장음표시 사용
491쪽
Tract. r. Disp. II. Art. III. Sect. II. Quaest. I.
chris i D. Ministri, ac pro eo legatione funis guntur: sed quoties Christus D. peccata remisit, non requisivit praeviam eorum Confessionem: & specialem accusationem, ut constat exemplo Magdalenae, Paralitici, Canancaer igitur nec opus est, ut p*nitentes singulorum peccatorum e umerationem faciant coram Sacerdotibus, ut ab eis absolvantur; sed satis est, ut generatim se peccatores profiteantur, & veniam a Deo per illorum ministerium exorent. Nego consequentiam, & ad primum dico, veniam promitti peccatori ingemiscenti, &facienti praecepta, quae Deus servanda statuit, pro qualibet peccati lege, concedo: non implenti hujulmodi praecepta, nego; sic in Lege veteri servandae erant quaedam Caeremoniae legales, & faciendae oblationes, ut quis aliquorum peccatorum veniam Conis sequeretur; sic pariter in nova, ut quis ejusmodi remissionem obtineat, oportet quod recurrat ad receptionem Sacramentorum , quae pro eluendis peccatis ordinata sunt, nec gemitus, & lacrymae quidpiam poenitenti prodeste possimi, nisi illa Sacramenta suscipiat in re, vel in votos alioqui ad eluendas iniquitates non esiet necessarius
Baptismus; & homo salvari posset sine pr*ceptis actibus Fidei, Spei, & Charitatis;
quod utique absurdum ultro nobiscum ia-tentur haeretici; Itaque nisi quis confiteatur Peccata in re, vel in voto, non ingemiscit ut par est; quippe clim nolit suis vulneribus, & morbis ea sibi applicare remedia, quae Deus ab Iute nece staria ordinavit. Ad secundum dico: Consessionis obligatiorem non offcere, quin Lex nova longe liti acilior, & levior Mosaica; siquidem in nova Lege cum praemissa peccatorum remissione lassicit cordis Attritio juncta Sacramento ait obtinendam remissionem, quae utaque Attritio in vcteri Lege erat insuffciens: OpuS enim erat Contritione perfecta, quae ita firmam l ac constantem peccati detesta-xionem exigit, ut forte pauci fuerint in illa Iegdi, in qua non ita uberior gratia cxundabat, qui illam perfectam Contritio
Insuper: Confessionis dissicultatem , &Onus allevat, & emollit utilitas , inquit Concit. Trident. sese. I . cap. s. scribens:
Ipsa vero huiusmodi Consessionis difficultas, ae
Feccata detegendi verecundia, gratas item tibueri posset, nisi tot, tantisque commodis, e consolationibus levaretur . quae Ombui digne
ad Me Saeramentum aeeedentibus, per absolutionem eratissime conseruntur. Haec autem commoda, seu utilitates ex peccatorum declaratione percipiendas eleganter aperit Tertullianus lib. de Poenit. cap. ia. scribens: Si de exomologesi retractas Lebennam , in corde considera, quam tibi momologesis extinguet, is pcnae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adeptione non dubites. Descriptis postea inferorum cruciatibus, colligit labores illos pqnitentiales lubenti animo subeundos, eo quod his remediis avertimus aeterna supplicia nobis paratar Igitur cum scias et erosus gehennam post prima illa intinctionis D minicae monumenta, esse adtae in exomologesi secunda s ubsilia , cur salutem tuam deseras pcur cessas argvi, quod seias mederi tibi P Quae postea multis persequitur. Simili ratione ps nitentes exhortatur ad Confessionem , & batissaetionem S. Pacianus . si de crueiatu Exomologesis retractatis, gelanUam recordemini , quam vobis Exomolet sis extinguet. Deinde variis similitudinibus dolore gehennae descripto, quando & quomodo extinguatur docet Fideles: Mement te, Fratres, quia apud infros Exomologesis non es, nee P nitentia tune tribui poterit consum.pto tempore peritendi. Festinate, dum invita sis , is . Per Ecclesiae sdem rogo vos , Erata tres , per sollicitudinem meam . per communes omnium animas obtesor , is, deprecor, ne pudeat in hoc corpore, ne puisci, ne pigeat o portuna , quam primum remedia salutis inumdere, deficere m roribus animum, sacra compus involvere, edie. In quantum p eae nostrae nc.. pepercistis, in tantum vobis Deus parcet, Si Iaborum actorum memoria jucunda est, ut proverbio fertur T quanto magis labo.rum, quorum tantus fructus, tam ampIamerces PAdde quod illud Confessionis onus t tum cedat in poenitentis emolumentum et
quippe cum nihil timendum habeat ex ejulmcdi declaratione peccatorum facta Sacerdoti, qui tenetur strictissime ad servandum sigillum, & insuper habet illam animi tranquillitatem, ac fiduciam peccata suaesie divinitus remissa, quando maxime omnem quam potuit, adhibuit diligentiam, ut illa detestaretur , & Confitet emr: quamquam enim non habeat persectam Contritionem, lassicit, quod habeat Attritionem, Per quam ejus animus revocetur ae peccato, nec obicem ponat incacitati S cramenti
492쪽
ad tertium dico . quod risi Sacerdotes non absolvant peccata , nisii auctoritate sibi a Christo delegata , & commissa , inde tamen non est consequens, quod eodem modo debeant peccata solvere, quo Christus D. hic enim cum haberet plenariam auctor statem , & independentem, cumque optime nostet omnes hominum actus, & affectus poterat sine ulla praevia accusatione particulari peccata dimittere, sicut & gratis condonate, non exigendo aliquam satisfactionem, non se autem est de Sacerdotibus nov* legis , qui cum a Deo delegati sint Iudices, non talum pro solvendi, , sed etiam pro retinendis peccatis , necnon & pra scribendis pqnis, Juxta majorem , vel minorem peccatorum numerum, & gravitatem, necessum est, ut distinctam eorum notitiam habeant: illam autem habere non possunt, maxime de peccatis occultis, nisi poenitens ipse illis manifestet per consessionem : igitur ad id necesiaria est Cons Ilio . Odieiuni seeundo plurimas SS. Patrum auctoritates, quibus significari videtur, peccatum etiam in nova lcge posse remitti, vel sine ulla Confessionc, vcl saltem cum sola Confessione Deo facta, non autem homini rSic S. Ambrosus lib. Io. in Lucam c. 22. Petrus doluit, inquit, is flevit, quia erravit, tit homo , non invenio quid dixerit , invenio quoa fleverit, Deramas eius lego , fatisfactionem non leto et sed quod defindi non potes , ablui potess s lavant lacramae delictum , quod voce pudor es confiteri. bimiliter S. August. Iib. Io. confessionum c. g. suid mihi est cum
hominibus , ut audiant Consiliones meas , quasi sanaturi sint omnes languores meos curiosum genui hominum ad cognoscendam G- tam alienam , desidiosum ad corrigendam suam. Idem declarat 3. Prosper Itb. a. de vita ContempIativa cap. I. Esi , inquit , quorum precata humanam notitiam latent , nec ab
psis consessa , nee ab aliis publicata , si ea
consteri , aut emendare noluerint , Deum ,
quem habent in testem , habituri sunt , ultorem , quod si ipsi Iudices fiant , is ve-
uti suae iniquitatis titiores , si in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerisceant , temporalibus paenis mutabunt aeterna supplicia , is, cieramis ex vera cordis compunctione fluentibus restingvent aeterni ignis incendia: Censet igittir .quod etsi peccatores sua peccata non conficeantur , dummodo ea detestentur, & defleant, eorum veniam obtinebunt.
Insuper Beda Iib.f. in Lucam C.6y.expendens illa Christi D. verba , quibus alloquens leprosos a se miraculo mundatos, ait: Ostendite vos Deerdotibus: sic illa exponit: Nuctum Dominus eorum , quibus haec corporalia beneficia praestitit , invenitur misisse ad Faeeris dotes , nisi leprosos: quia videlicet Fare otium Iudaeorum figura erat Sacerdotis futuri regalis , quod est in Ecclesia , quo consterantur omnes pertinentes ad Corpus Christi summi . , veri Principis Sacerdo um . Et quisqvix haeretica pravitate vel superstitiove gentili,
vel iudaica perfidia, vel etiam sebismate fraterno , quasi vario colore per Christi gratiam ea. ruerit , necesse est ad Eresesiam veniat, co- loremque fidei verum, quem acceperit, ostendat. Caetera Dero retia tanquam valetudinis,
is, quasi membrorum alime . atque sensuum per semetipsum interius in conscientia , , mintellectus Dominus sanat ,-corrigit. Igitur Betia censet, quod alii non debent necessario confiteri bacerdotibus, quam qui lepi
spiritalis immunditia laborant, ut ait ipse lupra Iacob. s. id est , ii qui inficiuntur haeresi , Judaismo , gentilitate, schismate etcqtera vero vult Absolutione Sacerdotis non egere vitia , proindeque nec vocali Confestissione: mutuis coaequalium, id cst fratrum quorumvis precibus expiari, & a Christo interius in conscientia, & intellectu sanari, & corrigil igitur ex his omnibus liquet, Confessionem Sacramentalem non esie omnibus praescriptam, nec neceb sariam jure divino. Nego consequentiam. Et ad Ambrosium , respondet Doctor dist. II. n.ay. pota dici, quod tempore negationis Petri sacramen- istum Poenitentiae non fuit institutum , sed ,, post Resurrectionem , quando Christus si dixit Discipulis suis et accipite spiratum,n- ,, ctum , quorum remiseritis isc. & ideo si
non tenebatur pro tunc ad Confessio- rinem, nec post institutionem bacramen- nti adhuc tenebatur, quia jam ante Re- M surrectionem per aliud remedium fuit Apeccatum suum deletum. Et similiter re- Hsponderi potest de infidelitate omnium GDiscipulorum in Passione Christi, quod , ,
non tenebantur post ad Confessionem: si quia post Resurrectionem renituerunt Mante institutionem bacramenti pgnitentiae ri& haec bene confirmant, quod Conses ,, fio non erat de Iege naturae, Nec Mo- hsaica. Ad illa autem verba S.Ambrosii: ,,
493쪽
,, pudor est confiteri dicit Doctor , illa non ta esse sic intelligenda, quod sine Confessios, ne pudorosa in actu, vel habitu lavetur ,, delictum, sed Contritio potest esse tanta, is quod in ea etiam ante Confessionem de- leatur peccatum , quod tamen est ita is grave , quod Confessio ejus sequens estis pudorosa. Hac Dector . Quibus verbis significat primo , mirum non videri, quod Petrus, ut suum delictum elueret, recursum non habuerit ad Sacramentum Poenitentiae: quia tunc temporis nondum erat institutum , sed tantum post Resurrectionem . Semiso , quod Petrus, instituto postmodum Sacramento, non debuerit confiteri, quia jam virtute suae Contritionis peccati veniam obtinuerat. Tertiδ , quod lacrymae Petri Confessionem aliquam delicti continebant , sc enim contingit interdum, quod reus alicujus sceleris, ubi ab alio convincitur , lacrymis suum fatetur delictum, quod
voce non audet promere: tales erant Petri
Iacrymae, quae ipsius delictum manifestabant; nam, ut ibidem observat S. Ambrosius, malait Petrus suum fateri peccatum, ut justificaretur fatendo; quam gravare negando justus enim in principio accusator est sui s& ideo flevit: verecundae lacrymae sine oratore numquam loquuntur et lacrymae crimens ne offensione verecundiae fatentur . res
adde quod Christus D. clim haberet supremam potestatem remittendi peccata , potuerit Petro pinitenti, & lugenti condonare delictum absque ulla confessione , de ulteriori satisfactione. ad F. Augusinum dico, illum ibi sermcnem non instituere de Confessione sacramenta- Ii, sed de Confessione satisfactoria praeteritorum scelerum per Baptisma remisiorum , de instituta in eum finem , ut inde misericordia Dei magis provocetur, ac sollicitetur ad conserendam gratiam , necnon ut laudibus, ac gratiarum actione celebretur ,
di hidelis quisque per hususmodi Pqnitentiae , ac satisfactionis exemplum ad emendationem vitae, & spem veniae provocetur,
Talis est illa Confessio publica, quam ipsemet 3. Augustinus de omnibus suae vitae delictis tredecim libris Confessionum exaravit, ut videlicet ad acriorem, & majorem cordis compunctionem stimularetur , --pliorem Deo satisfactionem exhiberet , di miram in se Dei misericordiam omnibus
ad F. Prosperum dira, illum ibi solii minitelligere publicam Conlisitonem, quam abis solute non este necessariam, pronunciat ratadit enim: Hi qui in aliquo gradu Ecclesiastiaco constituti aliquod occulte crimen admittunt, Deum sibi faciIius placabunt, illi qui non humano convicti iudicio , sed et
ultro crimen cognoscunt: qui aut pro- 2priis illud Confessionibus probant, aut et nescientibus aliis, quibus occulti sint, ipsi ,,
in se voluntariae excommunicationis lan- silentiam ferunt, & ab Altari, cui mini- , , strabant, non animo , sed ossicio sepa- rati , vitam tanquam mortuam plangunt. Diuod autem revera ibi sermonem faciat tantam de Confessione publica, qua multitudini peccata declarentur, aperte liquet per
haec verba snescientibus adsis Quibus significat, quod absque hujusmodi Confessione tublica aliquando dimittantur, non tamen ine Consenione privata , qua peccatores dici possunt etiam sibi ipsis esse judices ,& ultores propriae iniquitatis, quia priusquam ad sacramentale Tribunal .accedant, suum ipsi peccatum agnoscunt , & damnanti &injunctas a Sacerdote petnas a seip
Tandem ad Bedam respondeo , eum illis verbis excludere tamdm Confessionem publicam, quq debet toti Ecclcsiae fieri ab eo, qui commumem Ecclesiae fidem impugnat, uales sunt, qui haeretica pravitate , vel uverstitione Gentili, vel Judaica perfidia, vel schismate Ecclesiam inaestant, qui omnes , ut veriam obtineant , tenentur publicam Confessionem, & 'nitentiam agere . Caetera autem vitia privata non debentita publice revelari, sed satis est , quod Sacerdoti in privata Consessione aperiantur , ut ejusmodi morbos Dominus corrigat , mediante videlicet ipso Sacerdote , qui Dei vice fungitur , & per cujus mimnisterium Deus omnia confessa crimina reis mittit, & sanat. yeiunt tertio : Si Consessio esset de jure divino, nusquam de ea necessario facienda fuisset in Ecclcsia dubium: sed a plurimis dubitatum est de necessitate Confessionis et Gratianus Canonum Collector dist. I. de enit. quσrit: Utrum sola cordis Contritione , , secreta satisfactione , absque oris Configi ne quisque passivi Deo satisfacere . Sunt enim qui aicunt , quemlibet criminis veniam sine
confessone facta Ecclesiae Dei Faeerdotali i dicio sepromereri. Insuper idem ad Caii
494쪽
nem O meit , in eadem dist. ait: Non ergo in confessione pereatum remittitur, quod iam remissum est probatur et sit itaque Consilio adsensionem paenitentiae, non ad impetrationem veniae . Et fui Cirramissio data es Abrahae
in signum Iustitiae , non in eausam iusseationis: sie Cora illa Faeerdoti ossertur in signum
veniae acceptae 3 non in causam remissionis M. cipiendae . Et ad Can. suamvis is in eadem dist. Gratianus , allatis in utramque partem Canonibus, subjungit et suibus authoritatibus, vel quibus rationum Frmamentis
utraque sententia Fatisfactionis, is Confessoris
innitatur , in medium breviter exposuimus; cui autem harum potius adhaerendum sit, lectoris iudicio reservatur: utraque enim fautores habet Sapientes, Religisses viros: Igituo non semper compertum fuit in Ecclcsia , Confessionem oris , & Sacramentalem fuisse necessariam ad salutem . Nego consequentiam ' Omnes enim auth ritates, quas profert Gratianus dire sic, &expres,e non impugnant Consessionem particularem, sed publicam; quantum autem ad illius propriam sententiam, non abnuo, ipsum hac in re fluctuasse. Unde Cregorius XIII. in Bulla emendationis Decreti signia ficat aperte, Gratianum, & alios authores juris Canonici in aliquos errores incidisse, venia tamen utcumque donandos , quod ipsorum aetate res illa nondum erat aperte definita , sicut innotuit post definitionem Oecumenicorum Conciliorum Lateranensis, Florentini, & Tridentini, quibus illi antiquiores erant, scripsit enim Gratianus Decretum circa annum Domini II so. adde quod ex omnibus Canonibus, & authoritatibus a Gratiano contra necessitatem Confessionis citatis, nullus est Canon, qui evincat aperte necessariam non esse Confecsionem; nullusque est, qui non facile possit explicari , vel de Confessione publica non facienda pro omnibus peccatis , vel de remissione peccati obtinenda per Contritioncm cordis, & animi Confessionem soli Deo factam ante Confessionem sacramentalem: quod utique non negamUS. Urgent: Illa Confessionis necessitas non fuit semper comperta, & rata in Ecclesia, cujus observantiam plurimae Ecclesiae necessario tenendam non censuerunt: at ita est de observantia Confessionis : Graeci namque illam soli Deo faciendam este asserunt, ut docet ipsemet Gratianus in cap. ult. det cenit. distinet. I. ex Theodoto Archiepi- . Hasten Tisu. Tom. X. scopo Cantuariensi natione Tharsensi , ac subinde apud Graecos enutrito, quem, inquit Baronius ad annum 668. vitalianus Papa misit in Angliam. Hic autem scribit in suo Poenitentiali et suidam Deo Mummodo eonfiteri debere necata dicunt, ut Graeei et quidam vero sacerdotibus ranstenda esse stemeensent, ut tota fer) Sancta Ecclesia . suod utrumque non flee magno fructu intra sensainfit mel am: ita dumtaxat ut Deo , , hoe persectorum est ( qui ut Glossa ibi, non habeatn venialia , urumae non indigent oris Consegione speetali ut eum David dicamvs : Delictum meum cognitum tibi feci, iniustitiam meam non abscondi. Dixi confitebor adversum me in iustitias meas Domino ,-tu remisisti impietalem peremi mei. Sed tamen Apostoli institutio nobis sequenda est, ut confiteamur si alterutrum peccata nostra , & oremus ,. pro invicem, ut salvemur. Confessio ita-
que, quae soli Deo fit, quod est Iusto-
rum, purgat peccata; ea vero quae bacet-
doti fit, docet qualiter ipsa purgentur in peccata: Deus namque salutis , di san- is et itatis Author, plerumque praebet hanc ,, suae Poenitentiae medicinam invisibili ad- si ministratione , plerumque medicorum ,, operatione, id est , Absolutione Sacer- ridotum. Ita Theodorus . Respondeo, omissis variis aliorum responsionibus, illas voces ( ui Graui videri imperiti Scoliastis ignorantia ex margine, cui praefixae fuerant, in textum Cratiani irrepsister hae enim voces non habentur in Capitulari, nec in Can. 3 a. Concilii Cabilo nensis secundi sub Leone III. qui Canonicitus ex Iheodoti Poenitentiali sumptus videtur. Cujus utique responsionis indicium est , quod in Concilio. Florentino , ubi actum est de iis omnibus, in quibus Gracia Latinis deficiebant; nulla facta est mentio de non frequentata a Graecis Confessione: nisi quod Eugenius Papa quaesivit ab aliquibus Graecis doitioribus , cur eorum Sacerdotes ante sacrificii celebrationem sua peccata non confiterentur: ac si supposuisset Eugenius ibi Confessitonem oris apud vulgum Graecorum in usu fuisse , quando de solii eorum hacerdotibus eos interrogabat . Adde quod, Arcu dius Graecorum Rituum peritissimus, agens de sacramento Pqniten intiae, scribit eum apud bacerdotes Graecosabulum non confitendi propter sevcritatem Canonum Pqnitenti. ilium introductum
esse . quia in variis Canonibus Poeniten-
495쪽
8 Tract. I. Disp. II. Art. III. Sect. II. Quaest. I.
tiae, quos reseri, decernitur Episcopis, &Sacerdotibus ob certa quaedam peccata , quibus accidebat, ut plerique suspensi ma. nerent ab. ossicio, dum ea confitebantur. Praeterea, Graeci inter Schismaticos, eruditissimi quidam, ajunt eam Confessionem inter suos obtinere. Nicolaus Cabasilas inexplicatione Liturgiae cap. 2 docet aperte Confessionem sacramentalem ita scribens et
Scimus, post mortem Christi, etiam fide is, P nitentia , On Consessone opus esse, im Sacer, tum oratione; nec potes homo solat a pura, iis , nisi bae praecesserint. Hieremias Patriarcha Constant. in Orientali censura Confessonis Augustanae c. II. Lutheranos arguit, quod negarent Confessionis necessitatem snam ita scribit. Dicimus eum , qui confitetur tune demum persectam peccatorum suorum com sequi curationem, si peccasa omnia , omnesque eorum partes, quantum animus illi sus it , es, quantum meminisse potest , cum contrito , humiliato corde reeensuerit, vique consessus fuerit , fceritque omnia , quae maxim) illis pereatis, quae admisit, adversantur, ut arrogantiam humilitate corrigat. Sed esto sint eae voces (ut G ei) in none Theodori, nihil aliud inde sequitur, ex eo quod indefinite tribuat cum Graecis errorem, nisi quod aliqui Graeci in eo fuerunt errore, forte soli Sacerdotes respectu sui ; non autem inferri potest , illam apud
Graecos omnes obtinuisse consuetudinem. Imo Nicephorus Cartophilax ait, eam confitendi consuetudinem apud Gricos antiquissimam fuisse , in epistola scilicet ad I heodorum de potestate ligandi, & solvendi, cujus fragmentum extat tomo g. Bibliothecae Patrum , ubi sic habet: omnes olim oportebat ad ipseos Pontifices aecedere, suaque illis orauita prodere, O, sic vel reconcilia. tionem , vel repudium ferre. Ignoro autem qui factum sit, eur hac minus obserDentur, quamvis existimo Pontifices negotii taedis , sequentique multitudinis turbulentia defatigatos , id operae ua Monachos transisse, ad eos stilicet, qui vere probati sunt, aliisque valeant esse titiles si quis expertus sit, is, homo frugi , im cum hoc Sacerdotio sumatur , ad i
tum imprimis accedendum est . Quorumcumque vero Graecorum sit error
ille, non probat eum Theodorus, sed improbat omnino: Primo , quia Contrariam opponit ei totius Ecclesiae doctrinam, dum
ait: Quidam Deo solium confiteri debere dccata dicunt, ut Graeci, quidam Saserdotibus , ut tota fero S. Ecclesia, nam paristicula ssere paucos solum excipit Graecos, qui licet hoc errore, & aliis quibusdam e iam gravibus impliciti, nihilominus adhue
in Ecclesia tolerantur. Secunda , particulac me videtur adscititia; non enim habetur apud Ivonem Carnotensem par. I . decreti cap. Is s. nec apud Burchardum lib. Io. c. I s. apud quos ille Canon invenitur, his solis verbis, ut tota sancta Ecelesia . Tertio, Theodorus ut approbet Ecclesiae totius dogma de necessitate confitendi Sacerdotibus, ait utrumque, puta soli Deo confiteri, &confiteri Sacerdotibus, intra S. Ecclesiam non sine magno fructu fieri r quia nempe Confessio, que fit Sacerdoti, supponit eam, quae soli Deo fit ex humilitate, & Contriti
ne cordis . suarto , contrarias in specie senistentias, quarum altera dicit, uni Deo confitendum, altera Sacerdotibus etiam eue comfitendum, ita conciliat, ut perfectis, id est, Justis, & iis, qui nullius peccati mortalis conscii sibi sunt, uni Deo confiteri lassiciat,
nec opus sit confiteri Sacerdotibus; aliis vero , nempe qui mortali peccato sunt infecti, necesse sit Sacerdoti confiteri, quare nobis institutionem Apostoli sequendam asserit . Ita dumtaxat , inquit, ut Deo, qui remissor est peccatorum , peccata nostra constramur , ,
hoe Pe fictorum est, seu Juctorum , ut ait postea, sed tamen Apostoli institutio nobis s
quenda est, ut confiteamur alterutrum peccata nostra: vel, ut habetur in Capitulari; quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit Ecclesiam: ita dumtaxat, ut& Deo, a quo est remissio peccatorum , confiteamur 3 & secundum Apostoli insti
tutionem confiteamur alterutrum .
Urgebis: Ex eodem Canone videtur negati effcacitas Confessionis externae factae
Sacerdoti et sic enim scribit : Coerisso itaque , qua soli Deo si, quod esJustorum, purgat peccata I ea vero, qua sacerdotibus fit, docet qualiter ipsa purgentur peccata et igitur Confessio facta bacerdoti non aufert peccata. Nego consequentiam: Illis enim verbis non negatur emcacia Consessionis , sed determinatur modus , quo tolluntur peccata , ouasi dicat: Solus Deus est , qui ut Author principalis, & causa princeps remisesionis condonat peccata I modus autem , quo communiter illa condonat , est Confessio facta Sacerdoti; unde statim subjungit: Deus namque salutis , & sanctitatis Author, & Iargitor, plerumque hanc prs-bet
496쪽
bet suae Pinitentiae medicinam invisibili administratione, Plerumque medicorum operatione et quod ita dictum observant illius Decreti emendatores, ut ille Canon operationis appellatione, doceat ordinarium purgandi modum esse per Sacerdotis Absolutio.nes: Deus enim s inquiunt ad marginem )ut continuo subjungitur, sanitatem largitur , plerumque medicorum operatione , non dicit sautem sola dumtaxat ostensione. Instant iterum. Quae fuerit Canoni starum sententia , non potest evidentilis innotescere , quam ex Glossa Ioannis Teutonici et sed ille dist. s. de Pqniti in principio docet
humano jure peccatorum Confessionem ecse introductam 3 ait enim: Hidendum est ergo, quando Consessio oris instituta fuit: dieunt quidam , institutam fuisse in Paradiso statim
post pereatum , dicente Domino ad Adam , Adam ubi es p Ideo enim quaesivit, ut ipso confitente Hecatum daretur forma aliis imposterum eonfitendi i sed quia in illa interrogatione
Dominus minus expresse Didebatur ad ransiten.
dum monuisse; ideo post exquisivit a Cain fratricida expressus, ubi est Frater tuus p alii dicunt , quoa sub lege primo fuit instituta , quando Iosue praee it achan erimen suum confiteri, lapidatus es . Alii dirant, quod
in novo Testamento a Iacobo dicente et Confitemini alterutrum Peccata vestra: Sed melius dieitur eam institutam fuisse a quadam universalis Eeelesiae Traditione potius, quam ex nota , vel veteris Testamenti authoritate :b Tractio Melesiae obligatoria est , ut praeceptum . Unde colligit: ergo nuessaria est Confesso in mortalibus apud nos , apud Graiscos non : quia non emanavit apud illos Traditio talis, sicut nec conficiunt in aetimis, sed
in Frmentarit is Nego antecedent: Non enim, inquit Do-- ctor dist. IT. nu.y. Ecclesia tentasset tam M arduum praeceptum imponere omnibusta Christianis , nisi esset praeceptum divi-H num et vel quia non invenitur ubi ab Ec-H clesia imponatur istud praeceptum, quiata ante hoc Sancti reputarunt, hoc praece- ptum de Confessione obligare; si enim,. allegatur illud Capitulum, Omnis utrius,, quo sexus, patet quod illud est Innocen-,, iii III. in Concilio Lateranens: sedan-- te illud tempus per multos annos fuit,, Augustinus plusquam per octingentos M annos, qui pr*dicavit Confessionem val-M de esse necessariam .... Nec Canoni stari facile inveniret aliquod Concilium , vel
praeceptum proprie, ubi exprimatur pre- hceptum de Confestione facienda, sicuti is hic loquimur. Unde colligit Doctor, is ipsum Glossatorem irrationaliter loqui 3 is
turpe enim esset Theologo dicere , ali- ,,
quid esse in Biblia, & nescire ubi illud si
inveniretur , & ita inconveniens debet ., este Canon istae dicenti aliquid esse ex is universali Traditione Ecclesiae, & non is invenire in Canone . si Canon sufficien- ister continet universales Traditiones Eo is clesiae: non allegat autem aliquod Ca-
pitulum Canonis ad istam Traditionem; issed tantum post subdit, quod Traditio Ecclesiae est obligatoria. Modieitur , is expendisur factam Nectarii. OB eiunt quarto et Si Confessi' reveraestet de jure divino, a nullo Ecclesiae Pastore merito posset abrogari: sed N ctarius Episcopus Constantinopolitanus a rogavit Confessionem auricularem in E clesia sua , ob scandalum aliquod ortum ex Confessione nobilis cujusdam mulieris, ut constat ex SoZomeno libr. q. historiae cap. 36. ubi rem sic narrat et In Ecclesia Constantinopolitana presbyter Pqniten- Dtibus deputatus hoc munere functus est, ,s donec mulier quaedam nobilis ob pecca- ,, ta quae confesta fuerat, ab hoc Presby-
tero jejunare ac Deo supplicare iussa, & is
ob iplam causam quod in templo moro- sa, se ab homine Diacono constupratam ,, prodidisset. Hoc autem cognito vulgus
ut ob contumeliam Ecclesiae illatam in- dignabatur , acerbissimisque calumniis Hpremebantur Sacerdotes; Nectarius ita- isque perplenus , quodnam huic infortu- rinio remedium adhiberet , stupratorem Hipsum Diaconatu privavit , & consum ,, lentibus quibusdam, ut unicuique libe- orum permitteret, Prout ipse sibi con- scius esset, & confideret ad mysteriorum ,,
communionem accedere, Ppnitentiarium ,, illum Presbyterum exauctoravit. Subji- cit 3 Ipsum morem alias Orientales Ec- ,,clesias fuisse imitatas. Ex quibus colli- git Calvinus lib.3. Institui. c. . num. . bsi lex Dei erat aurie aris Confisio, qui ausus est Nectarius eam refigere, ac condesiere pNectarium sanctum Dei hominem, omnibuF Draterum suffragiis probatum, haeremi, i scius
malis accusabunt 3 Sed eodem calculo damn
bunt Ecclesiam Constantinopolitanam, iv qua
497쪽
q8o Tract. I. Disp. II. Art. III. Sect. II. Quaest. r.
eonfitendi morem, non ad tempus modo dissimulatum fuisse, sed ad suam usiue memoriam obsolevisse narrat Soetomenus; imo non Constantinopolitanam , sed Orientales omnes Ecelesias defectionis reas agant, quae inviolabilem c si verum dicunt legem , O, Christianis omnibus mandatam neglexerunt.
Nego minorem: Nam, ut praeclare docent Bellarminus. SuareE dist. II. q. a. VasqueZq.yo. art. I. dub.3. &c. Primo , negari potest factum istud : Tum , quia ut declarat S. Gregorius lib. 6. Epistolarum cap. ISO. Historia SoZomeni a Sede Apollolica non
admittitur, quod multa mentiatur: Tum , quia boZomenus ipse cum esset Novatianis
Poenitentiae Sacramenti hostibus impense addietus, Potuit illam historiam , ut eorum parti studeret, gratis confingere: Tum, quia ipse non refert abrogationis hujusce I cenitentiarii Sacerdotis historiam , & α-
litem, ut rem suo tempore certam, & constantem , sed ut rem controversam , de qua varii varie sentiunt; ait enim : Ouidoutem hoc sii, aut unde sumpserit originem , aut quam ob causam id sublatum fuerit , alii forsitan aliter reserunt et ego autem quid mihi videatur , explicabo. Quibus vel bis significat, se narrare rem , non quam viderit ,
aut a testibus fide dignis acceperit; sed ut illam probabiliorem judicabat: Vertim quo- Miam Nicephorus lib. I a. hist. c. ao. & S crates lib. S. suae historiae cap. io. hujus sa-cli a Nectario historiam refcrunt; idcirco
Respondeo secundo, boZomenum non asserere abrogatam fui ne a Nectario Con fissionem auricularem , & Sacramentalem, Ut contendit Calvinus , utpote cum ibidem illam esse necessariam ad impetrandam veniam asserat: sed dumtaxat refert abro, satam fui si e Confessionem publicam, nec non & morem illum Ecclesiasticum, quo Poenitentiarius Sacerdos ad crimina publica, & graviora excipienda designatus , discernebat ea , pro quibus publica Poenitentia esset agenda , ab illis pro quibus non esset publice Hrnitendum: quem uti-Que morem propter illud subortum scandalum Nectarius ab Iogavit. Quod autem haec fuerit FoEomeni sentcutia , apparet ex verbis, quae ante illa in oblectione scribit: Quoniam, inquit , non1, peccare, divinum esse, & ultra huma-M nam naturam cognoscitur: Poenitentibus,, autem, quamvis frequenter deliquissent,
M veniam dare Deu, lustriit , dc ad impetrandam denique veniam, confiteri peicata necesse sit, odiosum , ut credibile ,, est , Sacerdotibus ab initio visum fuit, ,,
tanquam in theatro, audiente Ecclesiae ,, multitudine, delicta pronuntiare. PreM ,sbyterum itaque aliquem, vitae integrita- ,, te maxime spectabilem, secretorum etiam ,3 tenacem, ac sapientem huic ossicio pr*- ,, fecerant, cui accedent , Qui peccave- ,3rant, acta vitae suae confitebantur et ille , vero, pro cujusque delicto, quid aut fa- ,scere singulos, aut Iuere oporteret , in- Pterminatus absolvebat, ut a se ipsi com- ,smissorum poenas exigerent. At Novatia- , nis quidem , quos Poenitentiae nulla cu- ,sra frangit, isto nihil opus fuit: in cae- ,sicris aulcm stetis in hunc usque diem', durat. Sollicite autem in occidentalibus , Eccleliis, & maxime in Romana serva- , tur; ibi enim manifestus est Pqnitentium ,3
locus: stant autem in eo moesti, ac ve- ,'lut lugentes, finitoque demum Dei sa- , erificio participes non facti, quorum par- , ticipes neri veros Dei cultoreS fas erat, ,scuin planctu ac lamentatione, semetipsos is in terram pronos abjiciunt et tamen ex is adverso lamentabundus EpiscopuSoccur- ,, rens, consimiliter humi cum elulatu col- labitur, ac tota, Deique Ecclcsae multitudo lacrymis sustunditur et post haec is Episcopus primus erigitur , ac jacentes ,, erigit, Ac quantum satis est pro pecca- ,, toribus pqnitentiam agentibus piecatus, is eos dimittit privatim . Deinde , sponte is sua quisque vel jejuniis , vel lotionum ciborumve abstinentia , vel aliis, quibus justus est, semetipsum affligens , tempus Hexpectat, in quantum Epitcopus praesti- terit . exacto demum praefinito die , pq- na jam quas debito quoppiam eXoIuta, ,, a peccatis absolvitur, & populo in Ec-
clesia conjungitur. Haec Romani Saceta ,, dotes, ab ipso inde exordio etiam ad no- stiam usque memoriam custodiunt in is Ecclesia vera Constantinopolitana , Pre. 5byter poenitentibus deputatus hoc munere funetus est nempe donec scanda-
lum ex Consessione nobilis foeminae
Ex eo Sodomeni loco patet aperte: Pri mo, Pqnitentiarium aliquem institutum es.se, qui publicis praeesset p*nitentiis: Secun-ao, publice poenitentes ei Presbytero singula suae vitae peccata detexisse , publica pariter, & occulta, speciali Conflasti onc: nota a v
498쪽
alio quippe consilio virum integrae vitae, secretorumque tenacem huic omcio praesecere: quia si publica tantum ei peccata comfessi fuissent, non erat in eri secreti tenaciis eas admodum efflagitanda . Tertio, pqnitentes vitae suae Pqnitentiario privatim consecfos, ex ejus imperio, seu consilio publica
quaedam, aut etiam occulta propalasse pinstea Confessione publica: nam ideo sapientem Presbyterum ei praefecere muneri, qui pro cujusque delicto, quid facere singulos oporteret, & quas a se penas exigerent ipsi iunando, supplicando, yes etiam occulta publice confitendo , sicuti Matrona suam
cum Diacono consuetudinem eis secretam evulgavit. Unde SoEomenus exauctorationem illius Pqnitentiarii improbat, quod ea
peccandi fraenum auferat , tollendo verecundiam eorum, qui sua confitebanturi plidelicta . Verbis enim in objectione relatis M haec immediate subjicit: Pgnitentiarium illum presbyterum exauctora it , quod ,, quidem ex tempore porro irritum vin-,, dicatum fuit et tam tamen, ut opinor , is ipsa vetustate, & ei conjuncta gravitate, M atque severitate, in promiscuam ac dicis solutam vitam paulatim delabi incipien-M te 3 siquidem antea , ut ego existimo ,
M minora erant peccata , tamen ob vere-M cundiam eorum , qui sua ipsorum deli- ., cta ipsi enuntiabant : tamen ob severi- M talem eorum, qui Judices ejus rei con-- stituti erant: at ille pudor imprimis erath in occultorum explicatione.., co'firmatur haec responsio ex Socrate,, lib.S. historiae c. iv. ita scribente: Per id H tempus 'isum fuit Ecclesiae, ut Presbyte-- ri, qui in singulis Ecclesiis P itentiae Dre-M erant, tollerentur; idque hac de causa abis illo tempore, quo Novatiani se ab Eccle-
sa sejunxerant, recusaverantque cum hiS,M qui tempore persecutionis, regnante De-H cio concitatae, lapsi erant, communicare,
si Ecclesiarum Episcopi Canoni adiunx ., runt, ut in singulis Ecclesiis Presbyterta quidam Pqnitentiae praeesset, quo qui postis Baptismum lapsi fuissent coram Presby-
., tero ad eam rem designato peccata sua H confiterentur . Iste Canon adhuc apudi, alias sectas ratus, firmusque manet: holiri autem, qui fidem consubstantialitatis te-H Dent cum Novatianis , qui sum illis in si ea fide consentiunt, Presbytcrum Pgni. is tentiarium rejecerunti Novatiani vero,
is, ne initio quidem, istam quas appendi.
cem admiserunt: Episcopi, qui , myr*-
sunt Ecclesiis, quamvis ad longinquum tatemporis spatium hoc teneant institutum; istamen temporibus Nectarii Episcopi, immutarunt, propter cujusdam facinus, quod istum forsan in Ecclesiis admissum fuit: is Mulier quaedam nobilis ad Presbyterum is Pgnitentiarium accediti peccata , quae post Baptismum commiserat, particulatim is confitetur 3 Presbyter mulieri mandatum is
dat, ut jejuniis, & continuis precibus se si
dederet, quo una cum peccatorum Con-
fessione, opus dignum Upnitentia osten- is deret. Mulier Iongius in confitendo pro- ,, iresia, alterius culpae seipsam insimulat, ,, ocet Diaconum Ecclesiae cum ipsa dormi- riviste; ob quod facinus hoc modo patefactum, Diaconus ab Ecclesia ejectus est: si Tumultus inde in populi multitudine ex- is citatus: nam indignabatur , non solum Ade admisso flagitio , verem etiam quod is
inde gravis infamiae, & contumeliae no- nta EccIesiae inusta esset. Itaque climSa- cerdotibus ob hanc causam esset vehe- rimenter objectatum , Eudemon quidam GEcclesiae Presbyter genere Alexandrinus is
Episcopo Nectario dedit consilium , ut ,. Presbyterum Pqnitentiarium tolleret, & taliberam daret potestatem , ut pro sua is quisque conscientia ad mysteria particit sipanda accederet: nam eo pacto solii meo tale futurum, ut Ecclesia omni macula ca- ,, reret infamiae . Ista omnia ab Eudemone taego ipse accepi , huic nostrae historiae si
mandare neutiquam plane dubitabat . ,, Eadem ex Socratei , i& SoZomeno Cas.
siodotus historiae tripartitae libr. o. cap. 36.& Nicephorus Calixtus libr. ia. historiae
cap.2S. exscribunt, ac referunt .
Ex quibus aperte colligitur Nectarium abrogasse tantaim tria: Primum, potestatem, seu munus Sacerdotis Poenitentiarii constituti super publicos poenitentes , eumque exauctorane, vel quia id imprudenter illi
muliercula mandaverat; vel quia noverat
illam id indicaturam in publica sua Consebsione, nec tamen prohibuerati vel quia diuturniores Pqnitentiae moras in Ecclesia mulieri prescripsisset: unde occasio fuit committendi secteris, vel scandali. Secundum , publicam Pgnitentiam, ejusque exercitium proscripsit, quibus dirigendi, Pqnitentiarius ille Presbyter constitutus fuerat 3 eo quod occasione hujus Ps nitentiae publicae ortum
fuit illud standalum. Tertium, publicam
499쪽
Tract. L Disp. II. Art. III. Sect. II. Quaest. I.
Confessionem prohibuit , quae erat veluti pars Pinitentiae publicae, & perquam flagitium laminae cum Diacono populo inn
tuerat . Non autem abrogavit Confessionem privatam, nec exauctoravit Presbyteros excipiendis Confessionibus privatis, &Sacramentalibus ab Episcopo designatos; nec eripuit eis absolvendi potestatem. Quod utique colligitur primo, quia tantiim abrogavit eam Confessionem, quae Novatianorum occasione fuerat institutar at Confessio privata pridem ante Novatianos erat in usu, ut constat ex Irenaeo , Origene , &c. Secundo, tantum removit eam Confessionem, cui peculiariter Presbyter Pqnitentiarius erat destinatus et at ille non erat destinatus ad privatam Confessionem excipiendam 3 fieri
enim non poterat ut unus dumtaxat Saceris
dos in amplissima, ac valde populosa Civitate Constantinopolitana, imperii sede, sucficeret privatis Confessionibus tot hominum excipiendis. Tered , Nectarius eam sollim abrogavit Confessionem. quae: fuerat occasio scandali, & cujus abrogatio videbatur necessaria sedando tumultui excitato in plebe Constantinopolitana 3 haec autem fuit Consessio publica 3 nam ex Socrate tumultus ille excitatus est in populo, quia mulier in confitendo progressa Iongilis, flagitium cum Diacono admissum vulgaverat. me refert quod in textu Graeco Socratis non habeantur illae voces , longius in confitendo progressa et nam aliae statim adjectae , scilicet alterius eulpae seipsam insimulati estendunt aperte secundam ejus Consessionem 3 illa quippe sui ipsius insimulatio ,
qua manifestat tuum cum Diacono flagitium, est accusatio , seu Confessio , non quidem privata, quae omnino secreta erat, sed publica , per quam crimen istud innotuerat: quomodo enim scelus istud occultum venisset in cognitionem tum Cleri, tum populi, esicique in causa cur Dia-Conus e suo gradu exturbaretur , & tam grandis in populo tumultus fieret p Non abs re igitur Cnristo-Phor sonus in sua Interpretatione Socratis, has voces addidit textui Graeco, longius in eonfitendo progressa. Urgebis et Eam Neelarius Confessionem abrogavit, quam praemittere debebat peccator , ut digne ad Eucharistiam accedcret : sed haec est quam sacramentalem appellamus 3 igitur illam sustulit . Minor
constat. Malor probatur: nam ex Socrateriectarius liberam dedit potestatem ut pro sua quisque conscientia ad mysteria
participanda accederet . Ex Sorameno peris misit unicuique liberum, ut ipse sibi conis scius esset, & confideret , ad communi nem mysteriorum accederet. Ex Cassiam singulos ad communicandum iudicio conis scientiae suae reliquit. Ex Nicephoro, cuique permisit pro conscientia , & fiducia sua communicare , & immaculatis participare mysteriis r ergo permisit ad Eucharistiam accedere deinceps sine privata quacumque Sacramentali Confessione . Nego majorem: Ea quippe libertas a N istario deinde concessa poenitentibus in eo fuit, ut antequam ad Eucharistiam accederent i ii non adigerentur amplitis confiteri enitentiario Sacerdoti, sed possent cuicumque Presbytero vellent ex deputatis ab Episcopo confiteris quia concessa Iibertas est intelligenda conformiter ad ea, quae r feruntur ibi, nimirum ut Pqnitentes publici eximerentur onere , quod ante permisesionem hanc iis impositum erat , hoc autem onus in eo fuit, ut antequam accederent ad mysteria , Poenitentiario sigillatim acta vitae suae confiterentur, & alter nemo posset eos absolvere: sed ab hac obligati ne liberati sunt a Necharior dum etiam ab onere publicae Pqnitentiae, tum & publice Confessionis , qua tenebantur aliquando debita quaedam evulgare coram universa
muli tudine populi 3 postea quippe permissi
sunt communicare sine iis oneribus 3 at non ideo permissi sunt illi poenitentes ad Eucharistiam accedere sne purgatione peccam torum, ideoque nec absque privata Confessione . Quod & ipsis haereticis patet, Contra quos agimus, alunt enim ad Eucharistiam admittendos non esse, nisi prius a Pastore probatos 3 unde Melancthon in Augustana Consessione sic ait s. De Conms ne: Confessio non est apud nos abolita snon enim solet porrigi corpus Domini, nisi antea exploratis, & absolutis . Et Calvinus 3. Instit. C. . jubet, ut sistant se oves si Pastori, quoties sacram coenam partici- ,, pare volunt adeo non reclamo, & ma- - , xime velim hoc ubique observari . Instabis: Pqnitentiarius occalione Novatianorum inuitutus , debuit esse stertiorum tenax ex SoZomeno 3 semans secretum, ex Cassiodoro, taciturnus, ex Nicephoro et ac si fuisset institutus regendis poenitentibus , & pinis ac Consessionibus publicis, ema-gitata a non esset in eo tam arcta secreti
500쪽
sgilsiqne religio : ergo tantum institutus excipiendis Confessionibus privatis , ideoque hac abrogata , privatae Confessiones
Nego minorem : Ex SoEomeno quippe debebat ille pro cuiusque delicto praescribere, quid oporteret facere, seu luere singulos , ut debitas a se pinas scelerum exigerent . Ex historia tripartita , secundum cujusque culpas statuebat multa et ad id impense necessaria fuit inspectio occultiorum culparum , intentionum, & circumstantiarum , ut satisfactiones, & pqnas delictis pares injungeret utilitati p*nitentis, Ac Ecclesiae , quaidam etiam ex occultis Confessione publica declarare juberet, sed id sine privata
Confessione non poterat, quae virum secreti tenacem, probum, & prudentem exigit.
Duplex itaque Confessio Luit, qua publice
Pqnitentes eo tempore sua peccata confitebantur . Una secreta seu privata , qua sta tim ab initio Penitentiae singula vitae suae acta Pqnitentiario detegebant, ut ab eo Pq- nitentiae modum, & rationem acciperent. Altera publica, quam interdum in parte satisfactionis edebant, ubi Pqnitentis utilitas, aut Ecclesiae ratio postulabat . Utramque Socrates in nobilissimae mulieris poenitentia designat. Primo, privatam coram Pgnitentiario, qua ad Pre,byterum illum accedens, peccata, quae post Baptismum admiserat , particulatim confitetur . Secundo , publicam coram populo , qua Presbyter audita Confessione secreta mulieris, ei mul- istam imponit, & mandat, ut jejuniis , &continuis precibus cum peccatorum Confessione opus dignum Pqnitentia ostenderet . Hac ipsa Confessione dum matrona fungitur , longius confitendo progressa , forsan ex indiscreta devotione sua , vel ci iam ex imprudentiori consilio Pre,hieri , turpe cum Diacono crimen ita patefecit , ut inde tumultus in populo sit excitatus,& ejectus ab Ecclesia Diaconus. Urgebis iterum et Mulieres ob verecundiam , & pudorem sexus , non agebanti enitentiam publicam 3 ergo matrona , ruae Nectario dedit occasionem abrogani Poenitentiarium, non emisit Confesti num publicam . Distinguo antecedens ; Ita frequenter , ut
viri, concedo: nunquam omnino, nego ,
nam ex Hieronymo ita Epitaphio Fabiolae ad Oceanumr ea primariae nobilitatis st-n mina, quod secundo marito nupsisset, repudiato priori, qui. tanta vitia habuic isse narratur, ut ne scortum quidem, & rivile mancietum, ea sustinere posset: ita ,, post secundi viri mortem in semet rever- ,, sa est, ut saccum indueret , ut errorem ,, publice fateretur, & tota urbe spectante is Romana, ante diem Paschae, in Basili. Hea Laterani, staret in ordine p*niten- istium, & coram Episcopo, Presbyteris, H& omni populo collacrymantibus, spar- risum crimen, ora lurida , squalidas ma- sinus, & sordida colla submitteret. ,, Uriebis: Pinitentia, & Confessio publica diu viguerant ante Novatianorum schisima , & naeresim et igitur illa Confessio , quam abrogavit Nectarius , non erat Confessio publica , sed ea , quam appellamus
secretam , & sacramentalem . Distinguo antecedens: Viguerunt alia pro sus ratione, quam ab Episcopis institutae sint, occasione haeresis Novatianorum, concedo : eodem modo, nego: fateor equidem,
quod ante illud Novatianorum schisma plerique publicam Poenitentiam agebant, &sua publice peccata confitebantur, vel Episcopo, vel ei Sacerdoti, quem ab Episcopo ex plurimis ad excipiendas Confessiones designatis seligebant , ut constat ex Origene
supra laudato: tunc enim uni dumtaxat Sacerdoti peccata sua non tenebantur aperire,
uti postmodum contigit occasione Novatianorum: Episcopi enim statuerunt, ut publici poenitentes certum aliquem Presbyterum pqnitentiis, &ppnitentibus praefectum adirent, ei sua confessuri peccata, & praescriptasti ab eo Pgnitentiam, & Satisfahionem impleturi. Cujus utique publici Pqnitentiarii institutio nulla memoratur apud veteres Ecclesiae D stores ante persecutionem Decii, & schisma Novatianorum; sed ab eo tempore, quo Novatiani discesserunt, Ac separaverunt se ab Ecclesia: quoniam illi recusabant communicare Cum iis, qui graselante persecutione lapsi fuerant , & quos nonnulli praesules nimia facilitate ad Cobmunionem sine debita Satisfactione, & phnitentia admiserant, de quibus acriter conqueritur S.Cyprianus serm. de lapsis; idcirco ut Ecclesia tam gravi malo deinceps occurreret, nova conititutione sancivit, ut publicorum aliquot criminum, nonnisi post exs lutos ex huiusce Pqnitentiarii pr*scripto secretioris Poenitentiae labores, ad sacrorum participationem mysteliorum admitteren
