De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

131쪽

DISPUT. V. NOSTRA AB ECCLEsIA ROMANA. 101

duo non possunt dari monarchae vel eoordinate et inordinate, citra eviden- leui contradictionein, si unum corpus duo capita liabere nequit, nisi sit monstrosum, quis dixerit in regno Ecclesiae duos esse reges, et duo in corpore ho mystico capita γ

Nee huic incommodo remedium aflerri potest per σπον ἀν-αον capitis primarii et secundarii; injuriam fore Christo, si Papa diceretur caput primarium, et quoad internam potestatem, sed posse dici optime caput secun- clarium cum Christo et sub Christo, quemadmodum non fit injuria regi, si dicatur prorex esse caput regni sub rege, quin potius ejus augetur gloria, quia semper rex praesumitur esse nobiliori modo caput. ' Nam primo, distinctio est ἀσυστατος, siquidem qui caput dicit et quidem supremum, dicit eo ipso primum, quod supra se superius non agnoscit, nec unquam Visum nec auditum, corpus unum bene constitutum duo habere capita, unum Primarium, alterum secundarium. 2. Fala etiam supponitur, Papam dici caput quoad externam directionem, cum internam etiam potestatem sibi vendicet, leges serendi conscientiae obligativas, ut postea dicetur. 3. xemplum quod affertur de rogo et prorege ad rem non iacit, quia licet possit a rege prore vel praesectus constitui, qui regis nomine gubernet, nemo tamen dixerit eum regem possc Vocari, et si quis ex subditis regem appellet et salutet, vel si regis nomen et auctoritatem ipse sibi Vendicet, tantum est ut toleretur, quin potius ut reus majestati damnabitur. Ita possunt in Ecclesia rectores et ministri a Christo constitui, qui sub eo Ecclesiam gubernent, sed immanis fieret Christo injuria, si honorem regis et capitis soli Christo debitum invaderent. Uno verbo, cum Christus sit monarcha, eaput et sponsus Ecclesiae, qui profitetur se illi affuturum semper, nec

Vicarium nec socium serre potest, sic enim monarcha non esset μενες, eteorpus esset biceps, et sponsus admitteret thori socium, quod non est serendum. Unde Gregorius I. titulum Pontificis incumenici, ceu antichristianum et omnino tyrannicum, detestabatur, epist. 38 ad Johannem Constantinopolitanum, lib. . epist. Ego fidenter dico, quia quisquis se uniVersalem episcopum, vel sacerdotem Vocat, vel Vocari desiderat, in sua elatione Antichristum praecurrit.VIX. Cum vero maximum sit primatus istius momentum, utpote a quo tota religio Romana pendet, tantae auctoritatis procul dubio leve non debet esse fundamentum. Sed licet magno molimine passim urgeatur, facito tamen observare est, aquam ipsis hac in parte haerere, nec invenire quomodo nostri satisfaciant, quum tanti principatus, quem Papa sibi sumpsit, petunt ex Verbo Dei undamentum Imo non obscure colligi potest moleatissimam Pontificiis semper visam suisso quaestionem, quam declinare subinde conati sunt, quia satis intelligebant auctoritatem istam nulla divina institutione subnixam, nullo legitimo sultam esse argumento. Unde Paulus III., eoacto concilio Tridentino, legatos suos praecipue de hoc articulo monuerat, ne unquam quacunque de causa ad disputationem ripae veniretur, ut patet ex hist. Cone Trid. lib. 2. Et ius V. instaurato hoc concilio, subito metu perculsus fuit, ne auctoritas pontificia in discrimen veniret, si de eo disceptaretur adeo ut de concilio inhibendo non semel cogitaverit, nisi a tam damnoso concilio dimoveri se passus suisset, ut reser III. huanus, Tom. 2, lib. 32 ad ann. 1562. PHακω, Pisis X. Scio ubinde afferri ad malae causae praesidium doean non probaturi tatissima Christi ad Petrum Verba, atth. vi. 18, auiss

132쪽

ye. Quasi hinc clarissime constet, Petrum non modo fuisse a Christo constitutum celesiae fundamentum, sed etiam principem et monarcham cum successoribus suis. Verum nihil vanius et algius hoc figmento. Primo, quia perperam et gratis supponitur petram, de qua Christus loquitur, easeipsam personam etri, cum Variis rationibus demonstrari queat, non posse nec debere hoc ad Petrum ipsum reseret. 1. Quia petra hic expresse distinguitur a riuo συ ες Iaris; a Mεπιταντ τῆ meae. At si Ρetrum voluit designare, cur non eandem Vocem retinet, sed aliam diversi generis usurpat 3Νeo obstat quod Syriaco loquutus sit Christus, apud Syros autem tm promiscue usurpari et pro Petro et pro petra, sine generis mutatione. Nam licet Christus Syriae loquutus sit, et ea lingua Petrus et Petra eodem sono afferantur, notum tamen non idem servari genus; nam, quum ponitur pro lapide, semininum est, quum pro persona, masculinum. Adde quod Μatthaeus, Graseo scribens, non tam sollicite distinxisset inter rariis et παρον, nisi ad exprimendam Christi mentem, ne quis etrum talem petram esse arbitraremur, sed ab ea petra etrum fuisse denominatum constaret. Ut Vero non potest idem esse nomen et denominatum, ita nee Petra nomen, unde Petrus denominatur, potest idem esse cum ipso August. tract. 124, in Joh. Ecclesia fundata est super petram, sedietrus a petra; sicut non Christus a Christiano, sed Christianus a Christo vocatur.' Secundo Petrus non potest esse a petra, de qua hic agitur, quia pars est et membrum Ecclesiae, quae super eum est aedificanda, unde Vel super seipsum aedifi-oaretur, vel debet a potra distingui. Tertio, firmius adhuc hoc ipsum colligitur ex natura rei quae hic promittitur, aedificatione scilicet Ecclesiae. At cum aulus testetur, 1 Cor. iii 11, nullum aliud fundamentum poni posse praeter Christum, hoc in Petri personam sine sacrilegio transferri non posset. Quarto, nullus melior interpres dari potest ipso Petro, qui hoc non ad se, sed ad solum Christum refert, primae c. ii 4 5. Nec obstare potest pronomen demonstratio---i, rem hanc pediam, quod ridetur reserendum ad proxime antecedens, ut sit positum loco relativi, ut vult mi natus, quasi dixisset, petra es, super quam aedificabo Ecclesiam

meam.' Nam primo, non est necesse paulo ante eam petram fuisse nominatam ab ipso Christo, sed sumet do ea fuisse jam factum sermonema ut omnino factus suit, si petra ad consessionem sui, vel ad Christum quem

eonsessus erat, reseratur. Deinde qui nescit istius modi pronomina non semper ad proxime et immediate praecedens, sed aliquando ad remotius referri,

quando rei natura hoc exigit 7 Vide Αot ii 22, 23, et iii 15 16 2 Thes ii. 8, 9. Ita licet hoc reseramus vel ad Christum, vel ad consessionem et fidem Petri, nihil inde coacti exsurgit, sed sensus optime fluet, maxime si addimus, in nomine ritri petram posse diei includi, quasi Christus dixisset, audiceris Petrus a me petra, super quam aedificabo Ecclesiam meam.'' eo novum est relationem fieri aliquando ad vocem in praecedonto aliqua dictione latentem, ut A. viii. 44, de Diabolo loquens Christus, οὐ μυλιεντι και -- αντον, quid ἀντον nempe του φιλος, quod latet in voco μυλι. Quid si dicamus pronomen hoc non sumendum 88 ἀ-φορικῶς,

sed Amisia dedoquentis persona 'quomodo, Joh. i. 19, se solvite temphim hoe,' Christus dicit suum eo u indicando, vel palma pectus percutiendo, Domino nostro Vocem suam gestu adjuvante. Sic potuit Christus seipsum designando dicere, super hanc petram, a qua tibi nomen Petri inditum, ad significandam firmitatem tuam in fide, et operam in evangelii ministerio olim praestandam, aedificabo Ecclesiam meamn quod commode interpretatur Augustinus, lupor me,' inqui aedificabo te, non me super

133쪽

XI. Atque hine jam pator potest, quid per petram Quidus Pet m designaro voluerit Spiritus S., nimirum ipsum Christum, inteius quam ors eonfossus fuerat Petrus, et quem corde credide

xat, qui Vere est πέτρο ασάλε- et rupes seculorum, contra quam nec Venti

tentationum, nec fluctus decumani persecutionum mundi quicquam possunt, ut saepissime eo nomine Venit in Scriptura Deutero xxxii 4, sal. xviii. Iaa. xxvi. 4, atth. vii. 24. Atque ita saeti conciliantur Variae veterum sententiae super hoc argumento Quidam de Christo ipso exponunt, ut Augusti us de Verbis Domini secundum Matth. Sermon. 13. Super hanc petram quam consessus es, super hanc petram quam cognovisti dicena, Tu es Christus, Filius Dei vivi, aedificabo Ecelasiam meam,' quod eonfirmat alibi saepius, rael. 124 in Joh. et de Trinitate lib. ii cap. xvii., tracti lib. i. cap. xxiv. Am Osius Sem. 85 Recte ergo quia petra Christus, Simon nuncupatus est Petrus, ut qui cum Domino fidei societatem haberet, cum Domino haberet nominis Dominici unitatem, ut sicut a Christes Christianus, sic a petra Christo Petrus apostolus Vocaretur.' Hilur de Trinit. lib. ii. Unum ergo est immobile fidei landamentum, una limo felix petra Petri ore consessa, Tu es Filius Dei vivi V Si Theodoretus in sal xlvii. Hieron ad blatth. cap. Vii. alii de confessione eisde

super hac petra, id est, fide consessionis.' Theoph. pariter,' ἀντη- λον-

sus es, fundamentum erit credentium.' Hilarius vi de Trinit. Supor hanc igitur consessionis petram, Ecclesiae aedificatio est.' Quod omnium optime exponit Basilius Seleueto in h. I. Manc consessionem cum nomin se Christus petram. Petrum nuncupat eum, qui primus illam est consessus, donans ilh hanc appellationem, tanquam insigne et monumentum hujus consessionis haec enim est revera pietatis petra, haec salutis bagis, hic fido murus, hoe veritatis landamentum, fundamentum enim aliud nemo ponere potest praeter id quod positum est, Iesus Christus.' Sic Isidor Pelusi. lib.

Vero Verbis differant, sensu tamen et reipsa conveniunt duae istae aententiae, et ut loquitur Augustinus, locutionum Di diversitas, non sententiarum. Sive enim ad consessionem et fidem reseramus cum Chrysostomo, sive ad rem vel personam eonsessione designatam, Christum scilicet, ut Augustinus et alii, res eodem redit; quia neque consessio, neque fides per se conserunt ad aedificationem Ecclesiae, nisi metonymice ratione objecti, nimirum Christi, quem amplectuntur. Imo si qui ex patribus ad Petrum reserunt, uo tam attendunt ejus personam, quam Idem et doctrinam, quae saepe in Scriptis eorum metonymico Petrus dicitur, quae fuit et est hodieque ac semper erit firmissimum Ecclesiae fundamentum. XII. Nec sic sentiunt tantum patres, sed quamplurimi nec ignobiles ex adversariis, quorum alii do Christo, alii de fide et consessione Petri petram interpretantur Lyranus, Super hanc petram, quam consessus es, id est super Christum.' Glossa interi peream exponit Christum in quem credis. Et ordinaria, Petrus a m petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem undamenti, tu super me ordinabis lapides multos.' Sio Cardinalis de Alliaeo, Ioan Arboreus Theosoph. lib. V. cap. I, Pererius in Danielem, cap. ii. ubi docet Christum lapidem dici, tum ob alias rationes, tum quia est petra, super quam est fundatis Ecclesia, Ac et huc pertinet

illud vulgatum: Petra dedit Petro, Petrus diadema Rodo ho.

134쪽

Alii malunt ad fidem et consessionem Petri reseras. Glossa ordi. decretoriun distinet. ix. capite Ita Dominus, et super hanc petram, ter hanc distinctionem non credo Dominum aliud demonstrasse, quam hae Verba, quae etrus respondit Domino, quum dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi, quia snper illo articulo fidei undata est Ecclesia, super se ipso undavit Dominus Ecclesiam. ' Sic Adrianus I. in Epist ad Episcopos Gallicis et Hisp., quae est in aetis oneilii Francosuriensis Super hanc petram quam consessus es, et a qua Vocabuli sortitus es dignitatem, super hanc soliditatem fidei Ecclesiam meam aedificabo. V Ioannes de Turre Cremata de summa Ecclesiae, lib. i. cap. x. Ecclesia est landata super petram, id est, fidem Christi, V yc. Sic Dionysius Carthusi in h. , GOrranua, alii, et praecipue erus, qui optime loci sensum reddit, T hoe elaret, quod Christus Ecclesiam suam non super Petrum ut quemcunque alium hominem aedificavit, alia igitur petra inquirenda est Petra ergo primari Christus est, cui tota Ecclesia superaedificata est. Deinde quia per veram fidem Christo conjungimur et sic quodammodo petrascimus, si sic loqui licet, et ipsa igitur fides Christiana et veritas evangelica firma et inconcussa petra illa est, super quam Christus aedificavit Ecclesiam suam. XIII. Duo praecipue huic sententiae opponuntur. Primum, Christum de re sutura loqui ediscabo. At non sedificanda erat aut aedificari tunc coeperat Ecclesia, sed fuerat jam olim aedificata, itaque ita loquutum esse, quia nondum constituerat Petrum landamentum. Verum nihil hic est quod nos morari debeat. Nam ita aedificata erat jam Ecclesia super Christum, ut adhuc aedificanda esset in posterum, et quidem peculiari ratione, non ut Ecclesia particidaris udaica, qualis fuerat antea, sed ut Ecclesi Christiana Catholica per totum orbem dispersa, quae post entecostem demum proprio coepit aedificari ministerio apostolorum. Potuit ergo in laturoloqui Jhristus, etsi de Ρetro non cogitaret. mo ex hypothesi adversariorum non constituendus erat tantum in undamentum Ecclesiae, sed ex Verbis, Tu es Petrus, expresse jam constituebatn de praesenti. XIV. Alterum, quod, posita ista sententia nilii hicietro singulare tribuatur, cum tamen Verba Christi aperte hoc videantur connotare; nam in praemium eximia quam ediderat consessionis statim addit, Et ego dico tibi, Tu es Petrus, yc. quasi diceret, Tu me CDistum confessus es, et ego vicissim pro illa tua libera eonfessione hoc tibi repono, Tu es Petrus, yc. At si petra d Christo intelligitur, quid hoc ad Petrum attinet, quaenam merces propria Petro rependitur, quis honor desertur 3 Sed rustra hoc urgetur. Primo, quia Petrus non suo tantum, sed et aliorum nomine respondet, in signum et argumentum unitatis fidei omnium, ut Christus non Petrum solum sed omnes interrogaverat, at Vos, quemnam dicitis esse me γ' v. 15. Ita responsio Christi quae additur ad omnes spectat, R-tione doctrinae communis et aeqnalis apostolatus, quasi diceret, In vicem consessionis quam edidisti, tibi Vicissim dico, quod, sicut cognomon Petri tibi tinpoqui in signum firmitatis fidei quirm tibi daturus sum, et apostolatus ad quem te Voco iaciam ut doctrina istius fidei, a te praedicata sitiundamentum Ecclesiae meae, et authentica ac Marrio r. Veritas, ad quRm caeterae omnes doctrinae componi debent. Se eundo, licet daremus, Chrigium aliquid singulare Petro promittere, an propterea dicendum esset, illum constitui monarcham et caput Ecclesiae Nonne satis magna Petro rependitur merces pro edita consessione, quod beatus praedicetur, quod Petri nomen ei inditur ad praesignificandam ipsius in fide constantiam, Luc. xxii. 32, et fidelem quam in evangelii ministerio praestiturus erat operam, quod doctrina ejus Ecclesiae undamentum statuitur, quod claves regni

135쪽

ooesorum illi promittuntur. in Vero tot tantaque privilegi ita sunt exigua, ut nihil retributum Petro dici possit, nisi monarclia cclesiae eonstituatur ' Seio hoc etiam ad singulare Petri privilegium a quibusdam viris doetis post Tertuli lib. de Pudic. cap. xxi referri, quod primus Ecclesiae Christianae sundamenta jecerit, tum inter udaeos, Act. i. 14, tum inter Gentes, Act. X. 34 et XV. 7, atque eatenus dici aedificandam Εeelogiam super ipsum, quia primus omnium hoc effcere debuerit, et, ut scite Terivl- Iian. Primus clavem imbuit Quo sane sensu aliquid singulare Petro praeeseteris tributum esset, sed quod ad successores ejus, si qui essent, utpotemere personale, periinere non posset Veriina licet iacile concedam, hane Praerogativam Petro concessam sui38e, nescio tamen an commodo ex isto

Ioco adstrii posset, ubi agitur non tam de fundatore et architecto, qui indifieium debet instruere et undamentum jacere, quam de undamento ipso, cui debet superstrui Nec unquam similis locutio vel apud sacros vel apud profanos auctores facile invenietur, in quo domus super architectum ediscata legatur, quamvis saepe hic Vel ille dicatur domum aedifieasse et fundamenta ejus jecisse. Nec locus qui afferiur ex Apoc. xxi. 14, ubi nomina apostolorum dicuntur inscripta duodecim sundamentis civitatis, hoc evincit, Vel qui petitur ex Ephes ii 20, ubi Ecclesia dicitur με superstrui landamento prophetarum et inpostolorum. V Nam, ut jam supra insinuavimus, hoc non ad personas, sed ad doctrinam reserendum est, quasi dicat Apost fidem Ephesiorum niti auctoritate utriusque Testamenti, ut explicat Justinianus, et doctrina tum prophetarum tum apostolorum id enim de personis prophetarum intelligi non posse, satis ex ipsorum commigratione ad Deum constat. Atmosem et prophetas adhue habemus, ut ait Abraham ad epulonem, Luc. Vi., quia eorum doctrina, libris veteris estamenti consignata, nam etiam locum obtinet, unicum autem dieitur fundamentum quoad consensum et doctrinam, quamvis multiplex sit quoad personRs. XV. Quamvis ero daremus, quod non concedimus tamen hanc Christi promissionem ad Petri unius personam respicere, ne sic quidem vincerent

adversarii, Pontifici hoc jus competere, quandoquidem longissime distat a Petro Papa, nec ab illo ad istum ulla potest duci consequentia. Nam, ut

nunc non dicamus non posse uecesSorem ejus censeri, cum incerium sitan Potrus Romae fuerit, imo graVissimis argumentis demonstrari posset, si id nunc ageremus, Petrum Romam nunquam Vidisse. Quis non videt privilegium, quod hic Petro consenur, singulare esse, quod ad allium extendi nequit vel munus apostolicum respicere, quod extraordinarium fuit, et proprium personis apostolorum, adeoque a oοκον, ut enim illi soli λὲ- .Hυ τοι fuerunt, et insallibiles in doctrina, ita soli potuerunt fundamentum esse Ecclesiae respectu doctrinae. XVI. Porro licet lavis etro dicantur traditae, non inde sequitur principem et monarcham constitutum suisse Ecclesiae. Primo, quia claves sunt ministerii, quae dantur oeconomis et ervis, 1 Corinth. V. 1, qualis fuit Eliakim, Isa. xxii. 20. Non claves dominii, quae dantur regi et principi, quo sons Christus dicitur, Apoc. iii. 7 habere clavem Davidis, qui claudit et nemo aperit, et qui aperit et nemo claudit. ' Secundo, claves istae non soli Petro fuerunt datae, sed in persona Potri unitatis significan. dae gratia, ut Vetere observarunt, omnibus apostolis, imo et singulis Eeclesia ministris undo quod hic Petro Vindicatur, aliis promittitur, Matth. xviii. 18 Amen dico vobis, quaecunque ligaveritis in terris, iligata erunt in coelis,' et Joan. xx. 23 Quorum remiseritis peccata renititcntur eis quorum retinueritis, aetenta erunt.' Quod attinet ero ur plex pasee,

136쪽

Joan. xxi. 15 aec illi a Christo commissum, nullum primatum vel dominium potest conferre, sed tantum ejus ministerium confirmat, et trinae abnegationi, in quam lapsus suerat, triplicem opponit amoris stipulationem,

triplicemque in munus restitutionem, ut pasceret cum caeteris, non prae caeteris, inter caeteros ut soci , non supra caeteros ut monarcha. Ex quibus nodiutius in hoc argumento immoremur, colligitur clarissime, Petrum nullum sibi vindieare potuisse principatum vel primatum in Ecclesia. Quod si primatus aliquis illi tribuendus venit, quo sensu primus Vocatur,matth.

x. 2 et saepe a patribus princep apostolorum est tantum primatus ordinis, Vel primatus honoris et existimationis propter dotes eximias, quibus praeditus erat, quo sensu Jacobus et Joannes cum ipso Vocantur columnae,

Gal. i. 9, et praecipue ob geli ardorem et ει --, qua impulsus saepe primus inter apostolos et omnium nomine Christo respondebat. Sed non fuit primatus auctoritatis vel jurisdictionis, de quo disputamus, et quem

tyrannicum esse merito statuimus.

XVII. Ex hoc porro primatu Varia pontificiae tyran- Papa ex primatu nidis capita exsurgunt, sed tria ista prae caeteris : quod in eos avehat. mPemtore et reges potestatem sibi arroget; quod in animas et conscientia sibi jus competere credat quod in eo ora et facultates hominum sibi omnia licere putet. t ut de regiabus dicamus primum, quis nescit Rom. piscopos, qui per multa secula subjeeti fuerant imperatoribus, cadente imperio Romano, per ejus ruinas gradum sibi fecisse ad id dignitatis fastigium, quod formidabiles ot tremendos eos reddidit principibus et regibus terrae, eatenus ut postquam locupletati fuerunt eorum liberalitate, hanc retulerint ipsis gratiam, ut intoleranda superbia super ipsos caput extulerint, et scelere inaudito eorum colla impie premere et sibi subjicere ausi sint. Nam ut nunc nihil dicamus deosculo pedum, quod ad morem Rom. imperatorum invexerunt superbissime, ut in Concilio Rom. sancitum sub Gregorio VII. teste Baronio ad ann. 1076. Nihil etiam de contumeliis innumeris regibus et imperatoribus saepius illatis, ut quod refert,atthaeus Paris de Henrie ΙΙ Angliae regis flagellatione, et quod ab aliis narratur de rederico Ahenobarbo, cui ad pedes Alexandri III. provoluto Venetiis ad obtinendam Othonis

filii eaptivi libertatem, superbissimus Pontifex, cervicem pede premens, haec dicitur intonasse, Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabia leonem et draconem, ' ad quem Fredericus, Non tibi, sed evo oodictum est, ' regessit Papa, Et mihi et Petro. ' Haec gesta sunt anno C. 1177, reserente Bessarione apud Baronium, Stella de vitis Pontificum, Hieronymo Bardi Florentino, qui de rebus Venetis Italice scripsit accuratissime et historiam hanc suse describit, in exemplum scilico humilitatis apostolicae. Sed ista exigua sunt prae potestate, quam sibi arrogant in

Caesarum et regum coronas et Vitam, quasi penes ipsos sit reges deponere et solio deturbare, regna transferre Vel praedae exponere, subditos fidelitatis juramento exsolvere, aliaque id genus quamplurima praestare, quae principum majestati et securitati sunt peraiciosissima. Ne ero tantum crimen gratis Videamur impingere adversariis, paucis ostendamus, hoc non modo praecipuorum doctorum inter ipsos calculis, imo et variis conciliorum decretis, et Pontificum placitis esse sancitum, sed etiam exemplis nimis multis teterrimis confirmatum. XVIII. Papam potestatem habere reges exauctorandi, et subditos a fidelitatis juramout liberandi, adeo communiter receptum est inter ipsos, ut Bellarminus, Baronius, Perronius, hanc vocem esse pertendant totius Εeelegis Catholicae, et Beli minus in praefatione libri adversus Barciatum

137쪽

DISPUT. V. NOSTRA AB ccLEaIA ROMANA. 107-- eam causam universos celerios, et sente uiam Ecclesio Cathoiam, quam etiam magna auctorum nube confirmat. 'Oncilium Lateranem

sub Innocentio III., anno 1215, haec expresse habet, Si Dominus tem- Poriai monitus terram suam purgare ab haeretica pravitate neglexerit, per Metropolitanum, et Comprovinciales Episeopos excommunicationis vinculo innocletur Si satisfacere contempserit intra annum, significetur hoc summo Pontifici, ut intimos ejus assalos ab ejus fidelitate denuntiet absoluton, Et terram exponat Catholicis occupandam. Lugdunense pariter sub

Ι-oeentio IV. redoricum ΙΙ. imperio spoliat Huc pertinent dictatus Papa Gregorii VII. inter quos isti etiam recensentur Quod solus uti possit imperialibus insignita Quod solius Papae pedes omnes principes δε aculentur Quod unicum est nomen in mundo, apse videlicet. Quod tui clieoat imperatores deponere Quod a fidelitate iniquorum subjectoa Bait absolvere.' Et canones varii, praesertim Gelasii, Alius item Romanus Pontifex Zachariam regem Francorum, non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, o Pipinum, Caroli imperatoris patrem, in ejus locum substituit, omnesque Faeaneigenas a juramento fidelitatis absolvit,''Me. Et Gregorius VII. Rom.

Synodo Praesidens, Noa sanctorum antecessorum nostrorum statuta tenentes, eos, qui excommunieati fidelitate aut sacramento constricti sunt, vostolica auctoritate a juramento absolvimus, '' c. Et canonistae eo quo progrediuntur, ut ex Papa regem faciant, et ex regibus totidem vassalos et subdito ripae. Licet Vero Bellam. Videatur non usquequaque probare hane canonistarum sententiam, tamen hanc Papae in reges

potestatem sortiter adstruit, et variis doctorum leatimoniis eonfirmat, Italorum, Gallorum Hispanorum, Germanorum, Anglorum, quorum loca Ιεgi possunt in libro contra Barolatum, quibus addit, Si haec non est ΕΟ-elosis Catholicae vox, ubi obsecro, eam inVeniemus 3 et si est, ut Verissimo est, qui eam audire contemnit, ut arctatus secit, anno ut ethnicus et publicanus, et nullo modo Christianus habendus erit' Si non habet Pontifex summus potestatem in terris disponendi de temporalibus, usque ad depositionem principum eorum, qui Vel ipsi haeretici sunt, vel haereticis quoquomodo favent, cur in editione hujus canonis nullus ex tanto numero reclamavit ' Cur ne unus quidem, ecto imperatorum, et regum oratoribus, mutire ausus suit γ Nondum videlicet parasiti principum tempora. lium exorti suerant, qui, ut regna temporalia stabilire videantur, regnum aetemum iis, quibus adulantur, eripiunt.' defuit sane omnes, ut praecipua Papatus columina, pedibus eunt in eam sententiam. Imo si quis eam negare sustineat, eo ipso in haeresim incurrere pertendunt Sestiaenius pro Bella in contra Barciatum, haereticum vel certe erroneum est et temerarium dicero, Gntificem ut Ρontificem, et ex jure divino, non habero potestatem privandi principes secularos suo principatu, quando id bonum spirituale, sive ingens necessitas exigit. Idem et Lessitis tuetur Eudo OnO- hannes in Epist monitoria ad J Barciatum rotundo ore pronunciat se sine controversia non Bellarmini modo, sed Pauli etiam, summi Pontificis et Catholicorum omnium judicio haeresim esse.' Bellai m. in Respons aera pol. pro Iuram. pag. 638, Frobabimus in hoc eodem juramento non agi do sola civili obedientia, sed agi de fido Catholica,' et paulo post, rauseritur abnegatio fidei Catholicae, et ut obediatur homini contra obedientiam Dei. ' Ferronius multus est in hoc capite probando in coetu ordinum regni, anno 1615, ubi itum est in eam sententiam, celamantibus delegatis populi, Papam posse adimere regna, et regem Mauctorare. Consulo

pag. 600, 602, 20, 21, 34 opusculorum mura possoni Jesultarum

138쪽

testimonia afferri huc pertinentia, ex Arorio in mestra. Moral. Avila de Censuris, Beccan in C troversia Anglicana, Clari Bovaraei aut Seraani Amphitheatro, Io Osorio, M. Mariana, man. a Salmerone, a lentia et aliis non paucis, qui apalem monarchiam mordicus deseudunt. Stapletonis verba, Controv. 3, do primar. subjecto potestatis Eccles. q. 5.ari 2 expressa sunt In casu peccati mortalis, et maxime haeresis, potissimum, quando in publicum aliquod, et magnum eclesiae detrimentum Vergit, Rom. Pontifex, tanquam supremus Ecclesiae pastor ad Ecclesiae conservationem, et punire quosvis principes potest, et si rei necessitas exi-

XIX. Papae autem potestatem competere reges deponendi, Variis ex causis censent, quales sunt crimen haereseos Beli de R.P. lib. V. cap. 7, on lieet Christiani tolerare regem infidelem Vel haereticum, si illo conetur pertrahero subditos at judicare an pertrahat ad haeresim pertinet ad Pontificem. annes in . . q. 12. art. 2. g. circa uit concl. Ecclesia non tantum privat domini in subditos principes apostatas persecte, Verum illos, qui lapsi sunt aliquo pacto in haeresim.' Tolerantia haereticorum, et negligentia in iis exscindendis Grego. IX. decr. lib. V. tit. vii. cap. 16. Absolutos se noverint a debito fidelitatis dominii, et totius obsequii, quicunque lapsis manifeste in haeresim aliquo pacto quacunque firmitate vallata tenebantur adstricti.' I in excommunicationis contrahit poenam, qui

cum excommunicato communicat, Caus. 11. q. 3. Excommunicationis contrahit poenam, qui excommunicatis communicat.' Rumundus in summa, lib. i. tit de haereti. s. vii. Judex vel potestas secularis, non solum propter haeresim suam, sed etiam propter negligentiam contra haeresim extirpandam, potest non olum excommunicari ab Ecclesia, sed etiam deponi. ' Quo pertinet decretum Concilii Lateranensis, Si Dominus temporalis Rc de quo thesi praecedenti. Inutilitas, insuffcientia, ignavia, aetas ad regendum inepta, prodigalitas, et aliae id genus, quarum cognitio ad solum Pontificem pertinet, annes in . . q. 10. Art. 10. 4. Concl. Quando utendum sit hac potestate, relinquitur ejus dominio vel judicio,' et Bellarm. lib. V. dein P. cap. vii. Pontificis est judicare, regem esse deponendum, Vel non.' Imo tantam esse ejus potestatem pertendunt, ut etiam sine culpa posait regna transferre metus lib. xvii de signis Eeclesiae, In quo elucescit auctoritas Papae, qui potest ustis de causis, Vel sine causa, ab aliis in alios, jura maxima, qualia sunt imperii, decreto suo

XX. ec verbis tantum dira haec tyrannis sancita fuit, sed exemplis innumeri confirmata. Restinant pontificii scriptores ad perpetuam Pontificis sui gloriam, Gregorium II parte imperii mulctasse Leonem III. imperatorem Zachariam deposuisse Childericum Francorum regem, et Pipinum in ejus locum substituissen conem III imperium a Graecis ad Romanos transtulisse Gregorium VII. Henricum V imperatorem do- posuisse, aliumque eligi jussisses Innocentium ΙΙΙ. Ostonem IV. et Inno- contium IV in Concilio Lugdunensi redericum II., ab Honorio III excommunicatum, deposuisse, ut testatur Bellar de Rom. Pontis. l. V. c. 8. Notum etiam quid Iulius II adversus Ludovicum XII tentaverit, quo pacto ei imperium abrogarit, et Galliam interdicto subjecerit, cui tamen rex, optimatum regni et Episcoporum conSilio, Atrenuo se opposuit, imo superatis Alpibus ad Ravonnam delevit copias Papae jussitque cudi nummos aureos, qui otiamnum videntur cum hoc elogio in ambitu, Perdam Babylonis nomen. Idem Julius circa idem tempus regnum aVarrae,

Johanni Albrotan ademptum, dedit ordinando Castilis regi, qui reg-

139쪽

DISPUT. V. NosTRA AB ECCLESIA ROMANA. 10snum illud invasit non alio ure, quam quia sic visum est Pontifici. Sed ne praeterita refricemus tempora, quis noscit Henricum III. Galliae regem, dixis papalibus a Sixto confossum, fidem subditorum, mox et vitam amisisse notanda Jacobi Clementis Dominicani manu Et Henricum ΙV., ad quem consanguinitatis jure regni successio pertinebat, declaratum suisse inhabilem ad succedendum in Galliae regnum 3 Ad quod quando pervenit, dirae papales in eum repetitae sunt a Gregorio XIV. Sed curia Par- tamenti, quae tunc Turono agobat, pontificalem bullam jussit manu tortoris publico cremari, an 159 1 et solemni Senatus consulto, bullae papases declarantur Musiocis, seditiosos, impios, et imp turis plenos. XXI. Licet vero hoe jam sit in se inauditum et intolerandum, longo gravius tamen et dirius animadvertet, qui ad tam injustae potestatis tristissima effecta respexerit. Hoc enim semel posito, Papam sibi arrogare potestatem deponendi reges, transferendi coronas, subditosque a juramento fidelitatis liberandi, nemo non videt sponte sequi, Pontifice non improbare talium regum neces, imo eos morti addicere. Nam qui potestatem sibi vindieat regem de solio deturbandi, eo ipso statuit post latam sententiam desinere esse regem, et ad privatos redigi Quod si retinere dignitatem velit, non posse nisi per vim et latrocinium, tanquam tyrannum et usurpatorem. Tales autem hostes publico generis humani haberi, et jure posse a quolibet occidi, qui In reos majestatis et publicos hoates, omnis homo miles est, ' ut ait Tertullianus. Ita qui vult regem pelli e regno vult quoque eum occidi, spoliat enim eum ea auctoritate, quae Vitam ejus tuetur et sacram iacit. Undo Papa Urbanus, cano excommvn. declarat eos pro homicidis non habendos, qui excommunicatos occiderint. Suareg, lib. i. dei. e. iv. Incipit esse tyrannus in titulo, quia non est legitimus rex ' quique ideo occidi potest, ut manuel Sanotat in Verbo Tyrannus, occupantem tyrannice potestatem, quisque depopulo potest occidere, si aliud non sit remedium est enim publicus hostia.' Quod solido demonstrat rex magnae Britannis in libro contra cardinalem Ρerronium. ossent huc congeri, si id nunc ex professo ageremus, innumera ipsos etiam inter pontificios testimonia, qui immensae istius potestatis, quam pontificos sibi arrogant, injustitiam, et emiciem demonstrant inter quos eminent Barelatus, Mihingtonus, Budoeus de Asse M. v. Carol. Molininus contra parvas datus, Joannes Tiritus, Clauosius auehetius de libertate adsieana, Petrus Pithoeus, Antonius Hoto- mannus Ioann Aventinus Ioannes Cuspinianus, marenus lib. L de sacros Ecelesiae ministeriis et benes cap. 4. Et quotquot adversus Jesultas scripserunt sum hoc argumento. eo omittenda Varia Arresta curiae Parisiensis, et aliarum, quae hanc ontificum tyrannidem atro lapillo notant, eatenus utiontificem tanquam regni hostem, rebellium fautorem, et immanis ae detestandi parricidii, contra Henricum III patrati reum damnent, Verba sunt livani lib. ci, Eodem Senatus consulto Gregorius, o

pro Pontifice hujus nominis XIV. gerens, publicae pacis, unionis Ecclesiae Catholieae Apost Rom. regi regnique hostis, conjurationis Hispanicas princeps, rebellionis fautor, immanis detestandi et inhumani parricidii, per proditionem contra Henricum ΙΙΙ. Christianissimum et vero Catholicum

regem patrati, reus declaratur.' Idem, lib. xiv. reser orationem praesidis orgeti, qui tostatur hoo errore veluti prriectas in regnum sicas, quibus digladiarentur inter o cives Indo perniciosa de regno ad praedam exponendo et exteris prodendo inlata consilia, ab his initiis detostandam coniurationem, contra Christianiss et Vere Catholicum regem Henricum III initam, coepisse, ipsumque tandem abominando parricidio

140쪽

110 DE NEOEasARIA SECEasIONE DISPUT. V. oecisum. Inde flammam, sanguinem, caedes, sacrilegia, latrocinia, vim publicam, immanitatem, monstra, prodigia, et malorum iliadas miserum regnum jam septennium integrum exercere.' Nec sine causa ita ratiocinabatur, sciebat scilicet ex bulla ii IV. edita anno 1558. Reges et principes, quos pro haereticis habere volvori Pontifex eo ipso absque aliquo juris aut acti ministeri suis regnis et ducatibus privato existere, regnaque ducatus, dominia, et bona publicari, et essici juris et proprietatis eorum, qui illa primo occupaverint, si in sinoeritate fidei et unitato sacrae Romanae Ecclesiae ac sub Romano Pontifice obedisntia suerint,'' e. Imo et interficere licere, eum ex direetorio inquisitorum, p. 3 haereticos propria auctoritate capere, spoliar ac interficere liceat, ' Ac. Quod autem de haeretieis dieitur, idem et de excommunicati statuitur, Cano Meo .aupra citato. ano sano Jesultarum esse mentem, quorum secta, nullam saeviorem in reges et principes esse, non modo exemplis, sed et restimoniis quamplurimis probari posset, si id nunc ageremus; ex quibus claro pateret, tantorum scelerum Vel auctores vel approbatores fuisse, adeoque rotundo ore eos non semel pronunciare, non modo licitam, sed et justam esse eorum rogum necem, qui ai R. excommunicati et regno privati fuarunt, et Pontificem id juris in ipsos habere. Videatur Marianarii 1. de

rege et rogis institutione e. i. et Vii. Bellarminus in Barciatum, o Vii. et l. v. de R. Ρ. e. viii. ; Baronius ad an. 800. s. 10 Suare li. i. adversu regem M. Britanniae c. iv. et alii non pauci. XXII. Hanc vero communem et receptam apud ipsos esse sententiam non semot agnovit curia Parisiensis, et aperte testata est; quando restitutioni Jesultarum apud regem intercedebat, ut humus refert variis in Io-ois, et imprimis libro cxxxii ubi artaeus Jesuitas' ostendit, votum universale, et doctrina capita secum consentientia omnes habere, ut praeter Pontifieem superiorem nullum agnoscant, eique fidem et omnimodam obediantiam praestent, idque fixum et ratum credant, Pontificem potestatam habere rogis extra communionem Ecclesiae ponendi regem autem excommunicatum tyrannum esse, et subditos contra eum impune insurgere, ipsorum unumquemque, qui vel minoribus Ecclesiae ordinibu sit initiatus, quodcunque crimen admiserit, in laesae majestatis erimen non posse inou

rere, quippe qui minime sint amplius regis subditi, nec jurisdietioni rius subjacti. Ita colesiasticos per illorum doctrinam a seculari potestate

aximi, manus cruentas licem impune sacrosanctis regi A afferre. Η eo et libris editis asserere, et eorum qui contra sentiunt rectam sententiam damnare, 'Mc. Sorbona non semel impiam istam doctrinam damnavit, imprimis in consura propositionum Santaressi circa regum a Gntificibus depositionem et ejus causas, anno 1626, 4. April. Facultas improbavit et damnavit doctrinam his propositionibus, et horum capitum corollariis contentam, tanqu-moVRm, salsam, erroneam Verbo Dei contrariam, Pontifidiae dignitati odium concilianism, schismati occasionem praebentem, Supremae regum auctoritati a Deo solo dependenti derogantem, principium infidelium et haereticorum conversionem impedientem, pacis publicae pediturbationem, regnorum, statuum, rerumque publicarum eversionem, subditos ab obedientia et subjeotione avocantem, et ad factiones, rebelliones, seditiones, et principum pari icidia excitantem. XXIII. Hoc vero exempla nimia multa regibus unestissima testata sunt saepius. Praeter ea quae antea notata sunt, quid non dici posset dosoria tragoedia a Gregorio VII. Hildebrando leto, in Honricum IV. imperatorem inchoata, et ab ejus inooessoribus continuata do Victoro III. Urbano II. et Paschali III., eo usque ut proprim filios in patrem, ab

SEARCH

MENU NAVIGATION