Doctrina politica in genuinam methodum, quæ est Aristotelis, reducta, & ex probatissimis quibusque philosophis, oratoribus, iurisconsultis, historicis, &c. breviter comportata & explicata, ab Henningo Arnisaeo Halberstad. Cum succincto quæstionum & m

발행: 1643년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

CAsu T III. dum matrimonium non lassicit, quia, ue

lum sociale, ut licet causa procreandi colligetur tamen ob ejus defectum nequeat separari: Cessante enim primo fine, adhu durat alter, videlicet, ut mulier sit adjutorium viro : Alioquin senum matrimonia impuner dissolvi possent. aut contrahi minimer deberent. Quin etiam Spadones in in atrimonio patitur lex, quorum generandi potentia non est omnino desperata : In muliere vero dissicillimor potest in curabilis sterilitas demonstrari. Imo D. ugust. debon. confv. eap. Is . scientibus conjugibus se non habituros liberos , separare tamen se, atque aliis copulare non

liceta

Hactenus ad inteIligendam coniuga lis societatis naturam multa disputavimus: nunc ad reliqua subjicienda perge mus, de ossicio viri& mulieris: Quando enim primum &praecipuum finem conjugii intuemur, facile advertunt conjuges , quod non ad fovendam perpetuam virginitatem , sicut Cunigundis Belae regis Vngax. filia, & Bolestaus Pudicus rex

Polo n. fecerunt, Michov. lib. 3. c. 3 3. aut eistiam ut Henricus 3. qui Cunigundam reddidit fratribus virginem, Sigon. g. Ita. sed ad procreandam sobolem conveniant. Non est hic disceptandum , an concubitus suscipiendae prolis gratia Vaced

122쪽

peccato : an venialiter peccet, qui restinguendi ignis gratia remedio conjugii uis titur, ut disputat Mugust. de bon. cov. ct c. quidquid sa. q. I. Expresse enim Vocat -- postolin conjugium remedium ustionis. tum videlicet adhibendum , quando incontinentia incipit luxuriare. Ne fraudate, ait, alius alium, nisi ad tempus,&c.

Et Salom. Proυ. s. Laetare cum muliere adolescentiae tuae, dc in amore ejus delecteris jugiter. Quin Deuteron. ΑΣ. praecipitur: Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quicquam necessitatis injungetur publice: sed vacabit absque culpa domi suae , ut uno

anno laetetur cum uxore sua.

Nihil est , quod Zopyrus Gordiensis

Medicus , festi va Thaletis responsione eis Iudere appetitum uxoris docuit. Thales enim a matre sollicitatus ad nu Elias , subinde respondit : ου - γ-ρως ω nondum tempestivum est, o mater, Stob. c. 66. Laert. in Thal. Simili, inquit, modo ad venerea assici debemus , ut cubituri illud succinamus: Nondum accommodum est, itidem S: a somno excitati : cim brajam effugit occasio , ut ita nunquam commodum sit. Plui. in SIN. Uehementer enim accusat Isoc. ad Nicoc. eos,

qui in aliis contractibus aequitatem servant : in matrionialibus vero , quos sanctius obser Wari decebat, pactis & conven his stare tergiversantura

123쪽

Sed hae e nobis inspicienda sunt Iis

culis, quibus Livia contemplabatur nuis idos juvenes: ideoque non immoramur, nec disputamus cum Thoma in addit. 3.

p. q. 64. a. I. an alter conjugum teneat cir

alteri ad redditionem debiti ex necessita iste praecepti, quod ipse affirmat: Item anteneatur tempore sestivo, quo jubet abstinere ipse Paulus O Gregorior quaesi. q. propterea quod voluptas ipsa sine culpa

nullatenus esse potest. Unde constitutum est, ut quadragesimali vel sacro tempore nuptiae non celebrentur, id quod Concilium Laodicens olim sanxit cap. zs'. ubi canon es : Non oportet in quadragesima aut nuptias aut quae' ibet natalitia celebrare: de Concilium Uerdense 3 3. q. q, minitatur diuolutionem conjugiis tali tem pore contractis. Nec disputamus, an vix sine consensu uxoris possit continentiam fovere , dc caetera, quibus plena sunt D cretκlia Burchardio sed pergimus ad verum officium, quo vir uxorem regere, Scipia viro obedire debet. Apud Sacas, si quis uxorem puellam

ducere cuperet, pugnam cum ea suscipi but: & illa, si su perior esset, captivum abducebat, atque imperium in eum tenebat, sin inferior, ab eo regebatur. e Elian. de var.hisior. Ia. Non tam ancipiti duello

depugnandu est viro, pro imperio, quod ipsi jura divina, naturae, Sc positiva plene cfferunt. Ipse, inquit. autor conjugii, domina

124쪽

Do Marsio S VA Ue. 97 minabitur tibi, Gen. 3. O Petrus I. Dist. 3. mulieres jubet esse lubditas viris, quod hi sint illarum capita, ut ad Ephesi . scribitur. Propterea ad omnia natura. fecit mulieres imbecilliores , quo a natura sua: subjectionis admonerentur. Ius enim N a ture est ut dignior imperet. Vnde Megi stona Timoleontis uxor reprehendebat

Ar sto timum Eliensium tyrannum quod ipsam juberet imperatorias ad virum scribere literas: Si inquit, jus naturae scire ς, non utique juberes viris suis mulieres quidquam praescribere, sed nos ad iplos,

tanquam dominos nostros, permit de res Proficisci. Plui. de clar.mulier. Uidorus recolit a. de oss. eccl. c. I s. quod I petitur c cum . 3 o. quast. S. cap. mulier. H. s. s . foeminas , dum maritabantur, olim

velari solitas , ut sui ser v i t i i se admone- Tent , G iu c. quacunque 3 o. dis in EI. scribitur : Quaecunq; mulier sibi comam amputaverit, quam Deus ad memoriam suis

Ljectionis illi dedit, tanquam resolvens jus subjectionis, anathema sit. Ad quod

caput duo non contemnendi ICti festiviter notarunt, idcirco relictos esse Remi Dis crines, ut viri invenirent in illis quo trahi pollent ligari. Hanc consuetudinem consideravit olorus rex Da Corum, cum Dacos, quod contra Bastarnas ini elici ter pugna Ilent summa is nominia ad iacturus , sub impe Iium mulierum damnavit , quasi majorem nesciis

125쪽

nescivisset contumeliam. Iustin. lib. 32. Revera enim maxima est infamia viro,

si mulieris utpote indignioris imperiose subjiciat, sicut Hercules servivit omphalae,& Ninus imperium dedit Semiramidi, jAntonius Cleopatrae. Recter Plinius in Paneg. Traja. Multos foris claros domestica de struxit infamia , & ne maximi cives haberentur , hoc effecit, quod mariti

minores essent. Prilusus in com sat. Ps-lon. lib.3. 6. a. s. refert Ciceronis dictum ran ille mihi videatur iber, cui mulier imperati cui leges praescribit, jubet, vetat quod videtur, cui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet. Si poscit, dandum est: si vocat veniendum: si ejicit, ais

heundum si minatur, extimescendum. Apud Tibare nos olim Apollo Rhod. z. r-go Corsicos . Diodor. l. c. Hispanos Cal. Rhod. I g. c. 22. postquam mulieres pepererant, viri cubabant in lecto, instar pue perarum : puerperae ver b ipsis ministrahant, more inverso. In vertitur tum quoque natura , quando mulier imperium sibi vendicat, virum excludit foras: qua de causa Epiphanius l. 3. haresc 6. jure taxat Seras, quod viri apud illos texant, culinas curent, pensos trahant, liberosque educent, mulieres contra virilia subeant o ficia, quo more usos olim Fgyptios Herod. in Evt. Mela l. r. 8c Gorgonas Diod.autor est. . Evertunt enim jus naturae, quod

viro & non foeminae potestatem dedit. lInfelior

126쪽

Inferior matrona suo sit, Prisce, marito, Non aliter fiunt Remina virque pares. Martiat. Sara prudentissima foemina sua erga virum reverentia exemplo debρbae esse cunctis mulieribus, quippe quae vir si no alio, nisi domini nomine nominat. Et quaecunque fuit mulier, quae testamentum suum apud Scaevolum, l. 88. filii dulcis praecipito te omne , quod ex haereditate honisve Titii, domini mei, patris

vestri, ad me pervenit, mortis ejus tem -POIo, &C. aut altera, apud PauIu-L. Ea quae 37. f. de donat. inter υir. ct uxori quae Iiterarum ad maritum caput tacita Domine carissime. Sic enim debitam viris suis reverentiam exhibent mulieres, suamque

eo ipso ostendunt prudentiam. Vxor enim, quae sapit, viro inseruit , quae non sapit, eum spernit, ait Eurip. in Oc-dipod. Atque non tantum, quia magis In vulgus coluntur, si viros observent, mulieres viris se subjicere debent, sed quia sciunt , se tantum honoris habere, quantum vir habet. Quod si viri honori ipsae sua imperiosa arrogantia detrahant, illumque in macellis fabulam essiciant, eo ipso suae

quoque famae derogant, quoniam omne earum decus a viro pendet. Phormionis uxor viri res gestas dicebat suum ornata esse. Plui. de Mus Leges Romanorum dignitatem foeminarum ae iii mant tantum ex dignitate mariti: immo nec filiae. H sena -

127쪽

Ioo CApuae III. senatorum clarissimatus honorem habet, nisi senatoribus nuptae. l. famin a 8. F. de

senat. Vnde Virginia Auli filia, quamvis

patricia, ejecta tamen fuit ex sacris Puclicitiae a patritiis foeminis, quod Volumnio Plebejo nupserat, Liυ. limo. Ec Fabii filia indignabaturi quod contemner intur ob virum plebejum. Liυ. Dec. I. Mulieres enim honore maritorum erigimus, genere nobilitamus, forum ex eo Iram persona statuimus, de domicilia mutamus, aiunt Impepatores in l. mulieres II. C. de diagni . quod& scriptum est l. p. C. de Inco. neci retinere judicantur mulieres claritatem generis ab Alexandro l. r. C. ae dignit. nisi clarissimis quoque nupserint, Quae enim priorum dignitatum oblita est, non rursum ex prioribus juvabitur, ut statuit Imperat. v. 22. c. . super muliere post primas nuptias inferioris conditionis homini nubente, i. cum te. Io. . de nupt.

Propterea audiant mulieres Hieron)mum ita Celantiam admonentem : Ser Uetur inprimis viro auctoritas sua totaque

a te discat domus, quantum illi honoris debeat: tu dominum illuni obsequio tuo:

tu magnum allum tua humilitate demonstra : tanto ipsa honoratior futura. quanto illum amplius honoraveris. Quia vero nullum imperium eli sine potestate cogendi; consequitur Viris quoque concedendam elle facultatem , vel

128쪽

De Marito se reora. IOI pre apΠd omnes fere gentes obtinuit, ut uxor esset in potestate mariti, excey is Romanis posterioribus : qui muliers mismo etiam viros, nondum emaci pator, relinquunt in potestate patris. Cum enim Vlpianus l.r . . uiat. F. de i/itur. O Paul*s l. δ. g. 2. eod. sci ibat tribus fieri injuriam, si uxori faista fuerit, marito, Uxori Sc Patri , inde colli grat Accursus, patri propterea adhuc fieri injuriam, quia filia mansit in

Potes cate patria. arg. l. Si uxor. C. de con ait. insert. ubi Dioclet Τί Ma X. mulierem relinquunt in potestate patris donec c- -

mancipetur, id quod expresse statuitur L

di c. adseriturque ab interpretibus, licet non ulli nuptias ex farre & usu excipiant. Verum illa positio omnino conturbatius conjugale , quando mulier cogitur duorum justa sequi, mariti S patris: aut abit: ius potestate eximitur:id quod non O

scure vidit Vlpianus l. I.I. ult, de lib. exhib. Dei deduc. Vnde ait: Hoc jure utimur , ne bene cocordantia matrimonia jure patriae' potestate turbentur et quod sic erit adhibendum , ut patri persuadeatur, ne acerbe patriam exerceat potestatem. Nam si uel leviter laes a fuerit uxor a marito , continuo ad patrem defugiet, nega irmarito in se jus elle, & ita , quae eli im- Potentia foeminarum, patrem in maritum ac mabit, qui , quod maritus fiet iv c. ἰς , intectum es ciet , domumque H 1 g nar

129쪽

I et e A p u r III. que generi furialibus implebit discor. diis. Vnde ius divinum, Relinquet, ait, vir

patrem & matrem, & adhaerebit uxori tuae, quod a natura quasi animis insculptum, plures gentes secuti sunt. Lycurgi lex fuit apud Lacedaemon. ut in mariti

potestate esset mulier, ne contemto mamrito ad patris domum rediret, Plutarch.

in Lacon. Unde Lacaena rogata , an Cori

sentire vellet adultero concubitum petenti , respondit: cum puella essem, didi ei parenti parere , & hoc egi: mulier auiatem viro. Huic ergo , si justa roges, manifestum facias primum. Plutarch. in Lacon. poph. Illud enim apud Stobferm. 7 I. Euripides dicit: Γακυη---

mina sive nobiles sive ignobiles matrimonium simul inierunt in Pictavia , ex more illius gentis, uxor est in potestate

mariti, non patris. Quin immo eo processit Imperium virorum , ut in mulieres ius vitae & necis sit, vc ndicarit. De Gallis scribit Casar. 6. debest. Gali. Galli in uxores & liberos. aeque: ac in servos jus vitae S necis habent: ae siquid .m vel minima suspicione teneantur maritos nerasse , quaesionibus aprox in iis torquentur . & sine ulla magistratus

130쪽

De Mariis se Nare. IGIstratus cognitione damnantur, De Germanis ivideatur Tacitus in mor. Germ. De plerisque barbaris legatur testimonium OristotelisI. Polit. I. De Romanis antiquis idem testatur lex Romuli apud Gelllib. Io. cap. 23. Sc Halycar. lib. a. Invenimus. ait Plinius lib. I . cap. 13. inter exempta

Egnatii Mecennii uxorem , quod vinum bibesset e dolio, interfectam fuisse a ma-

xtto , eumque caedis absolutum a Romulo. Valer. lib. 6 . cap. 3. Vocat Egnatium Metellum , additque non accusatione tantum, sed & reprehensione vacalle. Fa-hiui Pictor in suis Annal. scribit , matronam , quod loculos , in quibus erant clam ves cellae vinariae, resignasset, a suis inedia mori coactam. rnobiui I. coni. genis memorat P Fatuam a Fauno marito Latii rege virgis Myrteis ad mortem caesiam, quod contra morem clam vini ollam ebi

berat.

Atque adeo licebat viro non tantum ob adulterium , nec in continenti, ut per t. Iuliam de adulteriis , sed ob leviorem causam uxori manus inferre. Vnde Cato ideo propinquos foeminis osculum

dare voluit, teste P linio D .eap. I a. urici Tent, an temetum olerent. Hoc tum vino nomen erat, unde temulentia, ut norat

Non. Marcell. Et ita oscula apud Roman. ut Salmuth. innot. ad Pancir. Ollendit, ex mala intentione introducta, postea

ad signa amoris traducta sunt. Vinum H a vero

SEARCH

MENU NAVIGATION