De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

121쪽

XXVII. se melius possunt elabi per quintam exceptionem, quae distinguit tilium absolutum, et re uisum seu respectisum idololatras esse, qui imaginibus cultum deserunt alsolutum et propter se, non ero qui re- speetisrum tantum et propter aliud scilicet prototypum. Nam primo, salso sup-Ponunt, se cultum relativum tantum imaginibus tribuero, cum contraria sententia vulgo recepta sit, imagines scilicet Christi et Sanctorum venerandas Esae, non solum per accidens Vel improprie, sed etiam per se et proprie, ita ut ipsae terminent Venerationem, ut in se considerantur, et non solum ut

vicem gerunt exemplaris, ut Bellam fuso docet, lib. 2. de Mag. cap. 20 ε 22, et probat ex Concilio icaeno Secundo, jam visum idololatras veteres tam Gentiles quam IsraΘlitas reosteragi non ob cultum tantum absolutum, sed etiam propter relativum et analogicum, nec simulacra sume illis proprium adorationis objectum, sed Deum quem in imulacris colere se profitebantur, ut demonstratum sui tum in idololatria vituli aurei, tum vitulorum Jeroboami, et plerorumque apud Ethnicos Tertio distine-tiones illae inanes, ad deludendam plebem excogitatae sunt solia ficulnea, quae pudenda Romae tegere nequeunt, imo captum non modo miseri et rudis vulgi, sed et doctiorum superant, quod ingenuo confitetur Bellaminus respectu distinctionis latriae absolutae et relativae, dum ait, Qui defendunt imagines adorari latria, coguntur uti subtilissimis distinctionibus, quas vix ipsime intelligunt, nedum populus imperitus,' lib. 2. cap. 22. Et sane quot quisque tales distinctiones in ipsa praxi observare potest, ut partiatur suam mentis intentionem, et quidem absolutum et proprium tribuat prototypo, relativum autem tantum improprium et analogicum imagini huic cultum latriae, illi cultum desiae, altari cultum hyperdulis 2 Quis

eontra non videt, ontificios coram imagine prostratos eundem cultum illi exhibere, quem prototypo redderent 3 Nec aliter intelligunt, qui eum Thoma imaginec eodem cultu cum prototypo colendas censent, quam fuisse Concilii radentini mentem Andradius, Melaneus, Boto, qui et ipsi pars Con-ellii fuerunt, testantur. XXVIII. Cum ergo liqueat vana esse et salsa quaecunque captant essu-gia, ad vim subninis legas declinandum, quid superest, nisi ut concludamus, Ecclesiam Romanam et quoad dogma et quoad praxim bene a

nobis idololatriae ream peragi adeoque secessionem ab ea ita esse necessariam, ut nemo, HV conscientia, Vel in ejus communione manere et ejus

sacris interesse, vel ad eam redire queat. Quod si locus esset do patrum et purioris antiquitatis sontentia super hoc argumento disserendi, quam proelivo esset ostendere, imaginum cultum Vel incognitum suisso in primis Christianismi seculis, vel aperte damnatum pinam si hoc apud ipsos receptum suit, cur toties perstringunt, et salse irrident simulacra et imagines Gentilium earumque cultu 3 ut videre est apud Tertuli Apol cap. 22, Minutium elisem in Octavio, Laetant. lib. ii cap. 2. 14, 17, 18, Athanasium contra Gentes, et alios passim. Cur Gentiles, hisce Christianorum sarcasmis respondentes, nunquam regerunt ipsis suum imaginum

cultum 3 Quod non omisissent procul dubio, si tale quid apud ipsos observassent. Cur eontra, carentiam altarium, templorum et imaginum illis ut crimen objiciunt 3 Cur nullas ara habent,' inquit Caecilius apud Μinutium Felicem pag. 6, Templa nulla, nulla nota simulacra; et apud Orig. lib. viii. Celsus ait nos altarium, templorum, et statuarum dedieationes fugere, ' et apud Arnob lib. i. Consuestis crimen nobis

maximum impietatis affingero, quod neque sedes sacras onerationis ad ossicia construamus, non Deorum alicujus simulacrum constituamus, ' o. Cur oro Christiani, ut so ab illo crinune purgent, nunquam reponunt sala,ODj0jtirocli QOO JIC

122쪽

hoc sibi impingi, siquidom et ipsi habeant altaria et simulacra 2 ad exadvorso respuentes omnem altarium et imaginum corporearum usum otoultum, Hia sibi altaria esse, mente scilicet fidelium, unde εὐώδ- ad Deum ascendit, alias imagines Virtutes nempe Christianas. Sic Orig. contra Celsum, lib. viii pag. 400, aris nobis est mens sua euique, ex qua ursum seruntur Vere spiritualiter intus suaveolentes, preces cum pura conscientia. Simulacra autem Deo dicanda sunt, non fabrorum

opera, sed a verbo Dei dedolata Armataque in nobis, videlicet virtus ad imitationem primogeniti totius creaturae,' M. Sio inutius Felix, Quod simulacrum Deo fingam, cum si recte existimes, sit homo ipso Dei simulacrum,' sto. Cur patres haereticis Variis, ut nosticis et Carpocratianis,

hunc tanquam errorem crassissimum exprobrant, quod Venerarentur imagines Christi, Apostolorum Mosia, c. ut re sua adversus nosticos, lib. i. om si haeres. 27. Perperam sane, si et ipsi imagines eo-luissent. XXIX. Sed tantum abest ut eas coluerint, quin potius damnarunt expresse, ut colligere licet ex ipsorum scriptis. Loca resere non patitur

thesium brevitas, sed consuli possunt Origenes contra Celsum, lib. iii pag. 13 et 13s, et lib. Vii pag. 333, 386, 387 A M. contra Gentes, lib. i. pag. 671 Lactan. lib. ii. c. 17, 19 Epipha in Epist. ad Joh Hierosolym., quam Hiero Latinitate donavit, tom si pag. 161 Aus L Epiat cxix ad Janu. o. 11, do fido et symbolo c. 7, in sal cxiii. oonc. 2 de consensu Evangolist. lib. i. cap. 10, do iv. Dei lib. iv. cap. 31. Quibus addi possunt Cominia varia, ut Elibertinum in Hispania, quod juxta Baronium incidit in annum 305, quod expresso imaginum usum et cultum prohibet Can. 36, de quo antea Th. XL tantinopolismum 338 piscoporum

au Constantino Copronymo et Leone, anno 757, ubi decretum, juxta ae- eundum divinae Legis praeceptum no iacienda esse imagines, scilicet ad cultum religionis, nec adorandas, aut si adorationi prostitutae fuerint, demoliendas esse et confringendas Franesuriem et Parisiense, do quibus supra. Decreta quinetiam varia ab Imperatoribus et Ρrincipibus adversus imaginum ultum saeta, imprimi a Valente et heodosio, aliisque qui pium ipsorum olum sequuti sunt, reclamantibus licet Rom. Pontificibus, acerrimis imaginum patronis. Quot Vero quantaeque ab octavo aeculo rixae super imaginum rectione et cultu excitatae fuerint inter iconoctastas oticonolatras, tum in Oriente, tum in Occidente sua reserunt Hessinus in Historia apat. Chamierus, Forbesius Instrues mst. TMOL, Chemn cius, Molinosus, mussus, et novissimo Span emius, qui hoc argumentum plenissime est executus in historia imaginum realituta, paucis a me i-sibus edita. XXX. Cum ergo x dictis pateat imaginum cultum, non modo in Scriptura, vel puriori antiquitate locum nullum habuisse, sed et expresse damnari tanquam idololatricum, non posse fidelem illa adhaerere sine eertissimo salutis discrimine, adeoque vel solam hanc rationem secessionis necessitatem nobis imposuisse, proclis est colligere. Ne movere nos dabent quae a Pontificiis hic inisubsidium laborantis causae asseruntur, quae nullam vim habent ad erroris confirmationem : Non imagines Cherubinorum ad arcam positis nam praeterquam quod remotae erant a populi conspectu, adeoque non ad cultum, sed ad omatum et symbolum tantum posique, non fuerunt magiae personales, alicujus suppositi repraesentativae,aed Muros symboliere, et emblemattea ossicii et usus objecti quod adumbrabant. Non adoratio, im flebat ad aream. Quia nec arca imago fuit, sed symbolum tantum Dei praesentia, nec coram arca procumbebat popu-

123쪽

lus, quasi ipsa per se esset Veneratione digna, sed coram Deo quem praesentem adesse arca illa testabatur. Nec sal xcix. 5 dicitur adorandum scabellum pedum Dei, sed ad scabellum, ut notetur locu muris, non ero objectum. Non visiones Dei Variae sub specie corporea, et locutiones ant om vii cae, quae in Scriptura occurrunt. Quia aliud est metaphorice domo loqui ad captus nostri modulum, aliud vero peciem ejus visibilem

quaa veram et propriam pingere et omnium oculis subjicere. Aliud essentiam ipsam Dei aut personas proprie repraesentare, aliud opera et externam gloriam, seu praesentiam aliquo symbolo ad momentum quadanten adumbrare. Adde quod Deus potuit in Verbo, quibuscunque signis placuit,

sui praesentiam designare, sed nefas est, contra ejus mandatum expressum eum in simulacro repraesentare, multo minus colere. o semens meus,

qui fuit typus Christi, sed non imago, et qui tantum abest, ut religiose coli debuerit, ut ontra ipsum jusserit comminui Ezechias, licet Dei jussu

sormatus fuisset, et multa miracula per ipsum essent praestita, statim atque populus coepit ei adolere 2 Reg. xviii. . eo elevatio ejus erectionem ad cultum notabat, sed typicam passionis Christi repraesentationem, Jo iii 14. Non denique Dei reeordatio, quasi imagines sint libri idiotarum, qui ipsis in memoriam Deum revocent, eosque ossicii sui moneant. Nam longe alia mens eat Spiritu Sancti, qui signum vanitatis doctorem pronunciat apud Jeremiam, cap. . , et conflatile doctorem mendacii, apud Habae ii 18. Alii sunt libri, aliae imagines quas sine periculo intueri possumus Mermitura , in quo expressa sunt Virtutum Dei vestigia, ubi quot sunt creaturae, tot doctorea, qui nos monent ossicii nostri liber Scripturae, in quo eontemplari lieet Christum vivam Patris imaginem, et Sanctorum exempla nobis ad imitationem proposita. Quid opus aliis libris mutis, qui non modo inutiles, sod et noxii et periculosi per quos, ut observat Polydorus Uirgilius do Inventi rerum, lib. 6. cap. 13 Eo insaniae deventum est, ut haeo pars pietatis parum differat ab impietate.' Sic Gerson in regulis morali-hus, Nisi pia intentio,' inquit, excusaret multos simplices, idololatras

naerentur.' Bellarminus ipse periculum esse non diffletur, nisi adsit institutio, lib. ii. o I. Absit vero a nobis ut mutos istos doctores unquam sequamur, qui non alia de causa populo obtruduntur, quam ad eum a Scriptura abducendum, quam merito Ecclesia Romana fugit, et exhorrescit ut lares lucem, et sontes legem Absit ut summa in Deum injuria, summo religionis Christianae dedecore, et Judaeorum ac reliquorem infidelium scandalo per ροικεο- ν δ ινμιν, mentem seortantem, ut loquitur Fha idola uua taeelotypiae in templum ejus inducamus. Quin potius unico doetore Christo contenti, eum in Verbo audiamus, et cum non aliter legitime soeoli posse doceat, quam in spiritu et veritate, hunc illi cultum prae caeteria omnibus acceptum semper exhibeamus, nec unquam patiamur fidem vel praxim ulla erroris vel idololatriae labe infici. Γενειτο.

127쪽

QUAE EST

Respondente RENATO A CHARRIERE Private LI. Ut vera Christi Ecclesia tribus praecipue partibus constituitur, et totidem velut eharacteribus intemoscitur, Veritate, Pietate, et Loertate, Veritate in Doctrina, pietate in Cultu, et libertate in Regimine, ita falsatrihus potissimum notis distingui solet, meresi, quae Veritatem Vertit, uololatria, quae pietatis et cultus puritatem corrumpit, et lyrannide, quae regiminis Avaritatem et libertatem opprimit. Quemadmodum enim seiritus Christi, qui a capite totum corpus mysticum pervadit et vivificat, triplicem solet nomenclationem sortiri a triplici, quem in nobis producit, assectu, Spiritus veritatis, Joh. xiv. 17, et sapientiae, Eph. i. 17, qui mentes nostras illuminat ad cognitionem veri Spiritus sanctitatis, Psal li. 11, qui

corda sanctificat et impellit ad praxim boni et Spiritus libertatis et optionis, 2 Cor. iii 17, qui homines peccati et Diaboli servitute liberat et in regiam filiorum Dei dignitatem evehit, sic Spiritus Diaboli et mundi, qui in salsa Ecclesia regnat, tribus nominibus solet in Scriptura designari ad exitialia ejus effecta connotanda, Spiritus mendacii, Joh. iii 44, qui

Omnium errorum et haeresium est auctor Spiritus inmundi, qui ad omnis generis sordes nos incitat,matth. . 1 et xii 43 et Spiritu homicidos, qui tyrannide et saevitia ubique grassatur, 1 Joan. iii 12. II. Haec tria autem ita sunt gravia et periculosa, ut si unum Vel alterum duntaxat in coetu aliquo, qui Ecclesiae nomine gloriatur, obtineat, nece8sario ab illo nobis sit secedendum, nec ulla possit cum illo communio coli. Nam si testatur apostolus, nullam communionem esse posse luci cum

tenebris, templo Dei cum idolis, et Christo cum Belial, quis dixerit

in ea Ecclesia fidelem manere posse, quae vel haeresim aliquam docet, Vel idolatriam ovet, vel tyrannidem usurpat Jam si tria ista seorsim singul justam et necessariam ocedendi causam praebent, quid fieri putandum est, quando omnia velut agmine facto simul concurrunt, et monStrosum corpus ex haeresi retorrima, crasAissima idololatria, et tyrannide durissima conflatum constituunt 3 Haec autem non eorsim tantum, sed conjunctim in Ecclesia Romana occurrere antea diximus, et quoad duo prima capita probavimus. Tertium nunc superest de tyrannide, quam durissimam et intolerandam in Papatu Vigere ostensuri Sumus, adeoque cum libertate Christiana plane a νσπατον.

128쪽

ΙΙΙ. Hoc vero ut demonstremus, non alio opus nobis est argumento, quam ut beatum Ecclesiae Christianae statum, et libertati quam illi acquisivit Christus, suavitatem conseramus eum tristi Ecclesiae Romanae conditione, et multiplici jugo, quod imposuit ipsi Antichristus Christus sane

in eum praecipue finem venit, ut libertatem nobis acquireret. Propterea Ra noster et Redemptor Vocatur, qui durissima presso servitute liberare debuit, et ubilaeum evangelicum promulgare, in quo non modo datur ἄφε- seu remissis debitorum ἀπεοι----Μ et restitutio haereditatis coelestis, qua in Adam excideramus, sed et liberatio et manumissis servorum, quae triasuerant ubilaei legalis privilegia, quae in evangelicum potiori jure et longe nobiliori ratione quadrant. Quo pertinent verba ipsius Christi apud Isa tat. 1, 2, ubi mentio fit anni beneplaciti, in quo notus Domini debuit

praedicare servis libertatem, et πιiistis carceris aperturam. Ut autem multiplex erat servitutis jugum, quo premebamur, servitus Legis, e virus Pereati, servitus Mortis; ex Hodietionum fulmine et rigida caeremoniarum observatione in homines regnabat, Pereatum reatu et

dominio eos sibi mancipabat, et Mors terroribus et poenis tyrannide in eos exercebat, ita Christus a tripliei hoe jugo nos liberat. A Legis servitute, quia iactus ipse est pro nobis vis ea, ut a maledictione Logis nos liberaret, Galat. iii 13, et finis a complementum est Legis in justitiam omni credenti, Rom. A, ut non amplius simus sub Lege sed sub Gratia, Rom. i. 14, et mortui simus egi, Rom. viii. 4, GH. it. 19. Peccati jugo, quia iactus est peccatum pro nobis, ut essemus justitia Dei in ipso 2 Cor. v. 21 et iactus in similitudinem peccati et pro peccato damnavit peccatum in came Rom. viii. 3. A Mortis imperio, quia per mortem destruxit eum qui habebat imperium mortis, ut liberaret eos qui metu mortis per totam vitam erant obnoxii servituti, Η . it. 14, 15. Quod apostolus admirabili brevitato complectitur, Rom. viii. , quum essem Spiritus et visos quos est in Christo, dixit, sum liber se a lege peccati et mortis. Nam quod Christus merito suo nobis acquisivit, id ipsum Spiritus ossicacia nobis applicat, qui propterea distinguitur a Spiritu servitutis ad timorem, qui sub Lege vigebat, et Spiritus adoptionis et Mertatis Vocatur, Rom. viii. 15 et 2 Cor iit. 17. Hic enim ut Spiritus gratis nos liberat a Lege per justificationem, ut Spiritus sanctitatis nos liberat

peccato per regenerationem, ut Spiritus vitae et glaria nos liberat a miseria et morte per glorificationem.

IV. Quamvis vero dulcissima illa et vero aurea libertas, quam Christus nobis attulit, suis limitibus circumscribatur, et non ait quidlibet agendi estraenis licentia, quod Vollent libertini, sed suam semper habeat legem et jugum cui fideles subjecit, sed legem suavem Christi, et jugum

leve, Matth. i. 30 et Galat. i. 19. Unde Apostolus hortatur eos, ne libertatem, ad quam Vocati sunt, trahant in licentiam camis, cap. V. Ver. 13, et Petrus ita liberos asso monet, ut sint semper Dei servi 1 et. ii. 13. Ita tamen os eximit ab omni peccati vinculo et nexu, ut nullo amplius Vel ceremoniarum legalium, Vel traditionum quarumlibet humanarum jugo subesse possint et debeant, sed conscientia soli Deo obnoxia, ab eo etiam solo pendeat et illi stet vel cadat. Quo speetant varia illa Pauli loca, in quibus serio fideles monet, ut maneant in libertate, quam aequisivit ipsis Christus, nec pristino servitutis jugo denuo implicentur, GH. V. ut pretio redempti, ne fiant servi hominum, Corinth. vii 23; 'o quia eo damno in cibo et potu, vel dieram et sabbathorum discrimine, Vel eos praeceptis oneret, ne comede, ne gusis, ne ange, quasi adhuc

viverent in mundo, Mol. ii 16, 20 Unde si quis non jugum illud pris-

129쪽

tinum semel cons actum revocare, sed aliud longe gravius et intolerabilius eo eientii imponere satagit, ille nec Christum tenet, vel Spiritum ejus novit, nec eum illo partem ullam habere censendus est uuaenam enimum renno pars esse potest cum legitimo principe, servituti durissimae eum

dulcissima libertate, et Synagogae Diaboli eum Ecelesia Christia

Trivialia. o. ν- ΙΙQc 'utem Ecclesiae Rom. esse crimen pertendimus, hQm ox Pei gravissimis adducti rationibus. Prima petitur exprimatum in P PM H oe, et monarchia, quam sibi in totam Christi Ecclesiam ut ineumonicus Pontifex arrogat, adeo ut nulli prorsua potestati, quaecunque tandem illa sit, civilis aut ecclesiastica, obnoxius sit, ne tum quidem quum ossicio minime fungitur Canono, Si ripa ' verba sunt Gratianidiatine. 40, suae et frateras salutis negligens deprehenditur, inutilia et remimus in suis operibus et inMuper a bono tacitum , quod magis ossicit albi et omnibus, nihilominus et innumerabiles populos catervatim secumducit primo mancipioAEchennae, cum ipso plagis multis in aetemum apulaturos, hujus culpa istic redarguere praesumit mortalium nullus, quod cunctos ipso judicatum a nomine est judicandus:' et eausa nona, quaestione tertia, aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminari, sed aedis istius praesulem suo sine quaestione reservavit arbitrio, ''cte. IIui Vero, ab onini potestate sic exempto, reliqui omnes absque ulla Oxceptione subjiciuntur, ita ut a jectio ista inter praecipuas Ecclesiae nota re enseatur, imo statuatur eas de necessitate salutis. Sic enim Boni VILL in xtravagant domajor et Obed, C. nam an tam audacter et impie definire ausus est loreo subesse Romano Pontifiei omni humanae creaturae declaramus, dicimus et pronuntiamus esse donecessitate salutis.' mo tales Volunt ejus esse sententias, ut contra eas ne hiscere quidem cuiquam liceat, apud Gratian. Causa 17, quaest 4 omini do sedis apostolicae judicio judicare aut illius sententiam retractam permissum, videlicet propter Romanae Ecclesiae primatum Christi munere in beato apostolo riuo divinitus conatum. ut cumulus perficiatur impudentiae, Pontiis asseritur apud Glossatorem in Cap. quanto personam habere coelesto arbitrium, et ideo naturam rerum mutare, subStantialia unus rei applicando alii, et de nullo posse aliquid facere, et sententiam quae nulla est sacere aliquam in his quae vult illi esse pro ratione Voluntatem, ne eas qui ei dicat, cur ita iaci, posse enim supra jus dispen--ro, et de injustitia sacere justitiam, corrigendo jura et mutando demum plenitudinem obtiners potestatis.' Ita jurisdictionem hane tam late patere contendunt, ut nihil sit in toto mundo ad religionem pertinens, quod ex

ejus nutu ac imperio non pendeat VI. Ne abludit communis doctorem sententia, qui supremam illam Ρontifieis auctoritatem, tanquam praecipuum Ecclesiae fundamentum, obtendere solent. Audiatur vel unu Bellar. lib. 3. de Eces milit., cap. 12, 'Tenemur omnes sub periculo aetemae mortis verae Ecclesiae nos adjungere et in illa perseverare, id est, capiti rius obedire, et aeteris membris communicare.' Et cap. 5 emo potest, etiamsi velit, subesse Christo, et communicam cum Ecclesia coelesti, qui non subest Pontifici, et non communicat cum Ecclesia militante,' sto Imo eo usque progreditur impietas Cardinalia, ut asserat, lib. 4, o Pontis, cap. 5 Quid si Papa erraret praecipiendo vitia, vel prohibendo virtutes, teneretur Ecclesia credere vitia esse bona et virtute malas, nisi vellet contra conscientiam peccare,' quod sine horrore nemo pius legere potest. Sic Ioan de apistrano de Papae ecclesi auctoritate, ripa Rom. sine comparatione major est omnibus, no superiorem habet in terris, sed ipse est super omnes, tanquam qui de

130쪽

100 DE NEcEssARIA EcΕssIONE DISPUT. V. eoelo venit Joannes aptista, verba enim illa, Qui de coe omni super Omi e est, intelligi possunt de ummo Pontifice, omnia enim Petro subjecit Dominus, ergo nihil exclusit, nec imperatorem, nec patriarchas V c.

Quo spectat etiam illud Nicolai Papae in Epis. Nec ab imperatore Ρontificem, nec a rege judicari posse, quoniam non est servus supra Dominum.' Posset hoc luculentius confirmari o intoleranda Rom. Pontificis superbia, ut suprR τῶν σαβακμα sese efferat, non modo quod in terris nominatur, quales sunt reges et imperatores, sed et in coeli celebratur, quales

sunt angeli et sancti, imo et in templo Dei sedeat tanquam Deus, supremam sibi in Ecclesia potestatem vindicans, et Christo Domino se aequans. Verum quia ista commodius poterunt pertractari in sequentibus, quum de characteribus Antichristi sumus disputaturi, sussiciet nunc primatum istum et summam totius Ecclesiae monarchiam attingere, tanquam certissimam tyrannidis Romanae notam, quam sugere genuini omne regni Christi subditi tenentur. VII. Non dissitemur equidem memorabilem a Christo apostolis caeterisque Viri Dei, quorum opera uti Voluit ad Ecclesiam gubemandam, concessRm esse potestatem, ut claves regni coelorum, tum sciestrice, tum regia

minis, administrarent, et ligarent et solverent in terris, quod ligatum et solutum esset in coelis. Verum eam omnem potestatem, qualiscunque Sit, ministerialem tantum esse et subaltomam, non absolutam et supremam contendimus, quae servos et ministros deceat, non dominos, ne gloria quae Christo soli competit, et quam, ut impatiens consortis, testatur se alteri dare non posse, in hominem mortalem et peccatorem impie transferatur. Et a Rom. Pontifices intra justos potestatis istius et ministerii terminos sese continuissent, si claves ista mysticas rite et ut par est semper tractassent, tum purae doctrinae preconio, tum sanctae et bene constitutae

disciplinae exercitio, debuissent sane fideles ex Christi praescripto illis obtemperare, nec eorum Obsequium sine crimine detrectare potuissent. Veram quum relicto ministerio, dominium et magisterium sacrilege usurpamn

et qui Ecclesiam, ut Virginem puram soli sponso Christo aptare debuerant, sibi subjicere et infami adulterio legitimi sponsi thorum invadere tentarunt quum illi, qui ad obsequium unius Christi conscientias captivare tenebantur, ipsi sibi mancipare ausu et inauditu plano intolerando moliti sunt, quis non fateatur gravissimum esse tyrannidis jugum, quod nemo subire potest, nisi qui legitimum Christi jugum et dominium excusserit. VIII. Nam ut nihil nunc dieamus de monarchiae istius natura, quae talis

est, ut nemo mortalium tanto oneri par esse possit, multo minus quam respectu monarchiae universalis in mundo, quam tamen negant dari posse

saniores politici, si Scripturam audimus, tamen procul est ab ullo primatuet monarchia in Ecclesia instituenda, ut eam expresso non semel ut tyrannicam et Christo injuriam damnet. Cur enim alias Christus discipulis, deprimatu contendentibus, tam solicite omne dominium interdixisset Luc. xxii. 25, 26, Reges gentium dominantur is, et qui potestatem habent in eas benefici vocantur, Vos autem non ita, sed qui est maximus inter Vos, sit sicut minimus, et qui princeps est, sicut qui ministrat. V Cur etrustam expresse Vetat pastores, Ut συμπροσμοπινες ipsorem, κατακυριευυν -

κληρων 1 et v. 3 3 Cur Paulus se non dominari fidei Corinthiorem testatur, sed servum esse ipsorem propter Christum 2 Cor. i. 24 3 Cur interministeria acra, pastores quidem et doctores post apoAtolos et Vangelistas, at nec papam nec cardinales recenset, 1 Cor. xii. Ephes iv. 113 Cur toties idem unicum esse Dominum 1 Cor. viii. 6, unicum caput Ecelesiae, phes. i. 22, et cap. V. Ver. 15 declarat in sane si eidem regno

SEARCH

MENU NAVIGATION