De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

141쪽

ipsis exeommunicatum et diris devotum, armarint, qui persequi ipsum crudeliter non destiterunt, donec misere periret, corpore ipsius per quinquennium insepulto manente in cella quadam sedis desertae, Pontifice id sepelire vetante, ut reserunt Sigonius lib. ix et Mantrius lib. v. Quid de Alexandri III in Fredericum imperatorem lata excommunicationes De rederio II. gravibus certaminibus cum Honorio III. γ Gregorio IX et Innoeentio IV., qui, anathematibus illum seriendo, et ab imperio deponendo, funestissima bella in Italia et Germania exeitarunt, in quibus longo tempore omnia oditionibus, caedibus, et furoribus immanibus repleverant pQuid do Ludovici Bavari, optimi imperatoris, durissimis persecutionibus RJohanne XXII. Benediet XII. Clemente VI excitatis, qui eum tanquam haereticum et schismaticum diris devotum imperio spoliarunt, status ejus in praedam exposuerunt, hostes adversus illum intus et soris suscitarunt, atque ita effecerunt tandem, ut Violenta morte interiret 7 Denique quid non reserendum esset de Pontifieum fulminibus et diris advorsus regas GH-liae saepius vibratis, ut Bonifacit VIII adversus Carolum I., Julii ΙΙ. adversus Ludovicum XII. et aliorum id genus, quae memorare longum nimis foret pXXIV. Sed ne Vetera repetamus quae sunt innumera, sussietat obiter notasse, quod seculo praeterito et hoc nostro praestitum sit tam a Gregorio

XIII. Sixto V., et Gregorio XIV., qui nihil omiserunt ad perdendum

Henricum III et IV. et regnum evertendum. Nota est ulla fulminatoria Sixtis adversus Henricum Borbonium regem NaVarrae, et principem Condaeum, lata anno l585, in qua uterque tanquam Aeetarii et in errorem relapsi sectariorum autores ac defensores publici et manifesti, divinaequom fatalia rei, et fidei Catholicae hostes proscribuntur, et Nava m quidem, omni jure quod in avarae regno sibi competere contendit, et ea Parte, quam nunc occupat, simul et Beneam principatu excidisse : Con-daeum autem et utriusque successores omnis principatus et potestatis jura in praesens et in posterum pariter excidisse, indignosque eos esse et eorum successores, qui in ullum principatum, et speciatim regnum Francisa sue cedant, hae sententia pronunciatur, subditique obsequii sacramento solvuntur, Ac Notum fulmen depoAitionis ab eodem inmenricum III., vibratum ob eaedem Cardinalis Guigiani, quod regia parricidium a Jacobo Clemente monacho Dominicano, paulo post est consequutum anno 1589. Ρ-que oonatu, sed dissimili eventu, Henricus IV. post Mntificia excommuni. eationem, sauciatus est a Jacobo Castello, Jesultarum alumno, an 15s4, et Q. 1610. a Ravalliaeo, Jesultarum itidem pullo nefarie occisus, qui horrenda ista doctrina imbutus, Mntificem posse excommunicare principes, subditos solvere sacramento fidelitatis, reges tyrannos, quibus non placeret Novatorum excidium, hos insidiis, erro, Veneno petere, non permissum tantum, sed et laudabile, scelus istud execrandum perpetrare non dubitavit. ostili V. diras, Elisabethae reginas sedes Mepe sed frustra tentata est. Nec mitius actum cum rege Jacobo, ejus successore in conjuratione sulphurea anno 1605, in qua, unieulis actis sub palatio ostmonasterii, ubi riclamentum congregari debuit, et pulvere nitrato oppletis, parum fuit, quin rex eum semilia regia, et totius regni floro flaneatissime uno ictu periret, nisi Deus elementissimus hoc insemale consilium maturo satis detexisset, do qua riuanus ita loquitur, lib. cxxxv. Conjuratio omnium, quae nostri et prisci aevi temporibus memorantur, consilio, audacia, immanitato maxime admiranda, nam sando ubique aeceptum, et fama ad posteros transmisaiam, multos principes fraude caesos, respublicas insidiis petitas fuisse. At nulla tellus, nulla aetas tale conspirationis monstrum unquam aluit, in qua rex cum regina, parentes eum omni sobola, ordinea

142쪽

totius regni, totum denique regnum, et in eo innumeri innocentes, ut paveorum furiosorum libidini litaretur, uni exitio uno momento destinarentur,' 'isc. Quae omnia consectari esse impii dogmatis de suprema ripae potestate in reges, non est obscurum, quod ibidem illustrissimus praeses recte observat. Quam ero istiusmodi scelera non displiceant Pontificibus, exemplum memorandum habemus in Sixto V. Pontifice, in orationorius habita in consistoriosapali, anno 1589, super caede Henrici III. excusa tetis anno 1590, apud Nicolaum Nivellium et Bollinum Theodoricum eum approbatione doctorum, ubi factum Clementis operi assumptae a Domino camis, o resurrectionis ejusdem mysterio, ab Habacuc Vate praedicato, propter magnitudinem et rei admirationem consert, et sub nom judieat rogom indignum his officiis, quae imperatoribus et regibus exhiberi solent, quippe S. Scripturae auctoritate prohiberi, ne quis pro eo, qui in peccato ad mortem, hoc est in Spiritum . admisso, quale regis peccatum

suit, moritur, preces iaciat, et orationem sic claudit, Propter hine et sinulta manifesta et oenitentios indicia, decretam pro ipso non esse celebranda exsequias, &c. huan lib. 95. Quod si serio animadvertere Vellent reges et principes, Viderent, quantum e re sua esset, sese mature jugo isti iniquissimo subducere, et Papam res suas habere jubere, ut tutius et securius vivere possent. Sed ad alia nunc pergamus, et ostendamus in anim is conscientias eandem tyrannidem non una ratione obtinere. Typ tiis Rom, . XXV Primo quis non grRVem tyrannidem agnoscat na in eonseiontias in eo quod, cum Seriptura . sit a Veritatis, pabulum Vitae, testamentum atris, contractus foederis nobiscum

a Deo initi, semen rogenerationis, et epistola Dei ad nos, quae in eum finem data est, ut sedula et jugi meditatione legatur et investigetur, sal. i. 2, Johan. v. 29, Col. iii 16, ita severe tamen rius lectio interdicitur populo, ut nesa sit vel Scripturam domi habere vel legero. Quod enim olim Pius IV. Regula 4 consilio parochi permisisse videbatur, ut Bibliorum Vorsorum lectio quibusdam concederetur, Clementis VIII observatione re- Vocatur ut morum sucum esse videas, quo simplicioribus imponitur, dum negat ullam Episcopis vel Inquisitoribus hoc concedendi potestatem fieri, imo illam iis jam anto sublatam fuisso nec alia ratio praetexitur, quam quod vernacula lingua liber sit exaratus, scilicet fraudi Christo est, si populariter loquitur. O miseros, qui lucem fugiunt, Vitam horrent, cibum eiacant, quorum princeps cura est Verbum Domini ejicere, clypeum fidei piis eripere, et lucernam sub modium reponere t Sed mirari desine tam

audax facinus. Ut fures oculos ante petunt, lucemque prius eXtinetam cupiunt, quam scelus suum perpetrent, ita boni isti viri verbi saeem surripiunt, ut sacilius regnare possint in tenebris, et pestiferam lucem disseminare. Quam horrendum vero illud, quod sacratissimus iste veritatis divinae eodex, immota fidei regula et canon consolationis fulcrum, non modo proseribitur impie, ne in oculos hominum Veniat, sed horresco reserens, a dentibus rogis saepius addictus est. Hic scilicet honor est, quo divina Christi oracula ossiciuntur, hoc medium, quo errantes in viam reducere Ratagunt, et fidem ipsis suadere conantur quasi Scriptura, salutis magistra, haereticae pestilentis vehiculum osse posset. Licet autem nonnulli Videantur in alia omnia ire, lectionem Scripturae Sacrae non improbantes, et Versionem ejus in lingua emacula adomantes, quantas tamen turbas excitarit novissima Jansenistarum ovi estamenti Versio, nemo est quinosciat, et si quid de rigore illo quidam remittunt, certum est tamen non omnibus

placere, et in pluribus locis ut in Italia, Nispania, et alibi idem interdic

143쪽

XXVI. Undo nihil mirum jam videri debet, si nihilo mitius aliorum

scripta tractentur. Longum esset impias eorum artes hi persequi, sed qui eas cognoscere Voluerit, adeat Indices Expurgat is vario antehao

editos, et novissimum, qui in lucem prodiit adriti an 1667, ubi immanis inquisitorum audacia in corrumpendis doctissimis et piissimis quibusquo,

qua veterum qua recentiorum lucubrationibus, patet. Eo quippe processit furor, ut in ipsos libros, non secus ae in Veritatis professores agatur, non ratione, sed manu, non stylo, Sed serro, non scriptis, sed proscriptionibus.

Pacem enim nullam putant nisi Vastitatem fecerint, damnant quia oderunt, oderunt quia ignorant, et malunt nescire, quia disso Volunt, quam id acire, quod si sciant, odisse non poterant, ut scito de Ethnicis loquebatur Tertullianus metuunt sollicet, ne lux veritatis AEgyptiacas tenebrosasque artes et prodat et perdat. Ideo quicquid inerat masculi et sinceri in omnium gentium onerumque scriptoribus, quicquid tyrannidis suae saevitiam, superstitionis foeditatem, et Curiae Rom. corruptionem perstringebat, consilio sano audacissimo, sed consultoribus pessimo, noVacula sua et Alco expurgatoria praecidere ausi sunt. Nemini parcitur; alii in totum arcentur et damnantur, et fronti inusto cauterio nigrum praefigitur Theta alii, ut dubiae et suspeetae fidei, obelo interpunguntur. Alii cum expurgatione permittuntur, ut nihil jam vel patres vel scriptores alii loquantur, quod non sapiat ad apae palatum. Et ne quis putet haec ab iis clam fieri, stin occulto, ut incautos decipiant, juxta Vetus illud si non caste saltem caute, aperte agunt et tanquam de re bene gesta gloriantur. Testem habemus omni exception majorem Auguatinum Venetiis apud Juntas exeusum in quarto, anno 1584, qui penes nos est, in quo qui editioni praesuerunt, testantur in ipsa libri inscriptione, se, praeter locorum multorum restitutionem secundum collationem Veterum exemplarium, curasso removeri illa omnia, quae fidelium mentes haeretica pravitate inficere possent, aut a catholica orthodoxa fide deviare. ' a vero specie plagia quaslibet, furta, et corruptelae obVolvi possunt, ne posthac patres quicquam amplius Rom. Curiae molestum sonent. XXVII. Sod tempus est, ut ad Potestatem νομολ-m transeamus, in qua saevissimam etiam tyrannidem in animas exercet Ecclesia Romana. Cum iam Christus se unum doctorem et legislatorem esse profiteatur,

penes quem servandi et perdendi potestas est posita, Jac. V. 12, qui solus proinde imperium habet in animas, et a cujus nutu pendere debemus, isti novos et quidem a Christo institutos pertendunt esse se nomothetas, qui non modo constitutionibus ecclesiasticis prospiciant, ut omnia decenter et ordino fiant in Ecclesia, quod ad omnes legitimos Ecclesiae rectores pertinet ox mandato Pauli 1 Cor. xiv. 40 sed qui insallibile so jactent, et jus sibi arrogent Ieges serendi conscientiis, quae pro necesgario et Vero Dei cultu ingeruntur, quasi maxima religionis et pietatis pars in earum

observatione sita sit. Longum esset earum catalogum texere, et anitatem ac impietatem describere, sed quis non videat jugum esse iisἀστι--τον, quod conscientiis imponitur, et quo misere torquentur γXXVIII. Ut vero ex innumeris unam vel alteram tantum attingamus; quis ad eo essionis auricularis institutum attendero potest, quo quisque adultus baptizatus tenetur, semel saltem in anno, peccata omnia sun cum omnibus eorum circumstantiis, confiteri in aurem sacerdotis, ut eorum missionem obtineat, qui non sateri cogatur grmem esse conscientiarum carnificinam tyrannidis et rapacitatis Pontificis organum, arcana principum et familiarum rimandi machinam, et scelerum a impuritatem scholam 3 Quis Vota Monastis expendit, qui idem tyrannidis jugum non

144쪽

114 DE NEcEssARIA AEECEAAIONE DIAPUT. s. animadvertat, non modo dum nemini licet sacris operari, nisi qui volens nolens caelibatus legem sibi imposuerit, sed et dum tanta istius voti necossitas creditur, ut capitale sit illi renunciare, et tanquam votistagi traducuntur, qui libertatem Vangelicam amplectuntur, cum tamen in turpi voto mutandum sit decretum, et satius sit matrimonium, quod inter omnes est τιμιον Heb. xiii 4 contrahere, quam uri 1 Cor. Vii. 9 7 Quis donique tot festa jejunis, vigili , et corremonias, partim ex Ethnicismo, partim Juda1smo derivata, quibus conscientis Velut graVissimo onere premuntur, et tantum non opprimuntur, intuetur, qui intolerandam hanc tyrannidem non dosseat Conquerebatur suo tempore Au atri Epist. 119. ad IanuaeI., quod neglectis Dei praeceptis, tam multis praesumptionibus plena essoni omnia, ut graVius corriperetur, qui per octaVas suas terram nudo pede tetigerat, quam qui mentem Vinolentia sepelierat. Conquerebatur Ecclesiam, quam Dei misericordia liberam esse Voluit, servilibus oneribus si premi,

ut tolerabilior fuerit conditio Judaeorum Si hoc seculo sanetus ille vir vixisset, quibus querelis deplorasset eam, quae nunc in Echlesiam invecta est, servitutem, si vidisset innumeris illis ritibus, partim ineptis et inutilibus, partim impiis et salsis omnibus sane fictitiis et mere humanis, totum Dei cultum corrumpi γXXIX. Sod gravius hoc est longe et intolerabilius, quod non modo leges istae seruntur conscientiis, sed et tanto rigore rurgentur, ut legis divinae violatio nihil videatur esse prae illarum transgressione. Et sano quis nescit, longe majorem reatum apud sacrificulos Pontificios contrahere, qui camem die Veneris gustaverit, quam qui linguam blasphemam

adversus Deum extulerit 3 Qui auricularem consessionem anno Vertente praetermiserit, quam qui nequissimam Vitam in totum annum produxerit γQui votivam peregrinationem non persolverit, quam qui in promissis omnibus fidem sesellerit Z Qui idolum in honore praeterierit, quam qui

homines contumelioso tractaverit 3 Qui sacris operans legitimo se copulaverit matrimonio, quam qui mille sordibus corpus scedarit, qui non demurmuraverit certis horis, et ad obulos, certa sine sensu Verba, quRm qui legitimam orationem animo nunquam conceperit Quid est irritum facere propter suas traditione Dei prosceptum, si hoc non est quum obsorvationes mandatorum Dei mode tantum et periunctorie commendantes, suorum exactam obedientiam non minus anxie urgent, quam si totam

pietatis vim in se continerent; quum divinae legis violationem levibus satisfactionum mulctis ulciscentes, unius sui decreti vel minimam offensionem nulla leViore poena plectunt, quam carcere, exilio aut gladio 2 Sic alestia Dei oracula vilescunt prae verbis hominum, et lox summi Numinis mandatis infirmorum mortalium postponitur. XXX. Plura possent affores istiusmodi, quibus saeValyrrannis ele tyrannide in conses lias Roma massatur unde non mi

o ortu rum corpor etiam aemat, et Imperium suum ferro

et flammis, aliisque injustissimae violentiae mediis stabilire conetur Nec obscura sunt ejus rei documenta. Quis enim ambigendi

locus esse potest, post ea quae superiori seculo et hoc nostro contigerunt 2 consulantur martyrologia, et evolvantur annales rerum a tribus Aeculis

gestarum, et clarius hoc constabit, quam ut probatione indigeat Nam ut nihil nunc dicamus de Ioh melis, qui ante 350 annos ausus est Romae bellum palam indicere, et cujus, immani erudelitate, quadragesimo demum Post mortem anno, eremata sunt ossa Oxoniae nihil etiam de Iohanne --as, et Hieronymo Pragensi, qui violata publica fido Constantiae ex Pseudo- Synodi deoreis, execrabili perfidia, non tantum durissimo carcere aliisque

145쪽

DISPUT. V. NOSTRA AB ECCLEsIA ROMANA. 115

tormentis vexati sunt, sed et vivi sunt ustulati circa ann 1416 nihil da pluribus alii ex diversis orbis terrarum regionibus divinitus ad iustaurandum Christianismum electis martyribus, quis nescit quot et quantae perpetratae fuerint caedes, non paucorum, sed innumerorum fidelium 3 quam immanes contra Albigenses, Valdenses, Lothardos, Lusteranos, Reformatos, sese erroribus et tyrannidi Ecclesiae Romanae opponentes, suscitatae persecutiones editae strages, et camificinae horrendae in praecipuis Europae regnis et provinciis 3 Horret animus cogitare et recensere proscriptiones, exilia, carceres, bella, lanienas, et saevissima tormenta, quibus in fideles Christi servos, et Christianorum myriadas saevitum est, non alia de causa quam quia conscientiam idololatriae erimine polluere detrectabant, et characterem Bestiae, vel admittere nolebant, Vel amplius erre. Vidit hoc

nimium et sonsit, proh dolor linispania, Italia, Gallia, Anglia, Germania,

Belgium, et totus pene orbis Christianus. Clamat adhuc tot innocentium sanguig, quo non urbes modo, sed et eampi toti maduerunt. Sed praestat haec silenti sipario tegere, quam ea reserendo insandum renovare dolorem. Utinam vero haec fuissent tantum, ne nostra aetas, nostrum

hoc seculum tristissima istiusmodi vel Vidisset jam vel vidoro etiamnum exempla. Sed Satan antiquum semper obtinet imo procedente aeculo duplieari videtur ejus rabies, dum tyrannidi suae spatium contrahi videt. Quod si reeensenda essent plurima crudelitatis istius argumenta, quid non dicendum esset de dirissimis, quae quinquaginta abhinc annis, Vel in Rhoetici et alti Telana, anno 1620 vel in mbemia, anno 1645, vel in auibus demontanis, anno 1655, perfidia plusquam Punica, et barbarie plusquam belluina contigerunt, lanienis 3 Et de luctuosissima Ecclesiarum illarum

antiquissimarum dissipatione et clade, quae novissime contigit, non aliam ob causam, quam propter religionem, quia noluerunt puriorem fidem a piis majoribus traditam, et ab ipsis Apostolorum temporibus constanter inter ipsos receptam et ereditam, ejerare, ut se Papali tyrannidi manciparent; quarum miserabiles supersunt reliquiae, piorum mutum amor et charitato dignissimae, partim ex inaccessis montium jugis, et abditis rupium antris elapsae, Velut titiones eae igne erepti, partim ex tetris, quibus a pluribus mensibus injustissimo inclusae tenentur, carceribus, quae brevi liberandae dicuntur, do quibus sine lachrymis, et tenerrimo tantae ipsarum calamitatis sensu cogitari non potest. Quid rursus dici non posset do compluribus aliis erudelissimis persecutionibus, quae in Bohemia, Palatinatu, Hungaria, et alibi passim in Ρrotestantes motae sunt antea, et quae quotidie moventur7 In auia imprimis, ubi in tantum exarsit persecutionis:exquisitae aestus, ad Versus pios Datres, ut nullam quietem sibi dederit lorus Romanus, hostis ipsorum ασπονδοι, donec obtinuerit ultimum Ecclesiarum illarum florentissimarum excidium, per absolutam edicti an tensis Octob. 18, 1685 factam abrogationem, sub cujus fide publiea, tanquam edicti perpetui et irrevocabilis, et Iegis regni fundamentalis, ut appellatur subinde hactenus Pacate quoad libertatem conscientiarum vixerant, Iicet non parum illud jam variis modis quotidie, artibus adversariorum Vaserrimis labefactaretur. Exinde enim, ut abyssus abyssum invocat, factum, ut privilegia omnia Resormatis concessa ablata sint, templa eorum diruta, scholae et Reademiae clausae, pastores in exilium pulsi, Vel in carceres conjecti, greges dominiet dispersi, et hue illuc disjecti, libertas exercitiorum, conscientiarum penitus erepta, et alia id genua in affictissimos fratres deerata et exercita, quae ut nimis in Vulgus nota mittimus, quaeque achrmis potius sanguineis deflenda, quam Verbis sunt exprimenda. Sic scilicet, quos simul et semel dolere non potuit Anticlaristi crudelitas, sensim confi-

146쪽

116 DE NEcESAARIA SECESSIONE DISPUT. V.

eere conatur. Et quod lanienis, bellis, serro et igne, aliisque saevitiae gonoribus, quae corpora et bona tangunt, assequi non potuit, idem ipsum, subtiliore quidem, sed periculosiore ratione aggreditur, non corpora ipsa tantum et bona ac facultates, sed fidem et religionem ipsam, et religionis caput et arcem, Veritatis scilicet thesaurum, et conscientiarum libertatem, rebus quibusvis pretiosissimis longe cariorem impetendo.

... o. XXXI. Possemus ulterius saevam istam tyrannidem

pantea, crudoli confirmare, e netari de propaganaa de et extirpanista. Mereticis congregatione, quae in id unum intenta est, ut quacunque tandem ratione lucem Veritatis in Ecclesia coruscantem extinguat, et fideles Christum profitentes perdat. um ex sanguinolentis consiliis, quae Papa per emissarios suos solet suggerere principibus sibi addictis in eos, qui durissimo ipsius jugo colla nolunt subdere, quorum exempla nimis multa assere possent. Sed sussiciat nunc uinam Inquisitionem Hispanicam memorare, quae omnium clarissime hoc ipsum evincit. Quid enim iniquius et crudelius sacerrimo hoc tribunali, in quo magistratu politico excluso, et cui nihil aliud relinquitur praeter executionem istius camificinae, inquisitores simul actores, testes, et judices esse solent 7 Ubi Vero, si uspiam, τα βαει Satanae occurrunt. Cujus arcana, horribilesque processus inquisitorum, et poenarum ac tormentorum modos, si quis penitius cognoscere cupiat, adeat Reynoldum Gonsalirum Montanum in peculiari tractatu Latino, Emerici Directorium Inquisitorum cum commentariis Francisci Pegnae et Lucemam Inquisitorum, auctore e nardo Comensi, eum notis ejusdem Pegnae, qui sua quicquid huc pertinet exequuntur, et tribunalis istius plusquam Busiride diritatem exponunt. Unde non mirum si omnibus exosum semper suerit, et tot tantaeque excitatae sint turbae, Dein regno Neapolitano, sive in Belgio, sive alibi, quoties de eo erigendo cogitatum, quod non semel observat Thuanus nominatim, lib. iii. ad annum 1543, p. 81. Tunc temporis, ' inquit, jam in Italia multos clam Lucteri doctrinam amplecti rumor erat, sensimque latius serpere malum, quam ut diutius serri deberet, ei non aliter posse occurri dicebat oletanus, quam si ex laudabili Ecclesiae decreto loci regno stabiliretur, quae, quoniam seVe rissime in capita et sortunas hominum prave de religione ritibusque atque institutis Ecclesiae, sentientium inquirit, Inquisitionis nomen sortita est. us horror et odium ingens jam ab illo tempore, quo Ferdinandus, ejectis ex Boetica auris Catholiet titulum adeptus, ut reliquias Judaicae et a-humetanae pestis in Hispania extingueret, illam saevissime in regnis suis

per Dominicanos fratres exercuerat augobat horrorem pervere et praeposter judiciorum forma, quae contra naturalem sequitatem, et omnem legitimum ordinem in jurisdictions illa explicanda observatur, tum etiam immanitas tormentorum, quibus plerumque contra veritatem quicquid delegatis judioibus libebat a miseris et innocentibus reis, ut se cruciatibus eximerent, per vim extorquebatur quo fiebat ut non tam pietatis tuendae causa eam inventam dicerent, cui alia via satis ex antiqua eclesiae disciplina prospectum esset, quam ut, Versis ista ration etiam omnium ortunis, liberisoapitibus periculum crearet,' Rc. Et lib. xxiii. ad annum 1559, narrat, quo pacto Phillippus in Hispaniam veniens a Sectarioriun eastigatione initium secerit. Et cum antea singuli aut plures, ut casus tulerat, ob prRVas do religione opiniones post condemnationem mox ea fici traderentur, in ejus adventum servati passim tota Hispania damnati, et Hispalim ac Pinciam deducti sunt, quibus locis theatrali pompa ad supplicium producerentur ibidemque complurium nomina utriusque sexusrecenset, qui crudelissime ex inquisitorum sententia ultimo supplicio sunt Meti Possunt

147쪽

DISPUT. V. NOSTRA AB ECCLESIA ROMANA. 117

etiam videri apud Burgundum, in histor Belg. lib. ii. leges inquisitionis

Belgis impositae, uti eas Carolus V anno 155 in unum corpus omnes contraxit, et hanc tabulam populo proposuit, ut vel ex hoe uno tyrannidia istius immanitas pateat. Primi articuli, in Resormatorum alioriunque apapistarum capita scripti, sic se habent: Extra theologos ab unive

sitate admissos de Scripturarum sensu sermonem controVersiamque nemo

misceto. Proserendi differendi, concionandi illicita jus non osto. Qui secus saxi perduellis esto, ex die criminis intestabilis esto, alienandi iacultatem ne habeto. oenarum gradus sunto. Poenitentia ducti, si viri, gladio plectuntor Feminae in terram vivae defodiuntor Contumaces igne remantor, bona universorum in fiscum rediguntor ' plura istius generis, quae sine horrore mens pia legere non potest. Quod si plena dete tandae istius praxeos notitia haberi posset, quam non sine causa camifices isti gummo studio occultare conantur, sacile mihi persuadeo neminem fore cui eo ait, non dicam Christianum, sed humanum tantum, qui ad talia portenta horrore totus non percelleretur. Si do Turcia vel riganis ageretur, qui veri Dei cognitione destituuntur, minus mirum esset eos tale quid adversus nos moliri, licet Vix arbitrer apud Turcas et aganos tantae immanitatis exempla occurrere posse. Sed quis unquam credidisset Christia. nos in Christianos ipsos ita saevire, non alia de causa, quam quia Christi veritatem profitentur, nec alias leges, quam quas ipse nobis in Verbo praescripsit, sequi Volunt Siccine ergo Christus dictatoria potestato ministros auos instruxit, qui de vita et fortunis hominum pro libitu statuerent prate- eine ad fidem et religionem voluit eos adduci 3 At Christus fidem quidem

persuaderi vult, sed non imperari, ut doctoribus, non Maeonibus, pastoribus non tortoribus, Verbia non Verberibus, ad id opus sit vult ut ossicacissima veritatis demonstratione, et armi spiritualibus, non eamalibus Icor it et 2 Cor. X. 4 peccatores a fide devii invitentur, flectantur, et suavi quadam ac grata Violentia et πω να-ν ad Christum ducantur. Sed ubi unquam permissum Vel injunctum est, via a Christo, vel ab apostolis, ut ad fidem homines sub capitalibus poenis, et tormentis morte pa gravioribus,

cogerentur Anasso spirant spiritum Christi, agni Dei mitissimi An non potius draconis insomalis genium, qui mendax et homicida fuit ab initio 3 XXXII. Ex quibus omnibus, ne diutius in hoc argumento immoremur,)luce meridiana clarius patet, quod antea demonstrandum suscepimus, Ecclesiam Romanam gravissimo tyrannidia jugo conscientias onerare, quod eum libertate Christiana plane est μυ-αον Unde et sponte fluit sententiae nostrae invicta probatio, nimirum et majores nostro justissimam et summe necessariam habuisse ab ea secedendi causam, et nos nullam rationem habere hodie quocunque demum praetextu, ad eam redeundi et syncretismum cum ea ineundi. Et sane si Deus expresso vetuerat olim, ne Israelitae,

semel ab AEgyptiaca servitute liberati, de reditu in AEgyptum cogitarent,

Deut xvii. 16, Jerem xlii. 15, si semel egressos o captivitate Babyloni- ea noluit iterum ad eam se conferre, sed in perpetuum ab ea sejunctos manere, ne ejus sordibus amplius inficerentur,essa lii. 11, quanto magis necessarium est a Romana tyrannide AEgyptiae et Babylonica longe crudeliori, semel liberatos, de ejus jugo iterum subeundo nunquam in aetemum cogitare, cum hic non corpora tantum, sed corda, non fiumitates, sed conscientiae in servitutem addicantur lFrustra Visese. XXXIII. Atque hinc procliVe est colligero, quid judi

tismum eum candum sit de eorum consilio, qui jam olim de syneretismo Roma hodie ur eum ontificiis ineundo cogitarant, et de illis qui nune η' etiam idεm saxum volvere dicuntur, et eum in finem emis-

148쪽

118 DE NEOEssARIA ECEssIONE DISPUT. v. sarios huc et illuc missitare, qui per varias regni proVincias circumcursent, Verbi ministros privatim conveniant, humaniter compellent, et multa polliceantur quae ad controversias aut minuendas, aut daremendas, aut amice leniendas, prodesse possent, modo ipsi tam salutari consilio aurem praebere et subscribere non recusent. Imo eo usque progredi seruntur, ut summa capita operis Henotici, quod moliuntur, variis articidia expressa exhibeant, quibus errorum Variorum et superstitionum reformatio Videtur promitti, quales sunt V. g. Imaginum e templis ablatio communionis sub utraque specie restitutio cliturgiae resormatio, et in linguam vernaculam Versio; maximae caenobiorum partis suppressio, et ad trigesimum usque aetatis annum Votorum monasticorum dilatio indulgentiarum moderatio, aliorumque rituum et Meremoniarum minus necessariarum mutatio. ' Et alia non pauca id genus, quas in coetu generali doctissimorum utriusque communionis theologorum debeant approbari, et consessione generali, quae capita fidei, de quibus consensus est inter partes, omissis iis in quibus dissensus, contineat, exprimi. Quae quidem magna cum ostentatione possunt obtendi. Sed, ut facile conjicere licet, incassum, ut neutri dissidentium parti placitura sint haec molimina. Non adversariis, quia plus justo ex illorum monte nobis conceditur. Non nostris, quia non satis. Illi querentur Ecclesiam suam insallibilem erroris argui. Isti vero non serent praecipuos et capitales errores semper retineri. Ita non potest non irritus esse omnis iste conatus. Sed si quis penitius ad rei veritatem attendat, non obscure deprehendet haec omnia non ali fine tentari, quam ad laqueos conscientiis nectendos, et simpliciores, sub eximio pacis, sed subdolae et i idiosae, nomine illis imponendo, in servitutis pristinae jugum reducendos. Dum enim Roma primatum et tyrannidem suam retinebit, quae dominari vult et non corrigi, quis locus potest esse syncretiam, Unde non mirum si Ecclesiae Re- formatae adeo ab eo consilio, quod Samaritanismum et religionum farraginem potius quam eram et sinceram νωσιν inducit, alienas semper se praebuerint, utut elum bonae, et quae Deo grata esset, paeis prae se serentes, molitiones illas repudiaverint; et si quis esset inter evangelii ministros, qui illis vel palam vel claneulum saveret, exauctorationem severissime intinterminatae.

XXXIV. Non sane quod pacem toto pectore non exosculemur, Verum pacem eram et solidam quaerimus, quae indissolubili cum veritate conjuncta sit vinculo, quando tam arcte duae istae Patris luminum, qui et prima Veritas est, et summa haritas, filiae sunt connexae, ut neutram habere possit, qui alterutram negligit, et utramque perdat, qui utramVis non e vat. Nec alia de causa divinus vates gratiam et veritatem sibi mutuo occurrentes, justitiam et pacem sese invicem osculantes proponit, sal. lxxxv. 10 et Zacharias Veritatem et pacem amare jubet c. iii 16, et Paulus,

Eph. iV. 15, Οὐηδε ιν εν ἀγαπη tam sollicite commendat, quam ut utriusque sanctum et constans connubium doceant, ut nec Veritatem sine pace, nec pacem sine Veritate sectemur. Hactenus sano pax modis omnibus quaeratur a nobis et optetur, et si quia alienum se ab ea ostendit, nunquam Vel

Dei pacis filius, vel Christi minoipis pacis fiater et membrum haberi poterit. Verum si pacem obtinere non possumus sine veritatis dispendio, qua nihil prius, nihil antiquius nobis eas debet, ad cujus defensionem

majores nostri tot sunt labores passi, tot aerumnas sustinuerunt, totque martyria subue promptissime non recusarunt qui injustissimae pacis δῶρονώω a non Versetur, et pacem intemam et aetemam cum Deo, exteras et

temporali cum hominibus, qualiscunque demum sit utilitatis et commodi, non praeserat lubens Z qmo si totus mundus lucrandus esset, exitialis ista

149쪽

DISPUT. V. NOSTRA AB ECCLEMA ROMANA. 119

mixtura nunquam esset facienda. Hiero ad Theoph Volumus et nos pacem, et non solum Volumus, sed rogamus; sed pacem Christi, pacem veram, pacem sine inimicitiis, pacem in qua non sit bellum involutum, pacem, quae non ut adVersarios subjiciat, sed ut amicos jungat. Quid dominationem pacem Vocamus, et non reddimus unicuique rei vocabulum suum γ' Alias eum Miangen censemus melius esse laudabile bellum pace, quae

nos a Deo separati'

Vanita, eon,iiii XXXV ΙΙ ne autem et non aliam urgeri pacem Hyp-Honotiei demoti sae caecior est, qui non Videt. Primo, quia qui hoc opus atmtur aggredi dicuntur, se eo ingerunt non vocati, nullaque ad

id suseipiendum facultate a partibus dissidentibus donati, praesertim ab

iis, sine quorum nutu et consensu quaecunque Vel offerunt vel omittunt i rita esse necesse est. Quid enim proderit magno molimine syncretismum

umero, et pacem offerre, insciis Vel invitis illis, quorum praecipue hie res agitur, nisi Pontifex, quem Ecclesiae suae caput esse Volunt, bulla aliqua vel diplomate hoc quicquid est negotii calculo suo approbet 3 Ostendant Vero nunquid ripa consensum huic operi praebeat, vel ut Patriarcha fiat in

regno, qui a sol rege pendeat, Vel ut caetera quae promittuntur reipsa impleantur. Cum vero nihil tale hactenus secerit, nec unquam sit iacturus, quis non udieet dolum malum et fraudem hic subesse, ut, si quod intendunt assequi non possint, quaecunque molientur aut gerent, semper improbari possint ab ea potestate cui sunt obnoxii praeeundo, si sincere et bono animo seriintur, cur non aperte et via regia incedunt, sed clanculum et per cuniculos rem gerunt 3 Cur privatim pastores conveniunt, et nonnullos, aliis insciis, compellant Cur subscriptionem ab illis exigunt, et silentii arcanum tam sollicite commendant, ne res ad AInedriorum cognitionem statim veniat 3 Cur praecipue magnis pollicitationibus eos, quos alloquuntur, permo-

Vere conantur, imo horresco reserens, pecunia etiam, ut serunt, oblata, si quae occurrerent Venales animae, quae pessimis hisce artibus ad bonae caussa

proditionem allici possent 7 Iseo sane nimia demonstrant, anguem hic in herba latere, et mysterium aliquod subesse ; sed mysterium inquitatis, ut saeilius blando, sed fallaci pacis nomine, incautos inescare posAint. XXXVI. Hoc vero clarius adhuc colligitur ex Apociosis, quas offerre dicuntur, Variorum errorum et tuum superstitiosorum reformationis promissionibus. am si vera sunt quae reseruntur, quis non miretur eos, qui antea omnem Ecclesiae reformationem toties a principibus expetitam semper aversati sunt, et quidem eo rerum statu, illisque temporibus, quae illam suadere poterant, nunc, dum impotentius in nos et oeo et scripto debacchantur, dum odium ipsorum quotidie magis exardescit, dum omnia ex voto illis succedere ridentur, de corrigendis tamen erroribus suis cogitare, et praetenas ἀνα-ρο- dogma, quod tanto molimine alias propugnarunt, hac ratione eversum ire 3 Quis vero non videt, promissiones istiusmodi inanes esse et ludicras, quae bona Verba prae se serre videntur, sed Verba tantum, simplicioribus irretiendis apta, quae ad effectum perduci et reipsa impleri nunquam poterunt 3 am praeterquam quod, qui talia pollicentur, Praestare non possunt quod promittunt, nulla auctoritate ad id instructi; licet sincere agerent, qui potest certitudini locus esse apud eos, qui teterrimum istud dogma tuentur, et tam saepe in praxim deduxerunt, promissam horreticis dem non esse servandam ' Nonne si quid promissum esset, et datum, posset ad Pontificis libitum prima oblata occasione rescindi Quomodo oravis olim fuerat concessum, ut sacra sua non Latine, sed clavonice peragerent, sed ademptum postea apse arbitrio, teste Beliamino,

lib. i. do Verbo Dei cap. 16, et Ohomis indulta suerat a Concilio Basi-

150쪽

liensi ommunio sub utraque specie, unde dicti uero a fini sed hoc etiam ipsis postea negatum. Quod si velint nobis persuadere, o bona fide, et non malo animo hoc polliceri, manum ergo operi admoveant. Praedictos errores resormare incipiant; tollant e templis imagines et earum cultum, quod sane maximum paci obstaculum semper attulit; reddant communionem sub utraque specie a Christo institutam, o toties a principibus et populis expetitam ; emaculam linguam in sacris adhibeant, ne populus serviat Deo ignoto cum Atheniensibus, sed adoret quod cognoscit, oh. v. 22. Infamem indulgentiarum nundinationem, et

rerum sacrarum Venalitatem, quae Simonem Μagum auctorem habet, non Simonem ritrum, tollant Vota monastica abrogent sacramenta reducant ad antiquum numerum usum et modum, prout a Christo liquet instituta suisse, et ab Apostolis celebrata. Vigilias, jejunia, peregrinationes, et alios id genus errores complures, et ritus Voluntarios, non ludicros modo et pueriles, sed impios et idololatricos, corrigant. Tunc aequius judicium de toto hoc consilio ferri poterit. Sed dum nihil minus quam haec in animo

habere Romam palam est, dum contra superstitio quotidie augetur, et errores Veteres magis magisque confirmantur, quis, nisi qui sponte voluerit seipsum decipere, non adducitur ad credendum, inanes esse et salsas tales omnes promissiones, quae speciose quidem obtruduntur ad illaqueandos infirmos, sed quae irritae semper futurae sunt, ut fuerunt hactenus aliae omnes, quae in simili negotio dari potuerunt γXXXVII. Verum demus etiam praestari quod promittitur. An propterea consecta res erit, et Resormati poterunt vel debebunt aurem praebere consiliis istis Henoticis 3 Nihil minusa quippe si accurate rem putamus, Videbimus quidem nonnulla emolliri, et in speciem corrigi, sed minutiora et levioris momenti, quae ad ritus extemos et regimen potissimum pertinent; sed nihil remitti tamen de praecipuis et capitalibus erroribus, nihil de auctoritatis Pontificiae sundamentis, quae, ut jugiam secessioni causam

ab initio praebuerunt, ita rebus semper si stantibus ab meretismi ἄγυναιμαν evincunt. Quid enim juvabit communionem sub utraque specie obtinere, sacra emacula lingua peragere, imagines e templis tollere, et alia id genus mutari Vel incrustari, si retinetur semper trans stantiationis figmentum idolum missaticum, meritum operum, satisfactionum humanarum necessitas, purgatorii doctrina, traditio αγραφος, cultus et Veneratio Sanctorum, tyrannicus Pontificis primatus, et caetera istiusmodi, quae Sal Va eo scientia, nunquam Vel recipi vel observari a nobis poterunt Haec sane talia sunt, ut etiam singula secedendi necessitatem nobis imponerent, quanto magis dum omnia huc agmine iacto concurrunt 3 De veritate Dei non est transigendum eam non habet, qui totam non habet. Ut Christus non μεμου σται, 1 Cor. i. 13, ita nec Veritas ejus pura debet esse, et integra, nee contrarii mixturam serre potest, unde frustra sunt qui eam cum

mendacio componere satagunt.

XXXVIII. Ut ergo rem in pauca contrahamus, dicimus eram et salutarem unionem Christianorum rem esse quidem optimam, quae' singulis optari debeat, sed quae tamen rebus sic stantibus, sit impossibilis, et a nemine vere pio et cordato sperari possit. Nam nec Romana Ecclesia parem admittit, nec Resormatae possunt agnoscere superiorem. Illa leges dare ut domina et non accipere ut soror et socia esset, et se gravari PutR nisi dominetur, και, μη τυραννει παρα-ν βρισε Metiri istae ero jugum illius ferre noe volunt nec debent. Fateor sane nunquam Reem repudiandam esse, si aequis conditionibus floratur, et sine pietatis et Veritatis dispendio; sin vero nihil aliud quaeritur, quam ut ad eadem Vincula, serVi-

SEARCH

MENU NAVIGATION