De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

171쪽

DIAPUT VI. NOSTRA AB ECCLESIA ROMANA. 139ritus Sanctus ulterius, cap. XVisi exequitur, et clarius, tum de excidio Babylonis, non inchoato tantum, sed consummato Vaticinatur, Ver 2, 3, tum de necossaria fidelium a Babylone secessione. Ideo non tantum denuntiat poenas Bestiae cultoribus, quod fecerat cap. xiv. sed hortatur insuper pios omnes in ea degentes in secessionem, ne, contaminati illius peccatis, poenis ejus inVMVantur, et ruina opprimantur, Ver. 4, 6. Hoc Vero eodem evangelii praeconio impletum esse, ita per se patet, ut magna probatione non sit opus. Quis enim ignorat eximios illos Dei servos in id praeeipuo incubuisse, ut fideles a Babylone ad Hierosolymam, a Papa ad Chri tum ab errore et superstitione ad Veritatem et purum Dei cultum doducerent 7 Nec eo tempore tantum Vox ista audita est, sed exinde continuo in orbe Christiano sonuit, et etiamnum hodie resonat, et ad fideles Babylone adhue latentes dirigitur, ut de salute sua etiam solliciti, mature se Babylonis jugo et exitio subducant, ne peccatorum ejus Participes sint etiam

Pinnarum socii.

XXVI. Haec quippe rati mandati gemina proponitur, ne participes Hecatorum ejus, eae plagis accipiatis. Fateor vel solam Babylonis mentionem, secessionis istius necessitatem satis inducere, eum impossibile sit civem esse simul Hierosolymae et Babylonis. Sed ut sortius adhuc mandat istius justitia cognoscatur, duplici hac ratione sulcire eam voluit Spiritus Sanctus, qua justior et gravior nulla dari potuit. Cum enim summo quisque salutis et felicitatis ducatur desiderio, ea vero sit alienissima, imo plano

ασο-απε eum duobus maximis, quae hic notantur, malis ciapo scilicet et poena quis non Videt ineluctabilem illis omnibus, qui salutis suae sunt studiosi, imponi necessitatem eam deserendi societatem, quae talium peccatorum ot poenarum consortio eos inVolVit 3 Atque o magis, quod ut peceat ista non levia sunt et minuta, quae cum fide et salute possunt utcun-oue subsistere, sed gravia et teterrima, quae fidem Christi, et puriorem Dei cultum penitus corrumpunt, ita poenae, quae illa manent, non castigatoriae sunt et medicinales, a quibus felix datur exitus, quales in fideles saepe cadunt, sed ultrices et horrendae, quae ultimum sontibus exitium sunt allaturae, quas nemo salutis suae cupidus fugere non tenetur. XXVII. Atque ea potissimum ratione moti suerunt superiori seculo majores nostri, quum Babylonem generose reliquerunt, ut Hierosolymam corruptam restaurarent, et Resormationis operi manum admoverent. Quid enim aliud eos permoVere potuit, ut, relicta patria, parentibus, amicis, bonis, et rebus quibusque carissimis, quibus fruebantur, et frui poterant dulcissime, si Babylone mansissent de mutandis sedibus cogitarent, et deripatu deserendo, et exilio evangelii sequendo consilium inirent; quod indignationem principum, concivium odium, totius pene mundi surorem in ipsos concitabat, et non modo bonorum jacturae, sed et millo aerumnia et crucibus, adeoque propriae vitae periculo eos exponebat Quid, inquam, eo adeo potenter incere potuit, nisi conscientias ipsius vox, et divini mandati justitia, salutisque, quae rebus omnibus pretiosissimis, imo et vita hac temporali carior iis omnibus debet ossa, desiderium 3 Nam si ullum dari potuisse credidissent pacis vel conciliationis cum Babylone medium, nae insani et mento capti fuissent, si illud molestas, et instigatas secessioni non praetulissent, ut superiorum saVorem, aequalium amorem, et dulcissima quaeque, quibus antea gaudebant, bona retinere possent. Verum, quia se talia possidere non posse, salva conscientia et Christi fide, persuasissimum habebant, maluerunt cum Paulo omnium jacturam Acere ut Cliriatum lucrarentur, et suorum odio et surori se exponere, ut amorem

Christi illibatum sibi semarent.

172쪽

XXVIII. Porro quae ratio secessionis necessitatem illi imposuit, eadem rebus semper sic stantibus, syncretismi δον - evincit. Nam si exire jubetur Dei populus ex Babylone, quo tandem pacto, Vel in ea adhuc manere, Vel ad eam redire, et quocunque demum praeteXtu cum ea συν nemιγν possemus, nisi coelesti Voci rebelles, et in propriam salutem injurii Quicquid enim praetexatur, ad exitialem illam ἐνώειν faciendam, quicquid dicatur ad errores incrustandos, tegendamque ejus turpitudinem, Babylon semper est, cum qua sacrum commercium nullum nobis intercedere potest, nisi cum ea perire Volumus. Quod si Lothus Sodomis non modo extro jubetur promptissime, ne detestandae urbis involveretur excidio, sed et prohibetur retrorsum ad eam respicere semel egressus, Gen. xix. 14, 17, quod cum uxor ejus detrectasset, crimen gravissima poena luit, in salis statuam conversas si nefas erat Israelitas, ex AEgypto semel liberatos, iterum eo redire, Vel peponum, et separum, similiumque ejus deliciarum desiderio capi, quod male cessit Israelitis murmurantibus Num. xi. 3, et xiv. 3, 4 Deut. Vii. 16, si Judaei, ex captivitate Babylonica roduces, sub pristinae servitutis jugum redire sine crimine non potuerunt,

quanto gravior poena eo manere cen8enda est, qui SuaVissimae, qua fruuntur, libertatis obliti, Vellent serreum, quo antea tantum non opprimebantur, tyrannidi jugum sponte subire, et exitialem Babylonis amicitiam, salutaris cum Christo communionis dispendio, quaerere Nam praeterquam quod Samaritanismus ille, seu religionum mixtura Deo semper fuit summe exosa, qui consortis impatiens, nec parem nec superiorem in cultu serre potest, ut toties hoc illis exprobrat, qui claudicare volebant in utrumque latus, et dominum colendo, diis etiam suis servire 1 Reg. xviii. 21 et 2 Reg. xvii. 33. Ut vetuerat agrum conseri diversis seminibus, et Vestem contextam ex lana et lino gerere, Levit. ix. 19, eo ipso mixtiones omnes in cultu divino adulterina esse symbolice innuens. Et Paulus poriculosam illam συνκ vim non semel damnat, 1 Cor. X. 21 et 2 Cor. i. 14, 15, 16,1 im. i. 5 Heb. xiii. 9, 2 oh. 10. Accedit etiam salutis nostrae

ratio. Nam quicunque sic ἀμφοmeκ M, eVera os meκ - qui utramque religionem sociare pertendit, neutram habet. Nec bene conveniunt, Vel in una aede morantur, arca Dei cum Dagone, Veritas cum mendacio,

Christus cum Belial, et templum Dei tum idolis. Unde magnam olim laudem consecuti sunt Athanasius et Hilarius, qui dum totus orbis ingemiscebat, et Λrianum se esse mirabatur, secessionem et exilia, sancto et vere generoso consilio, huic pestiserae unioni, et maledictae concordis alacres praetulerunt. XXIX. Ita demonstrata socessionis nostrae necessitate a mno mandato, mum superest, ut pauci respondeamus nonnullis, quae afferri adhuc possunt, ad Vim argumenti nostri infringendam, exceptionibus. Prima petitur ex rigoris loquendi sermone, ex quo nihil certi posse colligi contendit Perronius, tum quia subobscurus esse Solet, tum quod ex canone recepto, Theologia allegorica non sit argumentativa. Secundo, lies daretur, inquiunt, Ecclesiam corruptam suisse, non propterea ab ea recedondum suisse suisse corrigendam, sed non fuisse deserendam, ne unitas ejus laceraretur. Tertio, si quae secessio po8tulabatur, non statim suisse positivam, et extemam, quae jus tribueret noVas Ecclesias novumque ministerium erigendi, quod sine peculiari Vocatione nemo aggredi debet; sed suffecisse negativam, et internam. Quarto, patres anto esOrmationem Babylone manente potuisse servari, et reipsa erVato eSSe X nostr gententia sic et nos eorum exemplo posse servari, etsi Babylone

maneamus.

173쪽

DISPUTAVI. NOSTRA AB ECCLEsI ROMANA. 141

XXX. Facile tamen ad omnia respondetur. Ad 1 resp. distinguendam esse interpretationem allegoriae, quae non potest aliunde confirmari, nec alia ratione nititur, quam mero arbitrio interpretis, ab ea quae partim ex Scriptura aperte confirmatur, partim ex ipso eventu intelligitur Fateor prioris allegoriae sermonem esse subobscurum, et hoc sensu Vere dici, theologiam allegoricam non esse argumentativam. Sed quoad posteriorem aliter se res habet alias Apostolus, qui toties ex allegoria argumentatur, non solide ratiocinatus suisset, nec Joannes, Apoc. i. 3, beatos diceret, qui legunt et audiunt, quae in hac prophetia proponuntur, quae maxima ex parte allegorica sunt. Jam mandatum exeundi Babylone ita est allegoricum, ut ex ipsa Scriptura luculenter confirmetur, et ex ipso eventu clarissime comprobetur, ut ante risum.

XXXI. Ada resp. hoc non tam contra nos, quam contra Spiritum Sanctum dici, qui expresse jubet exire Fateor, si Babylon sanari potuisset et Voluisset, non suisse deserendam, sed eorrigendam. Sed quia curavimus Babylonem, et noluit ipsa curari, imo non modo medicum recusavit, sed in medicos suos insurrexit, et serro et flamma eos persecuta est, quid supererat, quam ut eam tanquam insanabilem et desperatam relinqueremus, et saluti saltem nostrae prospiceremus 3 ut hic Vere impletum sit, quod Olim de veteri Babylono Jeremias dixerat, er li. Curavimus Babylonem, et noluit amari eam deserite, et reVertatur unusquisque in terram suam judicium enim ejus ad coelos usque pervenit.' Eum autem statum suisse Romae, eam pervicaciam et obstinationem adversus piorum monita, et Vota, qui Reformationem petebant, nemo est qui neg-ciat ut non tam fugere illam debuerimus, quam ab ipsa iugati suerimus, non tantum anathematum fulminibus, sed etiam sedibus et lanienis, ut ostensum fuit, Disput. I. Thea. 26, 27, 28, ubi plura de hoc argumento.

Frustra regeritur, non deserendam esse celesiam, aerea quam nulla ratarius, vel unitatem ejus lacerandam. Nam aliud est Ecclestam veram deserere, extra quam non est salus, aliud Ecclesiam Romanam, quae hoc

nomine indignam se praestitit aliud sanctam unitatem corporis Christi, quae Veritate nititur, lacerare, quod impium, aliud unionis salsae, quae in errore fundatur, Vinculum abrumpere, ut veritatem et pacem Christi retineamus, quod summe laudandum. XXXII. Ad 3 resp. gratis supponi secessionem tantum internam et negat am requiri, cum extem etiam et positiva hic praescribatur. 1. Quia Israelitae non tantum corde exire debuerunt Babylone, sed etiam exterae et positivo Hierosolymam repetendo, et altare Dei et templum instaurando. 2. Quia Deus non tantum cultum internum, sed et externum postulat, 1 Cor. i. 20. 3. Quia secessio non imperatur mi Vel alteri, sed toti populo, id est, coetui fidelium, qui non potest carere cultu Xtem et publico, alias sequeretur Vel cultum extemum et publicum non esse na- cessarium, Vel cestu idololatrico saltem exterae licere participare, quod utrumque vel cogitare impium. Nec hic opponi debet desectus legitimae Vocationis, nam praeterquam quod Vocatio ordinaria plerisque non de-suit, alia est ratio Ecclesi constituti et stantis, alia restituendos et corruptos. In illa lateor, ministerium neminem suscipere debere, qui non sit ex ordine recepto vocatus, sed in ista res aliter se habet, multa enim, quae alias non licerent in ordine constituto, rebus perturbatis, et in casu necessitatis, quae non habet legem, acile permittuntur. Quod eo justius hic potest locum habere, quod radix auctoritatis, qua Vocatio pastorum nititur, non est penes rectores Ecclesiae, sed penes ipsam Ecelesiam quae proinde ipsa sibi in tali casu potest suos pastores instituere, si aliter

174쪽

fieri nequit, potius quam ut sinat oves Christi palantes sine pastoribus et pabulo interire. XXXIII. Ad quartam de patribus ante Reformationem, resp. 1. Legibus, non exemplis Vivendum esse nec tam nos esse debere sollicitos doeo, quod ante nos praestitum est, quam de eo quod praestari reipsa dobuit. Itaque si patres peccassent, Vel humani quid essent passi, Babylone manendo, non statim eos sequi teneremur, si clarius de Voluntate Dei nobis jam constet. 2. Alia suit patrum conditio, alia nostra, ut aliud est captivitatis, aliud Meristis tempus Babylone sine crimine manserunt uiaei, nondum soluta captivitate, at gravi reatu se obstrinxerunt ii, qui sese ha- tribus non adjunxerunt, cum Deus eos ab hac servitute Vocavit. Dum captivitatis durabat tempus, licuit esse captivum, sed postquam Deus libertatem coelesti voce promulgavit, non apthma sed servis est qui, nore statuit. Nec licet moram nectere, Angelo praeeunte, et sonante tuba, nisi misere perire malumus, quam mature imminenti exitio nos subducere. Ρotuerunt ergo patres, quos sibi Deus Babylone servabat, secedentes a superstitione, non secedere tamen a superstitiosis, quia nondum videbatur captivitas soluta. Necdum Dominus exeundi rationem ipsis patefecerat, Vel locum quo se reciperent praeparaverat. Sed ex quo novissimis hiseo temporibus Dominus evangelii sui signum extulit, et alta Voce proclamari jussit, Exite Balylone, popiae mi ex quo iam antea clausam aperuit, et complanavit, ad signum hoc non accurrere, huic invitationi non obtemperare, Babylone Hierosolymam non ascendere, rebellio est in Deum, et manifestus gratiae Divinae contemptus qui non invitos, sed cum voluptate Babylono agere se testantur, qui inde non discedunt, et non amplius captivi sunt, sed mancipia Babylonis, qui communionem cum ea

colunt.

XXXIV. . In eo etiam differt conditio nostra a conditione majorum, quod antea, licet graves essent errores, et abusus, Vel nondum erant capitales, et mortiferi, vel nondum in leges abierant, et sub anathematis poena erant sanciti, ita ut cogerentur quotquot ibidem manebant eos profiteri poterant ergo per secessionem negativam immunes se ab illis praestare, et in pabulo quod illis proponebatur, venenum a salutari cibo

secemere. Sed ex quo errores fuerunt in μη, non modo graVos, sed

lethales, contagiosi et immedie sies; ex quo in leges abierunt, et sub anathematis poena sunt sanciti, quod factum sui potissimum in Conventu Tridentinos quis, salva conscientia, post cognitam Varitatem, ibi haerere posset, cum nemo sine idololatriae erimine sacris ejus interesse queat p4. Licet non dubitemus, quotquot ex populo Dei Babylone manserunt ante Resormationem, servatos esse per Dei misericordiam, non aequitur tamen propterea nobis liberum esse et integrum, hodie in tanta evangelii luco, ubi datur facilis et publica Deum pure colendi ratio, ibidem morari, quia non tentandus est Deus, vel spomenda quam nobis offert gratia. Quamvis ergo nonnulli servari potuerint in illa communione, et reipsa servati sint, sod aegre et veluti per miraculum, in tanta et tam graVium errorum multitudine perperam indo colligitur ibidem pios posse et debere sempermanere sine salutis periculo, et non quaerendam esse aliam communionem

puriorem, in qua non modo salus obtineri aliquando possit in certis casibus, sed ubi via salutis deris sit et insallibilis, modo fidei puritati vitae sanetitas respondeat. Si quamvis illi, qui in aere contagioso et urbe, in qua pestis grassatur, manent, quia nulla illis ad secendendum via patet, possunt tamen a contagio praeservari non ideo sequitur omnibus, etiam iis, quibus exire inde licet, ibidem manendum, imo temeritatis et insaniae, addo otiam

175쪽

propriae mortis reus esset, qui hoc tentaret, quia se praesentissimo salutis periculo sponte exponeret. Ita dum nullus alius locus majoribus nostris sese offerebat praeter Ecclesiam Romanam Varii modis cormptam, nec ulla patebat ad exeundum via, potuerunt ibidem tantisper manere, donec porta ipsis ad secedendum aperiretur. Sed postquam Deus occasionem praebuit, sese liberandi ab erroribus capitalibus et crassissima idololatria, quibus coelum Ecclesiae Christianae infectum erat, et colesiam puriorem, in qua salubriore licet nobis aere mi, inveniendi, magno crimino obstringeremur, et indigni essemus tam oximi Dei gratia, si illuc quanto ocius nos non reciperemus et pestem alibi grassantem fugeremus, salutique nostrae non temporali, sed aeteras consuleremus. Nec tolerantia Dei in certo tempore potest et debet esse regula tolerantiae ejus in omnibus aliis.

XXXV. Si jam quaeritur, quid porro judicandum sit de illis, qui in

Ecclesia Romana manent 2 resp. nostrum non esse judicare de personis, sed tantum de fide. Neocli sumus, qui limites ponere Velimus misericordiae et potentis Dei, cujus manus nunquam est abbreviata, ut non possit per vias mirabile et viri ινι--- ab errore suos liberare, et serVare quotiescunque voluerit ι - - - Duo tantum ut indubitata firmiter teneri volumus. Primo, neminem, citra grande Vulnus conscientis et salutis periculum, posse, cognita semel Veritate, vel in ripatu manere, vel ad illum deficere, quia fieri hoc non potest sine gravissimis peccatis, quae cum Salutem mi ἀσυ τατα, puta, dissimulatione veritatis, simulatione mendacii, participatione errorum et sordium Ecclesios Romanos, Christi is satione, tentatione patientice Dei, rebellione aperta adversus us mandatum, et scandala in morum, aliisque id genus, quae iram Dei in homines arcessunt. Secundo, neminem Armaliter Pontificium, id est, qui Papatus errores et cultum profitetur, et retinet, et in eo statu moritur, esse in via salutis, quia ex regula Spiritus Sancti, Idololatrae non possunt haeredare regnum Dei, V 1 Cor. i. s. 'Τimidorum pars est in stagno ignis et sulphuris, quae mors est secunda,''Apoc. xl. 2. Et quiaquis characterem bestiae sumit, bibere debet ex vino irae Dei, apoc. xiv s,10. Non placet, sateor, hic sermo multis, quibus pax civi Roma longe rebus suis conducibilior Videretur, sed nostrum non est pacem promittere, ubi Dous maledictionem interminatur, Vel spem salutis conciliare, quum ipse eam praescindit. Si cui ergo cara est sua salus, nihil antiquius habere debet, quam Deum vocantem sine mora sequi. Non hic cum came et sanguine conserendum, cui nunquam hora videbitur commoda exeundi, et templum aedificandi, cum Judaeis prosanis, Aggae i. 2. Sed Deus solus audiendus, ut omnibus superatis obstaculis, amorem salutis affectibus quibusque mundanis, pacem Dei paci hominum, et mandatum ejus quibusvis mundi promissioni

eth. i. s. ' bus et illiciis generose anteponamus Alias, Muisquis

patrem, matrem, filios, et filias uxorem supra me, ' inquit Christus, dilexerit,'' imo qui non eo usque processerit ut odio etiam habeat, id est, prompte propter me relinquat, non est me dignus. 'M. ih HY. S. Ad donis Quisquis reliquerit domos aut fratres, aut

sorores, aut patrem, aut matrem, aut liberos, ut agros, causa nominis ejus, centuplum accipiet, et Vitam aeteream possidebit.'

AMEN.

179쪽

ResponderitemAM WERDMYLER Tigurino. I. Licet Ecclesiam in torris militantam varii semper exercuerint hostes, quibus innumera passa est mala alii aperti et detecti, pro hostibus Christiani nominis palam se gerentes, alii tecti et dissimulati, Christum

sub ipsius nomine oppugnantes; nullum tamen Satan α νονγο ille silutis nostrae adVersarius, pestilentiorem et diriorem unquam ipso Antichristo ex-ziisVit, qui, caeterorum artes et fraudos conjungendo, Christi doctrinam et regnum oppugnare, et insam apostasia ab ipso deficere debuit. Hine fit, ut ex omnibus, quae inter nos et Pontificio agitantur controversiis, nulla majoris momenti ad seeessionis nostrae justitiam et necessitatem compendiosissima Via confirmandam, occurrat, ea, quae de Antichristo agit. Cum Enim certo certius sit, Christo e diametro ipsum opponi, nec ullam cum eo Commimionem dari posse; si semel constiterit, Pontificem, qui catholicae obtruditur Ecclesiae, ut omnium controversiarum judex, conciliorum Praeses, regnorum dispensator, Ecclesiae sponsus, et Christi Vicarius, esse Antichristum illum magnum, quem delinea Scriptura, promptum erit cuilibet colligere, necessario ab eo ejusque societate secedendum nobis suisse, nullumque deinceps dari posse cum eo syncretismum. II. Hoc est autem, quod probare nunc suscipimus, et quod quintae et ultimae demonstrationis locum obtinebit, in eo, quod Vergamu8, argumento.

Et eo diligentius hoc nobis est exequendum, quo majori studio et conatu adversarii ten ras hic nobis ossundere, et Antichristum alienis coloribus depingere satagunt, ut longissimo abeant a Papae sui vultu. ino falsi characteres sunt affeti Antichristo, quibus Christiani in errorem inducantur, ulmessis salsas notas Judaei apponunt, ut a salutari Christi cognitione nos abducant. Verum si penitus rem attendimus, nihil sacilius est, qu- caliginem, quae hic obducitur, excutere, et ex Verbi divini luce hoc iniquitatis mysterium propalare. Quod ut commodius fiat, duo nobis prae- strenda esse cenasimvsa ut primo in thesi, Qualis debuerit esse Antichristus quem quaerimus, probemus secundo, Quis ille sit in hypothesi intentovεIut digito demonstremus. Prius characteres et notas genuinas Antichristi oculis subjiciet. Posterius earum applicationem docebit, et in quo subjecto deprehendantur. Illud ex Scriptura petendum erit hoc vero

ex eventu et experientia. Quotuplicitor sm III. Antequam Vero ad rem ipsam accedamus, duo εmntur Vox An nomine praemittenda sunt. Primo Antichristi Vocem motio i do ommuniter sumi pro quovis Christi adversario, qui

180쪽

quacunque ratione Christo se opponit, Vel quoad unum doctrinae caput, vel quoad plura; et in Scripturae usu non tam quemlibet Christi hostem, quam larvatum et domesticum designare, quo sensu Joannes testatur suo tempore plures jam suisse Antichristos 1 Joh. i. 18, hoc nomine haereseos illos indigitando, qui vel divinitatem Christi, vel illius ineamationem negabant. Modo singulariter et ταωιι, ibidem pro insigni quodam

Christi advorsario, cui κατ οπην hoc debetur nomen, et in quem characteres Varii concurrunt, qui sparsim tantum reperiuntur in aliis. Et hoc sensu de eo nune disputamus. Secundo Antichristi nomenclationem duo dicere : 1. Hostem et Emulum Christi; 2. Mus Visarium. Utrumque enim is propositionis re importat, quae in compositione nunc pro nunc eontra significat. Μodo ricem, et substitutionem, ut ἀνθυπατος, procomul, qui Vicem consulis gerit; ἀντιδω--, apud Lucianum, conViva quasi Vicarius, alterius nempe locum supplens, qui invitatus non Venit; ἄκτὼ φκ, qui est Vieo fratris αντο φακ, qui Vice alterius mori cupit, et similia. odoo positionem et contrarietatem, ut ἀπικειμενος, - - αωπαλκ, c.

Utraque significatio hic locum habere debet. In eo enim Antichristus se prodit magnum Christi adversarium, quatenus se aequat Christo ut aemulum et se locum Christi tenero in terris profitetur, ut Christi vicarium. Nos alia de causa Satan pro Christi vicario eum obtrudit, quam ut facilius sub illo schemate et histrionia Christum oppugnet. Ita prior vicariatus expositio est laudamentum posterioris, et posterior oppositionis, prioris finis

et scopus.

IV. Hujus Antichristi, proprie et amνομιστα- sic dicti, adventum jam olim a Spiritu Sancto prophetice Ecclesiae praedictum esse, utrique agnoscimus, idque tum a Paulo iura ad Thega. i. tum a Joanne in Apoc. xiii. xvii. xviii. sub specie modo Meretricis, modo Bestire, imo et ab ipso Danielo jam sub Veteri Testamento, sed sub typo Antiochi piphanis, cujus in Ecclesiam Judaicam tyrannidi, Antichristi grassatio in Ecclesiam Christianam respondero debebat. Sed in eo dissensus est maximus, quod advorsarii, Pontificem suum Antichristum a viri Dei designatum et descriptum dici posse, praefracte negent. Nos vero in nullum alium ejus notas aptiua competere constanter statuamus. Quod dum asserimus, non putandum hoc a nobis fieri ullo maledicondi studio, prout qui illius partes aequuntur, haereticos nos aetemum damnatos quotidie criminantur, et sex-oentia impetunt calumnii ; sed mera nos defendendi necessitate, ut consolentiis, nobis id juxta Dei verbum dictantibus, satisfaciamus, et secessionis nostrae ab Ecclesia Romana justitiam et necessitatem vincamus; ne frustra vel levi quadam de causa majores nostri communionem, in qua nati et educati suerant, reliquisse rideantur, nosque omnem ad Romam

reditum, vel cum ea syncretismum, respuere censeamur. V. Haec est communis et constans rotestantium sen- tostantium os tent Pluribus Psorum confessioninus expressa; μι--ntonti vesica, Art. 17 Belgica, Art. 36 tisana, in Comitiis

ὀα .is ire t firmata, anno 1681, cui Regia Mestas ejusquo

familia, aliique varii ad Dei gloriam, bonorumque omnium exemplum subscripserunt; ohemica, edita anno 1535 art. 8 Anglie Ivelli, anno 1562, cui suffragantur Academiae Oxoniensis et Cantabrigiensia, cum doetissimi episcopis et theologis, et qui unus potest esse instar omnium, ambus T. Rex, in apologia sua pro juramento fidelitatis, et in alloquio suo ad lasesarem, reges, et principes Quid Vero Ecclesiae Gallicanae hactenus crediderent, satis testatae sunt in Smodo Nationali apincensi, anno 1604, ubi articulum huc spectantem una-

SEARCH

MENU NAVIGATION