret a catum super omnia mala, si non intenosive, saltem appretiativo ; ae subinde, ut iu

sti et extra Iaeramentum, non requiritur aliis

qua intensii gradualis . Haec videtur este sententia Serapnici Doctoris in . dist. Id. par. I. art. 2. quaest. I. ubi ait: Dicendum quod cum quaeritur de Suantitate doloris, dolor potest dici displicentia rationis, vel passio ex hac resultans in sensualitate. Si hoc secundo modo a ciscipiatur, dico, quod non est necesse magis dolere de peccato, quam de re tem porali r nec etiam necesse est dolere, quia non est in potestate cujuslibet; talis enim dolor non consequitur amorem, sed consequitur ipsam affectionem, &affectio experimentatim cognitionem 3 &quia non omnes habent experientiam divinae dilectionis, ideo non omnes ita sensibiliter dolent de peccatis: tamen quod magis etiam sensibiliter doleat aliquis de peccato, quam de aliquo damno, hoc est perfectionis, & congruum, nonnem cestarium. Sed in quantum dolor dicitur displicentia rationis, sic dico, quod displicentia mensuratur secundum quan- Πtitatem charitatis. QuantitaS autem Cha- Hritatis dupliciter potest accipi, vel in se, ,,uci in comparatione ad alios amores. In ta

la, sic dico quod est parva, & major, & ,,

maxima. In comparatione ad alios, sic ridico , quod vindicat sibi dominium in ,, corde, quamdiu est, nec unquam ibi est, nisi sit domina: unde dico, quod ad hoc, quod aliquis habeat charitatem, necesse est quod diligat Deum super omnia. Dubitas, quid sit diligere Deum super omnia 3 Hoc autem est s prosequitur S. B vadentura diligere Deum iu per omnia, quod pro nullo damno, vel commodo velit offendere Deum: sic intelligendum de displicentia Contritionis: unde dico, quod peccatum debet tantum displicere rationi, quod nullo pacto, nullo commodo, vel incommodo velit in ipsum consentire, vel consensisse: quorum voluntas, quae ex aliqua causa consentit in peccatum, justa non est. Et in sic ait: Si ergo quaeritur, utrilm dolorem Contritionis necesse sit cne maximum : Si dicatur de dolore sensua- Ee ., litam

dis sy t s

DIII

ra I

438쪽

go Tract. I. Disp. II. Art. III. Sin. I. Quaest.IL

M litatis, manifestum est, quod non . Si des,, displicentia rationis, aut quantum ad in-,, tensionem motus absolute; & sic nec hocs, modo oportet esse maximum. Si incom-s, paratione ad alios dolores, dico sicut des, amore, quod oportet quod habeat prae- dominium. Illud autem praedominium M non consistere in gradibus intensionis M perspicue manifestum est ex praecedentis, bus. Igitur ex mente hujus sancti Viri, eximii Doctoris Ecclisiae, Contritio justificativa non requirit determinatum gradum

intensionis( ut optime colligit noster Bosco disp. 6. sect. a. can. 8. sed quantumcumque parva, lassicere potest ad peccati remisionem, dummodo eliciatur propter Deum

summe offensum, & sit charitate formata. Quam utique veritatem aperte docet Samst.

Chrysostomus epist. I . ad Theodorum lassum. & refertur dist. 3. de Poenit. caI. Tais, uoi ait: Talis, crede mihi, talis est erga homines pietas Dei, nunquam spernit paenitentiam , si ei sacerὶ , O, simpliciter eseratur.

Etiam i ad summum quis pertieniat malorum,

inde tamen oelit reverti ad virtutis Diam,

suscipit, is libenter amplectitur: facit omnia, quatenui ad priorem reduet statum i , quod est adhue praestantius, is eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satis faetendi

ordinem, quantulamcumque tamen, is quamlibet brevi tempore gesam non respuit poeni- itentiam : suscipit etiam ipsam , nec patitur

quamvis exiguae conversionu perdere mer

cedem

Probat autem conclusionem Seraphicus Doctor Ioco supra laudato: Primo, quia major ille dolor est, qui nullum habet gaudium annexum: sed dolor Contritionis habet aliquod gaudium annexum 3 siquidem pq nitens de peccatis dolere debet, & de dolore gaudere, ut dicit S. Augustinus. Et revera contritus gaudet de sua liberatione , & peccato, & aliis ejusmodi: dolor vero de amissione vel parentum, ves filiorum non habet gaudium annexum: igitur ille non debet esse intensissimus secundum intensionem gradua- Iem. Secundo, magis dolendum est de eo, quod deperditum non potest reparari, quam de eo, quod recuperari potest, & revera recuperatum est: sed perditi parentes, aut filii hoc in mortali statu, nisi interveniente miraculo restitui non possunt: Deus aurem per peccatum deperditus a pqnitente, potest recuperari, & de facto per Contritionem iterum possidetur : igitur , &c. Tertio , quantumcumque parva sit gratia sanctificans , delet omnem culpam : ergo similiter quantumcumque parvus sit dolor Contritionis , si gratiam , & charitatem habeat annexam, suffciens erit ad delendam omnem culpam. Quod utique confirmatur, quia Contritio se habet ut gratia sanctificans, ad quam disponit 3 ultima quippe dispositio debet aequari formae, ad cujus receptionem praeparat, vel disponit subjectum: sed gratia sanctificans remissiva peccatorum, ad quam Contritio disponit, neque necessario est intensissima, neque certum exigit intensionis modum, aut

gradum , infra quem non esset lassiciens ad delendum peccatum: igitur etiam quan tumuis modica, & parva sit Contritio , sufficiens erit ad emciendam peccati rem missionem. Denique, quod dolor Contritionis non debet esse intensissimus, aut intensive maximus, nec habere certum intensionis gradum, apparet, & suadetur exemplis 3 quia Contritio vera fuit in Davide de peccatis adulterii, homicidii, & inanis in enumeratione populi gloriae : ea Contritio non

erat intentive maximas nam intensiorem in

Absalonis filii morte dolorcm ostendit. 2.Reg. o. Vera fuit in S. Paula Contritio, erat enim sanctissima mulier, & pqnitens: atqui Contritionis in ea dolor non erat intensissimus: experiebatur enim intensiorem in morte filiorum s Hieronymus enim ait in ejus vita, sic eam assici solitam in obitu filiorum, ut ea semper de vita periclitaretur 3 at ejusmodi dolorem numquam sensit ob suas in Deum offensas. Ratio est, quia quod est intensissimum, non est in uno intensius, quam in altero: sed in uno poenitente dolor est intentior, quam in altero, ut in Davide, Magdalena, & Petro . Non certus intensioniS gradus , aut modus exigitur 3 quia Deus in Scriptura contritis absolute promittit veniam , nulla facta limitatione gradus intensionis tristitiae, seu doloris. Zachariae I. Conis Dertimini ad me, ego condertar ad vos . Traditio quoque nusquam assignat certum Contritioni gradum, aut modum intensionis: ergo nullus est omnino determinatus

infra quem non lassicit Contritio, si forte motivum, & objectum habeat. Ratio est, quia si certus intensionis graduS, aut modus in Contritione requiratur,

pqnitens habebit justam doloris mensuram

casu

439쪽

De Contritione. a II

casu fortuito, non ex electione, quod est

absurdum . Huic autem veritati non refragatur Domctor, ut contendit Hiquatus in Commentario ad dist. Id. quaest. a. num. o . ubi ipse oppositam sententiam tuetur: Si enim alicubi Doctor assereret necessario requiri aliquam intensionem in actu Contritionis, maxime dist. 2 T. num. Io. ubi loquens de habitu infuso, & actu supernaturali, videtur eum distinguere ab actu naturali per

ulteriorem intensionem: De tertio dico, inquit, siret dictum est dist. 12. primi libri, quod ille habitus ebaritatis, quantum ad substantiam actus dat aliquam intensionem ulteri rem, quam eadem potentia , sin ex aequali conatu dare non potest actus actui suo. At revera contrarium ex illo non evincitur. Nam ,, Doctor Subtilis eadem dist. num. Io. sic discurrit: De primo dico, quod illud, Suo per omnia, potest intelligi extensve, pu- M ta plus diligat Deum, quam omnia alia, M ut citilis vellet omnia alia non esse, quam, , Deum non esse: & intensivc, puta ex,, majori aflectu vult Deo bene esse, quam se alicui alteri. De primo membro CPnCe-M ditur communiter , quod nihil aliud a,, Deo, nec omnia simul sunt aeque apri pretianda, sicut Deus. De secundo po- , , nitur una distinctio , quod amor exce-,, dic amorem, vel quia est ferventior, si, M ve tenerior , vel quia fortior, sive fir-,, mior, & dicuntur isti amores sese exce-H dere, sicut mater dicitur tenerius, & arta dentius diligere filium, pater vero form, , litis, & firmitis, quia majori periculo ses, exponeret Dro amore filii. Hoc modo di-M citur, quod dilectio Dei debet esse super M omnia quantum ad firmitatem, ne scili-,, cet aliquid aliud possit ab hoc evellere :ri sed non oportet, quod sit super omnia, H quantum ad fervorem, & teneritudinem, se & dulcedinem, quia aliquando invenitri se quis ferventitis diligere Creaturam , M quam. alius Deum. H Herum eum his distinctio ei non plaeeat, , , contra eam arguit hoe modo: Quia sollimsi hoc magis diligitur, quod firmnis dili- , , gitur: haec enim magis diligo, cui miri nuS volo malum accidere, & pro cujus,, bono salvando magis me expono ex amo-,, re, quia exponere sequitur amorem, &is hoc loquendo de amore, qui est actus M voluntatis , non de illo, qui est passiori appetitus sensitivi. Etsi igitur aliqui dicantur diligere ferventius, vel tenerius, , qui tamen firmius non diligunt, hoc is non est ex aliquo excessu amoris intel- ,,

Iectivi in eis, sed foric alicujus pactionis is amoris sensitivi, sicuti aliqui, qui di- sicuntur devoti, sentiunt aliquam majo- is rem dulcedinem, quam alii multo soli- diores in amore Dei , qui centum riplum promptius sustinerent martyrium: onec duIcedo est actus voluntatis elici- tus, sed passio quaedam actui retributa, is qua Deus allicit , & nutrit parvulos, rine deficiant in via. Inde eoncludit Doctor: Dico igitur, quod illud s super omnia o debet intelligi utroque modo s scilicet extensivc, & intensive . Sicut enim teneor diligere Deum super omnia alia extensive, ita etiam majori affectu, quam aliquod aliud. Dubitas an

majori affectu ex parte subjecti, id est ,

secundum gradus intensi vos, an vero majori ex parte objecti, id est, seci indiim eo sentia me Et dico (prosequitur Scotus majori simpliciter , quia scilicet mapis repugnat cffectui posito , quia facilius posset inclinari ad oppositum dilectionis cujusecumque alterius, quam Dei.

Ille igitur diligit Deum si per omnia intensvc juxta mentem Doetoris , qui facilitis posset inclinari ad oppositam dilectionis cujuscumque alterius, quam Dei: ergo non requiritur major affectus ex parte obiecti, id est, secundum essentiam. Confirmatur haec nostra explicatio ex scolio praefixo num. 36. jamjam citato : Ait , inquit, Scotus, Deum esse diligendum suis per omnia intensive, & extensive, de ideo tribuitur ei, quod velit nos teneri ad amorem Dei intensiorem omni alio. Et Valentia a. a. dist. 3. quaest. q. pari. I. dicit neminem praeter Scotum hoc tenere. Sed Scotus hoc non tenet, & alii multi tenent Scotus vero tantiim ait, Deum super omnia amandum esse extensive, & intensive ilicut explicantur haec ab aliis; idest, teneritis, & firmius Deum plus caeteris amandum, quia intensi v c illis duobus modis pro uno,& eodem reputat , sed non dicit majori amore graduali eum esse amandum, sed solum majori affectu, ad quem lassicit maiori, tas appretiativa, seu affectus magis exclusivus oppositi. Huc usque Scholium. Ex quibus inferre licet, Doctorem praefato num. Io. per intensionem ulteriorem,

440쪽

qsa Tract. I. Disp. II. Art. III. Sect. I. Quaest.II.

supernaturali, non intelligere intensionem ex parte subiccti sive gradualem, sed intentionem ex parte oblecti, sive essentialem. ctuantum, inquit, ad substanti=m actus si dest rationem ejus genericam, quae desummitur ex objecto, & modo tendendi naturali lumine noto dat aliquam intensionem ulteriorem, id est, commensurationem cum Ob ecto, per quam constituitur actus in ratione specifica supernaturali. Quam utique interpretationem optime confirmat Eosco n. et A. de seqvcmibus ubi ait: Hujus assertionis ratio alia congruentior subesse non potest, quam quia non videtur hominibus praescribenda obligatio, quia hujusmodi fundamentum appareat, dccolligi possit, vel ex Scriptura, vel ex Conciliis, vel ex SS. Patribus: sed ex neutro illorum capitum colligitur illa necessitas in tensioni, in actu Contritionis, .ut apparebit ex solutione objectorum, de fundamentorum sententiae adversae. sicies itaque primo cum Hiquaeo num. O . varios Scriptulae sacrae textus, quibus insinuari videtur, non quemlibet dolorem susticere ad veram Pqnitentiam , sed sum mum, de maxime intensum esse necessarium; quod apertum fit ex illo Joelisa. ConDemimini ad me in toto eorde infro, in ieiunio,

is fletu, implaneti. , , seindite corda v stra,

Os non vestimenta vestra, O . Similiter Deut . . Si quaesieris Dominum Deum tuum, invenies illum, si tamen qua sieris ex toto corde, bi ex tota trIbulatione animae tuae. Et Deu t. So. Si ductus paenitudine eordis reversus fueris ad Dominum in toto corde tuo, is tota anima tua , miserebitur tui. 3. Reg. 8. Si peccaverim tibi , , reversi fuerint ad te in universo corde suo, is, tota anima sua , propitiaberis populo tuo. E. Paralip. 3o. Dominus bonus propitiabitur cunctis , qui in toto corde requirunt eum . Hieremiae a se. siuaeretis, is invenietis me , cum quaesieritis me in lino corae vestro.

Respondeo his, & limitibus Scripturae locis, colligi quidem, quod ad peccatori,

justificationem, necessatio requiratur aversio a peccato, & convertio ad Deum; ita. ut necenum sit, quod revera homo omnem suum anhelum peLcandi exuat, de ex toto corde avertatur a creaturis, quae ipsi erant in peccati occasionem, & ad Deum convertaturi non autem neccnum Vst , quod id fiat

ex summo a flectu, di animi contritionc: unde ex ejusm odi locis colligitur, quod con- Iasio ad Deum ex toto corde includat Eubdem revocationem cordis ab emni am re opposito dilectioni Dei, & involvat detestationem omnium peccatorum propter Deum cum proposito non peccandi de caetero i & talis converso fit totra corde, licet per actum remistum id fiat; fit enim integro corde , nulla cordis parte remanente in affectu peecati , adeo quod diligere Deum toto corde , nihil aliud sit , quam diligere eum plus ammribus finitis , tunc enim integrum cordamus, quando nihil piae illo diligimus,r itere autem tota animae tribulatione ,

c si displicete de peccatis , ct de nullo

com facere.

Obiietes secundo varias SS. Patrum auctoritates , qui ad veram Contritionem, &Poenitentiam , videntur summum animi dolorem exigere, maxime pro gravioribus peccati, . Sic ,. Cyprianus tract. de lapsis, ubi inter caetera ait: suam magna deliquimus, tam granditer de eamus. alto vulneri diligens, is longa medicina non desit; Paenitentia crimine minor non sit . . . . orare oportet

impensiua, b regare, diem luctu transigere , vigilii; noctes , ac fletibus ducere , tempus omne Iaeramosis lamentationibus occupare , stratos solo adhaerere cineri, in cilicio, is sordibus D ut ri, be. Similiter S. Ambrosius exhortatione ad virginem lapsam cap. 8. ubi ait: Sed quanta putas, , qualis necessaria Paenitentia, qua aut aqvet crimina, aut certe excedat

Vide ergo si simplex Me peceatum adulterii est , an duplex sit per illam necem, quaefacta sit in occulis, is seruntam conscientiae molem ac hibenda ra Paenitent/ae magnitudo Et insa: Cor vero sit lique cens 'ut cera, ieiuniis imquictans seipsum, bc. Ac post pauca su ,-

lungit: Grande scelus grandem habet necessariam satisfactionem. Fortius erum dodendum , quia peccatum es fortius. Item S. Augu-Ilmus epist. q. ad Macedonium & resertur dist. q. de Penitentia, cap. 33. ubi in-uucit peccatorem sic loquenlcm: aut date mihi eumdem iterum paenitendi locum, aut dei peratum me permittite, ut faciam quidquid li-hverit . . . aut si me M bae neqvitia revocatis , dicite utrum mihi aliquid prolit ad vitam futuram , si in cla vita illecebrosi simae viluptatis blandimenta contera ero, si libidinum Ixcit menta franavero , si ad castigandum corpus meum, multa mihi etiam heita, b concessi substraxero, si mephittendo De mentius, quam Aretui excruciavero, si Pehementius ingemvero, si flevero uberius, j dixero melius, spa

SEARCH

MENU NAVIGATION