De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

471쪽

2 fideles ipsi Voniam consecuti dicuntur per fidem solam in ulla satisfactionis mentione, ut d Abele resertur quod o fidem Deo placuerit, Heb. i. 4, qualis autem sit illa fides describitur, Ver. 6 dum ait accetantem ad Deum debere credere Deum esse et esse remuneratorem requirentibus ipsum. ' 3 formula foederis novi est plane gratuita quae meminit quidem remissionis peccatorum et legis inscriptionis, sed nequaquam satisfactionis, eri xxxi. 34. Imo ne potest quidem, nam remissio et satis- saetio sibi invicem opponuntur, nec gratis remittere dici potest is qui exigit satisfactionem. . addit parabolam quae extat atth. xviii. eandem gratuitam Dei romissionem confirmare. Rex enim nullam satisfactionem exigit a servo suo, sed totum debitum illi plane remittit, oindo ibidem dieitur Deus nobis remittere quo modo aliis remittimus, at remittere debemus sine satisfactione. . urget Verbum ἀριζωθαι quo utitur Paulus, Col. i. 13 Eph. iv. 32, dum de remissione peccatorum loquitur, quod omnimodam videtur liberalitatem et beneficentiam designare, multum autem detraheretur summae illi munificentiae siquidem plenam debit solutionem vado postularet Socin de Semat. l. iii cap. 2 et Ρraeleci. cap. 17. XXI. Hic revera praecipuus est cardo quaestionis quo semel positosaeiloclis tota poterit dirimi Nam etsi daretur Deum posse sine satisfactione peccata condonare, id tamen frustra seret si aliunde constaret eum id haudquaquam velle. Videndum ergo imprimis quaenam ait super hac re Dei voluntas, quodve consilium nobis in Verbo patefecerit. Adversarius quidem mordicus tuetur Deum Voluisse absque ulla satisfactione peccata remittere, et ratione Varia tum ex V tum ex . . ad hoc ipsum probandum corradit, sed praeterquam quod in superioribus jam sus satis contrarium evicimus, facile ex argumentorum solutione sententiae istius salsitas patebit Nam ad primum quidem quod attinet distingue quod ab homine ipso requirit mus, ab eo quod exigit ab ipso inde qui vicom ejus subit sane ab hominibus ipsis peccatoribus nihil nisi fidem et poenitentiam exegisse Deum ultro fatemur, quia nihil ab iis proficisci potuit quod justitiae divinae examen sustinere atque ipsius iram placare posset, sed hoc non obatabat tamen quominus ex parte sponsoris alicujus satisfactionem postularet, siquidem nec Veritas nec sanctitas ejus pati poterant inultum abire peccatum Imo cum fides necessario satisfactionem praeViam supponat quam ut proprium et speciale objectum apprehendat et per intimam διοποι-- sibi applicet, si fides requiritur, eo ipso etiam satisfactionis necessitas demonstratur. 2 . Pecca. Dis hypo quasi fides et poenitentia int eausinanteeedentes et meritoris propter quas remissio nobis a Deo concedatur. cum sint tantum media consequentia quibus remissionem factam nobis applicamus et de ea certiores reddimur, Vel saltem conditiones quae in justificato requiruntur ut beneficio isto fruatur remittuntur ergo peccata credentibus et poenitentibus, sed non propter fidem aut poenitentiam, sed propter obedientiam et mortem Christi habemus redemptionem in sanguine ejus, hoc est remissionem peccatorum,' 'AEph. i. P et ratio id persuadet. Nam certum est neque fidem neque poenitentiam et vitae novitatem in nobis dari nisi quam Spiritus Sanctus nobis ipsis vi sua mea-cissima et vorticordia indiderit, at Spiritum nemini consore potest Deus nisi jam pacatus et propitius nobis actus pacatus autem et propitius diei nequit nisi quia peccatorum a nobis adversus majestatem suam admissorum gratiam summa sua clementia sacere non dedignatur cum ergo fidos et poenitentia sint effecta quae oriuntur et pendent ab ista reconciliatione ejusdem causae antecedentes esse nequeunt nisi velimus aliquid seipso osso prius et posterius Quid quod cum peccatorum remissio sit

472쪽

actus jurisdictionis ut antea dictum, et actus hujusmodi qui aliquam legis

executionem postulat, non potest ea soli fidei Vel poenitentiae tribui, requiritur enim hic aliquid ad cujus praesentiam et meritum cesset resipiscentis respectu sanctio poenalis legi addita, quae suam adhuc Vim obtinet ciris impoenitentesa hoc Vero neutiquam praestare potest vel fides vel poenitentia Non fides, tum quia ex se nihil habet, sed omnia mutuatur a Christo quem respicit tum quia si propter ipsam justifiearemur tanquam opus, jam justificatio non esset ex gratia, Rom. i. 6, et relaberemur ad vetus foedus legis a quo per Christum liberati sumus : Non otiam poenitentia eteonVersio, nam praeterquam quod nunquam eum persectionis gradum potest assequi qui legi respondere queat, accedit etiam quod cum praesens et futurum proprie et principaliter respiciat quorum ratione a nobis jam debetur, non possit pro peccatis praeteritis satisfacere. Itaque nihil aliud esse potest quam intercedens pro nobis sponsoris Christi satisfactio, cujus respectu credens et resipiscens censetur defunctus poena quae Lego

sanciebatur.

XXII. . Distinguendae sunt poena temporales ab Osismis si de temporalibus loquitur adversarius cum ait Deum poenitentibus veniam concedore quo sensu veniunt potissimum intelligenda pleraque quae ab ipso afferuntur, ut er. iii et xviii et Eech. xxxiii., c. nihil hinc eoni-gere poterit quod faveat causae suae, siquidem miram sapientissimus Judex in poena irroganda adhibet oeconomiam, nee si differt vel ausor poenam istam temporalem respectu reproborum, propterea quoad illos tollit et

abrogat vim sanctionis legalis Adde quod illud non semper intelligendum est de pomis totis, sed de tantis, non quod plane auserantur, sed quod mitigentur vel differantur. Atque u pertinet exemplum Achabi, cujus humiliationi licet fictae et hypocriticae ut Milicet hoc pacto tostaretur Deus quam grata et accepta ipsi esset futura vera et sincora fidelium hoedare voluit ut ipsi dum in vivis esset parceretur, nec malum antea denuntiatum infligeretur, sed non propterea ablata est poena, quando et eam uere debuit in posteris, et in inseris procul dubio etiamnum hodie luit caeterum quod de sententiae revocation addit ibidem haereticus caute intelligendum, non quod decretum semel factum unquam roscindat et mutet quae tamen ejus mens impia esse videtur nam ut immutabilia est quoad essentiam, ita et quoad voluntatem, Isa. xlvi. 10, sed quod

mium quae Per certam oeconomiam, vel tacitam vel expressam habebant conditionem, posita ipsa conditione suspendat, sententiam ergo mutare dicatur, at non O ilium, ut recte Grego quia eam ipsam mutationem

jam ita apud se decreverat. Jam si poenam salamam intelligit, nullo argumento probabit remissionem actam fuisse citra respeetum ad Christuma imo contondimus cum Apost nullam dari' peccatorum remissionem sine sanguinis essusione,' Heb. ix. 22 et mortem testatoris intercedam debuisse ad expiationem peccatorum quae admissa suerant in V. T. ut ibid. loquitur. Νεο obstat quod nulla Videatur mentio fieri satisfactionis, nam licet expresa et totidem Verbis non extet nomen hoc implicite tamen et κατ ων--μαν crebro satis occurrit, et si nihil aliud extaret, Saerificia et victimsa

legales quae victimam hanc divinam et coelestem non obscure adumbrabant Ipsa oracula prophetica quae non alibi complementum uum sortiuntur: romissiones gratuitae in quibus omnibus Christus inesuditur, utpote in quo sunt Etiam et Amen 2 Cor. i. 20 luculentum isti veritati

praeberent testimonium.

XXIII. Quod addit 46oundo doces fidolos diei veniam consecutos

473쪽

met magis Nam si per fidem salvati sunt, eo ipso et propter Christum ejusque satissaetionem, haec enim indivulso nexu inter se conjuncta sunt, nee fidos ulla dari potest ora nisi quae Christum crucifixum intustur, 1 Cor. ii 2 Rom. v. 25, unde cognitione mi justis rurus dicitur electos

Dei Isa liii. 11. Et sane constans est Scripturae sententia eundem nobis omnibus tam sub et quam sub ovo Testamento Mediatorem fuisse datum nempe Christum, eandem salutis causam ejus sanguinem, idem receptionis organon fidem, eandem regni coelestis iam consormitatem cum ipso, eundem felicitatis portum et terminum, Coeli ipsius haereditatem quam nobis paravit neque Ιεα, conjectus in eum suisse iniquitates omnium nostrum et castigationem paeis nostrae positam super ipsum, ' dicere posset, cap. liii. 6.8, nec Paulus, unica oblatione consecrasse in perpetuum eos qui sanctificantur,' 'ad IIob. x. 14 et mortem ipsius necossariam fuisse ad redemptionem iniquitatum sub V. Τ.,' cap. ix. 15, nec Joh. eum esse propitiationem non modo pro peccatis nostris sed et totius mundi, et c. ii. v. 2, nisi meritum

et satisfactio ipsius aequa ad utrosque pertineret, fidesque veterum Patrum non minus quam Cluistianorum ea niteretur Quod et ex innumeris aliis locis si id nune ageremus probari facile posset Nam si prisci fidolos salvati sunt, quod Do veritas crodero omnino nos jubet contra Servetianorum et Socinianorum deliria, utique per Christum debuerunt salvari quia in nullo alio ostisalus, Act iv. 12. Si Venerunt ad Patrem, utique per Christum, nemo enim venit ad Patrem nisi per ipsum,' 'MA. xiv. Veri 6. Si peccata sorum sublata sunt et remissa, utique per et propter Chri tum in quem devolutae sunt omnium iniquitates, qui est agnus Dei tollens peccata mundi ' joh. i. 29. Uno verbo fides salvifica pendet a laedero gratiae et in illud resolvitur, vel ut est in V. promissum vel ut in . Togiamento revelatum, at foedus illud totum quantumquantum est Christo

nititur ejusque moris et sanguine sancitum est, prout Vetus pactum Sanguine pecudum et hircorum confirmatum est, Heb. ix. unde si per fidem salutem consecuti dicuntur patres, omnino et per Christum. Accedit etiam quod Apost ibid. c. i. non obscure qualia suerit illa veterum fidos discribat, cum ait per eam justitiae eos haeredes factos fuisse Ver. 7, probrum Christi thesauris AEgyptiacis anteposuisse Ver. 26, promissiones ipsas Vidisse et amplexatos suisse, non sane rerum terrenarum et temporalium simpliciter, sed divinarum imprimis et coelestium, quandoquidem coelestem haereditatem dicuntur expectasse, ver 10. Deusque non erubuit vocari eorum

Deus, quas sermula os foederis gratuit in Christo initi quas pretiosissima quaeque complectitur Mnsficia, ver 13, 16. Nec si promissionem dicuntur non obtinuisse, ' Ver. 39, continuo denegari potest illis salutaris Christi notitiae fructus, quippe hoc ad Hibitionem Christi in caritequam temporibus Novi estamenti reservabat Deus κρυττόν τι περ ἡμῶν

are λε νεμενος pertinet, non ad cognitionem ipsam ejusque vim salvificam quam Omnino usurparunt, eaque seipsos in mediis aerumnia sunt solati sa- Dor cognitionem illam longe obscuriors fuisse prae illa qua fruimur nunc sub evangelio, cum enim fidos sequatur revelationis mensuram, revelatione minus clara adhue existente, et variis typorum et ceremoniarum involueris

quae fuit illorum temporum ratio implicita, non potuit fides nisi subobscura adhuc esse et minus evidens, sed talis erat tamen tantaque haec notitia, quae sussiceret patribus ipsis ad salutem indipiscendam, quia rem ipsam luculenter satis patefaciebat, etsi modum et particulares circumstantias

nondum expresse, ut factum postea in eventu, declararet.

XXIV. Quod addit do Abele ejusque fide non magis urget, imo si rite rem putamus pro nobis facit P. Si per fidem dicitur placuisse,

474쪽

utique et propter Mediatorem ejusque meritum, fides enim salvifica esae nequit nisi illi innixa. 2'. Abel dieitur sacrificium obtulisse et quidem cruentum, at quorsum nisi ut reatum sateretur suum, simulque medium aliquod propitiationis in victimarum sanguine exquireret at cum certum sit sanguinem hircorum non posse tollere peccata, omnino agno oendum est sacrificium hoc non aliter Deo gratum fuisse quam quia typus et symbolum erat agni Dei ineulpat olim tu plenitudine temporum mactandi. 3'. Cum justus dieatur per sdem eo ipso supponitur dignitatem illam obtinuisse, non inhaerontis justitiae reapectu, sed imputatae quam fides sibi applicat Et sane Moses non obscuro illud indieat cum ait Deum rapexisse ad Abelem et ad munera ejus, primo ad personam, deinde ad munus, ut scilicet significaret non personam propter sacrificium sed sacrificium propter personam placuisse, quia ipse gratiosus erat Deo Per fidem, atque haec est ratio procedendi foederis gratis in quo judi-eium non fit de persona ex opere, quod in foedere legali obtinet, sed de OPere ex Persona. 4'. Frustra vero ad descriptionem fidei ab Apost datam recurrit adversarius, ut ostendat nullum respectum ad Chriatum includero, quia haec duo tantum postulantur, ut credamus Deum esse et simul ροσθοδότην quaerentibus ipsum : Quippe licet explicite ipsius non meminerit quia de Enoohi aliorumque patrum qui priscis illis temporibus Vivebant fide potissimum loquebatur, quae propter obscuriorem et minus plenam revelationem in generalioribus vorsabatur implicito tamen et

necessaria consequentia eum complectitur : Nam nec quis qualisve sit Verus Deus potest nosci sine Christo, Joh. xvii. 3, nec quaeri potest ad siautem nisi per ipsum qui Via est, Veritas et Vita, nec remuneratorem eum quis Vere sentiet, evangelice nimir. et in scedere gratiae per mercedem gratuitam Rom. iv. 5, nam per Legem omnis spes mercedis consequendae sublata nobis est nisi qui in Christo eum intuetur in quo benedicimur benedictione omni spirituali, ph. i. 4, unde duplex ille fidei actus, et vera Dei cognitio, et fiducialis gratiae ipsius apprehensio, e-diatoris notitiam secum necessario trahunt in quo utrumque beneficilini

consequimur.

XXV. Tertia jam sueoodit ratio a N. Foederis formia petita ex Jer. XXxi sed non validior praecedentibus statur quidem et pollicetur Deusso propitium sore populo suo, nec peccatorum ejus recordaturum mpliu8, sed nequaquam asserit se peccata condonaturum citra Christum, quodie tendit haereticus, non negat imo necessario supponit satisfactionem Deus enim propitius esse nequit nisi in Christo et propter Christum qui ideo na-m dicitur, 1 Joh. ii 2, unde prophetae omnes in quibus et eremias testimonium praebent remissionem peccatorum per nomen ejus hoc est virtutem et eficaciam Maecepturum omnem credentem in eum,' Aet. T. 43. Et redemptio per Christum obtigisse dicitur juxta foedus quod eum atribus iniit et verba quae per prophetas jam olim pronunciaVit, Luc. i. 68. Adde quod cum Deus hic profiteatur se ore Deum populi sui, quo promissio gratuitam adoptionem et omnigenas benedictiones complectitur, atth. xxii. Ver. 32, non potest exeludi ediatoris, μου absque quo Deus est ignis consumens et lux inaccessa Atque hinc est quod Deus sibi reconciliare dicatur mundum, sed in Christo 2 Cor. V. 19, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non imputando illis sua peccata; ' quod si quaeratur ratio et undamentum istius reconciliationis in Christo, subjicit eam post ver 21, dum ait pecentum sactum suisse,' id est victimam pro peccato prout mei et Ruri apud Hebraeos utrumque significat tam piaculare sacrificium quam delictum t

475쪽

crimen atque ita ostendit Paulus non aliam dari reditionem in gratiam eum Deo nisi quae in solo Christi sacrificio fundata est tantum abest ergo

ut hae remissionis promissione inserti debeat aut possit satisfactionis negatio, ut contra Apost non alibi sortius asserat necessitatem et fructum sacrificii et sanguinis Christi quam cum de hoc foedere novo loquitur, quod imprimis patet in epist ad Heb. cap. Vii. Vili., X. Sed PraeSertim e . ., in quo rejectis omnibus sacrificiis Leviticis tanquam inutilibus, ad expiationem peccatorum procurandam unicam Christi oblationem substituit quae tantae rei perficiendae par fuerit et sussiciens. XXVI. Sed nondum videtur tamen satisfactum adversario, contendit enim ex ipsa remissionis positione satisfactionem everti, remissio enim, inquit, et satisfactio sibi invicem opponuntur, nec gratuita dici poterit remissio si debitum omne quantumquantum est exigitur. Sed in eo vehementer sallitur, dum opponit componenda, et tanquam ασ--τα eXR-gitat quae amice inter se conspirant Tantum abest enim ut remissio peceatorum et satissaetio inter se pugnent et se mutuo tollant ut sine satissae-tione non detur remissio peccatorum, eb. ix. 22. quidem Scriptura dicit nos justificari gratis, et peccata nobis remitti, sed eadem docet Christum pro nobis dedisse seipsum mλοτρον, laim ii. 6, atth. xx. 28, testatur reVera Deum nos servasse per Viscera misericordis et summa quadam

φιλανθρωπία et gratia, it iii 4 Ε . it. 8, Aod eadem ostendit nobis Christum propter peccata nostra attritum et in mortem traditum, Isa liii. 6, et Rom. N. 25, et hoc luculenter demonstrat Paulus in illustri loco, Rom. iii 24, ubi Justificationem gratuitam cum redemptione per sanguinem Christi eonjungit, dum ustiscat gratis dii mur per gratiam ipsius, sed per redemptionem quos est in Christo Iesu. Quid quod ex LeV. cap. iv et .eolligitur non modo satisfactionem et remissionem simul consistere posse, sed hanc illam necessario supponere tanquam eausam, expiabit,' inquit eum sacerdos et remittetur ei, inev lv. 31. Videndum ut expiatione remissio

pendet quia non potest remittere peccatum Deus quin primo justitiae ipsius fuerit satisfactum gie in opist ad Philem. Ρaulus vult debitum Onesimi sibi imputari, et simul veniam pro ipso deprecatur, V. 18 si quid laesit aut debet, hoc mihi imputa, Ego Ρaulus scripsi manu mea, ego dependam. Ita Christus remissionem peccatorum nobis acquirit, sed dum pro nobis satisfacit, in eum enim finem sponsorem se sisti Deo qui satisfaciat ut nobis remissio obtingere possit nimirum hic distinguenda Venit satis etio vel propria, vel aliena et vicaria: Sane ubi satisfactio propria ipsius debitoris intercedit, nulla datur remissio, at cum satisfactio accedit vicaria, omnino potest dici remissio facta principali debitori Hic vero ita se res habet, neque enim pependimus ipsi justitiae diVinae λυτρον, sed sponsor pro nobis, et quidem talis sponsor qui a Deo ipso nobis datus est Unde gratia Dei hi mirifieam se exhibuit dupllici potissimum nomine ; rimo dando nobis Christum qui vices nostras obiret et pro nobis satisfaceret Deindo satisfactionem ipsius et obedientiam nobis imputando propter quam remissio a misericordia concedi potest absque ullo justitiae divinae praejudicio.

Concludimus ergo romisgionem et satisfactionem esse tantum 6 τατα

quando ad idem prorsus reseruntur, quod hic non occurrit, satisfit enim justitiae Dei, et per et propter illam satisfactionem remittuntur nobis gratis peccata, satisfactio fit a vade, remissio nobis: Ita justitia et misericordias mutuo osculantur, justitia in peccatum, misericordia in peccantes, ubi remiAsio nos, satisfactio Deum habet pro termino. XXVII. Urgo vero adhuc ulterius Adversarius et inauditum esse clamitat ut creditor cui satisfactum est per solutionem rei debitae, vel ab

476쪽

ipso debitore, vel a sponsore praestitam dicatur debitum remittere. Verum ut hic eximatur scrupulus, discrimen observandum ea into disitum pecuniarum et criminiae et uariusque remissionem. In illo non potest dari minissio ubi solutio intercedit, undecunque adveniat, quia est solutio illius ejusdem rei quae debetur. At in criminalibus secus ae rea habet, nam reua poenam propriam debuit legi, a vero dat tantum Vicariam, unde ut acceptetur haec solutio in gratiam rei opus eat judicis remistionea nimirum,

ut recto notarunt jurisconsulti, solutio duplo dari potest, alia quo νω facto Eberat, alia non ipso facto ipso facto liberat solutio rei plane riuadam quae fuit in obligatione; ubi ergo idem omnino solvitur, aut a debitore ipso aut ab alio ejus nomine, nulla contingit remissio, nihil enim elaea debitum agit ereditor aut rector, unde si quis poenam pertulerit quam dabet, liberatio erit, omissio non erit At alia quaevis solutio ipso sacto non liberat aut obligationem perimit, puta si aliud quam quod in obligatione est sol-Vatur L i. parag. 2 D. de reb. cred. sed necesse est actum aliquem into cedere creditoris aut rectoris, qui actus recte et usitate remis dicitur, talis autem solutio quae aut admitti aut recusari Potost, cum admittitur speetale nomen habet satisfactionis quae interdum solutioni strictius sumptae opponitur, L. satisfact. D. de solui. Atque hinc vera petenda a ratio propter quam poenae corporalis ricarius, ut in debito pecuniario olvendo poenam, ipso facto reum liberare nequeat, hoc enim accidit primo et per se

non quia alius solvit, sed quia aliud solvit quam quod sat in obligatione, nam Legis obligatio ipsum delinquentem poenae subjiciebat undo illud

Maea caput sequitur, ideo ut ex poena unius alteri liberatio contingat, actus quidam Rectoris debet intercedere qui resp. Legia rela ei dicitur et aerati-κεια, resp. debitori remissis, quia remittitur poena propria et acoeptatur

vicaria. Itaque licet sorte in debito pecuniario, quia a sponsore solutionem accipit, non posset dici remisisse debitori, at in criminalibu ubi judex eat absolutus, nec tenetur alterius quam ipsius rei solutionem admittere, at velit a sponsore poenas exigere ut ita uatitis satisfiat, dicetur ille quidam debitum exegisse, sed tamen personae debitrio pepercisae, quatenus aliam

in ejus locum subrogari ex mera misericordia passus est.

XXVIII. Arius hinc iacito solvitur sophisma illud quod subinde reponit haereticus, Ubi nullum est debitum ibi nec remissio dari potest, at

ubi debitum ab uno in alium translatum est non est amplius in eo a quo translatum est, si neque illi potest fieri remissio postmodum subsumit,

At peccata nostra secundum nos, in Christum vadem nostrum translata sunt, E. non amplius sunt in nobis, nec per consequens possunt nobis m-

mitti Resp. am ubi transfertur debitum secundum illud omno quo debitorem ipsum obligat, omnino non est amplius in ipso debitore, eatenus ut propterea poena ulla plectendus Veniat; At hi licet transseratur in Christum dobitum nostrum dum in eum conjiciuntur iniquitates nostrae, Isa liii. 6, non potest tamen transferri ratione illius modi secundum quem, a nobis debebatur enim poena propria, quae quia personalia est tranaserri non potest. Itaque hac in parte locus fuit omissioni, quippe coelestia Ρater poenam quae a nobis erri debuit nobis ultro condonat, quia eam exegit a Christo frustra ergo translationem debiti opponit ejusdem romissioni, cum in eum finem tranatatum sit in Christum ut nobis remitti possit, quemadmodum Paulus Vult debitum Onesimi in se transferri ut ipsi parceretur. Neque hic naturae remissionis ulla Vis fit propterea, hoc enim tantum postulat, ut fiat ex gratia et liboralitato remittentis nihil pendent a qui liberatur. XXIX. Caeterum cum dicimus misericordiam Dei non remittere pec-

477쪽

DIaPuT. H.J DRAEATISFAOTIONI OHRIsTI MEMITATE. 25oata nisi intor dant satisfactione, cave ne propterea existimes Dei misericordiam causam aliquam superiorem habere et non esse absolutam. Miserisordia enim bifariam pactari potest, Vel ratione causarum antece-Mntium, vel ratione conditionum et Mordinatarum; et causa quidem praeeodanea quod attinet, absolutissima est omnino, quippe quae extra se nulla habeat causa quibus moVeatur ad miserendum, misaretur enim

quia amat, et amat quia bonus eat, unde soli Dei voluntati Scriptura tribuit quod Deus nostri misereatur, Rom. ix. 18, non autem satisfactioui Christi, vo altori ouipiam mi sed quod ad media o conditione subsequentes apeetat, quarum interventu derivantur in nos effecta divinae misericordiae, mi ficordia non obet dici absoluta, neque enim remigato peccatorum quod praecipuum est misericordiae donum nobis absolute et citra ullius Oonditionis rospectum conceditur tres enim habet conditiones subordinatas, savii euonam Christi ut in am me vortiam, dem ut instrumentum remissionem illam exis gratia in Christo accipiana, et poenitentiam ut condisiorum sine qua non beneficium illud nobis consertur. XXX. Ad 4 do parabola quae extat, atth. xviii. 23, 24, et seq. v. Parabolas et similitudinas non debere urgeri ultra scopum, alias absurda multa et salsa sequorentur, qu pertinet utilissima regula a Chry

stori de alieno largienti, non quod vel ipse rem alienam subtrahat invito Domino, Vel quod nos idem facere oporteat, sed tantum in eo quod et illo instar suri superveniat improvisus, et nos de nostro sacere oporteat quod prudons illo quaeator de alieno Ita hoc in loco scopus Christi est commendaro nobis benignitatem et misericordiam in proximum, eo quod Deus in nos benignus sit, ostendereque adeo eos qui ad ignoscenda fratrum delicta sunt inflexibiles pessime sibi consulere, et statuero sibi Legom nimis duram et gravem, quia experientur Deum seque rigidum et inexorabilem erga seipsos In hoo convaniunt Deu et rex quod benigni sint in os qui longe infra se sunt positi, hanc beni tatem Deus testatur poena remittendo, rex emittendo pecuniam debitam : Sed ut aliud est dabendi genus, ita et aliud remittendi, nam de credito, quod jus ad utilitatem ereditoria comparatum est statuendi quisque liberrimam habet potestatem, et quominus axigit eo est liberalior, exigendo autem nullum actum virtutis proprie xorcot At de poena quae ad bonum commune et ad ordinem pertino non habet pariter rector dispensandi potestatem, et cum poenam exigit, virtut quadam utitur quae justitia distributiva dicitur: Non negamus E. in eo Deum et rogem hunc differre quod rex citra ausiactionem, Deus

autem non citra satisfactionem debitum remittat, sed cum in eo non ita ait similitudo, non potest nec debet urgeri, alia sequeretur etiam nec judices a sontibus poenas exposcere debere, et peooata semel dimisaagoram Deo reviviacere. Ita recte observatum ea distinguendum esse inter

moιeriale et formale parabolaea ut hoc praecipue spectandum est, ita in illo non anxii nimis osse debemus in singulis partibus aut verbis adaptandis et ad rem spiritualem accommodandia, quia licet faciant ad parabolam circumstantii suis omandam, non tamen pertinent ad mystinum de quo agitur. XXXI. x quibus facile solvi potest ratio altera quam petunt ex ea quae nobis praesoribitur Dei imitatione, peccat enim alia a dies secundum quid Neque enim si remissi hominum et Dei aliquatenus sunt similes, propterea aequales esse et per omnia pares dicendum eat, nam est

478쪽

426 DE ATIsFACTIOΝI CHRISTI NECESSITATE. DISPUT XII.

identitas quae per omnia convenit, et est rursus identitas quae consistit tantum in quadam analogia et proportione hactehus remissio nostra divinae aequiparatur, quod illa minime simulata esse debet, sed ex sincero et genuino affectu proficisci, ut ex disertis Christi verbis in αποδόσει parabolae, vor. 35 et ex aulo ad Eph. iv. 32, constat, sed velle eam paritatem usit ad effetentem vel ad formam, Vel ad modum omnesque circumstam tias remissionis extendere, est me γραφης λεγειν, imo non sine scriptura tantum sed et contra ipsam, reique ipsius naturam, nam Deus non remittit peccata nisi poenitentibus, at nos condonare debemus etiam non poenitenti, remissio Dei non fit absque sanguine, at nostra non item, Deus ita remittit peccata ut non desinat tamen saepe Variis castigationibus exercere fideles quibus remissa sunt, at non sic licet homini. Itaque similitudo est inter rem e rem, non ero inter modum rei, x qua nihil aliud insere potest quam sequum non esse ut duriores simus inparem, quam Deus tanto nobis superior est in nos miseros homunciones, unde sequitur non debere nos magis indictam a proximis expetere quam poenam a nobis expetat Deus, Deus autem nos a poena gratia liberavit,

debet ergo et a nobis abesAe vindictae cupiditas At quomodo Deus hane liberationem peregerit ibi non dicitus, nec ad institutum pertinet, in eo enim non similitudo est, sed dissimilitudo, ratio discriminis est quia Deus judex est, nos privati judici convenit sollicitum esse de exemplo, privatos ea cura non spectat, illi potestas puniendi competit, at eadem privatis

adempta est.

XXXII. Ad ' Resp., Cum vox cael triau nihil aliud significet

quia beneficium aliquod praesertim indebitum alicui consone, nequaquam cum satisfactione pugnat, Vel eam excludit, quia utrumque sed respectu diversorum optime simul stare potest, gratia respectu nostri, quibus indebitum beneficium plane gratis consertur, at satisfactio resp. Christia quo eam exigit coelestis Pater Gratia quidem opponitur meritia nostris, sed merito Christi non item, cum medium sit necessarium sine quo gratia Dei in nos sese diffundere non posset, Et sane aulus satis ostendit quomodo gratia Dei satisfactioncm non excludat, cum ait 'Deum nos justificare gratis per gratiam suam, sed e redemptionem quae est in Christo esu,' Rom. iii 24, et alibi gratia servatos esse docet, Eph. ii. 8, sed et emptos pretio 1 Cor. i. 20, et redemptos sanguine Act xx. 28. Quod Vero hic addit adversarius ad istius vocis significationem hoc etiam requiri ut quis ibi aliquid adimat suoque se commodo privet, id plane Vertim non esse non uno exemplo demonstrare licet sic Christus caeco ἐχαρίσατο τὸ βλε-ν Luc. Vii. 21, gratiam indebitam Onserendo, sed nullo tamen se privando commodo Philippensibus ἐκαρί- in Christum credere et pro Christo pati,' mil. i. 29, sed nihil tamen ademptum est propterea Deo hoc beneficium gratiose concedenti, sic Paulus qui animadversionis severitatem in reum incesti distrinxerat, cum eam remittit, dicitur Megariαι 2 Cor. i. 10. Ex quibus aliisque quae possent hic recenseri locis liquido apparet ad vocis eανίζειψαι significationem sussicere, ut ad patientem aliquid commodi et beneficii non debiti perveniat, etiamsi agenti nihil propterea decedat. XXXIII. Licet autem non divellendam putemus Satissaetionem a

Gratia, nihil tamen detrahimus propterea gummie illi munificentiae et misericordis divinae quam Scriptura ubique praedicat summam enim erga nos misericordist Dei fuisse quis non agnoscat qui attendit eum praeclusa angelis lapsis in aequali nobiscum miseria constitutis omni Venis spe,

479쪽

DISPUT XII. DE ATISFACTIONIS CHRIATI NECEssITATE. 427isse, utque id sine ustitiae suae praejudicio fieri posset, ultro sponsorem nobis dedisse, imo proprio et dilecto filio non pepercisse ut nobis parceret pNonne summae fuit benevesentiae et misericordiae quod cum ex rigore juris ipsi essemus ad supplicium rapiendi locum tamen dederit substitutioni et fidejussioni alterius Quod in sponsorem et expromissorem OSuo loco luiturum, non hominem, non angelum, sed unigenitum suum nobis tradiderit, qui communi nostra assumpta natura idoneus fieret Vas pro omnibus illis quos ipsi pater dabat redimendos Quod non contentus talem expromissorem nobis dedisse, illius insuper satisfactionem nostram ducere nobisque imputare dignatus sit, quo ipsius obedientia et justitiκ nostra acta per talem imputationem non minus coronetur in nobis gloriosissima immortalitate quam in ipso peccata nostra quae ipsius etiam sacta suerant per imputationem gravissimis plectere voluit poenis 3 Sane non secum tantum sed serreum esse oportet et quovis silice duriorem qui summam hic misericordiam non videt et suspicit venerabundus :Neque hie audienda haeretici vitilitigatio, Deum ut summo misericordem se exhiberet nullam nec a nobis nec a Vade satisfactionem exigere debuisse Nam quia Deus ita est summe misericors ut sit etiam summe justus, Virtutis utriusque exercitio locus dari debuit Ut ergo immensam suam misericordiam in electis gratuito liberandis et salvandis per Christum

explicare voluit, ita et justissimam iram advorsus peccata ostendere debuit, alias si haec adversarii ratiocinatio Valeret, sequeretur etiam ne Deum quidem poena assicere reprobos ipsos, sed sceleribus omnibus impunitatem concedere debere propter summam misericordiam.

XXXIV. Hic vero rursus insurgunt impurissimi homines crucis Christi inimici. Si Deus, inquiunt, summa illa misericordia impulsus Filium suum

nobis dare voluit, ut satemur et Scriptura testatur, Ergo jam ante adVentum Filii summo amor nos prosequebatur, Ergo iratus neutiquam nobis et insensus suit, ac proinde nec voluit nec necesse fuit Christum pro nobis justitiae satisfacere et morte sua nos ipsi reconciliare. Verum nodus hic facile solvitur H ' Ρoceant salsa hypoth. quasi irasci et diligere plane essenta rυγκλω - nec Omnino in idem subjectum quanquam sub diverso respectu

serri possent: at ut filium diligit pater, et illi tamen in peccatum ruenti irascitur, et poenam infligit, quidni ergo potuerit coelestis ater et nos ab aeterno diligere, et tamen irasci peccatis nostris et ad placandam iram suam satisfactionem Filii nobis destinare Nimis distinguendum est in homino optu Dei ab opere diaboli, creatura a peccato et vitiositate ipsi adhaerente, respectu prioris diligit hominem, sed resp. posterioris ipsi merito est insensus Itaque quia habemus in nobis quod odio dignum sit, eo respectu objectum irae Dei sumus, sed quia utcunque peccatores Vitio nostro Simus, manemus tamen semper ejus creaturae, quod suum est Dominus in nobis perdere non vult et adhuc aliquid invenit quod pro sua benignitate amet. 2' Distingue amorem Dei, Alius est benevolentios, alius beneficentisset unionis, prior quo nobis bene esse Vult et propenso erga nos sertur animo, posterior quo non tantum bene Vult sed et reipsa benefacit, quoad illum non diff-temur Deum nobis amicum fuisse etiam non antecedente Christi respectu, imo arbitramur amorem hunc non modo reconciliationem a Christo factam praecessisse, sed Deum ipsum movisse ut satisfactionem inveniret absquo qua charitas illa summa Dei effectum sortiri suum locumve habere non poterat, sed amore beneficentiae censemus Deum neminem prosequi nisi mediante Christi redemptione quia beneficium nullum creaturae potest indulgere nisi placatus, placatus autem non est nisi in Christo Itaque non si Deus nos ab aeterno dilexerit, continuo sequitur non necessariam suisso

480쪽

Christi satisfactionem, imo contra quia diligebat, voluit sibi satisfieri ut

charitatis in nos suae effecta diffundere posset absque praejudicio justitiae. XXXV. Hactenus duo jundamenta excuMimus adversariorum, quibus dogma hoc nostrum de satisfactionis necessitate tum naturae tum Voluntati divinae refragari probare satagebant superos Tertium quo ipsi etiam Iustitios repugnare evincere conantur at quidem hoc potissimum argumento :Quia nulla lege vel consuetudine unquam receptum est, imo expresso Dei Verbo etitum ut unus pro altero substituatur et vico ejus ac loco moriatur: in Verbo duo loca laudant quae aperto id ipsum asserere videntur 1 Deut. xxiv. 16, ubi vetat Deus te morte assiciantur patres pro filiis, vel filii pro patribus, sed quisque ob peccatum suum morte assiciatur : ne Voro quia regerat Deum hominibus ae non sibi hanc legem posuisse, probant ex Ezech. xviii. 4, 20, id etiam apud se latuisse, Anima quae peccaverit ipsa morietur, filius non portabit iniquitatem patris,' &o. Inter homines autem istius substitutioni nec Legem nec exemplum occurrere existimant, imo et fidojuasiones sub poena capitali a Romanis osso interdictas et Variaegge quae contrarium probent atque huc pertinere aiunt quod ait Seneca, nihil iniquius quam aliquom patera odii haeredem fieri; sic eum apud Athenienses Lycurgi liberi ad poenas deposcerentur propter alemum crimen rem injustissimam Demostheni visam : t eum optimae reip. sormam et ideam expressurus esset Plato hanc legem non omisisso de non transferendis in liberos atomorum criminum poenis, lib. ix de legibus :Quod si quis excipiat substitutionem hanc et permutationem fieri saepius in debito pecuniario, respondent plane diversam eas rationem, quia pecunia unius alterius ossici poteat, atque ideo pro alio soluta brevis manus fictione videtur donata debitori, ac deinde ab ipso numerata : a mors unius alvo oorporalis quaecunque exatio alterius ossici non potest: ostremo gravem injuriam fieri Justitia divinae clamant, quod aggeramus eam nocentibus dimissis qui puniri poterant et debebant, saevire voluisse in innocentem qui nihil talo morabatur, S in lib. iii. e. 3, raeleot. c. 18. XXXVI. Ut ratio haec postrema solvatur, succurrere nobi debet quod antea monuimus, justitiam quidem exigere necessario ut peccatum omne puniatur, sed non item peccatorem ita ut essentiale quidem ait poenam

infligi ob peccatum, at non pariter ut infligatur ei qui peccarit, atque hinc fit ut justitiae divinae haudquaquam repugnet unius in alterius locum subrogatio Quod dum adversarius ita praefracto negat Legibusque divinis et

humanis adversari contendit, Vel inscitiam vel pervicaciam suam satis prodit Nam ut nihil jam dieamus do sibitis pecuniariis in quibus nihil ει-

quontius occurrit istiusmodi substitutione ubi subrogato sponsore non amplius a primario debitor solutio exigitur, certum esse debet et extra omnem dubitationis aleam positum nec verbo Dei repugnare, nec inter gentes inauditum esse ut alter peccati alterius poenam serat, et si Lex ipsa id non doceret, in qua tamen profitetur Deus expresso se visitaturam iniquitates parentum in filios, Exod. xx. 5, satis tamen exempla Varia id comprobarent. Nam ut de peccato Adami nihil dicamus quod posteris imputari et in iis plecti docet non semel Scriptura, alia sunt exempla plurima quae id confirmant sic ob actum Cham execrationi subjicitur canaan, Gen. ix. 25, ob factum Achania filii puniuntur, Jos. Vii. 24, ob factum Saulis suspenduntur filii et nepotes ejus Deo approbante, mam xxi. 8, obsactum Davidia pereunt septuaginta hominum millia 2 Sam xxiv. 15, 17, aio Jer in Thron. V. 7 iatres nostri peccarunt et nos poenas eorum serimus.' Imo in . . ejusdem dispensationis illustre Oxta documentuni Matth. xxiii. 36, ubi Judaeis interminatur Christus poena eoram delictorum

SEARCH

MENU NAVIGATION