De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

253쪽

Responderate vinco MicRAELE MRHAELI, Genet M. I. Cum frequentissima Tibri stas in Scripturis occurrat mentio, et

graVes de eo moveri soleant quaestiones, quae ad electionis immutabilitatem et certitudinem illustrandam non parum iaciunt, fructu suo non carituram esse apud Veritatis studiosos operam nostram sumus arbitrati, aibrevem de eo institueremus disceptationem. Quod ut commodius exequi possimus, tria hic potissimum expendenda venient. . Quid per Librum Vitae intelligendum sit, si quo sensu eo tribuatur. I. An quisquam ex eo deleri possit. III. An et unde constare queat, nos in hoo

ubro esse scriptos.

II. Et ad primum quidem quod attinet; quid sit Tiber' id tribuisti, ite, Qt quoi lo, non conVenit inter omnes. Quidam

plures, quidam pauciores ejus species constituunt. Sixtus Senensis, Biblioth sanctae lib. ii. cui placuit ista minutius distinguere, quintuplicem sacere voluit ad instartentateuchi, et volumen unum in quinquo quasi tomos distribuero. Primus illi estis, , 'to, Libre viventium, alvo praedestinatorum catalogus, in quo quicunque ad vitam electi sunt, conscripti consentur, de quo avius Phil. iv. 3, et Apoc. Vii. 8, et xxi 27. Secundus est Liber mandatorum, qui κατ εοκην Scr*tura dicitur, eo

nomine recto insignita tum quia promissione Vitae selemae una cum Praeceptis ad vitam aeteream consequendam necessariis continet, quo eusu passim Vocatur λογοι ζώει Veisum vitas et Doetrina salutis, tum etiam

quia Christus, qui verus Deus sat et vita aeterea, totius Scripturae centrum est et finis Tertius illi est Liber vitas Agni, de quo Apoc. xiii. 8. Adorabant bestiam omnes incolae terrae, quom nomina non sunt scripta in libro vitae Agni,' aeo. Ita dietus, non quod sit liber ab Agno descriptus, sed quod ipse Agnus ad normam vitae nobis proponatur, veluti liber quidam illustris et conspicuus, non papyro aut membranis, sed in ipsa Christicam et membris aptatus, non atramento miniove, sed pretioso et incontaminato ejus sanguino conscriptus, in quo quilibet Christianus potest uno Velut intuitu legere et ediscere, quaecunque ad piam et vero Christianam Vitam necessaria, innocentiam singularem, pronandam humilitatem, e sectissimam obedientiam, patientiam incredibilem, ardentissimam charit tem et caeteras Virtutes ad se tomae beatitudinis aditum maxime necessarias; ad quem librum pertinere posset, quod Christus dicitur apud Petrum, primas cap. ii 21 reliquisse προναμρων, tu aequamur σω vestigia. Quartus Vocatur taber vitosprosteritos, seu liber vitae uniusciuusque, in quo scilicet singui

rem dicta et sacta reponuntur, ut de illis rationem reddant in die judieii,

254쪽

208 DE LIBRO VITAE. DI8PUT. I.

de quo vult intelligi locum Apoc. xx. 12, ubi ex August. lib. X. de Civ.

Dei, cap 14, putat legendum, non tantum ut habetur vulgo, et 'liber alius apertis est, qui est Mer vilae V se liber adius apertus est, qui est liberritos uniuscujusque. ' ut notetur is quaedam divina, cujus virtute in dio judicii ita reducentur unicuique in memoriam praeterita gesta sua, et ante oculos mentia ponentur, ut nulli tunc licitum suturum sit Vol ignorare, vel dissimulare, vel abscondere peccata sua. Quintus et ultimus est Liber viso ostremae beata scilicet et aeterna Christi praesentia, apud quem est sonavitae Ρsal. xxxvi. et in cujus Visione habebimus lumen vitae, et assiduam,

ut ita dicam, Libri vitae lectionem. Ita ut quicquid in primo Praedestinationis libro sancitur, in ocundo Scripturae promittitur, in tertio Agni

exercetur, in quarto Judicii doterminatur, in hoc ultimo tandem cortia-simo complendum sit et revelandum. III. Quamvis autem non dissileamur, quaedam hic a Senensi apposito recenseri ad librorum divinorum Volutionem, sunt tamen non aue quae morito hic desiderantur, dum vel in necessitate quosdam multiplicat, Vel sine ratione alios omittit. Quis enim ignorat Providentiae librum

amplissimum, cujus tamen nulla hic apud ipsum menti, Quis non videt iterum, perperam distingui librum primum Praedestinationis, a libro ultimo gloriae et elicitatis, qui titulo tantum, non reipsa disserunt 2 Ut nihil jam dieam vel de subtili, sed parum solida libri Agni expositione, cujus nullum in Scriptura veram occurrit fundamentum, vel de libri vitae

praeteritae commento, quem sine ratione e loco Apocal exculpere conatur, contra omnium probatorum codicum fidem, qui legunt simpliciter cauis αλλο ana. ιθ ο - - - qui 3 liber uos, non ero mi carit --τον, liberritos uniuscujusque, ut contendit. IV. Ut ergo enucleatius rem totam persequamur, quaedam in generodo libris Dei praemittenda sunt, ex quibus facilius ad cognitionem libri Vitae, de quo nunc agimus, pereenire poterimus Librorum Dei saepe Scriptura meminit, sed non semper eodem sensu. Nos caeteris distinctionibus missis, in duos ordines eos tribuimus. Alii sunt extemi, qui a Deo quidem sunt originaliter, sed non in Deo su ective continentur. Alii interei, qui et a Deo sunt, et in Deo, quorum ipse non tantum est effetens et principium, sed etiam, ut ita dicam, subjectum. Extemi rursus varii, sed potissimum tripliees, pro tripliei Dei scriptions 1 Liber Mundi seu Creaturarum. 2. Liber Seripturas. 3. Liber Cometentios. rimum seripsit in undo per opera secundum scripsit in Ecclesia per Verbum tertium exarat in cordo

per Spiritum.

Libri L in D. P nu liber Dei est liber mundi, totius se. hujus

Varil. uniVersi opificium, in quo Velut in libro amplissimo, mag-I. Liber mundi ni quidem et crassis, sed speciosissimis tamen et magna arte incisis characteribus ita se ipsum descripsit Deus, ut aperire oculos nequeant homines, quin aspicere eum cogantur. Licet enim essentia ejussit incomprehensibilis, et humanos aenaus procul effugiat, tam illustres tamen, tamque claras gloriae suae singulis operibus suis notas insculpsit, ut sublata sit omnis quantumlibet rudibus et stupidis ignorantis excusatio. Quid enim est conspicuum hujus mundi theatrum, quam ratioso ρω ς γνωmας κ ψυκων ἀσκαλυον, ut magnifice exprimit Basilius ΕΟ respicit proeul dubio Paulus, quum Rom. i. 19, 20, dicit, ἀκατα αυτε ἄπου κτιρο

operibus conspecta videri,' scili velut in libro, qui nobis legendus proponitur. Nec abludit Scriptura quum sub libri metaphora de creaturis, et in specio de caelo loquitur Iaa. xxxiv. 4 Apoc. i. 14, sed inprimis,

255쪽

DISPUT. I. DE LIBRO VITAE. 20sPaal. xix. ubi non solum , p, seu VOX et sonus, creaturis tribuitur, sed etiam γ, sublinea, qualis nempe duci solet in libris scribendis, Isa. xxviii. 13. Undo dicuntur coeli uia Narrantes gloriam Dei, quia in Mipsis velut in libro, qui re dicitur, laudum divinarum materiam nobis suppeditant, ut hie revera creaturae sint instar librorum, quae utut mutae videantur, in quibus nec loquela nec sermo sit, omnes tamen Vocales sint reipsa, quarum vox Mique audiatur, sal. ix. 3, nec sursum tantum coeli gloriam opifieis praedicent, sod et deorsum terra, in qua magnificum ejus nomen conspiebtur, imo praesentem clamat quaslibet herba Deum. VI. Ita Deus in schola naturae homines, non Verbo, sed

ram magistram, submissurus et Prophetiam, quo isellius erodas Prophetiae discipulus naturae.' Verum quia liber iste per peccatum mirum in modum obscuratus, et tantum non deletus fuit, ita ut ad salutema eor nequeat, addidit Deus librum alterum Scripturos, in quo clare et distinete, non modo potentiae et divinitatis lineamenta nobis expressit sed insuper voluntatis et gratiae testimonia indubitata reliquit, unde passim liber Dei, liber Legis, liber foederis, liber Domini vocatur, Exo. xxiv. 7 Heb. ix is, Isa. xxxiv. 16. Utrumque librum nobis aperit Psaltes, sal. ix. ut ostendat, utraque Via Deum se nobis patefecisse, et a creaturarum contemplatione ad Verbi lectionem esse transeundum, ut cognitio si salutaria possit haberi. Fateor Scripturam et librum Dei singulari ratione voeari posso tabulas illas, in quibus propriis digitis Legem suam exarare Voluit, quae era di, misyta, Pus Dei, et 'ri, aridid, Scriptura Dei, Exo xxxii. 16, Vocantur. Sed hoc non obstat, quominus verbum illud, quod speciali Dei jussu et inspiration per Viros Θ--οστους scriptis consignatum ea ruber Dei Verissime dicatur, quia ejus solus auctor est et causa principiala, licet usus sit hominum ministerio in eo promulgando. VII. Tertius liber externus est Mer consesentios, in

RQ α. ' no Deus jam ab initio cognitionem sui et legem naturalem impressit, et quod sui juris os et nostri ossicii Meuit;

ita ut singuli, si eum audire et attente expendere velint, laede non tam hominem, quam Deum ipsum loquentem animadvertant. In Moiturinstitia natura , liber iste integer fuit et nulla litura notatus. In destitia me ut, eorruptus quidem sui et miris modis scinatus, sed mansit tamen ad hominis convictionem et ἀνα-ολοίαν, 'Gentes enim ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente conscientia ipsorum, et cogitationibus vicissim accusantibus et excusantibus, ' Rom. Ii. 15. In restituto oratio renovatur et resormatur in fidelibus per Spiritum, ad eorum sanctificationem, quippe qui Legem digito suo non in tabulis lapideis, ut olim, quae confringi possint, sed eameis cordis inscribit 2 Cor. iii 3, juxta promissionem foederi novo annexam, Inscribam legem meam eordibus ipsorum, et ero Deus illorum, et illi erunt mihi in populum,' Jor xxxi. 33. In statu deniquo praestituto loru liber isto perficietur in beatis, super quos seripturus dieitur Christus nomen Dei sui, ut sciant se esse ejus filios, nomen estnistis Dei, aer ouem coelestis, ut norint se esse ejus incolas et cives; et nomen suum O m, ut amoscantur ejus membra, Apoc. iii 12.

VIII. Sio fuerunt Ebri extem Dei. Alii sunt insemi, qui ita dicuntur, non proprie, quasi mus, qui omnia uno intuitu in seipso disponit et videt, o si ea libris ad instar hominum, vel ad memoriae subsidium, vel ad

rerum certitudinem confirmandam, sed αν'a--- et figurato ad denotandam rerum omnium, tum praefinitionem certissimam, tum insallibilem

256쪽

210 . DE LIBRO VITAE. DIAPUT. I.

praescientiam; quomodo libris utuntur homines, illisque acta aut agenda inseribunt, partim ad sublevandam memoriam partim ad inviolatam et perpetuam rerum certitudinem. Ut hie mens Dei aeterna sit instar libri, in quo per decretum quaecunque sutura sunt, inscribit, et per praescientiam logit et cognoscit distinctissime, quasi in libro exarata. Licet autem uni- eum tantum sit decretum et unica Dei scientia, ut omnia in ipso sunt simplicissima, tamen ratione modi nostri concipiendi, et pro objectorum divo

sitato, multifariam distingui potest. IX. Hine ut triplicem diximus concipi posse librum D. ω,οῦ. Dei extomum, triplicem etiam sacere possumus librum

intemum. Primus est liber Providentiae secundus Eber Iudieii tertius liber itos seu Praedestinationis. ster Providentios est universalia et amplissimus, qui omnes omnino creaturas complectitur; liber Iudieii contractior, qui ad creaturas tantum intelligentes et rationalea pertinet taber uos strictissimus, qui solos electos et fideles respicit. Primus naturae dispensationemri secundus legis oeconomiam tertius supereaturalem gratiae ordinem nobis exhibet. In illo Deu notat, quid sacere decreverit in mundo per potentiam ; in isto quid hominibus reddere velit per justitiam in hoc quid fidelibus dare ex misericordia constituerit. X. Liber primus Providentios dicitur, qui creaturarum4.ntia, omnium causas actionos, cursus et effectus complectitur, in quo decreta de rebus extra Deum suturis continentur; ubi fixus et immotus assignatur unicuiquo vitae terminus, quem nemini vel accelerando vel producendo refigere licet qui a nonnullis ber uos promentis seu liber viventium dieitur. Ibi priueipium ortus et interitus

cujusque notatur, imperiorum incrementa et decrementa, totius orbis administratio, causarum secundarum ordinata series, imo rerum etiam minimarum eventus ita praescribuntur, ut no ameris quidem vel capilli eas

hane Dei providentiam sigiat. De hoc libro, sal cxxxta. 16, agitur, ubi Psaltes, loquens de sui formations in utero, Informem ma am meam, inquit, viderunt oculi tui, id est cum nondum in utero matris bene formatus essem, et in Ebro tuo, nimirum providentis et praescientiae, Omnia scripta erant. Ita alibi, sal. Di. 8, profitetur Deum numerare scia sua' et lachrymas suas esse in registro ipsius, id est Deum accuratam earum notitiam ot curam habere. Unde bono inseras, omnia insallibiliter et necessario evenire, quia ita praestituta sunt ab aetemo sed male tamen indo colligas, libertatem hominum vel rerum contingentiam de mundo tolli, ut Sociniani perperam argutantur; quia haec Dei scriptio non tantum

Versatur circa rea Ipsas, sed et circa earum modos, ut, dum eVentus certam laturitionem inseri, nullam tamen rerum naturae vim afferat, sed causas

secundas instabili quidem ot occulta, sed tamen verissima ratione juxta

suo modos agere Inat.

XI. Liber alter intemus dictus nobis est Eber Iudico,' quia in eo scribuntur, quae ad maturarum rationalium gubemationem et judicium spectant, ubi adversa et prospera, bona et mala earum notantur, ex quibus judicandae veniunt. Ut enim nihil inremm natura contingere potest, quod a Deo non sit praestitutum, ita nec in hominum societate quicquam boni vel mali potest fieri, quod ab ejus decreto vel effectivo vel permissivo non pendeat, nihil quod ejus aeternam praescientiam fugiat, et quod coram ipso scriptum non ait. Hinc ut peccatum dicitur acriptum stylo creo in ordo peccatoris, Ier. Vii. I, Sic scriptum paritor perhibetur coram Deo Isa lxv. 6, Hoc scriptum est

257쪽

DIEPUT. I. DE LIBRO VITAE. 211eoram me. ' ait Dominus, ut signifieo se illud probe nosse, ejusque operpetuo recordari. Non aliter de bonis operibus est statuendum, ea scilicet omnia ita scripta esse coram Deo ut eorum nunquam obliViscatur, sed momor sit futurus in judicio suo, ut rependat illis, si non propter ea, quia nullum est meritum, at secundum ea. Quo videtur respicere vrm: Liber memoricae, de quo, alac. iii 16 qui dicitur se conscriptus coram Deo pro timontibus ipsum,' ut innuatur Deum recordaturum pietatis issorum suo tempore, et retributurum praemium fidei et perseverantiae ipε

rum. Ad hunc librum pertinet, quod Daniel. Vii. 10, et Apoe. X. 12, ubi do Judiei ultimo agitur, dieitur libros apertos suisso Et vidi, cinquit Joannes, mortuos, parvos et magnos, stantes coram Deo, et libri aperti sunt, et apertus est liber alter, qui est liber vitae, et judieati sunt mortui ex illis, quae scripta sunt in libris secundum opera ipsorum.' Sic notatur summa judicii istius sequitas ex humano som, ubi juxta leges scriptas, et cum his congruentia facta et dicta, judex justam pronuntiat sententiam. Cur autem librorum, non unius libri mentionem faciat, ratio facile reddi potest, quia praeter librum istum intomum Dei, in quo scripta sunt omnia hominum opera, libri alii duo illi respondentes aperientur. rimo iuber eripturae, in quo juris Dei et ossicii nostri regulam praescribit Deus, ad quam a componere quisque tenetur, et e quRjudicandi sunt quotquot Scripturam ducem habuerunt. Secundo liber conscientios, quae do factis tostimonium praebet, et quae instar mille testium homines Vel accusabit vol excusabit; nam Deus tune illustraturus estres occultas tenebris, et manifesta faciet consilia cordium,' 1 Cor. iv. 5, ut hic nihil absconditum et indiscussum manere queat, quod summi Judicia

oculis non exponatur.

XII. Postremus est Me visas, Momum soli., et immutabile Dei consilium, per quod, ut quosdam ab aetemo ex massa corrupta secreVit ex mera sua misericordia, et ad vitam salamam conscripsit, quos per Christum salVaret, eaetoris omnibus in aequali miseria constitutis, ex summa et liberrima sua potestate praeteritis, ita eosdem in libro isto areanae praedestinationis conscriptos novit et servat constantissimo. Hujus saepissime Scriptura meminit, modo simpliciter et κατ tam sub libri nomine, Dan. xii 1 Salvabitur omnis populus qui inventus suerit scriptus in libro,' modo per scriptionem coelestem, Luc. x. 20 Gaudete quod nomina Vestra scripta sunt in coelis,' tum quia in coelo electi, tum quia ad coelum vocati; aliquando per librum orto Agni, ut Apoc. xiii. 8, et xvii. 8 irabuntur omnes, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae Agni,' sie Apoe. xxi. 27, non tantum quia per ipsum non minus ac Patrem facta est electio, sed et quia in ipso rundatur, ph. i. 4, non quidem antecedenter, ut in causa meritoria, sed consequentur, ut in medio primario executionis albquando denique per librum vitos simpli., ut Phil. iv. 3, Apoc. X. 15, et xxii. 19, ration finis id vitae autemse, quae sola prae caeteris nomen vitae meretur, tum a priori ratione praedestinationis, quia ab aetemo conscriptus est ante acta mundi landamenta, tum a posteriori ration glorificationis, quia in solemum manere debet post consummationem secus. Ita libertate duo praecipue designat, decretum Dei praedestinantis, quod est instar scriptionis, tum praescientiam ejusdem, quae est instar lectionas, quae scripta recognoscit et legit. XIII. Atque hinc facile colligi potest, quo sensu liber iste Deo tribuatur, non proprio et literaliter, ut jam insinuavimus, quasi vel liber volscriptio qualiscunque materialis in Deum cadere possit; sed mystico olfigurato, tum ad connotandam divinae praedestinationis certitudinem et im-

258쪽

II DE LIBRO VITAE. DISPUT. I.

mutabilitatem, tum ad significandam praescientiae ejus et cognitioius evidentiam et insallibilitatem. Nam ut voces et Verba volant, sed liter scripta manet, ita decretum Dei non est inano verbum, quod irritum fiat taolvi possit, sed Verbum potens et essicax, quod in mente Dei scriptum, mansurum est in aetemum, et certissime implendum. Rursus ut ea, quae exarata sunt, clare et distincte possunt cognosci oculis subjecta fidelibus, at quae in aurem tantum per Verbum dilabuntur, facilius nobis possunt imponere, ut in iis percipiendis et recolendis fallamur, ita scientia me visionis, quae rerum futuritionem in decreto praefinitam videt et legit, adeo corta est et distincta, ut ne falli nec fallere possit. Unde Hulus, Tim ii. 19, testatur Deum nosse qui sui sim V et Christus, Joh. . 27 se cognoscere oves suas, et scire quos elegerit,'' Joh. xiii 18. XIV. Si vero quaeratur ulterius, cur hac phrasi Spi--bis..., ' ritus S uti Voluerit ad hoc ysterium designandum, rationes Variae reddi possunt. Quidam putant metaphoram ductam esse a re militari, et belli duce, qui millites delectos in libro consignat, unde phrasis conscribe si militem; rejectitios vero et malo fidos vel exauctorat vel praeterit. Ita Jehova exercituum, qui fideles suos ad sacram

militiam vocat, ut sub vexilla Christi ducis sui bella Domini adversus Diabolum, mundum et camem decertent, dicitur in libro conscribere, quos ad tam salutare opus destinat. Alii volunt alludi ad societatem civilem stribum amisorum, quemadmodum enim solemus nomina eorum, quos praeeaeteris diligimus in album nostrum reserre, ut memoria eorum haereatae e animis nostris. Ita Deus nomina electorum et fidelium, qui vero

sunt amici Dei, ut de Abraham perhibet angelus, Gen. xxii. et de diacipulis suis Christus, Joh. xiii. 18, in libro suo consignata habet, ne unquam animo ejus excidant, qua de causa alibi dicuntur in manibus Dei sculpti,

XV. Sed commodius alii statuunt similitudinem peti ab usu eivili, et iis

qui civitato donantur, quorum nomina in civium catalogum et tabulas publica roserri solent, ut jura et privilegia civium usurpare possint, quod non in populo tantum Romano iactitatum esse, sed et in Israelitico notum est, ubi tabulae genealoψos omnium familiarum et tribuum, sed regum et sacerdotum inprimis accuratissime conscribebantur et asservabantur, ne peregrini et alienigenae immiscerentur populo Dei. Quo pertinet recensio, quae fieri debuit ex praescripto Dei, Exod. xxx. 12 et liber recensionis, de quo A. Vii. 5 et inprimis βιβλ- νε--ς, Liber generationis Christi, qui reseditur a Μatthaeo et Luca ad verum genus Christi aperiendum Noo Hio videtur respicere Eaec cap. xiii. 9, quum de pseudoprophetis loquens, et poenaa illis nomino Dei denuneians, In consilio,' inquit, 'populi mei non erunt, et in deseription, seu libro domus Israel non conscribentur, nec in terram Israelis venient.' Ubi tres poenae gradus notat, ejectionem eae conario publico, cui propheta interesse poterant, Jer xxvi P ejeetionem in popiam qui totus descriptus, et albo publico consignatus erat, ne censeantur amplius ejus membra, vel lauantur ejus privilegiis eiectionem eae erra ipsa, ne quod peregrinis etiam concedebatur, in ea liceat ipsis ulterius pedem figere otmorari. Ad hunc ergo morem Spiritus Sanctus alludens electionem salvandorum per librum eleganti metaphora designat, ut notet eos hoc pacto fieri veros cives Hierosolymae coelestis, ad quos privilegia omnia, immunitates et Mnoficia beatorum pertineant, quorum idcirco nomina in hoc libro, velut in registro quodam publico, si ita a loqui, consignentur, non in terra, sed in coelo, non manu hominum et atramento, sed digito ipsius Dei, et decreto ejus atomo, non in charia aut membrana, sed in ejus

259쪽

DISPUT. I. DE LIBRO VITAE. 213

mente, non ut enseantur cives IsraElis secundum earnem, filii Abrahae, et haeredes Cananitidis terrenas, sed ut agnoscantur vero filii Dei Isragiseeundum Spiritum, et haeredes Canaanis caelestas. o manifes te respicitur, sal lxxxvii. 5, 6 Apoc. xxii. 19, sed praecipue, Heb. xii. 23, ubi Εeologia fidelium Vocatur eoetus primogenitorum, quorum nomina aeripta sunt in coelis.' Ut enim quaecunque ibidem reseruntur, allusive dieuntur ad populi Israelitici statum, mons monti opponitur, civitas civitati, Jerusalem terrena caelesti, sanguis Victimarum, qui effundebatur in Veteri Testamento, sanguini ἀντισπιῶ, qui effusus est a Christo, exercitua angelorum, quorum λατα- data est ex Gal. iii 1s, myriadibus eorum, qui ascendunt et descendunt super Filium hominis, Joh. i. 51, et qui sunt Spiritus ministratorii ad salutem fidelium Heb. i. 14 ita mogeniti, quorum nomina scripta sunt in coelis, ' manifeste relationem habent ad Israelitarum primogenitos, quorum nomina tabulis genealogici eo ignata eranti Nam ut fideles primoge,sorum praerogativas Vere possident, tum in dominio, quia facti sunt reges in Christo, qui regnare debent super terram, Apoc. v. 10 tum in dupla portione, promissionibus scit vitae praesentis et suturae 1 Tim. iv. 8, et gratia et gloria, sal lxxxiv. tum in aci-cerdotio, quum facti sunt sacerdotium regio in ipso I et ii 5 s, Apoc. i. 6, ita in libro genealogiae caelestis Vere conscribuntur, quum jus adhaereditatem caelestem, et ad domum Patris selemi, ex quo omnia familia in coelo et in terra nominatur Eph. iii 15, per electionem obtinent. XVI. Hinc patet, quid per librum vitos intelligendum sit, et quo sensu Deo tribuatur. Patet etiam decretum electionis non situm esse in generali et indisserente omnium ad salutum destinatione, si credant, ut Vellent Soeiniani et Remonstrantes; sed in peculiari et specifica eorum designatione, qui ex gratia Dei et credituri et salvandi sun Nam quisquis nomina eorum, de quibus aliquid decemit, in librum refert, cogitat de illis nominatim, seu de individuis signatis, non tantum de individuis vagis et in

idos. Ut hic longo aliud sit qualitatem communem assignare, et dece nere, sub qua homines queant Vitam et salutem consequi, aliud vero nomina quorundam, caeteris seclusis, libro vitas inseribere; haec enim scriptio ad personas ipsas spectat, non simpliciter ad qualitates, sub quibua homines possunt salutem indefinite obtinere.

XVII. Si sui prima quaestio. Sequitur diem, quae An aliquis ex ut dissicilior est, ita majorem τριβειαν postulat; an scilicet ,...i quidam libro vitae semel adscripti eae eo deleri possint Ratio dubitandi oritur ex variis Scripturae locis,

in quibus hoc exerto videtur asseri. 1. x voto Moris, Exod. xxxii. 32, qui quum audiret Deum iratum populo Israelitico velle eum penitus exscindero, tam intenso charitatis et commotus est, ut non solum intercedat pro ipso, sed et optet potius deleri e libro si quam ut tota gena pereat, aut remitte peccatum ipsorum, aut si non Vis dele me, quaeso, de libro tuo, quem scripsisti. ' Et ne votum tantum impossibile putetur, Dominus statim addit, Qui peccaverit, eum delebo de labro meo. ' Ubi non modo rei possibilitas, sed etiam laturitio innuitur. 2. Ex improcatione Davidis, qui, sal lxix. 28, de Ecclesiae hostibus et suis loquens, petit, it deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur; ' quod utique dicere non possit, nisi talis dari possit deletio. . Ex comminatione prophetica, Joh Apoc. xxii. 19 Si quis abstulerit ex verbis libri prophetis hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae,' c. Quae lues meridiana clarius identur probare quosdam ex libro Vitae posse expungi-Sic Soeiniani et Remonstrantes et caeteri, qui sanctorum apostasiam et

260쪽

214 DE LIBRO VITAE. DISPIIT. I. electionis mutabilitatem propugnant, liis uti vulgo locis solent ad erroris sui sulcimentum. XVIII. Sed verissima tamen est contraria orthodoxo- 1bλ'2 4M.A m sententia, quae statuit librum hunc lituram nullam probatur, admittere, neminemque illi semel adscriptum exis doleri rutorum posse. argumenta eam in rem afferri possunt Varia, sed

talo. PRUea tantum e multis delibamus. Primum petitur ex decretorum divinorum immutatilitaω. Cum enim libor vita nihil aliud sit, ut jamjam diximus, quam decretum electionis, quo ab aetemo quosdam salvare constituit, si tale decretum firmum sit et αρενσαλτον, inVariatam etiam et aetemam esse necesse est talis libri Scripturam. Hanc autem esse conditionem decretorem divinorem in genere, et in specie decreti praedostinationis, et natura ipsa Dei, et Scriptura aperte clamant. Et natura quidem Dei, quia, ut immutabilis est et constans in se, penes quem nulla est παραλλαγη ἡ Η- ἀπ--- ε, Jac. i. 17, ita immutabilis debet osso in voluntate et in consilio, quod semel positum nec rescindinoc revocari queat alias vel mutaretur in melius, et sic non esset sapientissimus, Vel in prius, et si non esset optimus. Scriptura etiam idem pagaim confirmat luculentissime. Nam sive decreta in genere considerentur, 'Consilium meum stabit,' inquit Dominus, Isa. xlvi. 10 ct implebo omne beneplacitum meum,' et aulus Rom. ix. 19 Voluntati ejus quia resistit γ' sive in specie do electione agatur, quis nescit Vocari moον λ λιον, firmum jundamentum, quod nulla arte vel robore Diaboli submiposait, 2 Timot ii 19, ἀπι-- βουλην, consilium immut iis, quod Deus duabus robus, in quibus impossibile est eum mentiri Verbo scilicet et juramento, sanciVit, Heb. i. 17, 18, Dareiam κατ αλε propositum secundum electionem, quod firmum manet, ' Rom. ix. 11. Ut varias alias phrases omittamus, quibus solet describi, eandem immutabilitatem confir

mantes.

XIX. Neque hic audiendi sunt, qui vel poenitentiam et mutationem De tribui saepe in Scriptura causantur, vel qui decreta quaedam conditionata illi assingunt. Nam praeterquam quod electio et vocatio donia ἀμε---λλποις annumerandae sunt e Rom. i. 29, notum est Poenitentiam Deo proprie non competere, sed ἄνθ -- et metonymice, non assective, sed flective, prout mutationem non consilii in Deo, sed operis ot facti extra Deum, eamquo ex consilio Dei prosectam denotat. Mutationes etiam rerum non inserunt statim mutationem voluntatis, quia mutationes illae ab ipsa Dei volitione immutabili manent pondent. Quod ad decreta conditionaria non dissitemur res Psa volitas et decretas aliquando esse conditionatas, quae nonnisi hac vel issa posita conditione possunt implerici sed volitionem ipsam seu decretum posse dari conditionatum a priori et anteeedenter constanter negant orthodoxi, et sapientissime Synodi Gallicanae non semel repudiarent, ut sapientiae, potentiae, et bonitati divinae injurium Vult quidem et decemit Deus aliquid implendum sub hae vel illaeonditiono, sed ita ut ipsam conditionem pariter docemat vel effcore vel permittere. Veram ut idem velit aliquid et decemat sub conditione impossibili, et quam novit certissimo nunquam futuram, quamque ipse constituit non dare, qui solus dare potest, longe Videtur ab ejus sapientia et 1 olantia alienum. XX. 2. Argumentum suppeditat nobis foederis gratiositi, aetoetiitat. temitas. Nam cum cadus istud novum non debuerit abrogari ad instar prioris, quod tabulis lapideis incisum fuerat, sed aetemum debeat esse et immutabile, ex promissione celebri, Jer xxxii.

SEARCH

MENU NAVIGATION