Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

PRAEFATIO Sed ne in immensum prouehamur oratione, probemus ch aliquando uobis, quod a principio nos ficturos riviseramus, sum inii esse Uel Homeri ingenio, uel

operi tribuendii locum, agedu Plinii Secundi grauissimi doctissimi uiri, in haere testimonia adducamus. ingenior st inquit glorie quis possit agere dele per tot disciplinara genera, 8c tantam reruo persi Φ uarietate nili forte Homero uate Graeco nullis felicius extitisse couenit, siue operiS fortuna, siue materia ςstimetur. Itaq; Alexander Magnus etenim insignibus iudiciis optime citraq; inuidia tam superba cesura peragetur inter spolia Daria Persaria regis unguentorus crinio capto, d auro gemmisq; ac margaritis preciosium, uarios eius utilis amicis demon, strantibus, quando taedebat unguenti bellatore, dc militia sordida: Imo Hercule, inquit, librorum Homeri custodiae detur, ut preciosissimu humani animi opus, climaxime diuiti opere seruaretur: hoc scilicet Alexandri de Homero iudiciu fuit, cuius cita poesin utram no solum expeditionu comitem suarii, sed capiti quo subieeta dormiens plerunq; dicitur habuisse, eiq; adeo studiose incubuisse, ut to

tam plane ad uerbis edidicerit, eum p poetam nunc immis uirtutis praecone, nucpoetam appellare regiu consueuit, cuius quide carmina, non ut alioru ad cithara,

sed ad tubam potius canenda dietitabat, tum malle se Thersiten Homeri esse, δChoerili Achillem aiebat, Achillemq; ipsum fortunatu prs dicabat, qui laudii sua,

rum praecone Homeruinueniisset. Ptolemaeus aut Philadelphus rex ille studiorulaude celeberrimus, tantus Homeri propugnator fuit, ut Zoilum illum cogno mento Homeromastiga, quod Homeri se castigatore profiteri foret ausus, uelusum prius aliquandiu, extremo tandem supplicio cXcruciatu necauerit. Nec Sci pionem crediderim Africanum tantu illum uiru non Homero plurimu tribuisse, cum in euocadis manibus apud Silium quaerat a Sibylla, quae nam sit illa umbra, quam tanta heroum admiratum manus comitetur: cui cum Sibylla Homeri esse animam resipondisset: tum Scipio talem Romanis poetam contingere optat, felicem dc ipse Achille uocans, qui tanti uatis carmine sit celebratus. Sed ipsum obsecro Silium, si uidetur, canentem audiamUS: Atq; hic Elysio tendentem limite cernens Essigiem iuuenis, caster cui uitta ligabat

Purpurea effusos per colla nitentia Crineis, Dic,ait, hic qui nam uirgo, cui luce resulget Praecipua frons sacra uiro, multae r sequuntur Mirantes animae, aeto clamore frequentant

Qui uultus, quem si Stygia non esset in umbra Dixissem faciter esse deum. non falleris,inquit, Dosta comes Triviae, meruit deus esse uideri, Et fuit in tanto iad paruum pectore numen.

Carmine complexus terram,mare, sidera,maneis,

Et cantu Musas, ec Phoebum aequauit honore, Atq; haec cuncta prius Φ cerneret ordine terris Prodidit,ac uestram tulit us in ad sidera Troiam. Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram: Si nunc fata darent,ut Romula facta per orbem

Hic caneret uates, quanto maiora suturos,

Fadia eadem intrarent hoc inquit teste nepotes. Felix Aeacide, cui tali contigit Ore Gentibus ostendi, creuit tua carmine uirtuS.

502쪽

Nec ullus serer unquam fuit insignium philosophoru, qui non poetae huic im

Pense operam dederit.Nam Socrates ille philosophorum pares, ita se ei to tu ad dixit, ut esse Homeri discipulus a Dione Chrysostomo dicatur, licet ante ipsum Poeta hic aliquot seculis aetatibuso floruerit. Archesilaus aute nunqua aut lectio surgebat, aut cubitu discedebat, quin qua sit solenniter ex Homero aliquid testitaret, ad amasium pullum psuum ire se dictitans. Anaxagoras porro etiam Metro Adorum ad hunc legendum adhortabatur, ut de ipsius carminibus naturae reris eliceret disciplinanu testari identidem solitus Homericam poesin circa iustitiam maxime,uirtutcmq; consistere. Arii toteles ipse multa in Homerum comentatus di citUr,neo quidquam habere antiquius uidetur, quam ut eius autoris uersus, suis de philosophia libris interserat, idem cli tradit, Empedoclem Agrigentinum, summum illum uirum in primis Homeri cum Hille: Pyrrhonem quoq; Scepticae lite re cos autorem, magnopere Homero deditum scribunt, sic ut eum supra quam dici posset, admiraretur, eius in semper carmina haberet in ore. Nam Aristarchum Cratetem Criticos illos,item philosophos grauissimos, Zenonem atq; Heraclidem compositis in Homeri uel laudem,uel enarrationem uoluminibus, maxi mam sibi aiunt gloriam comparasse. Nam de Platone ipso quid dicam nescio, qui crina huius autoris poesin inter prima admiretur, eum Q uelut reru omnium ima

gines concipientem, omneisq; emngentem uoces, fluuiorum,Ventorum, at in undarum, augusta maiestate sublimem, plenum o omnis gratiae atq; leporis, neget ullo pacto sine diuino afflatu, Musiarum & Apollinis instinctu, talem tantum cheuasisse: eundem tamen ciuitate illa sua, non quide expulit, aut eiecit, sed unguentis delibutum, coronatum Φ uelleribus honorificentissime dimisit: quod inquit parum digna de superis,paruleta de inferis fabulatus est. Qua in re iure ne culpe

tur uates optimus, maiore profecto otio diiudicandum existimo. Nel enim te mere ausim duobus mihi amicissimis hominibus, grauissimo utroq;, atq; sano is simo inter se accus antibus, damnare alteriit i.Ceteriim Platoni ipsi, omnino multus in ore Homerus est, quem scilicet etiam magistrum uita appellare non dubi tat, sicut nec eos pi dicare fortunatoS, qui UsqUequa in in eius pertractandis poematis uersentur. New cm si nocere moribus, Homeri libros antiquitas iudicas .set, in illorum potissimi in lectionepueros exercuisset. Nec iuri consulti nostri, sapientis limi homines, aut illius carmina scriptis suis, quamuis graeca latinis imis miscerent, aut cum quod faciunt) nisi parente uirtutu nuncuparent. Nec de

Dique the ogora ille omniu fortasse Δί grauissimus, sed certe ut mihi uidetur

eloquenti stimus Basilius, cili Magno cognomentu fecerUnt, tam audacter, quo dam in libro fateretur: toram Homeri poesin laudem esse uirtutis. Nam quid Barhariam illam extremam,Rori si henitaS, Indo Sq3cdmemorem, quoi uin alterima gnam impendere Homero opera dicunt soliti. Alteri uero etia patria lingua eum habere conuersum perhibentur. Et cum stellara quarundam sipectaculo indi cata 1eant, quae in nostro orbe uisuntur, Priami tamen calamitates,Hecubaech, & Antadromaches lamenta, tum Hectoris ait Achillis fortissima facta ipsi nobiscupatariter contemplantur. Qua quide in re etiam mihi Orphei cithara, Sirenumque cantus uidetur superasse. New enim est maius, saxa di sylvas, ec immanes feram gre ges, dulci modulam et o mulcere, si Barbaro S homines, linguae rerum o nostrarsi imperitos sine ullis natiui sermonis illecebris, materiae tamen grauitate, sensitissiuarietate,& pondere quasi delinitos captos Q attrahere. Que cis ita sint, quid nota

his agendum est, eruditissimi uiri An erimus Barbaris quossi ipsis duriores, at immaniores,ut hoc cceleste opus, in quo tot uirorum lumina, studiu omne suum at

503쪽

PRAEFATIO

atq; industriam posuertit, ipsi in camoenarum gremio enutriti, iacere neglectum

in situ atq; in tenebris patiamur Tantosq; illos omnium do dirimarum,sapietiae lithesauros, tot illa tamq; expressia uirtutum simulacra ait exempla, tam multa de-riique ad bene beateq; uiuendunt adminicula, adhortamenta Φ caecis ut aiunt oculis, aut siurdis auribus pertransibimus et quin agite mecum alacres, Musis bene iuuantibus, regem que disciplinarum omnium uirtutumq; parentem comuni fortunae iniuria perculsum atq; prostrat si, attollite certatim ab humo, atq; erigite, Ut hoc tam magno quasi duce recepto, S coseruato, periclitanti iam pridem pulcherrimae Graecorum linguar,signum ad bene sperandum aliquod, quasiq; uexit tum ostedamus, ut quae in patrio solo deplorata penitus,ati extincita iacet,apud Italos certe, atque adeo in hac pulcherrima ciuitate, uestra Fl. uiri opera reuiui scat. Dixi.

ANGELI POLITIANI ORATIO

SUPER FABIO Q INTILIANO, ET sTATII SYLVIS. N T E Q V A M ea dicere exordiar,iuuenes, quae suscepti a nobis operis propria esse uidentur,rationem uobis totius consilii mei paucis explicabo. Non enim sum nescius, fore ali quo S, quibus meum non satis iudiciam probetur, quod ex

tanto optimorum probatissimorumq; numero uoluminum

Statia potissimum Sylvas, Quintilianique Oratorias institu

tiones enarrandas susceperim: quoru alteras ne poetae qui dem ipsi satis editione dignas existimatas alteras autem, etsi maxime accuratae, eruditissimaeq; Uideri pol sunt, Ciceronis tamen eo dcm in ge nere scriptis non fuisse anteferendas. Ad laaec neq; fatis a nobis nostrum fieri osticium iudicent, qui hac ingeni j tenuitate, hac doctrinae paupertate, hac sam exigua, atq; adeo nulla dicendi exercitatione cum simus, nouas tamen . quasi 4 inta dias uias ingrediamur, ueteres tritas* relinquamus. Neq; autem discentium consulere utilitati, qui eius maxime seculi scriptores praelegamus, quo iam R Omanae nobilitas eloquentiae, Sc quaedam quas ingenuitas degenerauerat, multo nos

profecto fuisse reictius facturos, si Vergilium, Ciceronem in ipsos latinae facudiae

principes exponere est cinus aggressi. His itaq; cogitationibus, ramoribusq; hominum non malorum sortasse, nostri uero etiam amantium, paucis occurredum

esse existimo. Quod igitur ad Statiis attinet,ut non hos fatis esse ab lutos libros Pauli siper dederimus,nihilo tam esecius, cur eos praelegendos sius ceperimuS,egregie nobis ratio constiterit. Quid enim prohibet, uel ideo adolescentibus no statim summos illos, sed hos, si ita placet, inferioris, quasiq; secundae nosae autores discendos praebere, ut imitari illos facilius pos lint. Nam quemadmodum nouel lis uitibus humiliora primo ad minicula, atq; pedanacta agricolae adiungUnt, qui

hus se gradatim clauiculis illis suis, quasiq; manibus attollentes, in summa tande iuga evadant: ita nec statim ad ipis, sicuti primi ordinis scriptores uocandi adolescentes, sed humilioribus i 3s, qui tame haud abie fit humi, iacentes in sint, quasi paulatim inuitandi subleuandic, videntur. Ita neq; qui aurigari discunt, ualentis simas statim, ac praeferaces ad currum quadrimas adhibent, nec qui nauali eruis diuntur praelio, non in portu prius, tranquilloq; mari aliquandiu exercetur, neo non multo facilius,multot libentius adolescintuli in scholis doctiores condiscipulos

504쪽

pulos, qj magistros ipsos imitantur: non enim cuiquam temere euadere ad sum malicuerit, nisi proxima quaeq; antea, nisi quae paratissima amplectatur. Addelauc, quod qui primos illos uobis explicatum ierint, abunde semper habuistis: at Eos, qui se demittere n6 recusarint, nullius uobis, quantum uideam, ad hanc usit diem copia extitit, ut uel hoc ipsi nomine magna illis habeda sit gratia, qui dum uestris consulant utilitatibus, quid de se quis ' opinetur, haud in magno ponunt discrimine. Quanq; in hoc quid cm, de quo agimus Statio, longe mihi ab iis quae dicta sunt,aliena mens fuerit. Vt enim non ierim inscias, posse aliquid in tanta Latinoru supellectile inueniri, quod his libellis uel argumeti pondere, uel mole ipsa rerit,uel oratiois perpetuitate facile antecellat: Ita illud meo quasi iure posse uideor obtinere, eiusmodi esse hos libellos, quibus uel granditate heroica, uel a

gumentorum multiplicitate,uel diccndi uario artificio, uel locorum, fabularum, historiar consuetudinumq; notitia,uel doctrina adeo quadam remota, literis labstrusioribus, nihil ex omni Latinorum poetarum copia antetuleris. At in id itacuenire usu necesse fuit, quod cum singulari pis, quae Sylvaranscribuntur, singula a se inuicem disiuncta argumenta continerent, carumq; fines, haud ita multos in ira uersus includerentur, nihil profecto sibi reliqui facere ad industria, circumspectionem in poeta debuit, cum S tantae reris, de quibus ageretur,uarictati respondendum uideret, di haud longo in opere somnum obrepere sibi nefas existima ret.Ital ut omnem facilliner culpam pristari ab eo intelligas, nihil in illis non se pacissime inuentum,non prudentissime dispositu est, nullus non tentatus locus, atq; excus Ius, unde aliqua modὼ uoluptas eliceretur. Elocutionis aute ornamenta atq; lumina tot tantaq; exposuit: ita sententiis popularis, uerbis nitidus, figuris iucundus, tralationibus magnificus, ut omnia illi facta compositaq; ad pompam,

omnia ad celebritatem comparata uideantur tantii Φ abfuit, quo minus tam multiplici materiae omnibus locis suffecerit, Ut eam quoq; quasi Phidias aliquis, aut Apelles insigni operis artificio superauerit. Ita in ut in Thebaide atq; Achilleide secundum sibi inter eius ordinis poetas suo quasi iure locum uindicari ita in hi Sylvarum poematis, in quibus citra aemulum floruerit, tam sese ipse, ut meum est iudicium, post se reliquit,l eundem Vergilius Maro in superioribus antecesse rat Atq; huic nostrae de his libellis sententiae , chim omnes docti uiri, si qui modo illos attigerunt, facile susti agabuntur, tum uos ut spero ipsi cum totos penitus inspexeritis, sine ulla controuersia assentiamini. Quod si quis nunc forte a me ita quaerat: Cur igitur, si tam nihil in his Sylvis desiderandum arbitraris, ipse illas

tamen situs autor,uiX quae in publicum ederentur dignas existimavit Hunc ego contra sic rogabo: Cur aute tandem ediderit, si minus probabat nem enim tam

quid quisl cogitarit, in quid tandem senserit quid decreuerisi quid deniq; estecerit perpendendum est.Itaq; dum se diu multum ci dubitasse ait, an eos libellos de integro collectos emitteret, facile ad id uiam sternit, quo sibi perueniendum de stiriauera ut tumultuarie scilicet esse illos, subito que calore effusis p prsuaderet: quamlibet enim multis neq; fucosis ornamentis abundarent, minimer tamen homini de omni sua existimatione solicito, uel haec ipsa celeritatis comendatio fue rat negligenda, quippe cui Sindulgetia liberior, dc uenia procliuior, &admiratario maior deberetur. Neq; non tamen q; maxime emedatos esse uel inde colligitamus, quod non temere ipsos, neq; inconsulto, sed post longam demum consultationeina, quasiq; subducta prorsus ratio e edendos censuerit. At uidebat, inquies,

ipse profecto nonnihil in his de expolitione desideratum iri. Ita let quasi suae con scius imbecillae causis,uelut petita ultro uenia sese praemuni) t. hoc si nos maximer

505쪽

PRAEFATIO

concesse intus,nihilo tamen secius posse hos esse uel quam emedatissimos per

uicerimus. Ita enim plerique ingenio sumus, non tam quid operis effecerimus,lquanti nobis opera steterit ponderamus. Quapropter Ope euenit, siue id moro fitate quadam ingeni j, siue sudici j nimia scueritate, atq; adeo tristisi ima censura, ut nihil intcriira absolutu putemus, nisi in quo uehementis Iimer laboratu sit. Contatra uero sepe usu uenit,ut scripta nostra nimia cura uel peiora fiant neq; tam lima Poliantur, quam exterantur. Atq; la Oc nimirum excellentissimas pictor Apelles significabat, cum a se una in re Protogenem superari diceret, quod ipse manu de tabula sciret tollere. Hinc contra statuarius Callimachus Cacieto technos meruit appellari, quod semper ec ipse calumniaretur, neq; diligentis finem haberet. Ita cum emendata eiuS essent opera, gratiam tamen i s Omnem diligetia abstulerat. Hoc ipsum & Suetonius in Tiberio indicat, quem morositate ait stylu obscurare solitum. Nocet cnim profecto saepe nimia diligentia. Et ut cultus concellus atq; magnificus addit autoritate, ita accersitus ille, atq; fucatus, bonam ipsam uirtute lenocinio contaminat. Quod si quis tamen pertinacius illud obtinere hielit imitatione indignas esse has Papinii Sylvas, quas pene ipse autor improbauerit, idem patri ratione ξc Vergiliu Aeneidem, ne lectione quidem dignam, atq; igni etiam concremandam iudicare possit: quam summi homo elegantissimiq; iudicii eius

autor Vergilius Maro flammis abolenda cauerit testamento. Noς tamen & A neidem in primis legimus,& Graecis illam p1 aecipue, HomerDCp Opponimus: ec Stati l Sylvas egregium ait in eo genere unicum opus, quod Q autori suo feliciL si me omnium successerit, non solii publice enarrandas, sed ediscendas etiam, re Oratoribus aeque poetis Q imitandas, exprimedasq; censemus. Ac de Statio qui dem hactenus. Quintilianum uero non nox quide illum Ciceroni praetulerimus, sed has certe eius Oratorias institutiones Rhetoricis Ciceronis libris pleniores Uberiores Q esse existimamus: nempe quae ab ipsis quasi infantia, atin ipsis incunabulis instituendum oratorem susceperint, sumnaamq; eius eloquetis manum i in positerint. Itaq: ne ipse quidem Cic cro satis, quae de arte oratoria scripserit, pro haste omnia uidetur Nam Sc Rhetoricos libellos in iis qui de oratore sint, haud Usquequaq; sequitur, e crudes inchoatos p adolescenti sibi excidisse e manibus affirmat, re ab liis ipsis de oratore in alio ad Brutum libro identide desciscit, ne vin hoc quoq; , quem eXtremit absoluer it, ulla de arte prscepta ponit, sed oratorem quasi ipsum insormat, di quod dicendi sit optimu genus decernit.Ergo ut philosophi nostri no, cum in primis Aristotelem sequantur, statim illum Platoni anteia ponunt: ita nos quod Quintilianum, qa Ciceronem interpretari maluimus, non quidem Ciceronis facrosanistam illana gloria detractauimus, sed ad Ciceronem festinantibus uobis egregier consiluimus. Haec igitur di de auintiliano nostra ratio fuerit. Sed neq; inusitatas uias indagamus, cum ueterum libros autor u in maianus sumpserimus: qui tamen si minus in usum consuetudinem Φ hominu aliquot

iam ante seculis uenerunt, non tam ipsorum culpa, quam sertunae ac temporum iniuria effectum est: quid enim nunc attinet superiorum calamitatem temporum

memoria repeterer' quod sine summo dolore facere uix pier possismus, quibus insignes illi, atq; immortalitate digni isimi scriptores, partim a Barbaris ossi laede lilaniati sunt, partim ab his ipsis ad nostroru usi parentu memoria, uelut in carce rem coni est atq; in copedibus habiti, uix tandem aliquando, sicut erant semila cer atq; trunci, multum , a seipsis immutati, suam hanc in patriam reuerterunt.

Perquam igitur inhumanu facinus a nobis fieret, si de nobis, dec, maioribus nostiis optime metitos, insigneis hos uiros di I dum deposita capitis diminutione, iure

506쪽

tN INT. ET STAT.iure postliminii ciuitatem repetentes, non uel quam lubentissime agnoscamusatin in ipsam, quae his maxime debet Latinitatem, suam in Rempub. suum in ordinem,at' adeo intra priuatos parietes nostros, intra nostru sinum beni ne adai serimus. Quod quidem si me nunc primu autore adipis centur, cur mihi tande id uitio uertatur, aut cur non summa potius gratia ab omnibus habeatur, quod quasi mea priuata pecunia publicum omnium aes alienum dissoluere non dubitarim Postremo ne illud quidem magnisecerim, quod horum scriptorum seculo corrupta iam fuisse eloquentia obiiciatur : nam si rectius inspexerimus, non tam corruptam atq; deprauatam illam, quam dicendi mutatum genus intelligemus. Nem aute statim deterius dixerimus, quod diuersum sit: maior certe eultus in se cundis est, crebrior uoluptas,multae sententia multi flores, nulli sensius tardi,nulla iners structa irra, omninoq non tantum sani. quam Sc fortes sunt omnes, ec laetifc alacres,&pleni singuinis ali coloris. Quapropter, ut plurima sitim nil illis, si 'ne ulla controuersia tribuerimus, ita priora in his aliqua, multo p potiora existere iure contenderimus. Ita in cum maximum sit uitiit, unum tandem aliqvcm solumo imitari uelle, haud ab re profecto facimus, si non minus hos nobis, quam illos praeponimus, si quae ad nostrum usium faciunt, dissi elicimus, atque ut est apud Lucretium) 1 Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,

Omnia nos itidem depascimur aurea dicta.

Atq; hoc profecto est, quod cum diu Marcus Cicero Atticis illis limatis &emunctis oratoribus operam dedisse . post illa tamen, dc Rhodiis, ec Asiaticis oratoribus aures commodauit. Quorum lenti illi quidem, atin remissi,13 uero inflati,uani, atq; iactantes, Utriin uero minoreS Atticis, quasiq; ab iis degenerantes existimarentur Itaq; egregie nobilis pictor, qui cum interrogaretur, quonam in primis magistro profecisset,illo, inquit, populum intuens. cc recte id quide. Nam cum nihil in natura hominum sit, ab omni parte beatum, plurium bona ante oculos ponenda,ut aliud ex alio haereat, Sc quod cui conueniat aptandii est. Qua te hoc idem 5c trobis persuasum uelim ingenui iuuenes, Ut non iis tantum, quae a nobis explicentur cotenti,alios item honos autoreS per acietis,&cum uos do cruoribus mihiq; longe anteferendis dedideritis, mea tamentiri, qu sedulo in medius asseruntur, boni consulati S. I ales igitur nostri consill j cause extiterunt in

quo tamen capiendo magis pleris': uestru, quibus ita cordi esse intellexerim ' aiaut meo animo, aut priuatae persuasioni sum obsecutus. Nunc ad rem nostra a s mediamur.Nos quidem cum poetam legere institueremus, ante omnia, quod ad ipsam poeticen pertineret, ea, quae maxima in nobis fuerit dilgentia, enuci ea ui mus. Idem hoc tempore de arte oratoria facere supersedebimus, cum quia nihil

fere cst, quod quidem ad Rhetoricam ipsam requiratur, quin ab hoc, quo de agi tur Quintiliano, uel praeclarissime: explicatum sit: tum quod siqua nobis praete rea succurrant, ea suum aliud in tempus, suumq; alium in locu aptius reseruamus. inra propter iis, quae maxime huius operis propria sunt, contenti, intentione prinnim mox utilitatem horum exponemus libroru, tum pauca de autore prouecu ti,ipsiam, quae princeps nobis occurrat epistola, paucis interpretabimur. Est aute Quintiliano propositum, Oratorem cum instituere, qualem fuisse neminem, me

moriar sit proditum, qui θc moribus perfectus, ct omni scientia, omnio dicendi facultate sit absolutus: quapropter qui tantae moli sit destinatus, eum recens na tum, quasi de matris gremio suum in sinum continuo accipit, nihil co sibi reliqui

facili quod quidem ad educandii, crudiendum, informandumq; illis pertinere in Ang. Politi l a telligat

507쪽

clos PRAEFATIO telligat,nutal a se ante dimissurus, quam cum uiuendi, sciendi, dicendiq; omni,hus numeris perfectum atq; absolutum, planeq3 Oratorem summii, singularemq; reddiderit. Atq; ad hunc unum terminum omnes 115 suas modo, sed omnium, ut quiq; proba tillimi fuerunt ueterum scriptorci sententias, or laq; praecepta quasi sagittas in scopum reotissime collineat. Ac de intentione hactenus. Utilitas autetanta in his uoluminibus existit, quantam uix sortasse in unis alteris' ue ex omni Gi corti Latinorumq; Copia inucia eritis. Nam ut quod Caput est, ipsam tantum modo, qua de hic in primis agitur, Rhetoricen insipiciamus: Quid est quaesio prae stabilius, q; in co ic unum uel maxime praestare hominibus , in quo homines ipsi cinctas animalibus an recellant c Quid admirabilius, i te in maxima hominum multitudine dicentem, ita in hominu pectoramentes p irrumpere, ut ec Volunta res impellas, quo uelis, at in unde uelis retrahas, eca we eius omneis, uel hos mitiores, uel concitatioreS illos emodereris, & in hominum deniq; animis uolentibus cupientibus Q domineris Quid uero praeclarius,cb praestanteis uirtute uiros, eo rumq; egregie res gestas eXornare, atq; extollere dicendo Contraq; improbos pernitio uos Q homines orandi uiribus iundere, ac profligare, ipsorum 4 turpia D dia uituperando pirasternere, atq; proculcare Quid aut tam utile, tam c. fructuo sum cst Φ que tuae Reipub. charissimis Q tibi hominibus utilia conducibilia Q in ueneris, posse illa dicendo persiuadere, eosq; ipsos a malis,inutilibusq; rationibus absterreret' Quid aut tam est necessarium, . loricam semper eloquentie, telumintenere, quo ec propugnare te ipse, Oc incessere aduersariu, 8c circumuenta a pessam is hominibus tuam innocentiam tueri possiis Quid aut tam munificum, tam 3bene institutis consentaneum, in calamitosos consolari, subleuare affli Ros, auri liari supplicibus amicitias clientelast beneficio sibi ad iugere at metinere Age uel o ut intinc, sersi, nunqua rostra, nunqua stubsellia, nunqua concio es ineamus, quid tandem est in hoc octo, atque in hac priuata uita iucundius quid dulcius quid humanitati accdmodatius c quam eo sermonis genere uti, qui sentent os re fertus, uerbis ornatus,facetiis, Urbanitateq; expolitus, nihil rude, nihil ineptu ha heat, atq; agreste in Q omnia comitate, omnia grauitate Sc siuauitate condita sint Haec igitur una res θύ dispersos primu homines in una moenia cdgregauit, ct disesidentes inter se concilia uir, 8c legibus, moribus Φ, omniq; deniq; humano cultu, ciuilicis coniunxit. apropter etiam deinceps in omnibus bene constitutis, betane et moratis ciuitatibus, una Omnium semper eloque ita effloruit, summum Q est fastigium cosecuta. Qirid ego nunc iam inde uso ab heroicis temporibus posita facundiae summa praemia, maXimos oratoribus honoreS habitos, maxima como da publicis rebus per homines eloquentissimos importata comemorem Quae si iam singula non dicam exornare dicendo, sed percensere coner enumerando, Ante diem clauso componet uesper Olympo. Itaq; ut quod sentio, complectarhreui: Nulla unquam profeci O Uitae pars, nullum tempus est, nulla fortuna,nullgaetates,nullae deniq; nationes, in quibus non crum maximas dignitates,summos , honoris gradus facultaS Oratoria consecuta sit, tum no suis modo, sed priuatorii quoq; 8c plurimorum, atq; adeo uniuerse ciuitatis rationibus plurima contulerit. Ad hanc igitur talem, tam praeclaram, tam egregiam possessionem Quintilianus hic noster expedita quadam, quasiq; militari uia UOS perducet iuuenes, in quam citato gradu agite dum uniuersi ingredimini, ut & decori uestro,& am1 corii usui, di huius florentissimae reipub. emolumento consulati S.I Lec de utilitate. nunc de

Quintiliani uita paucis absoluam.Marcus Fabius Quintilianus ex Hispanis oppido Calagurie, maxime propter obsessum in eo Sertorium insigni, Nerone imis

Perante

508쪽

IN VINT. ET STAT. 497perante a Galba, qui & ipse deinde imperator fuit, Romam adolescens admodsi

Perductus est: patre autem quantum colligimus cum erudito uiro, tum in Reip. 1ue administratione honestis mer uersato usus est. Ipse cum in ea tempora incidis.set, quibus ec Anneus Seneca, ct Iulius Aphricanus, ct Vibius Crispus, ct Tracalus, ec Afer Domitius,aliac, Romanum forum preclarisssima ingcnia illustrarent: Domitium in primis senem iam colendum sibi adsectandum Q proposuit, homi

nem cum omnium eius aetatis ora rorum eminetissim Um, itim praecipua quadam

iacetiarum at* urbanitatis laude memorandum,ne in illius solii actiones, uerum& domesticos sermones diligentissime omnes obseruauit. Amauit etiam sami liarissimer aequalem sium Iuliuni Secundum, mirae facundiae, miraeq; gratiae uim: cui tametsi properata mors iniuriam fecit, magnum tame sic quot inter laudata ingenia sibi locu uindicat. Cum uero de probat illimis moribus, ec summa ingenii ut, re acerrimo studio Quintilianus esset, prima statim iuuenta celebrare foru, atq; an summis patronorum numerari occoepit, ad canaq; uirtutis di ingenii comendarioncm repente peruenit, ut non solum maximae quael ad illum causae deferren εur, sed & notarn qui eius dicentis uerba exciperent, uulgo a studiosis hominib. conducerentur. Quoties uero cum aliis agebat, omitium non solum cocessu, sed re consensu fere ab ipso ponendae causae initium erigebatur. Primam uero actio

nem iuuenili quadam cupiditate gloriae ductus, eam emisit, quς Nevii Arpiniani

causam cotinebat,in qua qussita fuerat, precipitata ne esset ab illo uxor, an se ipse sua sponte iecisset.Inter caeteras aut, quas egit causas Quintilianus, duae in primis insignes habentur. Altera, quam pro regina Berenice apud eam dixit: altera, quaxeam tuebatur, quae sibiecisse dicebatur mariti testam elatum, & chirographu marito expirante, haeredibus dedisse, quod uerum fuerat mam quia per leges institui vixor non poterat haeres, id fuerat actum, ut ad eam bona per hoc tacitum fidei commissum peruenirent: & caput quidem quaeri faciter erat, si hoc diceret palam, sed per se deperibat haereditas. Ita ergo figurate causiam egit, ut iudices illud in telligerent factum, delatores autem non possent apprehendere, ut dictum, idque cum maxima Quintiliani laude utrumque contigit. Verum praeter ingenium, quod in illo fuit eminentis Iimum, tantam etiam Uim concipiendarum imaginum quas phantasias uocant, habuisse accepimus,ut stequenter ita motus sit, ut no solum lacrymae illum, sed Z pallor, & uero similis dolor deprehenderent. Sed cum

diu iam in foro tanto successu, tantaq; gloria uersatus foret, ut inde non ingenteis modo opes, sed Zc Romanam ciuitate, omnia in nobilitatis iura consecutus esset, re iam maximus ut Iuvenalis inquit orator haberetur, honestissimum sibi agen di causas finem statuens, dum adhuc desideraretur, receptui cecinit, suam in mox operam uir proculdubio hominum causa natuS, ad praecipiedi munus transferre coactus est. Quo loco adnotandii uobis est primum omnium, Quintilianum Romae publicum iuuentutis gymnasium, & e fisco eximium stipendium accepisse, multiq; ex eius ludo, quasi ex equo Troiano literarum proceres extiterunt, inter

quos ec Plinius ille iunior fuit, qui etiam in epistolis Quintilianum praeceptorem suum libentissime agno scit, & iuuenalem item fuisse ut quidam arbitrantur maxime uerisimile est, qui de illo his uerbis honorifice mentionem facit:

- Vnde igitur tot Quintilianus habet saltus exempla nouorum Fatorum transi: felix, 8c pulcher, 8c acer,

Felix,& sapiens, Ac nobilis, Sc generosus, Hppositam nigrae lunam subtexit alutae

Ang. Polit. e 3 Felix

509쪽

49S PRAEFATIO Felix, orator quoi maximus, ec iaculator. Et si perfrixit, cantat bene.

Erat aut in eo praeter caetera adeo exprompta fidelisi memoria, ut quae extempore aliquando dixisset,ad uerbii etiam repetita redderet, cuius rei saepis Iime periculd fecit, si quando interuentus aliquorti qui hunc honore mereren tUr, iterare declamati Ois part m copgisset.Posicli uero in crudi edis iuuenibus uiginti annos tanta sua gloria, tantaq; iuuentutis Romane utilitate posuit, ut ab ingeniosissimo Latinoru epigrammatii poeta, S uagae iuuentutis moderator, & Romanae togae gloria uere meruerit appellari: etiam hunc laborem deprecatus,studi s aliquado 1 uis quietem impetrauit: atl ut non solum aetatis suae hominibus, sed ZC posteris quoq; constes cret, totum illud otium ad hos de ratoria institutione libros com ponendos transtulit: quorsi cum tertium iam in manibus uolumen haberet,DO mitianus Augustus curam illi sororis suaen potu delegauit. Uxore praetorii uiri filiam, omnes quae in sceminam cadunt laudes ut ipse inquit stupergressam, cum non dii aetatis undevigesimu explesset annum, duos enixam filios amisit Quorualterum quintum iam annum egrestum mirae gratia iucunditatis, ingeni j q; pue rum defleuit extinctu: alter aut sui nomen parentis referes, iamq; aetatis decimii egressus annu, Omnibus etia, qua 'vix illa capiat artas, corporis animi Φ laudib. cumulatus, &cosiuari nuper adoptio e ad omnisi spes bonorci prius admotus, at auunculo praetori gener destinatus, & omniis spe facris eloqucntiae candidatus, cum octo mensium ualetudinem perpessius esset, infelici parenti hos ipsos etia ira pueri usum elucubranti libros, altersi orbitatis uulnus inflixit, atq; hunc suum ca sum in horui libroru sexto uir pius, sed omnium suoru superstes miserabiliter delamentatur . Hos autem qui nunc in manibus nostris libri uersan tur Victori Marcello cum summa sibi amicitia coluncto, tum eximio studiorum amore flagrantidicauit: de quibus id quod de Carthagine Sallustius ait, silere satius puto, quam Pauca dicere. Ferebantur aut & alii duo sub Quintiliani nomine libri Rhetorico

neq; editi,ut ipse inquit, a se,neq; in hoc comparati. Nam alterum sermonem perhiduum habitum, pueri quibus id praestabatur, exoeperant: alterum pluribtis sa

ner diebus, quanta notando consequi potuerunt,interceptum, bini iuueneS temerario editionis honore uulgauerant Hos deinde composivit, in quibus eade sunt aliqua,multa mutata, plurima adiecta. Fuit enim in homine ut in nullo unqua in genuus quidam animus Ita in omnia in his libris sedulo praecipit,& omisso inter

dum speciosiore styli genere ad utilitate se discentiu summittit, omniaq in iis quς

secutus ipse cit, quae partim praeceptis, partim ratione cognouerit usurpata, sine ulla dissimulatide promit. Sed neq; ueterem, prorsus cp uulgatam opinione suam damnare ipse in his libris est ueritus,necpin tantare homo candidissimus coscius

esse sibi dii simulati in ulla parte iudiciu sui sustinuit Prster hos autem,&unum liahrum de causis corruptae eloquentiae,& alterum item, qui nunc quo in extat De clamationum composuit: miro autem candore ueterum ingenia, Uirtutesch om nium iudicauit. Senecam tantu damnare, inuisium Q habere est creditus quod ac

cidisse sibi ipse scribit,dum corruptum, di omnibus uitiis deprauatum dicedi ge

nus reuocare ad severiora iudicia contendit.Nam cum solus fere Seneca in manibus adolescentium foret, n5 quidem ipssim Omnino conabatur excutere, sed potioribus praeferre non sinebat. Hactenus mihi de Quintiliano comperta sunt: nunc ad epistolam ipsam, si uidetur, exponendam aggrediamur. ANGEM

510쪽

ANGELI POL ΙΤ IANI PRAEFAin

TIO IN s VETONII Ex POSITIONE Μ.NTER omne scriptorum genus, quibus G cae uel Romanae litorae floruerunt, ' mihi haud dubie de humanis rebus e gregie meriti uident esse, per quos aut ex clientiu pop taloruaUt summorum principum, aut omnino illustrium uiroru res gestae fidelibus historiarum monumentis conaen datae sunt. Posuere enim in medio nobis uitam,mores, factat illorum: consilia item, atque ruentuS rerum, in quae OmniS posteritas,tans, in exemplar inspiceret, Unde ea capere atq; haurire documenta possiet, per quae uel publicis, uel priuatis rationibus consuleretur. Nam S iuniores ex historia multiplici quadam exemploru copia ad uitam redduntur instructiores,dc maioribus natu uiris multo plus inde peritie suppeditatur, quam quantum longissima hominis artas ast erre potuerit. Itam L. Lucullum scribit Ci cero, cum esset Roma ad bellum Mithridaticum profectus, rei militaris omnino rudiS,tantam tamen inter nauigandum, qua percunctandis peritioribuS, qua re bus gestis legendis operam posuisse, ut clim in Asiam plane dux factus perueninset,tantus in omni genere belli extiterit, ut maximi illius regis confessione atque iudicio, omnibus quorumcunt secularum imperatoribus anteferretur. Alexan der autem Seuerus Romanus princeps, quoties sibi deliberandu de negotio bellico foret, peritos historiar homines in primis considebat, ne in id iniuria: si enim sapientiam, quod ait AfraniuS,Usus quidem genuit, mater aut peperit memoria, qui nam tande sapientiores uel esse,uel haberi debent, i ei, qui non statis unius, atw urbis,sed omnis aeui, omniumq; nationum facta ali mores animo ec memo ria comprehcnderunt Zenobia quoq illa, quae post Odenatum maritum impe ratoria occupauit insignia, diui Romanis principibus insultauit, non solii graece latinam historiam perdidicera uerum Alexandrina etiam, ato Orientale breue

ipsam et in compendium redegerat. Quo minus mirandii sit, no Virtutem modo,& consiliti, scientiam praeterea gerendi imperil, sed autoritate quot ei tantam saperfuisse,ut se non Arabes uni regnante &scemina dc Barbara, nd Saraceni,n5 Armenii comouerent, ut suspicari quidem possimus, tale illi quidda mulieri con tigisse, quale de hominis rustici uxore fertur in fabulis. Agricola, inquiunt, deformi facie metuens,ne sibi consimiles liberi gignerentur, hoc remedium commentus est: domi imagines egregie formosas collocauit. In eas aspicere UXore quam minime conniventibus oculis assidue iusἶt.Ita de se quam pulcherrimam sobole propagauit.Eodem haec uidelicet pacto foemina insignis,magnam uiroru excet lentium similitudinem contraxerar, quorum sibi exempla ad imitandum propo

fuerat, quorum assidue facta 8c mores in historia ipsa quasi in tabula aliqua, aut

speculo contemplabatur. Recte enim etiam Cicero remporum testem, lucem ueritatis, uita memoris, nunciam uetustatis appellat historiam. Ea est una, cuius ope

aduersus omnem fortuns temeritate, quasi Vulcaniis armis muniti simus, at Q armati, ea hoc quo in nobis prsstat, ut quod ad rerum Cognitione attinet, superiori hus etiam uixisse aetatibus uideamur Ne non tamen δί illud historiae ingens est meritum, quod ec honos laudado extollit, ec improbos uituperando detestatur:

sola denique & custos est fidissima temporum,dc ipsa a temporibus quasi mutuo referentibus gratiam custoditur. Negant sane philosophi quidam appetendam

SEARCH

MENU NAVIGATION