De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

551쪽

DISPUT. V. DE SATISFACTIONIS CURIATI VERITATE. 497guores nostros ipse tulit 'isc. nam particula που quae hic adhibetur non solum est assimantis, sed causas redditionem simul continet, maximε cum aliquid praecessit quod novum et insolens videri possit. Erat autem hoc vero instar portenti eum ita prosterni ac dejici cui mus summum in omnia imperium daturus erat, quemque ut serVum electum et in quo unima ejus acquiescebat summo amore complectebatur Isa. xlii. 1. Id Vero nisi causa redderetur absurdum omnes judicare poterant, Itaque causa jam subjicitur quod languores et dolores nostros tutorit,' id est Poenis Omnes et aerumnas nobis propter peccatum debitas Ille non talia meritus, mala tulit quas nos eramus meriti, quod Symmachus clare reddit

guores a dolores Christo impositos nihil aliud fuisse quam peccata nostra et poenas iis debitas. a caeteroquin sutura erat Judaeorum totiusque populi incredulitas ut non agnituri essent rationem veram cur tam duriter affigeretur Christus, sed ob sua propria scelera caemu et percussum a Deo essent reputaturi, quem tamen innocentissimum noVerant, euique Judex ipse innocentis testimonium erat perhibiturus Unde addit Mat nos' id. sed' , enim hicest adversativum) xistimarimus eum percussum a Deo, vulneratum et humiliatum;' Vorum perversum et falsum hoc a temerarimn judicium redarguit, causam proximam meritoriam istorum dolorum pressius notando, Ver. 6 Atqui ipse vineratua est propter iniquitates nostras,' M., id quicquid praepostere et perverso judicet mundus, quasi propter propria peccata a Deo rigeretur, certum tamen est eum non suo sed nostro merito punitum fuisse, nostra illi pescat quorum reatum in se susceperat tanti doloris et cruciatus causam et niatoriam attulisse. V. Porro quia Christus ut perfectus esset Servator non tantum mala depellero et auferre debuit, sed et bona conferre, non tantum a morte et exitio liberare, sed et salutem vitamque acquirere, ideo subdit statim propheta, ' Castigationem pacis nostrae super eum positam fuisse et nos ejus livore sanatos fuisso. ' Vox 'ut qua hic utitur proprie dis linam et institutionem notat, quia vero pueri et rudes ac ignavi discipuli non Verbis tantum sed et verberibus nonnunquam opus habent ut ad ossicium impellantur, hinc fit ut secundario et metaphorice proiciatigations ponatur, imo et materialiter pro ipsa poena seu supplicio rvter peccatum inflicto, Hos V 2. Et No 'u' correctio seu castigatio omnibus illis, 'id castigabo eos propter suas praeVaricationes. Ita notatur affictio quae habet rationem poenae, siVe illa Sit νε τικὸν sive παραδει-τικὴ neque reperire licet in Scriptura vocis istius usum quum affictionibus tribuitur sepositum ab omni culpae respectu Non simpliciter autem dicitur eastigatio, sed castigatio pacis nostro sciΙicet ut finis ejusdem notetur, id quae pacem nobis conciliet phrasim resca, quae innuit calamitates et poenas illi impositas non alium finem habuisso quam pacem nostram et salutem sive per pacem qualemcunque felicitatem intelligamus, ut pacis nomine Hebras omnigenam benedictionem et prosperitatem intem pretantur, sive speciatim foedus pacis et reconciliationem nostram cum De cum quo gravissima nobis propter peccatum intercedebant inimicitiae, qui primarius fuit mediationis scopus. Ita quia dissidium illud tolli

non potuit nisi praevia satisfactione, qua ira Numinis placaretur et peccata expiarentur, castigationem intercedere necesse fuit non tantum ut amictionem, sed ut poenam ac λυτρον proprie dictum. Atque id ipsum alia similitudine persequitur, plagarum et sanationis, quemadmodum Peccata spectari possunt Vol ut crimina quae Deum flandunt, Vel ut vianem ab antiquo serpente inflicta quae gravissime hominem sauciant et laedunt,

552쪽

ita sub illa prima σπ- opus eri poena castigatoria ad tollandum reatum, in ista vero livoribus et plagis utitur mirabiliter ad sanitatem resutuendam : 'ari sis μήλων livor est, id Verberum in cute Vestigium, vel cutis ex incussione Vulnerum sugillata, Lati Vibex, et metony pro vulnere ponitur, quia a Vulnere proVonit et ejus nota est et Vestigium diei E. Christum sanitatem nobis attulisse plagis suis, livorem ejus nostram ει tum fuisse medicinam, ejus dolore nostram sanitatem ejus Vulnera vulnerum nostrorum emplastrum. Quae sane salvandi ratio eo admirabilior

videri debet quod ex ipsis malis nostris remedium adVersus ea salutare petit, et Diabolum illis ipsis armis quibus nos devicerat d bellat: Poec tum mortem nobis intiuerat, at Christus moriendo mortem ipsam destruxit, et peceatum abolevit, Heb. ii 14 Rom. i. 6 Lex maledictioni divinae nos mancipabat, at per maledictionem benedictionis coelestis author nobis fuit, et ita in eruca Legia chirographum delevit, ut nulla sit amplius adversus nos condemnatio, Gai sit. 13, COI ii 14 Rom. viii. 1;

Diabolus saevissimam suam tyrannidem per metum mortis in nos exercebat, et Christus in morte ipsa, quas ultimum fuit Satanae propugnaculum Diabolum ipsum funditus delevit et de eo triumphavit, Ces ii 15, Heb. ii 14, 16 Denique gravissima Melera nostra Iethalo vulnus nobis

intulerant, et ex ipsis vulneribus ut ex ipsa Vipera ineriaeam saluberrimam ad sanationEm nostram consecit, dum lagis suis remissionis peceatorum et sanctificationis sontes nobis aperuit quis ergo non miretur et Venerabundus suspiciat admirabilem illam sapienum divina rationem qua ex malis bona, ex miseria felicitatem, ex maledictione benedictionem, ex morte Vitam, ut olim ex tenebris lucem, educere novit VI. Sic propheta mortem Christi ejusque causam tum impulsivam tum finalem connotavit, inde iniquitates, hinc pacem et sanationem no tramam autem melius infigat mentibus hominum beneficium hoc momus Christi eximium, ostendit quam necessaria fuerit salus illa cidus priuamentionem secerat, et a quo procurata, nisi enim perspecta nobis fuerit miseria et ne asitas nostra, nunquam intelligemus quam expetendum sit remedium quod Christus attulit, neque ea quas par est merentia et M titudine summum illud beneficium exeipiemus, nisi primarium ejus minorem intelligamus. Itaque utrumque attingit Ver 6, et prius quidem cum ait, mos omnes tanquam oves errasse, quemque in iam suam decluname,' id perditos omne fuisse donec ab ipso vindicaremur, posterius vero cum addit Johovam traduxisse in sum nostra omnium iniqui--tes:' quae Verba imprimi ad rem nostram faciunt, tum quin iniquitates nostra dicuntur in Christum traductae, non sane quoad oti cim' qua immunis ille semper fuit, sed quoad reatum tantum et poenam quam Su tinere sponte Voluit, tum quod traducta dicantur, in a quatenus a

plantissimo consilio has illi poena ut judex sponsori nostro imposuit, nihil enim hae in parte tactum ab hostibus Christi quam quod manus

et consilium Dei,' id decretum emacissimum et potentissimum, antea praestiterat, Ao iv. 28. Hic vero adversarius nullum non lapidem, vel ut genuinum horum Verborum sensum nobis extorqueat, aliam Praeposteram interpretationem comminiscendo quasi nihil aliud veste propheta quam meum occurrisse per ipsum Et cum ipso iniquitati omnium nostrum,' nempe praedicatione et dulci credentibus saeta promissione. Sed corruptelahaeo per se corruit 1. Quia repugnat aperto VOX Hebraea τ' riconjugationis Implial quae non inicam sed duplicem actionem significat, Ideo, cum x inruia proprio ait occurrere, sequitur ut 'n inruiph sit fecit occurrere Cum autem alicui occurratur, Vel in malum nocendi caus Vel in bonum ad intercedendum et deprecandum ut inis. Vor. 12, 'νNS,

553쪽

DISPUT. V. DE ATIAFACTIONI CHRISTI VERITATE. 499x'm', id pro peccatoribus intercedet.' deo duplici sensu me vox usurpatur in Scriptura, sed posterior hic locum habere nequit, nam tum diceretur Deum rogare fecisae pro eo iniquitate omnium nostrum, quod est longe absurdimimum vel ipso S in judice ac dit etiam quod omnia quae proxime antecedunt et sequuntur ad affictionem non ad deprecationem pertinent. Ergo non serunt verba alium sensum quam hunc, Fecit Deus in illum occurrere,' id impint, incussit, transtulit in ipsum poenas iniquitatum omnium nostrarum sic inteuexerunt IXX. Καὶ veιος π a κεν ἀυτον ται ἁ- ιι ἡμῶν tradidit eum Deus ini

μίαν πάμιν μῶν Dominus secit occurrere in ipsum peccatum omnium nostrum V Vulgata, posuit Dominus in eum,' quasi respiciens ad hi cum emissariumn Syrus, Dominus seest ut irruerent in eum peccata omnium nostrum.' Nam quod haereticus hoc ad praedicationem Christi et promissiones ejus refert satia ex ipsa orationis serio refellitur, ubi do praeconio Vel promissionibus nihil, sed de supplicio et poenarum lauone multa habentur. VII. Quod mussimum 2 ex sequentibus lique ubi sustus rem eandem exequitur Ver. 7 mulctatus et amictus, nec aperuit os suum, Traductio quippe illa et velut occursus iniquitatum non potuit aliter fieri quam per imputationem, qua constitutus est poenarum debitor pro nobis omnibus ; debitum vero illud ita volente Deo contractum et filio impositum effecit ut muletaretur et affigeretur Quia ero poena illa nullius fuisset ponderis et momenti apud sum nisi liberrime a Christo lata fuisset, nisi enim voluntariam mortem subiisset inobedientiae nostrae culpam expiasse non videretur, Ideo ne quis haec a Deo Patre ita disposita esse arbitraretur ut filio invito aeciderint, aut qui conquereretur injuste secum agi, propterea summam ejus patientiam et obedientiam commendat, qui inter media aerumna et probra quibus

impetebatur ne os Pudem suum aperuerit. Notanda st autem e borum vis, eoque m is quod dissicultate carere non ridentur mor irri' M.

Vulgata ita reddit oblatus est quia ipso voluit; ' sed coaetior haec est interpretatio quam ut admitti possit, nam etai - per insim adducere et admovere, tamen per is aliud plane designat. Itaque commodior est sententia Tremelli et aliorum qui per exigitur interpretantur, nam cum verbum a duos tantum significatus obtineat in scriptura, primum proprium erigendi, ut 2 Reg. xxiii. 35, Zach. ix. 8, alterum figuratum et

metaph. Opprimendi et Uigendi quia in exacuone saepe est oppressio),

alteruter hic obtineat nee se est posterior ero locum habere non potest, siquidem in eodem commate additur maxa 'ri' quod do ea affictione et calamitate intelligendum eas patet ex Ver. 4, ubi dicitur riar id. attritus, Voce ab eadem radice derivata, at inanis esset tautologia si doeodem diceretur opprimitur et ipse affigitur;' superest ergo ut Vox illa proprie sumatur ut significet Maestionem poena et reseratur ad nomen proxime antecedens peccatum, quod hic subaudiendum erigere autempso tum hil aliud est quam exigere poenam peccati, atque ita optimo cohaerebunt, exacuo poenas a Christo et ejusdem inlicuou nam a Christo sponsore debitum nostrum exegit Pater severisiam unde ipse amici est Exigitur ergo poena propter quam ipse assiigitur. Ita τὸ max adaminonem et perpessionom reseretur. Non male quidam Volunt Vocem posse sumi in proprio significatu respondendi quod eodem recidit, ut sierespondeat exigonu quasi dicaa ab eo exactum est,' scilicet peee tum, et ipse respondit id persolvit pro nobis, respondit, inquam, τε soti Vendo ut fidejussor, non ore obloquendo quid enim ille interea ana

554쪽

500 DE ATIsPACTIONI CHRIATI VERITATE. DISPUT. v.

Iuctatur aut moras nectit imo contra sponte se judicio Dei subjicit, et me os quidem suum aperit, quasi oris ad mactationem deducta: ' nam et ipso agnus erat Dei qui tollere debuit peccata mundi Quae pationtita admirabilis et a Petro commendatur, et ab evangelistis non semel d sexibitur, dum ipso nihil ad salsas Judaeorum excusatione reposuit; etsi justa suppeteret defensio, tacuit tamen coram tribunali Pilati, Matth. xxvii. 12, 14; nimirum quia reatu nostro se obstrinxerat, Voluit tacitus judicio acquiescere, ut nobis pleno ore gloriari liceret in Hus absolutissima justitia. Ita mortem ipsius Verum fuisse sacrificium docere voluit vates sacer in qua Victima sponte et lubenter sese stitisset, quo pertinet illud, sal. xl. 6, 7, Me Nonis, nam alias litatum non fuisset, quomodo apud Ethnicos non litabatur et a re iseis existimabatur si vi tima aes retraheret ab aris aut mugitum ederet, unde illud vidit, 'mugitus victima diros edidit.' At noster Agnus ne halavit quidem licet

humeris suis ferret peccata omnium nostrum.

VIII. Ex hac autem analytica verborum . ., jam proesive est is noscere quant exurgu am intentorum seges pro satisfactionis Veritate. 1. Quum Christus dicitur languores et dolores nostros atque iniquitates tulisse,' Ver. 4, 6 8, 11, 12, poena haec vicaria non obscuro indicatur, nam si non suos sed nostros dolores tesit, utique innocens respectu sui, sed nostra culpa tantum reus percussus est, adeo ut peccata nostris fuerint causa meritoria et impulsiva cruciatuum quos tulit qui Vero poenas alteri debitas in se recipit et transfert, in alterius lacum et Vicem subrogatus merito dicitur atque adeo eadem es aequivalentia patiendo pro ipso satisfacere Nam praeterquam quod is est frequentissimus et triti simus scripturas usus ut pec e portare is dieatur qui pro peccatis punitur et plectitur, Vide LeV. V. 1 et xlx. 8, et xx. 17 20 e xxiv. 13, Num. in

33 Ezech. xviii. 20, et alibi saepius repugnat etiam ipsa ratio ut is alia cujus peccatum portare dicatur, qui sola peccati occasione patitur, nisi poenas etiam peccati perserat ac in se recipiat quis enim dixerit dominum qui ex furis peccato damnum patitur illius peccatum portare, cum etsi occasione furti affigatur in bonis suis, furti tamen poenas non

sustineat nec pro furto puniatur. Hanc vero lationem esse poenalem et satisfactoriam evincitur 2 ex ver. 10 ubi diestur animam suam positurus in sacrificium pro peccato, 'aeta mri; nam ravae hic Pi

eurum sive Victimam piacularem notare dubitari non potest quemadmodum Vero victima in ei locum substituta poenam peccatoris sustinendo, reatum ejus expiabat, quod manuum impositione significabatur, et peccatum portare propterea dicebatur ita pariter Christus agnus Dei qui peccatum pro nobis factus est, peccata nostra tulit vere, quia mortem nobis debitam in se recepit ut ab ea nos eximeret cur vero positum --

erificium pro delicto' si delictum potuit expiari vel expiatum est eiusa sine sacrificio hylastico 'IX. Accedit . quod non tantum dicatur dolores nostros tulisse, sed 'et attritus fuisse et percussus a Deo propter peccata nostra,' quod disp. praeced. causam meritoriam notare probavimus. Item quod Deus in ipsum cordocerit et transtulerit iniquitates omnium nostrum,' Ver. 6 6, quod voluerit JGova eum conterere,' veri 10, ubi talis innuitur peccati latio quae perpessionem comunctam habot gravissimam et judiciariam peccatorum imputationem peccata autem ferre patiendo, atquctita ut indo alii liberentur, quid aliud indicare potest, quam poenae alienae susceptionem Voluntariam et justam inflictione. Nam quod adversarii hoc ad occasionalem Christi calamitatem rasomni, quia Deus Voluit eum iniquitatum nostrarum occasione mori, dilutius est quam ut Vim phr

555쪽

seos propheticae reddat, quae non occasionalem tantum, sed veram et proprie dictam causam meritoriam importat rursus quo pacto diceretur Deus condecisse in eum iniquitates omnium nostrum, quod non alio quam ad poenae transgressionem referri potest, si non alium in finem mors illi est illata quam ad doctrinae confirmationem, Vel constantisa exemplum Castigatio pacis nostras' dicitur posita super ipsum,''ut scilicet haberemus pacem eum Deo a quo perseccatum aversi fuimus, at quid opus fuit hac intercedente castigatione ad pacem obtinendam, si remissionem liberam absque sati actione nobis indulgere constituerat; quam ex livore nobis sanitas et plaga propter praevaricationem populi illi imposita, si satisfactio hic nulla fuit necessaria, hoc est neclivor nec plaga φsane summus ille quo filium suum prosequitur amor ater, non patitur nos credere illam vel nulla vel Iericula aliqua de causa durissimae morti exponere Voluisse, sed gravissimam aliquam et summe necessariam rationem intercedere necesse fuit ad id ut hoc consilium iniretur, haec vero nulla dari potest alia quam Justitiae divinae satisfactio, ad cujus placationem nostra ille peccata in cruce portare et a Deo alteri atque Vulneraridobuit. X. Denique si totam contextus prophetici seriem attendimus, Videbimus distincte omnia et singula quas ad hoc negotium pertinent con- notari, tam quae spectant Christi an locum nostrum substitutionem, quam ea quae ad ejus pro nobis satisfactionem referuntur. Nam si ad Voram et proprio dictam satisfactionem haec Vulgo requiri dicuntur: Ut sit in eo qui satisfacit calamitatum et miseriarum omnium nobis debitarum latio, ut lationis inius ocius impulsiva et meritoria sint peccata non sua sed nostra,eausa inriens Dei justa imputatio et Vadis Voluntaria susceptio, nadis peccati expiatio, et plena debiti persolutio emotum denique ac fiuctus

perfecta redemptio et aetem salus, Haec omnia sigillatim hic commemorantur,1 rimarum lationem, iuemorbos nostros tulit et dolores portavit, Ver. 4. . Causa impulsiva moritoria, nam ipse dolore affectus fuit a desectionibus nostris, c., re Praevaricatione populi plaga ipsi,' Ver. 6 8, cum ipse interim insona plane et absque peccato, violentiam non socerit nec dolus fuErit in ore ejus,' Vor. . . Dei justa imputatio, με nam Johova socii in eum incurrere iniquitatem omnium nostrum,' Ver. 6, et meo ipsum placuit conterere,' ver. 10. . Christi voluntaria susee ito, nam affictus fuit nec aperuit os suum, sicut paro pecus ad Occisionem ductus est,' Ver. 7. 6. Peccati expiatio et debiti plena persolutio, nam posuit animam suam hostiam pro delicto,' ' Ver 10 et coarct tions et judicio assumptus est,' Ver 8. . Denique ipsa redemptio et salus, occastigatione pax e Vibicibus sanitas,' Vor. 5 et rubi posuerit animam suam reatum, Videbit semen, prolongabit dies, et beneplacutum Domini prosperabitur in manibus ejus,' Ver. 10, Pro laboro animae suae satiabitur, servus in Justus justificabit plures cognitione sui,' yc. Ver. 11. Quid elarius et significantius dici potuit pro nostra sentcntia sane nullis Verbis magis emphaticis exprimi a nobis nunc quidem posset aut decliurari. At si alia plane fuit Prophetae mens, si nihil minus in animo habuit quam satisfactionem Christi nobis commendare, cur u Verbis usus est, quae apertissime et propriissimo eam desi nant atque ita occasionem periculosissime errandi toti Ecclesiae praebuit 8Sed non patitur sanctissimus divini Vati gelus et ingenuus eandor ut quicquam tale de eo cogitemus Imo haec plane nos persuadere debent non aliam suisse ejus a nostra hac in parte sententiam. Ex quibus omnibus fortissimum jam colligitur argumentum: Qui subiit et praestitit omnia a reis oti bitoribus peragenda, sic ut ipsius castigatio cesserit in

556쪽

imponentis satisfactionem, ipsius sacrificium in delictorum expiationem, ipsius vibices et vulnera in delinquentium sanationem; qui ita emata omnia tulit nostra humoris suis Deo ita volento imposita, ut ea a nobis abstulerit, qui ea tanquam piacularia victima expiavit et hoc pacto homines redemit et salvarit,es revera non exemplo tantum aut praeconio, sed et merito ac satisfactione Servator est dicendus At hoc ipaum pro nobis Christus implevit, ut ex ante dicti patet: E. XI. Ita locus hic invicte militat pro sententia nostra; non dissim

1anda tamen sunt quae effugia hic captare conantur adversarii, quantommor enim est vis istius argumenti tanto rumore sunt eorum conatus ad illud eludendum. 1'. Hinc facile probare se posse putant satisfactionis veritatem nulla ratione ex lato colligi loco, quia phrasis potetandi eo tra, qua nititur praecipue inumentum, ambigua est et πολυσα ες, et licet aliquoties Pensa lationem significet, tamen non raro etiam pro simplici cib- atione ponitur, quemadmodum ferre et portare per metonymicam quandam translationem auferre nonnunquam designat, exuus transi

tionis haec fuisse videtur ratio quod qui aliquid aufert aliunde, tantis rdum illud deponat aut abjiciat, portare soleat sic, Exod. xxxj. 7, Deus dicitur portare iniquitatem et peccata,' non utique ferendo, Sed -- serendo et condonando, dinova servans misericordiam millibus, portans iniquitatem o peccata. ' ubi occurrit Verbum κου quod hoc in loco legitur; sic Num xiv. 18, et adibi nihil ergo absurdi esse pertendunt si dicatur Christus hoc sensu portasse languores et iniquitates, non quod sustinuerit universas poenas nobis debitas, sed quod a nobis omnes dolores et Ianguores abstulerit, et nos ab omnibus nostris malis liberaverit. P. Non posse locum aliter intelligi quam de peccati et poenas remotione probant oxiatin viii. 16, 17, ubi impletum dicitur istud vaticinium

quando aegros sanabat et Varios morbo curabat Vespere autem saeto,'

inquit Μatth. obtulerunt ei multos daemonia habentes, et ejiciebat spiritus Verbo, et omnes male habentes curavit ut adimpleretur quod dactum ea per Isa dicentem, Ipse infirmitates nostra aecepit et morbos portavit;' ut ergo morbos portasse dicitur non in se transserendo, sed nnobis auferendo, idem euam de peccatis intelligendum esse. 3 Confirmant eandem hanc expositionem ex typo hires emissarii, unde videtur potita haec loquendi ratio, de quo Leri. Vi. dicitur quod super eum Aaron jussu Dei omnia populi delicta confitebatur et ejus capiti imponebat, quas deinde emissus in desertum secum asportabat; non enim illi hirco Vere peccata populi imputari potuisse, neque eum abeuntem Vere secum illa portasse sed Dominum innuere tantum voluisse non minus a populo ablata fuisse omnia peccata, quam si hircus ille super se universa habens in desertum illa asportasset non potuisse dici satisfecisse pro peccatis, quia nihil de ejus morte quae tamen secundum nos nec Saria erat, hibetur. 4'. Quod si locutio haec urgeatur et ad calamitatis inflictionem reseratur, ne sic quidem satisfactionem posse elici contendunt, quia non semper poenae lationem connotat, sed simplicem affictionem occasionepe in illatam, ut patet ex Num. N. 33, Thren V. 7. 6'. Vellicant etiam Verba Ver quinti, ubi dicitur matigatio pacis nostrae super eum,''quasi nihil aliud significent quam Christum flagella et amictiones subiimo

quae nobis pacem, id est selicitatem et quietem pepererunt; Nam 'u' pro flagello tantum et afflatione poni, non pro Vera punitione, innuere Vocem pacis quae ei non obscure opponitur, nempe quia antithesis non Cinter punitionem et pacem quemadmodum est inter pacem et assii tionem. 6'. Denique ver. 6, ubi dieitur quod Jehova, adiri seest occurrere iniquitatem nostram super paum,' reponunt dupliciter dat

557쪽

posse eommodius quam a nobis fieri soIeat, aut et Ichova oecum poreum iniquitati omnium nostrum,' ita ut Deus per Christum omnes intiquitates vel iniquitatum poenas a nobis, illis quodammodo per ipsum vel cum ipso occurrendo, depulerit Vol is Iehova occurrere fecit ei iniquitatem omnium nostrum,' id ut Deus effecerit ut omnium nostrum iniquitates Christo obviam fierent et ipsum quodammodo aggrederenturoum nostrarum iniquitatum causa mori eum Voluerit: sic illi perversis- iam locum hunc detorquere conantur in propriam perniciem. Vide Socin de Serva. P. 2, c. 4, 6 Catech Racon. c. 8 q. 33, Creu Qv. Groti; mala contra Frunigi. XII. Nos vero eorum pestifera sed imbellia tamen tela sic repulsumimus. Nam in 1'. se prodit solitus eorum pariavisimus a particulari, Portare interdum significat auferre et Emovere, et vox Heb visa aliquoties eo sensu usurpatur, Ergo et hic ariter intelligenda venit. Quamvis enim daremus hunc significatum quibusdam in loci occurrere, tamen ut

in omnibus, et eo praesertim de quo inter nos controvertitur Isa1se loco, pro sola pereatorum remotione et ablatione, non ero pro eorundom receptione et translatione in Christum accipi debeat, nunquam a nobis impetrabunt. Nam cum occurrit Vox ambigua, Ex circumstantiis, orationis serie, et materia subjectu, significatio genuina petenda est, atque ita stat endum est primariam et propriam significationem quantum fieri potost retinendam esse, nec ad tropicam et impropriam temere et sino gravi causa recurrendum esse; te ero grarissimas sunt eausae eur juxta re M tam senisntiam Verbum hoc de gestiation vera, non de simplici remotione intelligamus, quia est primaria et maxime propria vocis istiua significatior quaeque frequentissima est ubivis in Scriptura, consulantur loca apud eundem prophetam, Isa. c. xxx. 6, et xl. I, et ii 11, et lavi. 12 hic enim ut et alibi saepius vero significat aliquid portare, maxime cum eccato adjungitur; nam ut Hebraei signifieon id quod

Latini dicunt poenas pendere nullam phrasim habent magis receptamquam hanc ferre peccatum, ut Latini tiam dicunt uera delicta, hoc est-delictorum supplicia sic ex ordinario usu scripturae sumi prohavimus antea nec dissitetur Socin Praelecti. c. 21, Fatemur,' inquit, clocutionem hanc portare seu ferre peccatum sive iniquitatem idem signim care solere, quod peceat poenas dare, sive ut Verbum Verbo reddamus peceat poenam ferro peccati enim et iniquitatis poena potissimum signifieatur.' Cum ergo usitatissima haec sit et communissima istius verbi a ceptio, cur nussa ratione cogente ad aliam rariorem et insolontiorem confugeremus, maxime cum ano esse retinendam non paucas nec levos ox

ipsius textus viseeribus petitas demonstrent rationes γXIII. 1. Prima petitur ex conjunctione Verbi ad quod priori annectitur languores nostros ipso tulit et dolores nostros bHularit,' ubad, quod repetitur etiam, Ver. 11 et iniquitates eorum portabit,'' au', quanquam enim ipsa peccatorum susceptio et latio ex priori Voco satis colligeretur, ne quis tamen argutaretur .. κυ de simplici allation Vo1 remotione intelligendum esso, ideo Propheta addere voluit Verbum au ἐξηνητικῶς, quod non alitin quam ortandi se onus impositum badulandi significationem obtinet undo quem a lum Vulgo vocamus Scripturae meant ad id νωτοφόρον domo forentem, ut lxx. Vertunt 2 Climn ii. 2, et onus quod gestatur humeris ita ut portantem premat dicitur ad riba: Exod. i. 11 et Psal lxxxi. 6, unde nonnulli sabulum Latinis dictum volunt, quod arena valde sit ponderosa. Cum ergo vox haec qua unicum significatumi Mandi obtinet addatur praecedenti quas πελώρορεμ est et ambigua, patet priorem ex posteriori ess interpretandum. Nec sine cam

558쪽

in Spiritus S. videtur duas hasce voces conjunxisse ut perfecta peccatorum latio innueretur, qui e . RU ipsum actum tonendi onus in humoros atque adeo susceptionem proprie designat, a Vero gestationem onexis impositi a suscepti. Ita Christus gemina hac phrasi portasse e cata dicitur quia non ita suscepit imposita sibi peccata nostra, ut sub onere fatiscens ea deposuerit et abjecerit impar oneri tanto, sed susceptarito portavit et pertulit. inquo alve consideretur conjunctio utriusque

vocis, sive relatio et D m unius ad alteram, necessario Vera peccatorum

susceptio et latio, non simplex ablatio colligitur Neque ullius est, menti rellii instantia qua suferendi significationem etiam in Verbo bis locum habere debere contendit, ver 11, quum de Christo dicitur, Helabore animae videbit et saturabitur, cognitione sui justificabit servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit,' ubi iniquitatumi tui tio commemoratur tanquam aliquid quod extiturum sit post mortem Jesu Christi et tanquam praemium laboris quem is mortem subeundo pertulerit, quod profecto esse non potuit puniri in ipso peccata nostra, id

enim neque mortem consecutum esset, sed una cum ipsa moris peractum

fuisset, neque praemium laboris dici posset sed labor ipse, ver 11. Nam etsi bMulatio peccatorum reseratur a propheta post justificationem quam per fidem in ipsum consecuturi erant fideles, et post satietatem, id praemium quod ipse ex labore suo relaturus erat, non aequitur tamen contrugisse postea imo debuit reipsa intecedere, quia his verbis causa redditur praemii quod obtinere debuit, et fundamentum ponitur justificationis quam electis conferre debuit, quare enim justificare potuit servus ille dilectus per cognitionem sui fideles, nisi quia portando eorum Monta in cruce pro iis satisfecerati Itaque copula ' quae hie apponitur, ausaliter est imtelligenda ut saepe alibi, quod observatum Tremellio qui Vertit in praeterito, quorum iniquitates ipso b viaverit ' salsum etiam quod suis ni portationem iniquitatis statui a propheta praemium laboris Christi eum potius recenseatur tanquam ipse labor qui fuit praemii causa, nam statim, Ver sequenti, addit commemorans gloriam quae illam calamitatem erat secutura, Ideo partem ei dabo in multis et dividet spolia,''isc. nim Propterea quod animam suam morti exposuerit et portaverit multorum peccata, ut ibid. additur. XIV. 2. Ex modo portandi, qui est 'vulneratio' et attritio,' veri 6 6 labor animae,' ver. 10, nequo enim ditatur impii peccata es languore tulisse, sed ita tulisse ut propterea suerat vulneratus et contritus, ut propter praevaricatione nostra plaga affectus fuerit, atque adeo laboraverit anima ejus quia vero hinc non videat non Ioqui prophetam de nuda et simplici peccatorum et cenarum remotione, sed de onerosa et molesta portatione a gestatione qua Christus poenas peccatis nostris debitas in corpore suo sustinuerit ut ab issis liberaremur 3 quidonis attinebat hic commemorare summam eiu ignominiam et exinanitionem, extremos cruciatus et dolores quo perpessurus erat, a nihil aliud praestiturus erat Christus in hac iniquitatum portatione quam quod eas suprema sua authoritate et gratia removeret et auferre 3 Accedit Mamquod non tantum portasse dicatur peccata, sed et in se recepisse castigatio enim pacis nostrae dicitur fuisse '', super eum et Deus conderisae in eum iniquitatos omnium nostrum, quod utique frustra diceretur, si auferendo tantum etnon etiam ferendo et in se recipiendo poenas iniquitatum portasset. XV. 3. Eae simili ibidem allato, nam eodem modo dicitur portasse Peccat quomodo Victima portabant peccata, nam phraala illa per istam exponitur, Ver. 10, dum dicitur posuisse animam suam sacrificium pro delicto peccata vero victimis ita fuerunt imposita ut non tantum R

559쪽

auferrent per expiationem typicam, sed et iis typice imputarentur per aestimationem juridicam, quo pertinebat ritus impositionis manuum s per caput hostiae et consessio peccatorum quae fieri solebat Ita cum Christus vere sit Victima nostra piacularis qui propterea pereatum dicitur lactu a Deo 2 Cor. v. 21, ut antea risum, Dristio ista non potest sine vi quadam ad portationem activam tantum Vel authoritativam, si fas ita loqui, id meram ablationem referri, sed optime ad gestationem p sistam et satisfactoriam accommodatur. 4. Denique ex ipsa MVersariorum sententia, nam si auferre debuit Christus eccata, utique et ferro debuit, nunquam enim ea auferre potuisset ut ediator, nisi eorum poena sustinuisset ut sponsor, primariis debitoribus indemnitatem et immunitatem

a poena praestando. Ita haec isnqurem contrari et αντιλημώνα non sunt opponenda, sed componenda ut subordinata, peccatum sere et auferre,

quia ut non tulit nisi ut auferret, ita non abstulit nisi serendo. XVI. Atque hinc luculenter patet iud ad illa loca respondendum sit in quibus Deus dicitur portare iniquitatem' non satisfaciendo,' sed

Hane rationem, et dissimilia conserat. Nam aliter De- dicitur portare peccata, aliter Christus, Christus ita fert ut propterea dieatur peccatum et execratio fieri, propterea atteratur, Vulneretur, Meidatur, quod de Deo nuspiam perhibetur, quid mirum ergo si Christus erat peccata poenas

luendo Deus contru reatum condonRndo, et poenam removendo Ita pro ratione subjectorum phrasis diversimode explicari necessario debet, ne sensum fundat absurdum et alienum Deus enim cum sit ἀπά- tim et doloris omnis expers non potest portare peconis eorum poenam

suscipiendo, ideo manifesta ratio compellit nos deserere significationem propriam et figuratam assumere; at in Christo nihil tale occurrit; nam ex quo particeps factus est camis et sanguinis obnoxius factus est iisdem infimitatibus et tentatus in omnibus nobiscum excepto peccato, unde nihil obstat quominus vere in se poenas peccatorum receperit ad patiendum pro ipsis, quemadmodum constat eum gravissimis doloribus et cruciatibus exercitum fuisse. XVII. Secunda exceptio petita ea ex ollatione evangelistas cum Propheta, in qua mire sibi plaudunt quasi nodus plane ἔλι-- sit et inexplicabilis, quia oraculi illius complementum apud atth. viii resertur ad morborum sanationem quos Christus non tulit sed abstuli Quid, inquit Ostorodus, an Christus infirmorum morbos in se recepit et loco eorum aegrotarit et sic eosdem sanavit 8 nemo hoc affrmabit, sed potius dies Christum morbos illorum potentia sua divina abstulisse et abjecisse.' Dissicina haec in speciem gravis et ardua, sed varie tamen responderi potest 1. Vel Adversarii pertendunt prophetam de morbis tantum corporalibus loqui vel non illud ut opinor no dixerint quidem istud vero eorum hypothesim destruit, nam ut diversi sunt languores, ita diversimode eos tulisse dicitur, et rei naturae et statui suo conVenienter, corporeos quidem removendo non ferendo spirituales vero et serendo, et auferendo, quia ita rei natura postulabat; quod a quaeritur qua tandem ratione applicatio haec convenienter facta fuerit a atthaeo, diversimodo huic scrupulo satisfieri potest. Primo, non male quidam haec anastvice applicari a atthaeo portendunt, quia enim Christus multa hic miracula edere incipiebat, facile contingere poterat ut Vulgus existimaret eum tantum excellentem esse medicum aut praestantissimum chirurgum; ideo ad hoc praecavendum,atthaeus hominum mentes per ἀναγωγην elevare et altius de Christo sperari voluit, nimi hae miracula ideo facta esse ut impleretur quod de eo praedictum fuerat, non ut in extemis illis

560쪽

et visibilibus beneficiis haererent, sed ut sublimius quid et salutarius ,

tenderent, tam potentem scilicet imi esse et promptum ad tollendas spirituales et aeternas nostras miserias, quam promptum et potentem se exhibuerat in tollendis et sanandis corporis morbis, ideoque in sanatione animae potius quam corporis meditanda et quaerenda quae illius umbra erat tantum et exiguum specimen, occupatos esse debere Ita docere nos Voluerit atth. quia scopus et usus praecipue in miraculis Christi spe tandus sit et in quem finem sanauctri Christus eorum morbos, non ut socorpor in medicum proderet, atque ita in caduco beneficio eos detineret, ae ut a terrenis ad coelestia, ab extemis ad interea, a corporalibus ad ritualia eos eveheret, et sub hac figura erum se animarum medicum demonstraret Ita caecos illuminavit, ut se mundi lucem esse ostenderet, restituit vitam mortuis ut se probaret Vitam et resurrectionem esse, atque ita in caeteris. Haec porro sententia de setis anagogico et accommoda- titio non caret suis fundamontis, nam allatin nihil aliud intendissolquiam corporalium morborum curationem hinc stabilire potuisset alia Iuculentiora laudare 1oca ubi expressa mentio morborum corporis fit, ut,

Ι- xxxv 6 6 Tunc aperientur oculi caecorum, aures surdorum patebunt, claudus saliet, et muti loquentur,' et si alibi non semes dein usum istum anagogicum Christus ipse non semel in sanationum miraculis requirit, ut Min. ix. 2, Joh. V. 14. XVIII. Ad hanc primam solutionem accedit secunda non minus commoda eorum qui Verba haec analogia interpretantur et per metonymiam exponunt quod dicitur ut impleretur, id ut significaretur per eum impletum iri quod dictum est per Isaiam, &c., quia sanatio morborum o Oralium erat instar signi et symboli sanationis morborum spiritualium per hunc Iesum suo tempore in cruce perficiendae, ac proinde non fuerit tunc impletum hoc Isaiae vaticinium, sed tantum data veluti arrha et symbolum futurae impletionis in morte Servatoris, nam in miraculis istiusmodi

quae circa corporum sanationem edebantur specimen exhibebatur salutis quam animis allaturus erat; sic Ruperi lib. Vii in atth. e. Vii., suum opus quod est aegritudines animarum sanare Christus coepit ab aegrotatione eo oris operari, ut dum prius illa visibilito curaret, medicus Verus innotesceret, et tum denique ad curandas aegritudines animarum Veniret.' equo novum est ut Verba quae actionem vel passionem notant declarationem tantum 61 significationem importent, et hoc tu Verbo implendi raesertim eo sensu occurrit, ac ii. 23 Itaque impiet eat

Scriptura quae dicit, Credidit Abraham Deo et illi imputatum ost ad ju

titiam; non sane quod tunc demum impleta fuisset, nam multo antequam filium suum obtulisset, fides dicitur imputata Abraham in justitiam, sed quia impletam hanc esse hac insigni obedientia tanquam certissimo testimonio declaratum est Quod si respectu praeteriti ita usu pari potest, quidni et respectu futuri maxime si inter res illas Varias intercedat aliqua ana1ogia, et ex ea signification quemadmodum hic o currit; non quidem ratione mori quo Christus peccata nostra sustulit, sed ratione nis qui utrobique idem fuit, ablatio scillaei mali nimi ut divina sua virtute potenter sanavit morbos corporeos, quibus homines vexabantur, ita morti merito et eminei spiritus morbos spirituales nostros tollit et ausori undo pictura hic est expressa beneficii spiritualis in speculo rei materialis et exterasan sic imp eis imisHigenda esset imm pri in sensu transumptivo et analogis quomodo, Μatin ii. 16, dicitur impletum oraculum Oseae c. i. 1 ex gypto vocavi filium meum,' quae Verba primario et proprio reseruntur ad eductionem populi ex gypto, sed Pr Pter quandam analogiam typicam bene accommodantur postea d

SEARCH

MENU NAVIGATION