Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus decimus. De sacramentis in genere, et de baptismo, poenitentia, ac extremaunctione

발행: 1744년

분량: 633페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

os Tract. I. Disip. II. Art. III. Sect. II. Quaest. II.

esse tempus discetionis ad Confessionem, de inem. Haec est Doctoris dist. I . n. ubi Communionem; ita ut quilibet Puer, clim ait. Dico igitur, quantum capio ex sta ad annos discretionis venit, & obligatus est i:LIege Confessionis, obligatus etiam sit recipere Eucharistiam, nisi expresse tempus a Confessario prorogetur . Ratio praecipua est squia aequaliter imponitur omnibus fidelibus praeceptum Consessionis annuae, & Communionis Paschalis . Additur autem illa limitatio i Nisi frie &c. quia ponunt esse plures causae prorogandi tempus Communionis, quam Confessionis. Quo autem anno praecise incipiat haec obligatio, & susticiens adsit in pueris usus rationis, non potest a nobis certo determinaris nam sinquit Decior n. I 8. in multis ante aetatem consuetam ( puta ante annum

septimum malitia supplet aetatem , &non tantiim in malis; ut dicunt eommunia verba, quia forte habet citius prudentiam ad malum; unde dicitur doli capax et sed etiam i ii bonis, juxta illud in legenda S. Agnetis: fides non in annis computatur. Unde etiam Concilium Lateranense nullum Certum aetatis annum determinavit, sed absolu-tc dixit: postquam ad annos discretionis pervenerint , relinquens Pastorum, ac Confuse

sariorum discretioni , & judicio, ut istud

decernant , ac determinent, fit enim plerumque , quod aliqui anno suae aetatis scis

Otimo, ingenio maturiores sint , & de reus fidei melius ac perfostius informati , quam alii anno duodecimo. Hinc apporum

te Catechismus Romanus a. cap. II. n. 33. ait: Primum ex Coneilii Lateranensis canone, cuiui

initium est Omnis utriusque sexus, perspicitur, neminem Consegionis legi adstrictum esse ante eam aetatem, qua rationis usum habere potest , neque tamen ea aetas aliquo annorum Uumero donita est , sed illud universe statuendum videtur, ab eo tempore Consistoclem puero indiciam esse, cum inter bonum, , malum aisternendi vim habet , in eiusque mentem dolus eadere potes, nam cum ad vitae tempus quisque pervenerit, in quo de salute aeterna liberandum es, tum prunum Sacerdoti peccata confiteri debet, eum aliter salutem sperare memini liceat , evi scelerum conscien iapremitur .

CONCLUSIO TERTIA.PRobabile est , eum , qui duo rat De

ntativm peccatorum reus esset , non teneri

ex praerepto Ecclesiastico ad annuam consessio.

tutis Ecclesiae generalibus: nullus tenetur is ad confic stionem venialium in quocumque ,scam : nec in hoc Ecclesia specificavit prae- nceptum de Consessione, & hoc rationam sebiliter, quia ipsa utitur Sacramento Pq- D nitentiae, tanquam tabula secunda contra Mnaufragium, quod non est in venialibus. o Nec aliquis tenetur ad aliquam Contritionem de venialibus: imo in actuali voluntate , vel actus venialis moriens. salvabitur, vapulabit tamen: non videtur autem, quod aliquis icneatur ad secundam partem poenitentiae, quq est Confessio, de quo non teneatur habere Contritionem, vel Attritionem . Haec etiam pa- Diet ex alio, quia s sicut supra dictum est ovenialia deiciatur totaliter quantum ad riculpam, & pqnam, quandoque sine ali- nquo opere speciali, sicut per actum fer- hventem contemplationis in Deum, quem- Dadmodum gutta consumitur a flamma si vehementi . 33Si quaeras, quomodo ergo sacerdos coc is noscet vultum pecoris tui, si ille qui ,, dixit se vixisse innocenter , non tenetur is confiteri venialia suap ,, Respondeo, Si quis sibi confiteretur so- ,stum venialia, ex quo cognoscet , ipsum is non fecisse, nisi venialia Ex nullo, nisi ,, ex Confessione sua. Unde extra v. de ossic. ., ordinarii, cap. significavit: Confitentipaeni- istentiatiter in omnibus eredendum est, quia , , non est verisimile, quod quis sit immemorsus usalutis: ergo si eodem modo credat venien- Dii , & dicenti, Domine regratior Deo, si quia ex quo fui ultimo confestus, non nhabeo conscientiam de peccato mortali: ,3

date mihi Eucharistiam, & ih ista pqni- ,stentia tantam habet cognitionem vultus ,specoris, quantam si narra fici venialia per duos dies, nec alias certitudinem posset Mhabere de propriis venialibus si confite- retur, quam modo habet de innocentia si ejus, scilicet per proprium testimonium is ejus. Haec Docior . Quibus aperte docet, ucuna qui duntaxat haberet peccata veniam nlia, non teneri ad annuam consessionem, uex praecepto Ecclcsiae. Idem docet S. h. uin hac dis . quaest. 3. art. I. quaestiuncu- Mia ad asEt probatur insuper primo , quia ex vi statuto Concilii Lateranensis, tenentur omnes fideles omnia sua peccata confiteri

512쪽

De Consessione Peccatorum. Aps

sed nemo potest omnia venialia confiteri, nec propter eorum multitudinem illa inmemoriam reducere , ac subinde mens Concilii non fuit nomine peccatorum complecti venialia. Deinde, gravissima poena infligenda praescribitur iis, qui tale praeceptum non implent, nempe eiectio ab Ecclesia, & privatio Ecclesiasti cae sepulturae, ut supra diximus, sed non videtur aequum , aut rationi consentaneum, ei qui peccata venialia confiteri recusaret, pq nam adeo gravem infligere: ergo idem quod prilis . Demum, ut supra ostendimus praeceptum Ecclesiasticum de annua Confessione est determinatio praecepti divini: atqui praeceptum divinum non obligat , nisi ad confi-

tenua mortaliae ergo nec Ecclesiasticum .

Minor constat ex Concilio Trid. fessi I . c. ubi dicitur et Venialia, quibus . gratia Dei non ex eludimur , , in quae sequentias

labimur, quamquam recte, im ut iter 3 citra omnem praesumptionem in Confessove dicantur, quod piorum hominum usus aemonstrat, taceri tamen citra culpam , multisque aliis remediis expiari possunt. Dices et Finis Confessionis Sacramentalis annuae est , ut accedatur ad Eucharistiam

malori cum reverentia, necnon ut Pastor ipse suas oves cognoscat. sed ad utrumque confert venialium Confessi o, nam ex notitia venialium, Pastor animam sui subditi , & statum conscientiae intelligere non obscure potest, ut salutaria dct ei monita , ipsumque muniat adversus futura peccata, etiam mortalia, & similiter immunitas a veis nialibus maxime confert ad dignam Eucharistiae susceptionem: igitur haec, etsi sola sint,

tamen sunt consistenda . Respondeo, majorem esse veram ex con- gruitate, non vero ex necessitate, nam, ut

Pastor sui pecoris vultum agnoscat , &ovis sibi commissae statum ac conscientiam percipiat satis est quod in tali casu pq- nitens se ostendat Sacerdoti , dicatque se

non habere conscientiam ream alicujus mortalis . Similiter , ut quis digne accedat ad Eucharistiam, & absque omni defectu etiam veniali non est necesse, quod ejusmodi venialia peccata confiteatur; quippe cum per alia remedia possint expiari , ut statim diximus ex Concilio Tridentino .

Petes et Utrum metesia possit praecipere confessionem venialium . Assirmant communiter Theologi , idque prooant: Prim di, quia videtur illud de facto fuisse praeceptum Religiosis S. Benedicti in

Clementina . Ne in agro Dominieo, ubi deis cernitur: Ne in agro Dominieo, saero videlirat Monachorum nigrorum fidest Benedicti norum Religionem ivderarum aliquid obrepat, aut Ditiosum quidquam sternieiose in legetem coale-

stat . sed ut in illa potius flores honoris , is

bovestatis factus in ubertate surares eant in eis me. En Causa Constitutionis. Sequitur Constitutio: sane singulis mensibus , tam in Monasteriis, quam extra sublata oceasione qua eumque ad Confessionem semel araedant omnes , O, singuli Monacti . Et in prima Dominica mensis euiuslibet in Monasteriis semper communicent: nisi ex eausa port), quam Abbati, Priori, aut Paenitentiariis Monasterii non disserant intimare. eorumque iudicio ves abstuneant , vel recedant . Quamquam autem in ea Constitutione non fiat mentio peccatorum venialium attamen, inquit Canus relech. de Pqnit. c. q. &Navarrus de pqnit. dist. c. cum eis Religiosis praecipiatur, ut confiteantur singulis mensibus, consequens est, illos teneri ad confitentada peccata venialia, si alia non occurrant. Uerum haec ratio mihi videtur infirma . illa namque Constitutio absolute non obligat

ad faciendam Confessionem singulis mensibus, sed tantum ex hypothes , quint ipsi Religiosi confessione opus habeant : si enim in nullum prorsus laberentur pecca tum, haud dubium est, quod ad confessio onem virtute illius constitutionis non tenere n. tur, ac subinde supponit summus Pontifex, ipsos Religiosos egere confessione, ut pcccatorum remissionem obtineant, cilm autem venialia remitti possint sine consessione , inde consequens est, mentem summi Pontio

ficis non fuisse, ut Benedictini virtute hujus Constitionis teneantur ad Confestionem venialium , ita quod peccatum inobedientiae incurrant , si ejusmodi venialia

peccata non confiteantur.

Sed quidquid sit de hac constitutione .

probabilius apparet Ecclesiam posse praecipere confessionem venialium; Tum quia inisterdum Ecclesia fert aliquam censuram proveniali peccato , scilicet minorem excomis municationem, ad cujus censurae Absolutiois I i a nem

513쪽

sic Tract. I. Disp. II. Art. III. Sect. II. Quaest. III.

nem necessaria est manifestatio talis peccati : Tum quia confitcri peccata veniaIta est actus virtutis Poenitentiae, ergo cadere potest sub praecepto: Ecclesia enim praecipere potest omnem actum virtutis; Tum denique , quia Consessio venialium plurimum conis ducit ad profectum spiritualem , quippe clim prppositum efficax involvat peccatum veniale, in quod homo solet cadere, extirpandi, ut sua aet experientia in iis, qui venialia peccata confitentur; licet enim non confitentur omnia, sed dumtaxat ea, quae ipsi volunt, nihilominus hoc magnum ad eis seqnum est, & remedium ad corrigendos defectus ordinarios, & peccata levia. Dices: Ecclesia non potest mutare materiam Sacramenti , ac subinde non potest facere materiam necessariam, quq ex institutione Christi non est necessaria: sed si praeci veret Confessionem venialium, mutaret materiam Sacramenti Poenitentiae, quia materiam non necessariam, & liberam, revera necessariam, efficeret, siquidem suo praec Pto constitueret, ut peccata venialia , quaeron sunt necessario confitenda, netessario de facto confiteri deberent i igitur peccatorum venialium 'Confessionem Ecclesia Praecipere non potest.. Re potaeo negando minorem et Quamvis enim Ecclesia praeciperet Consessionem venialium, non mutaret propterea materiam hacramenti Poenitentiae a Christo institutam: quoniam ejusnodi materia est peccatum, non tantum mortale, sed etiam venia. e, quam utique materiam revera mutaret,

si illud quod est peccatum, declararet, non esse materiam Confessionis , vel quod peccatum non est, declararet esse ejusdem n-Lssionis materiam : secus autem est in pro-Posito, nam Ecclesia suo praecepto faceret, materiam esse necessariam , quae alias erat quidem sufficiens, licet libera. Urgebis: Sacramentum Poenitentiae per serrimo ordinatur ad remissionem culpae: igitur illa culpa, ad cujus remissionem non est necessarium hoc bacramentum , qualia sunt peccata venialia, non potest fieri ma- acria necessaria hujus Sacramenti. Distinguo consequens : Non potest fieri irineria necessaria , itaut sine illa non possit unquam ministrari hoc Sacramentum , concedo a ita quod non fiat materia necessaria , quae hic , & nunc debeat temitti virtute hujus sacramenti , n Me

QUAESTIO TERTIA.

stualis esse debeat confessio , ut sit per ficta,

Notandum primo , veteres Thologos ad perfectam Confossionem , sexdecim . conditiones desiderasse , sequentibus

versibus expressas.

Sit simplex, humilis, Confesso pura, fidelia , Atque frequens , nuda , discreta , libera,

Derecunda,

Integra, secreta lacramabilis , receleratci . Fortis,=ace ans , , sit parere parata . Quas omnes conditiones praeclare expendit Seraphicus Doctor is q. aes. II. p. a. dub. in explicatione textus Magistri. Suffcientia si autem, imuit, & numerus harum condi, ritionum potest accipi sic: Quaedam enim Hsunt conditiones , quae sunt , & debent hesse in Consessione secundum fui re-

eiam quantitatem. Si secundum rostam is quantitatem, hoc tripliciter . Aut quan- ntum ad integritatem, aut quantum ad nu- Hmeralitatem, aut quantum ad diuturnita- ritem: & sic sunt tres conditiones, scilicet, is

quod sit integra , quod sit 'equent, di is

aecelerata . Si quantum ad associatio-

nem , sic debet habere duarum societa- istem partium , scilicet Contritionis , di is

Satis actionis . Quantum ad ContritiC- onem, sit lacramabili=, quantum ad Satis is factionem sit parere parata . Vel quantum ,, ad utrumque, & sic fortis. Quantum ad is qualitatem , aut ipsius Confitentis , aut , , Confessionis. Si Confitentis, sic sunt Aquinque conditiones: secundum vim ra- ,, tionalem si simplex, secundum concupi- Hscibilem debet esse libens, fecundum ira- es,

scibilem humilis, in sermones sit , & in is

signo verecunda, & sic sunt quinque. Si hin se consideretur , sic debet esse pura, Mut nihil intermisceat , debet ene nuda, b, ut nihil ce latum teneat: quantum ad cir- Hcumstantias , debet esse discreta, ut ni- ,, hil addat: debet esse secreta, ut aliis non ripateat: debet esse accusatoria , ut seip- risum puniat. Et sic sunt tres parte, qUan- ntitatis, tre, ratione adjuncti, quinque ra- tione subsecii , & quinque ratione sum ridi sic in universo sunt sexdecim . Ita DSera phicus Doctor. Notandum secundo: Harum omnium Comditionum hunc sensum este, quod Consessio debeat esse, primo plex , idest, verbi F

514쪽

De Consessione Peccator utara

ingenuis, non autem artificiose coticinnatis edita, ut ea ratione aliquid occultetur, vel ut pq nitens disertus, Ac eloquens appareat, quod utique vanum esset, & omnino Pervertum et Secundo humilis , id est , cum animi abjectione, &Dumilitate, quae appareat tam in verbis, quam in Compositione , & habitu corporis: Tertio, pura , id est sine ulla adjunctione rerum inutilium ad accusationem, quo spectat, ut unusquisque

Propria , non vero aliena confiteatur :

quarto , fidelis , idcst, vera , & sine mendacio, quia in Consessione, nec dici dcbet

quod factum non est, nec negari quod commissum est: Quinto, frequens, id est , quod

saeptiis fiat , nec post diuturnum tempus Protrahatur, ne videlicet plurima peccata excidant e memoria: Sexto, nuda, hoc est, distincta , & clara ne peccati gravitas, aut species occultetur, & unumquodque peccatum juxta gravitatem, ut probabiliter exi simatur, a poenitente proferatur; Septimo

discreta, id est, honesta, de debitis vel bis

explicata : Octavo libens, hoc est, voluntaria, ut nempe fiat ex animi deliberatiqne Propter Deum placandum, de peccati veniam obtinendam ; Nono , verecunda , id est , confusionem, ac animi verecundiam propter Ieccati turpitudinem prae se ferens, ne yide-icet quis peccata sua, quassi fabulam recitet,

, enuntiet: Decimo, integra , hoc est omnia prorsus Peccata tam quoad numerum , quam quoad speciem,& aggravantes circumis

stantias referens: Undecimo, secreta, id est ut fiat solum secreto, non autem publice, sed etiam , ut sit auricularis, & uni dumtaxat bacerdoti: Duodecimo, latramabilis, hoc est, ut dolorem de peccatis commissis

annexum habeat. Decimo tertio, accelerata,

id est, quod fiat statim atque sese post admissum peccatum obtulerit occasio suscipiendi Absolutionem; Decimo quarto fr-tis, ne videlicet ob timorem, & verecundiam , aliquid ex necessario dicendis omittatur. Decimo quinto, accusani, hoc est, in

seipsum, non vero in daemonem, aut ten- tationem crimen admisium refundat. Denique, quod sit parere parata, hoc est, quod penitens habeat animum implendi ea, quae sibi a Confessario praescribentur in satisfactionem , dc expiationem delictorum. Ex his

autem omnibus conditionibus plurimae invicem conveniunt, de dumtaxat spectant vel ad majorem reverentiam bacramenti , vel

ad ampliorem fructum ex Confessione per-Fracen Tis . Tom. X. cipiendum. Unde propositi nostri non est de his omnibus sigillatim fusiori sermone disserere, sed duntaxat de undecima , Scduodecima , nempe quod Consessio debet

esse secreta, dc integra. Notandum tertio , duplicem distingui posese in Confessione integritatem, unam materialem, alteram formalem. Materialis dici tur, quae revera fit de omnibus omnino peccatis mortalibus in specie, numero, &circumstantiis aggravantibus, ita quod nullum omnino sit ejusmodi peccatum, quod in Confessione non aperiatur: firmatis vero, quae

licet non omnia omnino mortalia peccata aperiat, non miniis tamen censet ur integra,& valida; quia nullum reticet absque rationabili causa, aut inculpabili oblivione, seu ignorantia ; ideo Absolutione Sacramentali vere informatur , ac perficitur . Quaeritur itaque utriim Confessio debeat esse integra alterutro ex his modis, Unde tria hic occurrunt discutienda, Primum, Utrtim Confessio necessario debeat fieri secreto rneundum , utrum fieri debeat de omnibus

omnino peccatis , tam quoad numerum, quam quoad speciem, dc circumstantias .

Tertium , utrum liceat aliquando dimidiare Confessionem,

CONCLUSIO PRIMA.

Confesso aricularii est insinuata a Christo, non praecepta: tametsi semper a D libus frequ:ntata ,-in Ecclesia recepta. Ita

docet Concilium Trid. set id. cap. s. ubi

ait letum quoad modum confitendi stereto apud solim Facerdotem, etsi Corsus non v tuerit, quin aliquis in vindictam suorum feelerum, is, sui oumiliationem, tum ob aliorum exemptum , tum ob Ecclesiae omense aedificationem; delicta sua publice eonfiteri poest: non est tamen hoc vivino praecepto mara tum , nee satis consulte humana a Qua lege praeciperetur , ut delicta , praesertim secreta , publiea essent Conjegione aperienda et unde cum a sanctissmis, icti antiquissimis Patribus, m gno unanimique consensu secreta Confessio sacramentalis , que ab initio Ecelesta sancta afuit , , modo etiam utitur fuerit semper commeradata , manifeste refellitur inania

eorum calumnia qui eam a vitam mandato

alienam , is inventum humanum esse, atque a Patribus in Concilio Lateranens congregatis , ivitium habuisse , doc/re non Derentur . Et eadem scu. can. o. Ii quis negaverit ,

515쪽

Comessorem Sacramentalem , MI institutam , vel ad salutem neressariam esse itire divino aut dixerit , modum feerete constendi soli Facerdoti , quem melina Catholiea ab initio semper observavit , is observat, alienum esse ab inclitutiove, is, mandato Christi, is inventum esse humanum, anathema sit .

Idem probatur auctoritate Patrum maximie vero Origenis hom. a. in Ps3 . Tantum-eno. io, inquit , circumspice diligeretius , e uidebeas confieteri peccatum tuum. Proba prius Medicum , cui debeas causam languoris exponere isc. ut ita demum , si sunt ille dix rit ,-se prius, ut eruditum medicum osten-aerit, , misericordem : si consilii A. aerit, Deias , is sequaris: si intellexerit,

prodiderit, rasem esse langustrem tuum, qui in condentu totius Ecelesie exponi debeat, is, curari, ex, fortassis , in caeteri affari

poterunt, b, tu i se facile sanari; sitis dehberatione, , satis perito Medici illius eonsilio proeurandum est . Ex quibus liquet ,

quam turpiter hallucinetur Rhenanus in argumento libri Tertulliani de Pqnitentia, cum ait, ex publica Exomologesi, seu Confessione, secretam sumpsisse originem: p

tius enim vice-versa ex secreta Confessione

publica pqnitentia processit, siquidem non piliis publice dicebantur peccata, quam Sacerdoti privatim secreto manifestata fuissent, ut ipse judicaret , de quibus cssct agenda pqnitentia publice , vcl secreto. Unde quoniam apud nonnullos inoleverat consuetudo peccata tantum publico confitendi, illam uti contrariam Apostolicae doctrinae submovendam statuit S.Leo ep.8O.quae est ad Episcopos Campaniae, ubi inter cσ-tera serabit: Uam etiam, contra Apostolicam regulam , pr sumptionem, quam nuper agno .

vi a quibusdam illicita Curpatione committi, modis omnibus constituo, submoveri sis p Detentia videlicet, qus ita si fidelibus psulatur ae singulorum peccatorum genere, libellis serupta prosilio publice recitetur et cum reatus conseientiarum Iusciat sius Faeerdotibus indieari tam laxe hecreta . suamvis enim plenitudo Dei videatur esse laudabilis , quapropter Dei timorem apud homines erubescere non veretur: tamen quia non omnium huiusmodi sunt peccata , ut ea , qvs Paeniten.

tiam poscunt , non timeant publicare , remo-deatur tam improbabilis consuetudo , ne mul. ii a P nitentia remediis arceantur : dum cui erubestum, aut meti mi inimicis suis facta reserari , quibus possnt legum Constitutio ne perraui: S est enim illa confesso , qua

primum Deo offertur , tunc etiam Sacerdoti, qui pro delictis pinitentium praeator accedit. Tune enim demum plures ad Paenitentiam poterunt prodocari, is populi auribus nou publicetur conscientia constentis . Idcm docet

S. Hieronymus , qui exponendo illud Ecclesiastici c. io. Si mordeat feroeas in Alentio , ait : Si quem serpem diabolus Oeeulte momorderit , is nullo eonscio , eum peccati veneno infecerit , si tacuerit , qui percussus est , is Paenitentiam non egerit, nec vulnuIsuum fratri , aut Magistro voluerit eonfiteri IMagisser , qui linguam habet ad eurandum proaesse non poterit: si enim erubescat aegrotus vulnus Medico confiteri , quod ignorat medicisna , non curat .

Nuod autem secreta Confessio Sacramenis talis a Christo D. fuerit insinuata colligere licet ex perpetua, & constanti Ecclesiae Traditione, ac praxi, nam, inquit S. August. lib. I. de Baptismo contra Donat istas, C. 23. Sunt multa, quae universa tenet Ecclesia, biob hae ab apostolis praee ta bene creduntur .

quamquam scripta non reperiantur. Clim ergo ab initio universa Ecclesia usa fuerit Confessione secreta, Ac modo etiam utatur, consequens est illud a Christo D. per Apostolos ad nos usque fuisse transmisium: mcrito ergo Concilium Lateranense praescri-hendo obligationem confitendi singulis annis, ait; Solus peccata saltem semel in anno fideliter eonfitetur proprio Deerdoti. Ubi particula solus signincat , oblisationem illam non eue dicendi peccata sua publice, &coram multis, sed dumtaxat coram solo Sacerdote . Haec rario confirmabitur in objectionum solutione.

Dices: Nullibi in Scriptura legitur Christum D. imperasse Tqnitentibus, ut privata,& secreta Confessione peccata sua Sacerdotibus manifestarent: igitur non instituit illum

secretum confitendi modum.

Nego consequentiam : Accurata quippe , nec unquam interrupta secretae Confestionis a primis Ecclesiae temporibus, ad haec

nostra tempora consuetudo , quae nec a

Conciliis , nec a summis Pontificibus originem duxit , susticiens indicium est , illam non alium , quam Christum, habere

auctorem

adde quod, clim sacramentum pqnitentiae institutum sit Io: ao. ex cujus institutione colligitur etiam Confessionis institutio sinde pariter deduci potest illius secretus famciendi

516쪽

De Consessione Peccatorum . Asy

elendi modus, utpote qui magis deceat eximiam illam novae legis suav itatem, nec non& jucundam Chiisti D dispolitionem, qui

jugum suum suave ene voluit, & onus suum

Ieve: cim itaque manifestatio omnium peccatorum etiam occultorum, & internorum ex se habeat annexam verecundiam , ac

subinde plurimam dissicultatem, haud dubium est, quin Christus D. voluerit, illam declarationem fieri modo miniis laborioso &pqnali , qualis est secretus: quem utique modum verisimile est, eum docuisse , cum suscitatus a mortuis, per dies . apparuit

Discipulis, loquens de regno Dei: id est,

de his, quae spectant ad Ecclesiae regimen,& hominum salutem, inter quae remissio peccatorum per sacramentalem Confessionem,& Absolutionem suscipiendam, praecipuum

Iocum obtinet.

Diras secundo: Confessio publica peccatorum , potest esse Sacramentalis . & valida, ut constat ex Tridentino verbis supra Iaudatis et igitur Christus non instituit , nec ordinavit, ut peccatorum Confessio fieret secretor

Nego consequentia: Aliquiae enim a superiore potest dupliciter inferiori praescribi :Primo quidem determinate, quando in particulari non. laltim praescribitur res agenda, sed etiam modus quo debet. peragi , sic Christus praescripsit Ecclesiae nondum ut baptiZaret, sed ut baptiEaret in aqua cum in v catione sanctissimae Trinitatis: Secundo quando superior ita determinat in particulari, modum exequendii legem a se latam , ut inferior liber perseveret ad eum modum usurpandum , vel alterum, quem ipse prudenter existimaverit magis expedire suae privatae , vel publicae Ecclesiae utilitati . Hoc autem posteriori modo: Christus D. ordinavit Confessionem. fieri secreto, non tamen prohibuit , ne quis confiteretur publice , ubi prudenter aestimaret id conducere ad majorem Ecclesiae aedificationem, aut Propriam salutamia Petes Utrum herat aliquando eonfiteri per Interpretem , quando videlicet paenitens non callet, idioma Saeerdotis , nec sacerdos idioma paenitentis ,-adest i tertius, , qui utriusquo linguam calleatis.

Firmo, idque inquit Lugo d. I .m . omnes Theologis fieri posse absque controver- saconveniunt paucis exceptis, re usus fidelium id probat, & suadet ratio , quia per ipsum suffcienter manifestantur peccata Sacerdoti in ordine ad Absolutionem, & per hunc modum Sacerdos potest etiam lassicienter nosse dispositionem pqnitentis in ordine ad recipiendam Absolutionem. Quod utique

confirmatur ex sacramento Matrimonii , quod omnes concedunt celebrari posse per Interpretem coram Parocho, & testibus:

quid ni ergo fieri etiam poterit Confessio per Interpretem; nam linquit Lugo videtur major notitia requiri in Parocho, ut valide assistat Matrimonio, quam in Confessario, ut absolvat, quia in Matrimonio ideo requiritus praesentia Parochi, Ac testium, ut possit legitime Ecclesiae constare de Matrimonio celebrato, si foric coniux postea id negaret, vel ut conjuges id possint apud Ecclesiam probare : ad hoc autem ponet apparere in tussiciens consensus pravit tus per interpretem, quia Parochus non potest testari de consensu, cum ipse non intelligatidioma contrahentium; sed solum posset dicere, Interpretem dixisse illos. consentires Unde si postea conjuges negarent consensum, & dicerent Interpretem fuisse menti istum, non posset aliquid plane contra ipsos. probari , cum totum reduci deberet ad testimonium unius Interpretis. Si ergo conceditur suffciens illa notitia per Interpretem

data, ut Parochus valide assistat, facilitis concedi debet suffciens similis notitia ad

Confessionem.sacramentalem, in qua nori: requiritur notitia, qua postea possit apud

Ecclesiam probari illud peccatum,. vel ejus: Confessio, sed qua Confessarius in foro interno possit poenitenti contra se loquenti . credcre, ad quod lassicit modus ille loque di per Interpretem, sicut in aliis rebus, &negotiis humanis Huc usque Lugo , ex quibus adminiis sequitur,. & lassicienter ast

nostrum. propositum, quod aeque saltem desideretur praesentia. contrahentis in matrimonio , ut suum. consensum manifestet Sacerdoti, aedesideraretur praesentia pq nitentis in sacramento. Pqnitentiae, ut sua peccata manifestet: igitur quemadmodum ille sufficienter suum consensum declarat perinicia lectum coram Parocho, & testibus, ut censeatuc valide contrahere, sic penitens per Interpretem. sussietentet peccata sua maniis.festabit Sacerdoti prassenti, ut ab eo legitime possit absolvi ; siquidem ad valorcm

Sacramenti, nihil aliud requiritur, quam. ue peccata manifestentur bacerdoti , tam-

517쪽

quam Iudici , in ordine ad obtinendam

eorum remissionem.

Dierar Doctor subtilis in . dist. I . n. 3I. respondens ad argumentum a se proposi

tum n. a. nempe quod non omnes teneam

tur confiteri peccata sua Sacerdoti; quia, inquit, nullus obbligatur ad impossibile, sed mutus non potest loqui, item omnis extraneus inter illos, quibus est barbarus, est

mutus: Ergo non tenetur confiteri.

Respondet: Ad aliud dicitur, quod talis

debet confiteri per Interpretem , vel per alia sagna a verbis, quae possunt esse nota Sace doti. Secundum est bene concedendum, si aliqua talia signa communia confiteri muto, vel barbaro, & Sacerdoti. Sed primum non videtur necessarium : quia forum istud ex natura sua est secretissimum et ergo non tenetur aliquis ad istud forum, ut aliquo mindo publicum . Sed licet Interpres velit celam Xe, & teneatur celare , sicut Sacerdos, tamen si velit malignari, ipse, & bacerdos Post tene testes contra accusatum, & ita ex natura hujusmodi accusationis haec accusam xio potest venire in publicum , & ita non est penitentialis . Ex hoc patet , quod pluri-hus bacerdotibus simul non est confitendum Necessario , ut melius judicent . Quod si fiat , non est sacramentalis Confessio maxime autem videtur, quod fit confitendum Per Interpretem, quando timetur ipsum non esse secretarium idoneum , & si in cui casu iste habet incompossibilitatem con fitendi homini idoneo, confiteatur Deo cum proposito confitendi hominropportunitate oblata . Igitur ex mente Doctoris , C fessio, quae fit per Interpretem , non est sacramentalis , nec valida, Nego consequentiam i Doctor enim nihil aliud his verbis significat, quam quod ea confisito, quae fit per Interpretem, non sit absolute necessaria ad salutem, utpote quae nec si a Christo praecepta, nec ab ecclesia prinposita , ut necessario facienda I maximet quando timetur confessi criminis evulgatio: non enim verisimile est , Christum D. qui vult omnes homines salvos fieri , & qui dedit semetipsum Redemptionem pro omnibus, instituisse , ac praecepiste modum illum confitendi , qui vergeret in praejudicium F nitentis, di Sacramentum nimis dissicile,

uec onerosum redderet; maxime cum praecl-Piendo correctionem fraternam , voluerit Lam secreto fieri, ait enim Mati. I S. Si pecca crit in te frater i I, Lactoo' corripet eum

III. Sect. II. Quaest. III.

later te , is ipsum solum . Quae verba sic

expendit S. August. serm.16. de verbis Domini: esuid in te pereavit tu scis, quia peccavit: quia enim secretum fuit quando in te peccavit, secretum quaere cum corrigis quodiute peccavit, nam si solus nosti, quia peccavit in te, im eum vis coram omnibus arguere , nones correptoae, sed proditor . Si igitur voluit Christus D. correptionem fraternam fieri secreto , quis existimabit eum voluisse , ut Confessio sacramentalis peccatorum Occuiatorum fieret publice Merito igitur Doctor

censet, non esse necessario confitendum per Interpretem, maxime quando timetur , eum non esse tenacem secreti, ac subinde Confessionem illam per Interpretem non censeri Confessionem Sacramentalem, ad quam regulariter , & per se obligantur omnes fideles ex institutione Christi, licet revera possit esse Sacramentalis, quatenus pq nitens voluntarie, ac pro libito ad eam recurrit , quemadmodum Confessio publica non est quidem necessaria , est tamen suffciens ad salutem , & etiam interdum utilis tum enitenti , cdm Ecclesiae , ac fidelium aedificationi.

CONCLUSIO SECUNDA .

OMnia omnido pectata mortalia quae post diligentem eonscientiae diseusFonem mem ris occurrum, necessario sunt aperienda in tam fessone , Am tavrum in genere , sed etiam in specie , ac figulatim , subindeque ut Confessio su valida , debet esse formaliter intepa Haec est de fide determinata in Concilio

Tridentino sessi Id. c s.. ubi ait: Ex instit tione sacramenti Pqnitentiae iam explicata ,, universa Ecclesia semper intellexit , in' stitutam esse etiam a Domino integram , peccatorum Confessionem, & omnibus is post Baptismum lapsis jure divino neces- sariam existere et quia Dominus noster is Jesus Christus , e terris ascensurus ad Mcelos , Sacerdotes sui ipsius v carios re- is liquit, tanquam Praesules , & Judices ,, ad quos omnia mortalia crimina deic- .rantur , in quae Christi fideles ceciderint, quo potestate clavium, remisionis ,, aut retentioni peccatorum , sententiam pronuntient et constat enim , Sacerdotes judicium hoc, incognita causa, exercere onon Potui ue, neque aequitatem quidem , illos in poenis injungendis servare po' ,atuvie si in genere duintaxac ,. & non poti ux

518쪽

De Confessione Peccatorum so I

M potitis in specie, ac sigillatim , sua ipsi

M peccata declarassent. Ex his colligitur, M oportere a Pqnitentibus omnia peccatari mortalia , quorum post diligentem sui si discussionem conscientiam nabent, in ,, Confessione recenseri, etiamsi occultisse sim* illa sint, & tantum adversus duo M ultima Decalogi praecepta commisia, quq

,, nunnumquam animam gravius sauciant,

,, & periculosiora sunt iis, quae in maniferi sto admittuntur ; nam venialia, quibus se a gratia Dei non excludimur, & in quae, , frequentius labimur , quanquam recte , , , & utiliter, citraque omnem praesumptiosi nem in Consessione dicantur , quod pio-M rum hominum usus demonstrat s taceri tamen citra culpam multisque aliis reme- diis expiari possunt. vertim cum universa D mortalia peccata , etiam cogitationis ,

,, homines irae filios, &Dei inimicos red-,, dant , necessum est omnium etiam ves, niam, cum aperta, de verecunda Conses,, sone, a Deo quaerere. Itaque dum omnia, di, quae memoriae occurrunt, peccata Chri-

si sti fideles confiteri student, procul du es bio omnia divinae inisericordiae agno M scenda exponunt , qui vero secus faciunts, & scienter aliqua retinent, nihil divinae M bonitati per Sacerdotem rc mittendum pro

G Ponunt, si enim erubescat aegrotus vul-,, nuS medico detegere, quod ignorat, meo dicina nora curato. Ita crum lium . Quibus verbis aperte de- Clarat , omnia omnino mortalia peccata ,

quae post diligentem conscientie disquisitio-Hem occurrunt, este necessario in Confessione aperienda . Quod utique probat duplici Fatione . Primo quia Deus in sacramento PQmitentiae peccata dimittit per modum judicii , interveniente accusatione ex parte penitentis , & sententia Absolutionis , ex parte Sacerdotis 3 sed sentcntia Sacerdotis non potest lagitime ferri incognita causa ,

Deque bacerdotes aequitatem servare possent

in pgnis injungendis, si in gcnere dumtaxat, di non potius in specie, aut sigillatim sua Peccata ypnitentes declarassent, igitur ita

sunt declaranda . Secundo, bacerdos in hoc bacramento , non solum habet racionem Judicis, sed etiam Medici ; sed Medicus non

potest prudenter ac sapienter convenienSm r. Dis remedium praescribere, nili omnes ejusmodi morbos noverit , omnemque infirmi

habitudincm perspectam habuerit; igitur nec dacerdos potast salutaetem Poenitautiam Pr*scribere p*nitenti, nisi omnia illius peccata

distincte cognoscat . nosse autem illa non poetest Sacerdos, nisi ipse p*nitens aperuerit. Consequens est ergo , ut omnia omnino peccata in Confessione aperiantur. Unde praeclare Concilium can. q. definit 3 Si quis dixerit in Suramento Paenitentiae ad remissonem peccatorum, nee arium non esse iure an vino confiteri omnia, O singula peccata mor- talia , quorum memoria cum debita , b diligenti praemeditatione habeatur , , circumstantias , quae peccati speciem mutant . . an

thema sit . Neque existimandum est, Concilium hanc

doctrinam, tanquam novum aliquod dogma in Ecclesia ingessiste: constat enim sufficienter ex dictis communem eam esse S,Patrum doeirnam, quod omnia omnino mortalia peccata sint in Confessione aperienda 3 ita namque docet S. Cyprianus serm-

de lapsis , ubi loquendo de iis , qui Rei

non sunt perfidiae, aut idololatriae , sed tamen in alia peccata lapsi sunt, ait 3 suanto is sis maiores , O, timore meliores unt, qui quamvis nullo sacrifieii, aut libelli faeis

re confricti: quoniam tamen de hoe vel eogit verunt , e Me ipsum apud Faeerdotes Domini dolenter, is smybriter constentes, exomolog sim conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt , is salutarem medelam parvis licet , Os modicis vulneribus exquirum , scientes seriptum esse : Deus aeon irridetur. Idem dincet Auctor libri de vera, & falsa pqnit.

c. I S. Cautus sit , ne verecundia ductus , duvidat apud se Confessionem , , diversa diaversis Sacerdotibus velit mandesare. Ividam enim uni ereant, quae aliis manifestanda cora.

servant 3 quod est se laudare, is, ad DFeri

tendere . is, semper venia carere ad quam per frusta tutant pervenire; ulem pariter docent S. Ambrosius lib. de paradiso c.Iq. S. Gregorius hom. Io. super LRechielem, SMi ronymus in c. Io. Eccksiastici , quorum oFacula reseruntur, parte. secunda Catechise mi Tridentini . I t. de Paenitent. sacramen

Quibus etiam suffragatur ratio Theological Prqceptum enim Confestionis ex inititutione Cnristi D. subrogatum est pr*cepto

Contritionis: sed contricio fieri necessari debet de omnibus peccatis, non enim potest unum peccatum dcleri de via ordinaria, quin pariter omnia deleantur. Unde Co tritio non deici peccata, nisi omnia detestetur , igitur nec ea delete potest conse

519쪽

soa Tract. I. Disp.II. Art. III. Sect. II. Quaest. III.

fio, & Absolutio, & nisi omnia peccata subjiciantur Ecclesiae clavibus Petes: sia semiendum H de riuumstantiis

peccatorum QRespondeo, eas circumstantias esse triplicis generis; aliquq enim mutant speciem peccati; nam si quis habeat rem cum virgine libera , & consentiente, erit simplex fornicatio; si cum conjugata, erit adulterium; si cum parente & proxima , erit incestus; si cum voti sponsione Deo consecrata, aut in loco sacro, erit sacrilegium :quar omnes circumstantiae diversum peccatum. essiciunt a Aliae vero aggravant tantum notabiliter intra eamdem speciem; si quis enim centum , vel ducentoS aureos. iuretur, gravius peccat, quam is qui unum

dumtaxat nummum aureum furtim acci-

Pit . Aliae vero circumstantiae nec speciem mutant, nec notabiliter aggravant, ut siquis hominem interficiat, percutiendo eum Erro , ligno, aut lapide ia antum autem ad circumstantias mutam tei speciem, conveniunt omnes Theologi, eas esse necessiario in Confessione aperiendas, ut etiam docet Concilium Tridentinum praefato capit. ubi ait et Colligitur H praeterea etiam eas circumstantias in Conista fessione explicandas. esse, quae speciem ,, peccati: mutant: aut sine illis: peccatari ipsa neque ae poenitentibus integre expo-M nantur, nee ludicibus innotescant, &,, fieri nequeat, ut de gravitate criminum se recte censere possint, & pinnam, quam di, oportet , pro illis poenitentibus impon di, re, unde alienum a ratione est docere,, circumstantias has ab hominibus otiosis

D excogitatas esse ' aut unam tantilm. cir- cumstantiam confitendam. esse , nempe,, peccasse ire fratrem .. Quantum autem ad circumstantias, quae peccatum non aggravant, nec peccati speciem mutant, conveniunt omnes cum subtili Doctore ae t .anim Io. eas non esse necessario manifestandas in Consessione .. De aliis vero circumstantity, inquit Doctor , qu

nihil ad propositam spectant, sine quibus

tanta esset graditas; quanta sine illis circum. stantiis impertinentibus, fatuum est confiteri, utpote si aliquis peccar cum aliqua, qvs vocatur Beria, vel Lucta, , eiusmodi, Quantum vero ad circumstantias notabi. liter ore vante; , variant. inter se Auctores quidam enim contendunt eas esse necessario aperiendas in Confessione, ita Alensiae

A. Maior in A. dist. q. qv. q. bo. Alii vero negant cum S. Bonaventura dfl. II. 3. tartiari. T. quo. 3. Doctor vero subtilis loco mox laudato ait: Multae sunt circumstantis , ex quibus peccatum est aliquo modo gravis, , is, hoc vel ex parte obiecta, vel ex parte permsonae peccantis, de quibus non es ita eratum . quod oporteat illas eonfiterie tamen tutum, e

utile est bae fieri. Idque maxime quia id significat S. Augustinus vel quisquis est Auctor lib. de visitatione infirmorum, Cap. Sissius ergo mentem gravius exacerbant facinore , inquit, Dei Angelo mani a , nihil obsturum dicens, culpam multis ambagibus indu-vens, bc. Designanda sunt etiam in quibus peccasti, lora , hi recordaris, , tempora; cum quibus peccasti personis, non nomina ipsarum , is, ut a peccato defistant, secreto corrigenaea familiaritas, in quo peccasti, labilis aetas, in quo gradu serviebas Ecelesiae, utrum semesan

ex consuetudine , utrum necessitate, an ex o luntate euidsi. His enim omnibus'a instant

udicia rum si enim in iudieiis saecularibus a laciFlora discernuntur, alia censura vindicatur homicidium in Regis euria , alia in viapublica, alia in agresti villa : aliquando pro tempore temtoralis ignoscitur infantiae, desertur aliquam do senectuti, quae media deservet vias, se Demra adhibetur habena. In solemnibus praecipue Natalitiis perpetrata ferari plectuntur exterminio facinora, sic is eaetera quanta aestrictio ribus eliminanda sunt animadversionibus, in locis Deo sacratis, in temporibus festis Deo dicatis , in retate discretiori, in personis propria Deo delegatis, in gradibus eammissis sublimioribus: nonne cui plus. committitur, plus ab eo ex itur e Nonne minuae est hominem occidisse viqvam homines p Nonne huius es semel deliquisse quam centies p Nonne eeleriorem cons

quiluae veniam. ex necessitate cecidisse , quam ex voluntate 3 &c.. Fateor tamen plures in eis sententiis numerari circumstantias, quas omneS conveniunt

non esse de necessitate Sacramenti quod in Consessione aperiamur, scilicet tempuS orationis,. tempus jejunii, & aetatis. i Unde potissima ratio deducitur exaucto- ritate Concilii Tridentini; licet enim n luerit expressc definire hane quaestionem

inteL Doctorescontroversam; non obscure tamen nostram partem affrmativam tuetur

locis supra. laudati1. Siquidem Concilium.

520쪽

De Consessione Peccatorum. Io I

docet 1gcirco confitenda esse pcccata in specie, ac sigillatim g quia, inquit, constat

Sacerdotes non posse servare aequitatem in

injungendis pqnis, si in genere dumtaxat, di non potius in specie, ac sigillatim peccata

cognoscant: & declarans, cur circumstantiae mutantes speciem, sint confitendae, hanc

rationem proseri, quod sine illis pereata ipsa,

neque a se nitentibus integre exponantur, neque

iudieibus innotestant, is fieri nequeat, ut de gravitate criminum recte censere possnt, Ophnam, quam oportet pro illii, paenitentibus imponere. Porro hae rationes aequaliter probant necessitatem confitendi circumstantias notabiliter aggravantes; nam per se notum est,

majorem p*nam esse injungendam ei, qui

unico actu eripuit multa millia aureorum,

puta Principi, qui uno Edusto injuste lato

plures subditos spoliat; quam qui tantum tres aureos tribus distinctis furtis abstulit. Adde quod , si circumstantia aggravans circa eamdem speciem, non haberet novam malitiam , sequeretur illum non gravius peccare, qui incestum commisit in primo gradu, quam qui illud committeret in tertio, & quarto et sequeretur similiter, quod qui amputassct alicui aures, & nares, &brachia, & pedes , atque oculos ei est distet . dummodo ipsum non occidisset , satisfaceret praecepto Confessionis dicendo,

se graviter aliquem vulnerasse.

Item qui explodendo tormentum bellicum voluntarie occidi Set plures homines suum delictum suffcienter explicaret , dicendo : se reum esse homicidii. Quae utique absurda sunt. Concludendum igitur cum Catechismo Concilii Tridentini, tit. se de Paenit. cap. 62. quod non sollim pecta cata gravia narrando explicare oportet; is vertim etiam , qus unumquodque pecta catum circumstant , & gravitatem val-ri de augent, vel minuunt. me obstat, quod circumstantiae notabiliter aggravantes intra eamdem speciem , non constituant formaliter distineta peccata: suffcit enim, quod ea constituant virtualiter, seu aenuivalenter; unum namque peccatum notabiliter grave ex aliqua circumstantia, moraliter aequivalet multis numero distinctis, ut patet exemplis jam adductis: unde non videntur iunicienter explicari quoad numerum peccata mortalia, nisi explicentur circumstantiae intra eamdem speciem notabiliter aggravantes.

Dicen; Nullus ad id obligatur, de quo

non extat Praeceptum r sed nullum extat praeceptum divinum, aut Ecclesiasticum de confitendis circumstantiis intra eandem speciem notabiliter aggravantibus: igitur nullus ad id tenetur. Nego minorem: Siquidem divino plaecepto tenemur id omne in Confessione exprimere, quod necessarium est ad perfectam bacramenti Poenitentiae administrationem, desus reptionem. Porro hujusmodi circumstantiarum declaratio ad id necessaria est: cilinenim hoc Sacramentum si institutum a

Christo D. per modum judicii, quidquid requiritur ad hoc, ut Sacerdos recte de criminum gravitate judicare possit& debitam ranam praescribere, cadit sub praece-go ni vino. Cum igitur explicatio circum antiarum intra eamdem speciem notabiliter aggravantium, necessaria sit ad hoc, ut Confestarius remam de peccatorum gravitate judicium efformet: idcirco fatendum est, Confessionem illarum circumstantiarum cadere sub praecepto divino. Vera seeundo: Si nexesIariuml esset confiteri circumstantias notabiliter aggravan tes intra eamdem speciem 3 pari ratione aperiendae essent in Confessione circumstantiae notabiliter minuentes peccati gravitatem et sed hoc videtur esse contra rationem Conis festionis, quae debet esse accusatio, non autem excusatio: igitur, &c.

Nego minorem . Quemadmodum enim parvus peccatorum numerus explicandus est ,

ut rectum de pqnitente feratur judicium,

sic etiam aperienda est circumstantia nota

biliter allevians, puta si quis peccaverit ,

vel ex ignorantia, vel ex vehementi tentatione, vel ex metu imminentis periculi mortis; haec enim maxime conferunt ad hoc

ut Sacerdos rectum de crimine possit ferre iudicium. Ad probationem vero dico, quod etsi Confessio sit potius accusatio, quam excusatio attamen haec accusatio talis esse debet, ut ex ea bacerdos possit agnoscere delicti gravitatem, & juxta illam praescribere debitam.& non excedentem Satisfactionem: ad hoc autem conducit explicatio circumstantiae minuentis gravitatem peccatis ac subinde illa est in Consessione aperienda . Diees tertio, Id non videtur necessario. ac tuto asserendum, & faciendum, quod penitenti nimiam anxietatem animi ingerit, & eum reddit seinper dubium de validitate suae confessionis: at ita fiet si cir

SEARCH

MENU NAVIGATION