장음표시 사용
451쪽
extollunt: Sic S. Clemens Alexandrinus il- Ium appellat Fidei adiutorem; S. Ambrosius elavum antime fluctuantis et Tertullianus de cultu fi minarum c.2. Timor, inquit, fundamentum salutis est , praesumptio impedimentum timoris. Idem docet S. Augustinus pluribus in locis maxime in Ps. ia . ubi distinguit triplicem timorem , quorum primus est timor malorum temporalium , secundus est timor gehennae, seu psnarum aetermnarum : Tertius denique est castus . De Primo quidem timore ait: aliqui propterea
tantum timent ne aliquid mali in terra pariantur , ne i os agritudo meidat, ne damnum det orbitas, ne alicuius amissio chari, ne auxilium , ne damnatis , ne carcer , ne aliqua
tribulatio , propterea timent , O tremunt . adhue timor iste non est ejus. De secundo autem sic prosequitur et alius non in haeeerra pati timet, sed gehennam timet , unde
terruit Dominus, auditis , cum Eoangelium legeretur , ubi vermis eorum non morietur , b ignis non extinguetur . audiuntiae homines , is quia vero futura sunt impiis, timent, edi continent se a peccato, habent timorem, , per timorem continent se a peccato: timent quidem , sed non amant linitiam. De tertio vero timore subjungit: Cum autem per timorem continent se a peccato , fiteonsuetudo justitiae , indipit quod durum erat amari ,- laeseu Deus , is iam in emit homo iuste vivere , propterea non quia timet Denas, sed quia amat aeternitatem. --ehisus est ergo timor a eharitate, sed successit timor ejus. suis est iste timor castus 3 Secundum quem debemus , fratres mei, intelligere quod dictum est, Ps. I 8. Beari omnes .qui timent Dominum , qui ambulant in viis eius. Quem utique timorem castum explicat ibidem similitudine , & comparatione castae lamine cum adultera: Casta, inquit, timet ne discedat vir - adultera ne veniat . quid si ambo absentes sunt e illa ne veniat, i a ne tardet. Unde postmodum concludit: Castus,, ergo timor fratres mei hoc habet, quia
, , venit de amore. Ille autem timor non-
dum castus, praesentiam Domini, & pq- nas timet , timore facit quidquid boni, , facit, non timore amittendi bonum ilis lud , sed aimore patiendi illud malum. Non timet, ne perdat amplexus pulcher- , , rimi sponsa, sed timet ne mittatur inge-,, hennam. Bonus est & iste timor , uti-M lis est , non quidem permanebit in lacu-,, dum saeculi , sed nondum est iste castus permanens in saeculum laeuli. In quo est castus jam iterum aliquid interrogo, quod is vosinetipsos interrogetis. Si Deus veniens ,, voce propria loqueretur nobis,quamquam rinon taceat loqui per litteras suas, &di- taceret homini , peccare vis p peccir fac si quidquid delectat; quidquid amaveris in is
terra, tuum fiat: cui fueris iratus intercat; siuem rapere volueris, rapiatur, quem cae- ,, ere, caedatur, quem damnare, damne-
tur: quem possidere, Possideas. Nemo talibi resistat, nemo tibi dicat: quid facis p ta nemo, noli facere quod velis; nemo, ,, quare fecisti p abundent tibi omnia ista si terrena qu* concupisti, & vive in illis ,, non usque ad tempus, sed semper, fa- is
Ciem tantum meam nunquam videbis . MFratres mei unde ingemuistis, nisi quia si jam natus est timor castus permanens in Hsaeculum taculi 3 Quare percussum est cor ,, vestrum , si diceret Deus , faciem meam tan unquam videbis p Ecce omni ista terre- Mna silicitate , omnibus rebus abunda- tabis , circumfluent in te bona tempora- rilia, non illa amittes, non illa deseres, si quid vis amolius Fleret quidem , gemem is rei timor castus, & diceret. Imo tollan- tur omnia, & videam faciem tuam. Ti- hmor castus exclamaret de Psalmo , dc , , diceret, Deus virtutum converte nos, & Hostende faciem tuam, & salvi erimus , ,, Timor castus exclamaret de Psalmo, dc si diceret , Unam petii a Domino ; vide ,, quomodo audeat timor iste castus, timor taverus, timor sincerus, Unam petii a Do- , , mino, hanc requiram. Quid Z Ut inha- ,, bitem in domo Domini, per omnes dies h
Similia habet serm.a8. de verbis Apostoli, ubi cum c. q. de distinxisset hunc
triplicem timorem , tandem, & C. T. I quens de timore mundano, eum reprobat, postmodum c. 8. sermonem faciens, de timore gehennae, scribit. Ouid enim ma- signum est, timere p*nam Magnum est, sed si amare justitiam. Interrogo te , & invenio tate . I u inspice interrogationem meam Hsonantem, dc fac de teipso interrogatio- Dnem silentem . Dico ergo tibi , Libidi- sine victus habes consentientem , quare Mnon committis adulterium p Et responde- bis, quia timeo gehennam, timeo lus pli- cium ignis aeterni, timeo judicium Cnri- Dsti, timeo societatem diaboli, ne puniar ,,
ab illo, & cum illo ardeam. Quid dicturus is
452쪽
sum, male times, quomodo tibi dicebam, de adversario, qEia quaerebat corpus tuum occidere 3 Ibi enim relicte dicebam, male' times , securum te facit Dominus tuus,,, dicens : Nolite timere eos, qui corpusi, occidunt. Modo cum dicis mihi, gehen-is, nam timeo, ardere timeo, inqternun puri niri timeo: quid dicturus sum p Male ti-,, mesp vane times Non audeo ; quandoquis, dem ipse Dominus ablato timore subjecitri timorem; &ait, ubi dixit: Nolite timercs, eos qui coi pus occidunt, & postea nonta habent quid faciant, sed eum timete, quiri habet potestatem, & corpus ,& animam ,, occidere in gehennam ignis, ita dico vota bis, hunc timete. Cum ergo DominuSci-- morem incusserit , Ac vehementer incusso serit, & repetendo verbum , commina-,, tionem geminaverit, dicturus ergo sum,ta male times p ista non dicam. Plane time,
is nihil melius times, nihil est quod magis
D timere debeas: Sed in cerrogo te . Si non te videret Deus, quando facis, nec quisse, quam te convinceret in judicio illius, fa- ceres u te vide. Non enim potes adH verba omnia mea respondere, inspice tei- pium , Faceres p bi faceres: ergo pqnam
G times, castitatem nondum amas, charitata tem nondum habes,serviliter times, formido est mali , nondum dilectio boni. Sed
time tamen, ut ista formido custo iat te, se ut perducat dilectionem . I imor enim iste, quo gehennam times, de ideo mala non facis , continet te , &sic volentem peccare animum non sinit, eu enim quidam custos timor, quasi PaedagoguS Iegis littera est minans, nondum gratia tu
'' vans. Custodiat tamen te timor iste , dum' non facis timendo, de veniat charitas: '' intret in cor tuum, & quantum illa in ' trat, tantum timor exit. I imor enim id P agebat ne faceres, charitas id agit ne ve-', lis facere, etiamsi impune possis admit-'' tere . Dixi quid timeatis, dixi quid ap
Ex his sic argumentari licet: Timor Ille bonus est , qui distinguitur a mercenario respiciente mala temporalia : timor ille bonuS, quem non auget S. Augustinus dicere malum, quo non vane quis timet, quo quis non peccat, qui utilis est, & bonus, qui
continet hominem extrinsecus a peccato , quamvis scilicci animum interiorem peccare volentem non sinat, qui peccandi consuetudinem sistit; qui est initium sapientiae, qui
Iocum praeparat charitati: ex quo fit iusti tiae consuetudo, & incipit quod durum erat amari, de dulcescit Deus: atqui haec omnia tribuit Augustinus timori servilir ergo timor servilis bonus est. Confirmatur ex his, quae habet serm.2q. ude Tempore, ubi ait: Clim timetur pin- Mna, quam minatur, discitur amari prae- mium quod pollicetur: ac sic per timorem ,spetnae bona vita retinetur. Per bonam vi- ,, tam bona conscientia comparatur, ut per 3, bonam conscientiam nulla sqna timeam ,,
tur. Quapropter discat timere, qui non is vult timere; discat ad tempus esse sollici- tus, qui semper vult esse securus , ut si enim dicit Joannes: Timor non est in cha- , ,ritate, sed perfecta charitas foras mittit is timorem. Dixit sane, & veraciter dixit. is Si ergo habere non vis timorem, prius rivide, utrum jam perfectam habeas cnari- ,, talem, quae foras mittit timorem . Si ve- ,, ro ante istam perfectionem timor exclud I- istur, superbia inflat, non charitas aedincat. Nam sicut in bona valetudine Iames non ,,
fastidio , sed cibo pellitur: ita in bona rimente timor non vanitate, sed charita- iste pellendus est. 33 Uuibus verbis S. Augustinus a Perte significat, timorcm non consequendae beatitudinis, aut incurrendq gehennae polle interdum lassicere ad cxcludendum omnem peccati a flectum , qua ratione timor ille caltus
censeri potest, saltem inicialis, quippe cum
ex eo non solum caveatur peccatum, leactiam oriatur timor sitialis , qui non procem dit ex spe retributionis, sed ex aflectu demnevolentiae hominis erga Deum. Hac enim ratione affectus ille dicitur timor filialis; ideo enim filius obedit patri, non quia sperat ad illo retributionem aliquam, aut timet pquam infligendam, sed praecise quia novit Inobem dientiam displiccre Patri, quem diligit, licque ex amore patris illam refugit absque ullo prorsus te spectu ad suum proprium
Dices primo i Ille timor non est dicendus bonus, qui non excludit voluntatem p c candi , sed timor , seu dolor conceptus ex
metu gehennae, non excludit voluntatem peccandi. Probatur. Ille dolor, di timor non excludit voluntatem peccandi, qui virtuam liter, de implicite eam retinet, sed dolor de peccatis ex metu gehennae virtualiter retine astectum , & voluntatem peccandi , ut optime docet S. August. serm. I S. m l lais
453쪽
iustitia, sed timetur paena , servius est 3 quia
carnalis es. Vivit enim peccandi voluntas;,, quae tunc apparet opere , quando spe-M ratur impunitas. Cum vero poena creta ditur secutura, latenter vivit , vivit ta-
men. Mallet enim licere, & dolet non M licere quod lex vetat et quia non spirio tualiter delectatur ejus bono, sed carna-
liter malum metuit quod minatur . Ti- more autem casto ipsa quae hunc timo-- rem foras mittiti, peccare timet chari- M tas, etiamsi sequatur impunitas: quia necis impunitatem indicat secuturam, quando,, amore justitiae peccatum ipsum deputat
Nego minorem: Licci enim dolor non includat in se aliud motivum odii peccatorum ditamen positive omne aliud motivum ad detestandum peccata non excludit 3 etsi enim hominis attriti voluntas proxime stimuletur ad vitandum peccatum, ratione metUs gehennae 3 tamen in eo non quiescit, sed virtualiter, & mediate tendit in Deum, ut in finem ultimum, quemadmodum actus spei Proxime quidem,& immediate tendit in beatitudinem aeternam, seu in Deum, quatenus bonum ipsi speranti, virtute autem ,
di implicite tertur in Deum secundum se
Inflabis: Illud est per se malum, quod
cum charitate. & gratia sanctificante subsistere non potest: at timor servilis seu gehennae non subsistit cum charitate: nam, inquit S. Joannes episti I. c. q. Timor non
est in charitate , sed perficia cbaritas foras
Distinguo majorem: Quod non potest subsistere cum charitate, ratione suae malitiae, di deformitatis oppositae charitati, nego: ratione suae imperfectionis, concedo. Nam, ut optime notat S. Augustinus supra laudatu, in Psal. Ia . duplex est timor , qui foras acharitate mittitur 3 unus quidem est timor temporalium, quoniam nimirum aliqui pro- Pterca timent , ne quidpiam mali in icrra Patianturi ne illis aegritudo accidat; De.damnum, & alicujus chari amissio, aut aliqua tribulatio adveniat: alius est timor gehennae, quo Dominus in Evangelio terret, ratione cujus terreni homines continent se a
seccato, di sic incipiunt juste visere, &
eum diligere: Prior timor semper foras per charitatein mittitur, posterior vcro limul cum ea aliquandiu permanet, & moimc
quando nondum est persecta, utetiam optia me docet, Tris. o. epist. Ioannis. Timor is non est in charitato Icilicet perfecta, sed si est in charitate inchoata r quia initium ,, sapientiae timor Domini. Timor quasi lo- Hcum praeparat charitati. Cum mperit cha- Hritas habitare, pellitur timor, quia ei prs- paravit Iocum. Quantum enim illa cre- icit, tantum ille decrescit: quantum illa si fit interior, timor pellitur foras. Majorcha ritas, minor timor et Minor charitas, major timor . Si nullus timor , non est siqua intret charitas. Ibidem infra: Est ti- mor, quem charitas foras mittit, & est sitimor castus permanens in saeculum culi. Sicut sunt homines, qui timent Deum ne ,, mittantur in gehennam , iste timor in- tatroducit charitatem sed ille venit ut is exeat: Si enim prcpter poma Stimes Deum, is non amas, non bona desideras, sed ma- HIa caves, corrigis te, incipis bona desi- siderare, cum cum bona desiderare, est si
in te timor castus ne amittas ipsa b isna; sicut si ponas duas mulieres marita- ritas, quarum una velit adulterium face- sire, sed timet maritum ne veniat et haec is
diligit nequitiam, & onerosa est ei ma- riti praesentia . Altera amat virum, &nulla se adulterii immunditia vult ma-,,culare, optat praesentiam viri. Timet iI- ,, Ia, timet ista. Illa timet virum ne ve- niat: ista timet virum, ne discedat. Illa ridicit: Timeo ne damnet ; ista dicit, timeo isne deserat. Pone hoc in animo Chri-
stianorum,& videas timorem, quem Cha- Hritas foras mittit: dc alium timorem castum tapermanentem in saeculum saeculi.
Obiicies secundo et Peccatum est , ordinare majus bonum ad minus: sed ille qui dolet
de peccatis ex solo metu damnationis, ordinat malus bonum ad minus, culpae vitiationem ad poenae fugam: igitur peccat. Distinguo majorem et Ordinare majus ad minus, ut ad finem ultimum , concedo e ut ad finem proximum, nego: Deus enim ipse excellentius bonum ordinat ad inferius,
ut incarnationem Ehristi ad hominum salutem, di gloriam: qui dolet de peccatis
solo metu gehennae, majus bonum ordinat ad minus, ut ad finem proximum, non ut ad ultimum: ut sancti viri sacrificium,& orationes ordinant ad obtinendam a Deo sanitatem, aut aliud temporale bonum 3 unde si foret aliquis ita virtualiter , aut actuam liter affectus. ut si non esset poena, nullo
454쪽
modo de culpa doleret, haec Attritio non esset bona: quia non tenderet in Deum ullatenus, ut in finem ultimum . Objicies tertio: Quod tendit in creaturam, non tendit in Deum ut ultimum finem; quia nemo potest habere duos fines ultimos, sed Attritio tendit in creaturam, ut in ultimum finem 3 omnis enim attritus , non contritus, in peccato manet 3 tota s.
quidem Attritio per se non justificat. Distinguo maiorem: Non tendit in Deum
effraciter, concedo 3 nullus enim essicaciter appetere potest plures ultimos fines: ineff-caciter, nego: nam alioquin opera moraliter bona in peccato mortali, veluti jejunium, orationes, eleemosynae, forent peccata mortalia 3 quia non tendunt in Deum. ut ultimum finem effcaciter, cujuS contrarium docuimus in tractatu de gratia.
Obiicies quarto: Si timor servilis est bo-NUS, etiam timor mundanus erit bonus :at hic bonus non est , quia facit homines
malos: ergo, dcc. Nego maiorem et Quia timor mundanus est timor creaturae, cujus affectu non veretur homo Deum offenderer timor servi.Iis est vere timor Dei distrahens , & custodiens a peccato et per eum enim homo timet offendere Deum metu poenae, quam
ipse peccatis infligit. Obiicies quinto; Actus, quo quis magis dolet de poena, quam de culpa, malus est: quia magis dolendum est de majori malo, quam de minori: culpa majus est malum. quam poena r sed Attritio de peccatis ex Iolo metu damnationis, est actus, quo quis magis dolet de poena , quam de culpa 3 dolet enim de culpa propter poenam : at id propter quod unumquodque tale est, is, i
tua est magis tale: ergo, &c. Nego minorem: Etsi enim servus amet dominum ob mercedem, & fidelis Deum per spem ob gloriae restitutionem; non ideo servus magis amat mercedem, quam dominum 3 aut fidelis gloriae retributionem , quam Deum, quem semper agnoscit ut finem ultimum: ergo licet attritus oderit culpam ob pqnam , non ideo magis odit Pinnam , quam culpam, Aristotelicum enim axioma debet intelligi de eo, propter quod aliud est tale, tanquam praecipuam causam,
non tanquam propter minus praecipuam causam et nam etsi servus amet Dominum
ob alimentum, quod expectat ab eo , tanquam ob minus praecipuam causam, &Fidelis Deum ob gloriam: non ideo magis amat servus alimentum, quam dominum3 aut Fidelis gloriam, quam Deum.
ATtritio ex metu gehennae , ex amore neu stentiae, seu assectu spei conrepta, et dispositio suffieiens ad gratiam in saeramento
paenitentiae commvendam et Probatur primo ex Concilio Tridentino sest. Iq. cap. q. ubi postquam distinxit Contritionem inperfectam, quae ex charitate procedit : Acin imperfectam, quae dicitur Attritio . suo niam, inquit, vel ex turpitudinis pereati consideratione, vel eae gehennae, bi Parnarum memtu communiter conripitur , si voluntatem peccavdi excludat, eum spe veniae: statim subjicit: Illam non fuere biominem lapocritam , magis peccatorem 3 verum etiam donum Dei ege , es, Spiritus sancti imp um , non adsucquidem inhabitantis, sed tantum moventis , quo paenitens adiutus viam sibi ad iustitiam parat: O, quamvis fine sacramento Paenitentiae per se ad iustisationem perdueere nequeat Itamen eum ad Dei gratiam in saeramento Paenitentiae impetrandam disponit. Idem habet can. s. Quibus verbis Concilium duplex assignat disci imen inter Contritionem, &Attritionem: unum quidem, quod Attritio tendat in peccatum ex motivo minus nobili, quam Contritio, nimirum ex motivo turpitudinis peccati, aut metu gehennae: non autem ex consideratione Dei summe dilectis alterum vero quod Contritio perfecta extra Sacramentum per se suffciat ad obtinendam peccati remissionem, dum modo habeat annexum votum illud suscipiendi; Attritio vero disponit quidem ad illam remissionem per Sacramentum impetrandam: verit m sine Sacramento reipsa sum scepto non lassicit ad peccati remissionem. Repores, Concilium ibi dumtaxat loqui de dispositione remota, & omnino insufficiente , non vero de proxima , & quae hominem proxime praeparat ad gratiam justificantem consequendam. Verum contra . Concilium ibi aperte docet Attritionem conceptam ex metu gehennae, si voluntatem peccandi excludat, revera ad justificationis gratiam, in sacramento Poenitentiae obtinendam disponere, eo m do, quo Contritio ante susceptionem Sacramenti ad eam disponit: atqui Contritio proxime suffcienter ad gratiam sanctificantem, dispo.
455쪽
disponit, ac Deo reconciliat, priusquam Absolutio Sacerdotalis suscipiatur : igitur etiam mens Concilii est , quod Attritio juncta Sacramento proxime, & suffcienter poenitentem disponat, ac Deo reconciliet in sacramento Poenitentiae.
Deinde, Attritio aliter hominem disponit
ad gratiam cum Sacramento , quam extra Sacramentum, ut docet Concilium Tridentinum: sed extra Sacramentum remote, &insuffcienter ad justificationem disponit squia, ut supra docebat S. Augustinus , Timor viam praeparat charitati et igitur ex mente Concilii Attritio juncta Sacramento proximc disponit ad justificationem. Devique, Concilium ibi damnat, maxime errorem Lutheri : sicut & se . G. can. 8. ubi ait : Si quis dixerit obennae metum , per quem ad misericordiam Dei de pereatis do. lendo confugimus; vel a pereando abstinemus, peccatum esse , aut peccaurei peiorei facere , anathema sit: Sed Lutherus non soldm doce.bat, dolorem ex metu gehennae esse malum, di facere hominem pejorem, ac livpocritam, sed etiam eum omnino esse insumcientem praeparationem ad percipiendam Absolutio, nem, & communionem faciendam; scribit enim serm. a. de Poenitent. Contritio ( sicta enim coepit vocari vera Poenitentia inte-,, rior duplici via paratur. Primo perdis cussionem, collectionem, detestationem
,, peccatorum, qua quis, ut dicunt, rec gitat annos suos in amaritudine animae suae, M ponderando peccatorum gravitatem,damista num, laeditatem, multitudinem ,' deinta de amissione aeternae beatitudinis , ac ,, aeternae damnationis acquisitionem , &H alia quae possunt dolorem, & tristitiam ex-,, citare, spe satisfaciendi per bona opera.M Haec autem tristitia facit hypocritam, imo M magis peccatorem , quia laltim timorem praecepti, & dolore damni id facit; &ia tales omnes indignc absolvuntur , &,, communicantur . Et si libere deberent remoto praecepto, & minis poenarum M confiteri: certe dicerent sibi non displi-H cere vitam praeteritam , quam sic co-M guntur displicere confiteri: imo quo ma-,, gia timore poenae, & dolore damni sic con-,i ceruntur, eo magis peccant, & assiciun-,, tur suis peccatis, quae coguntur, non aum
tem volunt odisse, &haec est illa Contri-,, tio, quam ipsi vocant extra charitatem nonis meritoriam, alii vocant Attritionem pro-,, xime disponentem ad Contritionem: Sic enim ipsi opinantur, quam opinionem eris Drorem ego dico . Haec sitherus de pri- ismo. Contritionis modo . Alium ostro Con- ,,
tritionis modum ita deseribit: Secundo pa- is ratur (Contritio per intuitum, Ac con-
templationem speciosissimae justitiae, qua ,, quis in pulchritudine , & specie justitiae ,,
meditatus, in eam ardescit, & rapitur, is incipitque cum Salomone fieri amator si sapientiae, cujus pulchritudinem viderat, ,, haec facit verc Poenitentem, quia amo- iste justitiae id facit, & hi sunt digni Ab- ,,
solutione. ssRepones seeundo, Concilium scribens, At
tritionem ad impetrandam Dei gratiam in Sacramento disponere, solum damnare Haer ticos, qui dolorem Attritionis utilem negantes, ajebant illum facere hominem hypocri-
tam , & magis peccatorem , non autem velle dirimere controversiam Theologorum Scholasticorum circa lassicientian Attritionis cum Poenitentiae sacramento. Contra: Concilium non soldm ostendit, dolorem Attritionis esse bonum, & utilem. nec hominem facere magis peccatorem, sed insuper distincte, ac discric significat, quod quamvis peccatorem absque Sacramento perte perducere nequeat ad justificationem, i men in Sacramento eum disponat ad impetrandam Dei gratiam: ac subinde declarat, Attritionem in Sacramento vim illam h bere , quam absque Sacramento non haberet. Ubi aperte satis nostram tuetur sententiam,& illam ab haereticorum calumniis vindicat: ostquam enim dixit, Attritionem ene actumonum , & ex impulsu Spiritus sancti conceptum , atque ad Dei gratiam in sacra- .mento Pqnitentiae impetrandam disponere, in fine ejusdem capitis sic concludit: suamobrem falso quidam ealumniantur. Carbolicos Scriptores, quasi tradiderint sacramentum P nuentiae absque motu suscipientium , gratiam conferrer quod nunquam Melesia Dei docuit, nec sensit. Atqui haeretici ex eo solum o casionem captarunt calumniandi Catholicos Scriptores, quod existimarunt Attriationem, quae est ex metu poenarum , non esie actum bonum, sed malum, atque reddere hominem hypocritam : ergo AttritiO- .nem conceptam Ex metu gehennae, & pC
narum, docet Concilium disponere ad Dei gratiam in sacramento Poenitentiae obtia
Urgebis: Si Concilium existimasset Attriationem lassicienter ad Dei gratiam disponere, F f a quan-
456쪽
quando jungitur Sacramento, distinctc di, eam disponere eum Sacramellis. At
ita non dixit: sed tantum, quod disponat an Sacramento , ut nempe siqnificaret eam disponere remote, & mediate ad gratiam, quatenus videlicet disponit poenitentem ad recipiendam Absolutionem sacramentalem, de excitandam ex gratia Dei Contritionem, ex quibus immediate sequatur justificatio :igitur Concilium nulla ratione nostrae sententiae patrocinatur.
Nego commventiam, S ad antecedens dico, uod quando Concilium ait, Attritionemisponere ad Dei gratiam in Sacramento,
idem significat, ac D dsceret cum Sacramento 3 cum enim hanc particulam, in Iara mento, opponat huic , sine sacramento, quae significat idem, ac seorsim, & separatim a Sacramento, dum ait, Attritionem sine Sacramento non perducere ad iustificationem, conseque est, quod dum etiam ait, eam in sacramento disponere ad Dei gratiam, idem significat, ac si diceret cum Sacrament . Repones tertio, Concilium, dum ait, Attritionem in Sacramento ad justificationem disponere, non loqui de tua Attritione, quae concipitur ex metu poenarum , sed tantum de illa, quae fit ex amore Dei finyer omnia, sed imperfecto , quaeque est . quidem essentialiter Contritio , Θd im-
erfecta , ut eam ibidem appellat Conci-ium, quippe Contritionem ilividit in per-hetam, de imperfectam. Herum nodum quaerit in scirpo , & tenebras in Sole, qui haec somniat: Tum quia Concilium illam Attritionem asserit sufficere
ad impetrandam Dei gratiam in Sacra mento, quam dicit concipi cx consideratione gehennae, & poenarum metu: Ulturnoni
quhur de Attritione, quae fit amor Dei initialis, &impersectus: Tum quis Concilium de ea Attritione loquitur, quam Eutherus docuerat ficede hominem hypocritam , de pejorem; sed illa Attritio, de qua loquitur Lutherus, non procedit ex charitate imperfecta, & inchoata, sed ex solii poenarum metu, ut constat ex dictis iupra : igitur, &c. Tum denique , quia Goncilium ale, i,iam
Attritionem, quae in sacra memoPqnitentiae
disponit ad gratiam, esse donum Dei, e SM-
rati Isaaecti Mnpv aem , nos adsve quidem ivba- iurantis, sad animam moventis : at Attritio ex amore Dei su per omnia, quantumvis tin,
Perlecta, est motus Spiritus .sancti inhabi- auth animasais etenim qui mallet in cha.
ritate , in Deo manet, Deu/ in eo: igia
Porro Concilium vocat Attritionem, Comtritionem imperfrum et non defectu gradus
tantum, sicut puer dicitur vir impertiectus, quia omnino viri persectionem nondum est adeptus: sed dicit imperfectam propter defectum essentiae Contritionis, quia tion est dolor de peccatis ex amore amicitiae Dei et sicut embrio est vir imperfectus, quia non habet hominis naturam, sed ast eam dij nit . ut diximus ins Notabiti. Confirmatur: Non major requietitur dispositio ad gratiam per sacramentum Poenitentiae
suscipiendam, quam ad illam recipiendam per Baptismum: sed Attritio est suffciens limositio in adulto baptiEando ad gratiam justificantem recipiendam: igitur & in poenitente lassiciens erit: Major constat; siquidem eadem est ratio sacramenti Poenitentiae, ac Bapti sint, quippe cum utrumque sit Sacramentum mortuorum. Minor vero probatueauthoritate S. Augustini, qui lib. de catechi- Eandis rudibus c. II. tria resert genera hominum, qui volunt esse Christiam, qui veniunt
ad Baptismum, quorum tertium genus est eorum, qui propter beatitudinem sempiternam, & perpetuam requiem, quae pes hanet vitam Saneti Statura promittitur, volunt fie- . ri Christiani, ut non eant in ignem aeternum cum diabolo; sed in regnum aeternum
intrent cum Christo et sui e modi est, inquit, Wre Christianus est; cautus in omni temtatione, ne prosperis rebus corrὰmpatur, , Ut 'aetatur adversis, is, in abundantia bonorum terrenorum, modestus, temperans, is, in tribulationibus fortis, is patiens, qui etiam proficiendinpervenit ad talem animum, ut plus amet Deum, quam timeat gehennam, ut etiamsi aerat illi Deus: Utere deluus earnalibus sempiternis, is, quantum volueris pura, nec morieris, nec in gehennam mitteris, sed me eum tantummodo non eriI , exhorrescat, is omnino non peccet, non Iam ut
in iuua, quod timebat, non incidat, sed ne ilitum, quem A amat, omendat, in quae una era requies. In istis hominibus est tantum Attri tio cirea prioris vitae peccata: nam si dium,
habent Attritionis motivum gehenn*merem,
set vilis est in iis dumtaxat erga Deum Limor, nondumes in iis timor filialis, aut Contritio charitate peFfecta, quia recenset eos b. Augustinus in er venientes ad fidem , & ait
illos eo postea perventuros, ut pluSamene Deum, quam timeant gehennam . Porro si. iiii forent perfecta charitate sugram.
457쪽
tes, non essent in via ad eiusmodi statum, nec ad eum tenderent proficiendo , jam enim eum estent a necuti ; sed ea qualis cumque dispositio detur ad Baptismum actu fructuoso suscipiendum, suscipietur 3 nam homo sic dispositus dicetur verc Christianus, id est, idoneus ut recipiat Baptismi sacramentum, in quo fit Christianae fidei professio.
Quare cap. I f. praecedenti, quo traditur formula cujusdam orationis , aut alloquii Catechistae ita congratulantis eum, qui venit ad Baptismum propter requiem , quae speratur post hanc vitam, ait: Deo gratias frater, valde tibi gratulor, & gaudeo de te, quod in tantis, tamque periculosis sinculi tempestatibus de vera, & certa securitate cogitasti. Porro nisi dispositio praedicta suffciens estet ad Baptismum, quae dispositio Attritionis est, qui cum ea veniret ad Baptisma, non cogitaret de certa securitate 3 ergo mim eadem sit ratio sacramenti Poenitentiae, ac Baptismi, quia ambo sunt Sacramenta mortuorum 3 Baptic
mus enim , Ac Sacramentum regenerativum: Poenitentia sacramentum resuscitatiovum, & reparativum; ac subinde Attritici , quae est susticiens dispositio ad Baptismum debite suscipiendum, susticiens pariter erit ad Poenitentiae sacramentum vere, de fruetuose recipiendum. Probatur denique ratione: Primo quia omne Sacramentum novae legis id efficere potest seipso immediaic, ad quod primo, &per se est institutum : agit enim ex opere operato , sed Poenitentiae sacramentum per se institutum est ad causandam primam gratiam sanctificantem in homine per peccam tum lapso : igitur potest primam gratiam sanctificantem in eo producere: sed nisi ad illud sufficeret Attritio, nusquam primam gratiam produceret; cum enim Contritio per se sufficiens sit ad producendam primam gratiam extra Sacramentum, si illa esset necessaria dispositio ad sacramentum Pinnitentiae, revera ante susceptionem illius Sacramenti, necessario praesupponi deberet gratia producta: igitur, &c.
Deinde. Sacramentum mortUorum, quale est Poenitentia, non praerequirit in suscipi cnte formale principium vitae spiritualis; illud enim immediate efficit : sed Conti itio charitate perfecta est principium vitae spiritualis in homine et ergo illam PC
nitentiae sacramentum tanquam dispositio-Aeiu necessariam non plaesupponit.
Fraulen D:u. T .X. Denique , Sacramenta novae legis sunt efficaciora quam legis veteris, ac subinde minorem postulant in suscipiente dispositionem: sed Sacramenta legis veteris , ut homini post circumcisionem lapso conse rent primam gratiam, necenario requirebant Contritionem: Igitur Poenitentia , quae est Sacramentum novae legis, illam non praerequirit. adde quod, si Contritio perfecta aeque esset necessaria in nova, ac in veteri lege, sequeretur, Ionge difficiliorem esse peccati remisesionem in nova lege, qtiam in veteri; Nam in lege Mosaica ad eam obtinendam solus actus Contritionis sufficiebat; in lege autem Evangelica praeter illam ulterius requireretur
Confessio omnium peccatorum mortalium secundum numerum, & speciem, quod cer-ic videtur onus gravissimum i igitur ut facilior appareat venia consequenda per Sacramenta novae legis, non necesse ad Sacramenista mortuorum praerequiritur Contritio . Confirmantur hae omnes rationes ex censura
sacrae Facultatis Parisiensis , quam edidit anno die prima Iunii. & r. Julii adversus nonnullas Claudii Seguenoti Presbyteri ex congregatione Oratorii assertiones, quas scripserat in suis ad S. Augustini librum de virginitate notis et maxime vero quod pro consequenda remissione peccatorum in sacramento Poenitentiae non sufficeret Attritio, sed desideraretur Contritio charitate perfecta , & consequenter addidi set Absolutionem sacramentalem nihil aliud esse , quam juridicam peccati P mremissi declarationem . Ejusmodi propositiones hac Censura notavit sacra Facultas rinae tradidit de Attritionis ins ieientia : is, Contritionis ex perfecta charitate absiolata n cessitate ad reeipiendum Suramentum Penntentiae: is quae addit, is approbat de abs tutione, quod nihil aliud sit, quam deelaratiobria ea pereati Jam remigi, damnavit meu tas , eensuit bas propositiones esse quietis
animarum perturbatisas, communi, , --nino tutae praxi Ecclesiae eontrarias , et a-eiae sacramenti comminumvas, insuper i
Objicies primor Ad veram Poenitentiam requiritur, quod Poenitens, ut veniam obtineat, ad Deum convertatur ex toto Cormde, & habeat cor novum: sed haec non praestat sola Attritio: igitur, &c. Ma or Con-itat, tum ex illo in uteronomii q. cum qum Aris Dominum, invenus eum , si tamen toro cord
458쪽
so Tract. I. Disp. II. Art. III. Sect. I. Quaest. Iv.
quaeseris eum , On tota tribulatione animae a. Et ERecnielis 38. Facite vobis cor novum ,-spiritum novum. Minor etiam patet: qui enim tantum est attritus, toto corde, totaque animi tribulatione linum non quaerit; neque Attritio facit cor novum , , spiritum novum; quia non removet spiritum veteris Adam, scilicet affectum peccandi, nec inducit spiritum novi Adam, nempe charitatem : igitur, &c. Di Quo minorem: bi Attritio sit sine sacramento, concedor si juncta sit Sacramento, Dego: erit enim cor novum, & Deus utiliter. ac suffcienter quaeritur , quando gratia sanistificans consertur homini , per quam innovatur , & ad Dei consortium, ac unionem, & amicitiam revocatur. Ad authoritates autem Scripturae respondeo, eascine intelligendas de Poenitentia veteris legis,
necnon & novae legis, quae extra Sacramentum sit suffciens ad obtinendam peccati remissionem: nam in Lege nova sussicienter himo Deo reconciliatur virtute sacramenti Pq,
nitentiae, quando dolet de peccatis, & deponit peccandi voluntatem , quod utique fit per Attritionem, ut dimam est supra. Urgebis: Concilium Trident. seu. Iq. c. g.
docet, materiam sacramenti Poenitentiae esse Contritionem , eamque ad peccatorum remissionem ex Dei institutione requiri. Et cap. q. ait: Fuit quovis tempore ad impetranaeum pereatorum veniam lae Contritio-aeis morus necessarius. Et cap.6. dicit, Eum cui nulla est Contritio, non vire ab olvi sacramento Penitentis: Igitur ex mente Concilii ad obtinendam peccatorum veniam, etiam cum Sacramento, non lassicit Attritio.
Distinguo antecedens: Requiritur Contritio generatim sumpta, quatenus abstrahit a persecta, &imperfecta, concedo, requiritur perfecta Contritio , nego. Concilium enim ibi docet Contritionem perfectam charitate hominem Deo reconciliare priusquam hoc bacramentum aetu suscipiatur; imperfectam autem per se non perducere peccatorem ad justificationem , sed eum tantum disponere ad Dei gratiam in sacramento Poenitentiae impia trandam : nam illam Contritionem Concilium dicit esse necessariam , quam initio capitis q. definit, cum ait, eam esse animi dolorem, ae detestatimnem peccati, eum proposito non peerandi de eatero: ibi autem dcfinitur Contritio gene
rice sumpta, prout abitrabita perfecta, &imperfecta liquidem illa definitio etiam
converit Attritioni: quippe clim sit antismi dolor, ac detestatio pcccati, cum proinposito non peccandi de caetero. Urgebis : Idem Concilium sesL6. C.f. rem
ferens varias dispositiones praerequisitas ad justificationem, asierit hominem disponi ad justitiam non tantum per actus fidei , timoris, & spei, sed etiam dilectionis, ex qua nascitur odium peccati, per propositum novae vitae, ac denique observationis mandatorum divinorum: Inspem eriguntur(inquit Concilium Fidentes Deum sibi propter
Christum propitium fre, illumqtie tanquam om- vis iustitiae fontem diligere incipiunt, ae propterea momentur adversus peccata per ossium
aliquod, b, detestationem , hoe est, per eam
Faeniteaetiam, quam ante Baptismum agi oporteis denique dum proponunt suseipere Bapti mum, inchoare nomam vitam, O, sedivare ai- vina mandata . Ubi Concilium ad justificationem , quae fit per Baptismum , dilectionem inchoatam inquirit, ut constat ex
illis verbi, , illumque tanquam iustitiae sentem
diligere incipiunt et Unde clim non minor requiratur dispositio ad justificationem, quae fit per Poenitentiam, quam ad illam, quae fit per Baptismum, ex illo Tridentini tes stimonio manifeste constare putant adversarii , ad justificationem, quae fit per Poenitentiam, charitatem inchoatam, & impe tactam necessario requiri. Respondeo, Concilium eo loco sermonem facere de justificatione, quae fit extra Sacramentum, & per solum Bapti sint votum, ac desiderium : unde signanter ait: Dum
proponunt Astipere Baptismum , &c. Quo certe in casu non negamus, dilectionem Dei esse necessariam, necnon & Contritionem charitate formatam . becus est autem de iustificatione, quae fit in Sacramento: Nam idem Concilium sessi. o. cap. f. loquens de Poenitentia in adultis peccatoribus Praevia ad Baptismum, ait: Moventvr bomnes ac versus peccata per odium aliquod, im detest tionem , hoc es, per eam Paenitentiam, quam ante Baptismum agi oportet . Porro ad hanet Poenitentiam atrie Baptismum agendam , non est absoIute necessaria Contritio , ut diximus supra ex S. Augustino .
Vel dico Concilium intelligendum esse de amore illo initiali, quem supra diximus ad virtutem spei pertinerE. Hic autem amor ideo initialis appellatur, quia ut Plurimum ab isto amore nostra justificatio inctium sumit, di ut a me supra diistum est , - saepe
459쪽
lipe ducimur ab amore isto ad per fessum
illum amorem, qui ad virtutcm charitatis pertinet.
Urgebit: Ea dilectio initialis, quam ibi Concilium Tridentinum pro d politione ad
justificationem requirit, est ea dilectio, qua peccator incipit Deum diligere tanquam fontem omnis iustitiae: at ista dilectio ad charitatis, non ad spei virtutem pertinet: ergo, dcc.
minorem: Quia dilectio illa , de qua ibi Concilium loquitur, est qua Deus diligitur, ut ipse est fons nostrae justitiae, seu justificationis, quam ab ipso promissam per Christum expectamus; ideo dicit Deum proponi diligendum, non et uidem ut justitiam in se, sed ut sontem iustitiae . quam videlicet in nos derivat: adeoque tignificat eum esse diligendum ut nobis Donus est, &uthona nobis largitur . Nec mravere debet particula ( omnis hoc enim soldm ibi vult per illam particulam Concilium Tridenti-Dum , quod peccatores incipiunt Deum diligere tanquam fontem justificationis cujuscumque, & dispositionum omnium s pernaturalium ad justificationem, cum nullus sit, qui aliter, quam per Dei gratiam, justificari valeat , ut ex praecedenti capite Concilii Tridentini aperte constat, & ex nostro tractatu de Gratia . Instabis: Ea dilectio, quam requirit Concilium loco mox citato, est ea, quae sacramento Poenitentiae luncta, peccatoris Conversionem operari potest: at nulla dilectio Dei converssonem illam potest operari, nisi ea quae pertinet ad virtutem charitatis: erisgo illa dilectio, de qua Concilium ibi loquitur , est dilectio ad virtutem charitatis
Respondeo negando minorem: Nam ad hoc susticit dilectio, quae pertinet ad virtutem spei & quam suppono conjunctam cum Attritione praedicta , quam lic volumus posse conversionem istam operari, non quidem per se solam, sed quando juncta est
sacramento Baptismi, vel sacramento Poe- Nitentiae , ut satis aperte docet Concilium Tridentinum cit. ses Iq. c. q. ubi expresse docet, Contritionem imperfictam, qua attritio dicitur , iqua ex tarpitudinis peccati consideratisne, in ex gehennae, pernorum metu communiter concipitur, si Dolantatem peccandi excludat, eum spe venia , non modo noniarere hominem is eruam , is magis precatorem , sed is rinum Dei esse , o. virvus
sancti impusum, quamvis absque Paenitenistis Iaeramento peccatoram per se, nequeat perdurare ad iusti amnem, eum tamen ad Dei gratiam in Saeramento impetrandam disponit. Nota dictum in Sacramento ipsum disponere, & quidem ad gratiam impetrandam, his enim verbis facile constat, quod per istam Attritionem, prout a Contritione per charitatem perfecta distinguitur , gratia con ferri valeat, si juncta sit Poenitentiae Sacra
Instabis iterum. Idem Concilium sest Iq.
cap. 6. agens de poenitente , ait: Non debet adeo sibi de sua fide blavdiri, ut etiamsi
nulla illi ad Si Contritio, aut Iara oti animus serio agendi, is, Deia absolvendi defit, patet tamen se propter suam solam fidem vere. is, coram Deo es absolutum; ergo perfecta Contritio requiritur ad peccati remissionena absolute, nec Attritio suffcit etiam in Sa
Nego consequentiam. Ibi quippe Concilium vult tantam arguere Novatores ultimi taculi, qui docebant hominem nullo suae v Iuntatis motu, seu Poenitentiae dolore vi vel sensu praeparari debere ad obtinendam peccatorum remissionem: sed ei solam sufficere fidem, seu potius fiduciam, & confidentiam certam de comparata remissione peccatorum. Hinc addit Concilium post verba citata , Nec enim fides fine P nitentia r missionem ullam peccatorum praestaret. Porro Attritio Poenitentia quaedam est. Ideo Contritionem intelligit ibi generice sumptam. esse prorsus necenariam, quod alterutra species ejus absoluto requiratur, aut imperfecta, quae dicitur Attritio , aut periecta , quae dicitur Contritio simpliciter, & stricto sumptat nam extra Sacramentum perfecta requiritur : in Sacramento autem lassicit imperfecta, quae dicitur Attritio.
Oileus seeundo: S. Augustinus, qui pluribi docet eum inaniter poenitere, qui dum taxat a peccatis abstinet ex motu poenae , & supplicii : sicut epist. i q. quae est ad Anastalium, Inaniter, inquit, putat victorem se esse peccati, qui psnae timore non peccat :quia etsi non impletur Hii negotium mala cupiditatis 3 ipsa tamen mala evid tas intus orosii, is, quis coram Deo innocens invenitur,
qui vult fieri quod vetatur, flsu rabatur quos
timetur: at per hoc in ipsa voluntate reus est,
qui vult Deere, quod non licet fieri ; sed ideo non facit, quia impune non potes fetra . nam quantum in ipso est, maeut non esse pustitiam
460쪽
precata prohibentem , atque punientem . Et
utique si mallet non esse justitiam, quis dubit verit, quod F pssset, auferret 8 At per Me quomodo iustus est iustitia talis inimicus , ut
eam, si potestas detur, praecipientem austrat, ne comminantem , vel Judicantem ferat Inimicus ergo iusitis est , qui se Ne timore non
Similiter lib. de Natura, & Gratia cap. S . ait . Sub lege est , qui timore supplicii ,
quod lex minatur, non amore sinitiae, se sen-eii abstinere ab opere precati: nondum enim tiber est, nec alienus a voluntate peccandi es, in ipsa enim voluntate reus est. Insuper lib. I. contra duas epistolas Pelagianorum cap. s. In ipsa, inquit , intus et untate peccat , qui non voluntate, sed timore non peccat. Et Itb.I. cap. q. sui timore p(nae praecepta facit,proeul dubio invitus Deit, ae per hoe in animo
non facit, ac per hoc in ipsa voluntate intus est reus, ubi ipse, qui recipit, inspicit. Denique , S. Augustinus tria. o. in epistolam Joan. ut supra memoravimus: nec non in reia . dicit, quod qui cessant a peccatis ex meta Poenae , seu gehennae , sunt similes mulieri adulterae, quae tantum ab adulterio cessans metu sui mariti, ne videlicet deprehendatur ab eo, & severet puniatur , scmper animam adulterandi retinet : igitur ex mente S. Augustini, Attritio, quatenus est
timor ex metu gehennae, non removet vo
luntatem peccandi, nec consequenter suo ficiens est cum Sacramento ad obtinendam peccatorum remissionem. Distinguo consequens : Attritio ex metu gehennae , quae movet dumtaxat ad cavenda peccata propter solum timorem malorum temporalium, & amorem bonorum terrenorum , non removet peccandi voluntatem, concedo: quae concipitur propter metum gehennae, quo quis timet Deo privari, & ratione huius timoris a peccato abstinet, nego ; nam timor iste gehennae ordinatur ad Deum, tanquam ad finem ultimum,& ut sic removet peccandi voluntatem, quia ordinatur ad finem culpae contrarium 3 non enim qui sic timet, suum finem ultimum reponit in ipsa evitatione supplicii, sed in privatione, & carentia Dei, qui cum non possit possideri a peccatore, idcirco qui hoc metu abstineta peccato, sibi proponit finem
ultimum culpae contrarium: quando autem
Peccator sic respicit evitationem supplicii ,
non retinet voluntatem peccandi.
Unde timor servilis in eo, qui cessat i
seceato timore supplicii, duplex esse potest i
nus quidem quando tota ratio, tam finalis,
quam impulsiva, seu motiva continendi se a peccatis , est fuga poenae, dum videlicet homo sic affectus est, ut malum fugiat soldmob poenam illi malo peccatorum intentatam.& in cultatione supplicii, vel in bono, quod ei supplicio contrarium est, reponit suum finem ultimum et & iste timor a plerisque dicitur serviliter serviens quia competit servis, & mancipiis, qui nullo Domini sui amore abstinent a prohibitis, sed sol omp*nae metu: ita quod semper affect um babeant faciendi vetita, nisi estet poena subeunda . Porro ille timor semper aliquem effectum peccandi formalem, aut virtualem in vo luntate relinquit . Alter vero servilis est quando qui timet, non constituit suum finem ultimum in evitatione ejusmodi poenae 3 sed ultro tendit in bonum honestum, quam lis utique est timor Attritionis , qui licet terminetur immediate ad evitationem poenie, quam timet, tamen mediate tendit in finem ulteriorem, nempe in beatitudinem aeternam, & ad Deum, ut summum bonum , quo qui sic timet, non vult privari, sed eo frui, ac subinde, qui hoc timore afficitur, non retinet peccandi voluntatem. Ex quibus colligere licet, quod quoties S. Augustinus ait , illos, qui timore cessant a peccato, adhuc reos este secundum affectum, & voluntatem, loquitur de illo timore, quo terrentur ii, qui conqui scunt in evitatione supplicii, ac serviliter serviunt, & divinis mandatis parent, qui utique timor malus est; quia per eum homines in amore sui , tanquam in ultimo fine quiescunt: non vero loquitur de ti-n ore, qui ultra evitationem poenae tendit in possestionem Dei tanquam summi boni, cujus privationem timet: qualis est timor Attritionis.
Urgebis ; Idem S. Augustinus pIur ibi d cet, neminem suae Dei amore posse justificaris hic serm. T. de tempore 3 p nitentiam certam non facit, nisi odium Reccati, is amor Dei: Et lib. 21. de civit. cap. a . Si non demant a pereato, habendo cbaritatem, quae non agit perperam, nihil eis prodes Unde Authorde vera, & falsa Poenitentia i Sine amore, inquit, nemo unquam gratiam invenit, nec veniam assecutus est, Quod utique confirmatur ex Scriptura: nam S. Paulus I. ad Cor. I S. diserte ait: sine charitate nihil sumis ciaritatem no habuero, nihil mihiprodes.
