De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

581쪽

DIsPUT. VI. DE SATIsFACTIONI CHRAETI VERITATE. 627

teri omnes codices constanter hoc retineant. Alii non delent quidem sod scurant ejus Veritatem, quasi non revera Christus sanguinem sudarit,aed hoc tantum παροιμακῶα dictum ait, sicut qui amare flent sanguinem flore, et qui valde laborant sanguinem sudare dicuntur, sic uthym si Theoph. quod praecipue colligunt ex Voce σε quae hic usurpatur, quae similitudinem notat non rei Veritatem; quos sequitur Grotiva in h. l. Sed perperam proverbialem locutionem hic inducunt lavaturi magnitudinem istius miraculi quia non tantum dicitur sudor fuisse instar grumorum sanguinis, sed instar grumorum sanguinis decidentium in terram, quod plano diei non posso nisi verus sanguis in terram decidisset neque obstare potest particula, i, siquidem ut notum hae ut et similes particulas non tantum

comparationem, sed et rei veritatem, significant, ut apud Hebr. est a' ηορο αεtrvum , modo similitudinis, modo eruatis ut Joh. i. 14, δόξαν ως μ ονογε- νους παρὰ τρὸς, ubi recte Theophyl. τὸ Ως ενταυρα οὐκ ομοιω ο εστιν, λαβεcα σεως καὶ ἀναρυφι Κητήτου διορισμύ. Ergo extra omnem controversiam positum esse debet Christum Verum sanguinem sudasse.

XII. Quia vero sanguineus isto sudor suerit, naturalia an extraordinarius et supernaturalia, disquiritur. Quidam naturalem ex eo fuisse colligunt quod non dissimilia exempla aliquando contigisse legantur, Arist. lib. iii de pari. anima cap. 5 et Iib. iii. de histi anima cap. 19, resori accidisse aliquando

ut quidam struentum aliquod excrementum sudarent, quod ipse Vocat αι --τῶδες περ, μ- δι καχεξιαν propter Vitiatum corporis habitum, fluxo nimirum laxoque corpore inopia et imbecillitate caloris in venis qui cum sanguinem non probe concoquat, humescit tandem et serosior redditur Quod eonfirmatur a Theophr. lib. do sudoribus. Femelius lib. vi de partium morbis et symptomatis de hepatis ατον' agens, ait se interdum animadvertisse sanguinem ab extremis Venia quae in cutem desinunt multis in loci essundi, et Sennertus Instit. lib. ii p. 3, ecl. 1. notat ex Benivenio cuidam singuli mensibus per cutem qua ima pars decoris subjacet sanguinis libram ossiuxigae, eum tamen nullum soramen nulla cicatrix in cute appareret. Huc facit quod de Scandectergo Hero narratur ex labiorum ejus venulis sanguinis guttulas effluxisse quoties in aete hostem adoriretur, et quod aldo in Matth reseri quendam Lutetiae audita in a capitali sontentia sudore sanguine totum perfusum fuisse. Ex his coneludunt nihil obstare quominus sudor iste Christi naturalis pariter dicatur. Vorum alii alienum Iano et diversum ab his aliisque similibus exemplis existimant, ex quibus quaedam incerta et sublestae fidei, alia longe lateque ab isto differunt. Nam cum ex sententia Aristotelis duae praecipuae sint hujus symp- tomatis causae, cutis nempe raritas eum corpore fluido, ac sanguinis tenuitas et serosa nimia substantia, quibus ex sententia aliorum addas licet saevitatum nutritioni famulantium imboeillitatem, retentricis puta languorem et expultricis Vehementiam, nulla aram causarum hic afferri potest in Christi orpore temperatissimo quod nulla καχεξί Vel δυ κρασία laboravit, sed optima constitutione et summa primarum qualitatum harmonia procul dubio fuit praeditum. Atque hue pertinet quod cum hoc ipsi contigit, ιν αγωνίον suisse dicitur qui coeperat ἐκθαμοεῖσθαι καὶ ἀδη-μιονεῖν, hi enim affectus contrarium plane in corpor motum essiciunt, in metu siquidem calor omnis et spiritus ac sanguis exteriora Macrant et ad cor subito reVocantur, in moestitia Varo seu moerore spiritus dissolvuntur et corpus refrigeratur ac siccatur Causam itaque plano miraculosam otaupernaturalem esse oportuit quae per densatos rigor cutis poros sanguinem concretum ac grumosum extraxerit. Quidquid sit, nos enim litam hanc nostram non iacimus, sed medicorum filiis discutiendam relinqui-

582쪽

mus, eortum est ho effectum suisse diri oujusdam si insoliti timoris stanxietatis. Nam cum sudor aqueus extremum metum, et animi angustiam

jam arguat, quam immanem suisse dolorem illum neeesse est qui sudorem sanguineum ipsi expressit γXIII. Sed et hunc non minus evidenter testatur angeli eum corroborantis praesentia, quod est alterum istius ἀγωνίας adjunctum, de quo Luc. xxii 43 quantum enim et qualem oportuit esse hunc angorem in quo angelo consolatore opus habuit, Dominus a Servo, Creator a Croatura, Deus ab Angelo solamen petiit 7 Angelos quidem ut tanti regis satellit si ministros ab initio inoamationis Christo adfuisse videmus, nativitatem

nuntiasse, post tentationem ministrasae, sed ut coelitus ad corroborandum Dominum suum et principem descenderent nunquam antea visum, nunquam antea auditum suerat. Itaque gravissima Christi lucta notatur et prosundissima ejus exinanitio qua prae angelis ipsis ad tempus minoratus fuit, ut saltes jam antea praedixerat, sal. viii. 5, et ita minoratus ut eorum etiam solatio indiguerit. Quod ita tamen intelligondum est ut non consortaverit eum ommunicatione virtutis et Meritias quasi partem oneris Christo impositam angelus in s recepisset vel vires ad illud serendum Christo suppeditasset, sic enim Christus solus calcavit torcular Iga. lxiii 3 solus tulit peccata mundi, unde Veteres angelus consoria sed non portat,'' sed repraesentatione incacissima auxilii divini promissiet gloriae a vietoris quae Christi certamen certissimo erat secutura. XIV. Denique hujus tristitiae et angoris summi testimonium luculentum fuerunt preces mae et supplicationes serventissimae quas cum clamore valido et lachrymis Patri obtulit ad id ut calix ille ab ipso transiret, nam si nocessitas aliqua vel impendenti mali aenaus vel metus homines ad precandum impellit, utique gravissimum fuisse timorem necesse est quo Christus aetemus Dei filius ad orandum impulsus est, et quidem ita orandum ut non aemel iterumve, sed ter easdem preces iterarit, non manibus in coelum elatis, sed corpore in terram prostrato, non submisse aut tacite, sed cum clamore alido, cum lachrymis et summa quadam animi contentione quae omnia non ordinarium et levem, sed maximum et intensissimum dolorem et anxietatem notant ex praesentis vel imminentis gravissimi alicujus mali apprehensione ortam. Quod et Calicia vox non obscuro indicat, tralatilium enim est, ut per calicem metaph. sors hominis quaecunque vel bona vel mala, vel prospera Vel adversa, denotetur, metaphora ducta more in conviviis olim usitato in quibus patrissamilias vel symposiarchae hoc munus erat singulis cibi et potus demensum assignare; quia Vero modo ad necessitatem tantum vel modestam liliaritatem apponebatur, modo ulterius urgebantur convivae ad intemperiem usque quod non poterat

non esso ipsis ingratum et molestum, hinc iactum ut calix vel portio talicia modo in bonam, modo in malam partem sumeretur, vel ad bene a Dei orga homines, vel ad c lamitiales et poenas ab eodem immissa designandas, unde duplicis calicis apud scriptores sacros mentio, Calicis gratiae et benignitatis' de quo Psal. xvi. 5 Dominus est portio inlicis' mei, et Psal. xxiii. 5. Calix meus exundat,' et Callois irae et indignationis do quo toties Prophetae Isa li. 17, Jer xxv. 15, 16, 17, Thren iv. 21, sal. Ixxv. 8. Eadem phrasi utitur Christus saepius ad passionem et mortem notandam ;Joh. xviii. 11, Nonne bibam ex calice, 'Me. et hic in oratione aranssera me poculum istud.' Cujusmodi autem fuerint istae preces et quomodo in filium Dei absque ulla peccati labe vel ἀταξίαν cadere potuerint dioemua

inserius.

XV. x ipsis vero amnis Christi effectis omnium maximis merito

583쪽

DISPUΤ. XVI. DE SATISFACTIONIS CHRISTI VERITATE. 29

eoncludimus terrorem et tristitiam in eo fuisse omnium quae fuerunt unquam maximam. Quaenam Vero istius causa era et genuina suerit jam inquirendum superest ut ad Veritatis quam quaerimus demonstrationem deveniamus : Dubium enim nulli esse potest quin gravissimum aliquod malum vel praesens Vel suturum has in eo oces motusque concitarit, sed quodnam illud sit non omnes consentiunt, aliis aliam rationem assignantibus. Quidam angoris Christi causam fuisse volunt Apostolorum fugam et dispersionem, ut Hilar. c. I in atth. Dominus non timuit propter se, sed propter discjpulos quos praevidebat fugituros et negaturos.' Alii

Judaeorum peccatum et rejectionem et Judae proditoris casum, quod Hiero. placuit in xxvi Matth. Alii nudam hominum pereuntium commiserationem. Alii denique mortis corporeae et quidem acerbissinas necessitatem. Sed facile est ostendere omnes istas causas Vel nullas esse omnino, Vel non solas et praecipuas. Nam quod ad discipulorum dispersionem attinet, eum eo calidissime protectioni patris commendasset, sοh. xvii. 11, eosque denuo congregandos esse certissime noVisset, Luc. xxii. 32, nihil erat cur propterea tantopere angeretur, sed illi hac in parte jam quieto esse licuit. Judaeorum vero rejectio neque hac hora accidit a qua se servari petit, Marc. xiv. 35, nec in ea exauditus fuit quemadmodum ab agonis metu tandem est liberatus, Heb. V. 7, praeterquam quod ingrato Judaeos justissima scelerum suorum poena luituros non ignorabat. Non potuit etiam turpissimus scelestissimi Judae e lapsus Vel exitus animum suum adeo graviter sauciare, quia jam ante filium esse perditionis morti et exitio devotum et noverat et praedixerat, Joh. Vii. 12. Denique hominum pereuntium commigeratio etsi procul dubio affecerit animum Christi, non tamen huc pertinere potest, siquidem et aliorum temporum communis sui et tantos motus excitare non potuit. At haec agonia passio fuit singularis et huic horae proprias quae proinde peculiarem aliquam causam habere debuit. XVI. Sed foris metus fuerit mortis corporeae impendentis quam naturali affectu horruerit et deprecatus sit. Ita quidem nonnulli ex Veteribus sensisse videntur Ita Pontificii qui solam mortem et cruciatum Christi corporalem nullum Vero animae agnoscunt, Vel si quae fuit animae passio ortam demum suisse ex condolentia et sympathia cum corpore, non autem ex proprii alicujus mali sensu Vel metu contendunt. Nos vero non

imus quidem inficias inter metus et angoris Christi causas hanc etiam esse reponendam, τῆς ανθρωπίνης φυσεως inquit Theophy. τὸ δειλώβ θάνατον,

διότι καὶ παρα φυ- εισῆλθ. Sάνατος, καὶ δια τούτο α φύσις φευγε τουτον. Natura non potest non horrere mortem tanquam sui destructionem et interitum, unde philosophus vocat eam των φοζερωτάτων φοcειωτατον, atque eo gravior est anxietas cum mors illa et cum dolore acerrimo et cum maxima

infamia conjuncta est, a quibus duobus natura Vehementer rofugit et boni omnes maxime percelluntur. Cum ergo mors Christo esset sustinenda, ne tantum mors ordinaria, sed omnium acerbissima et ignominiosissima, dubium non est quin ad ejus vel cogitationem, Vel praesentiam Vehementer commotus fuerit. Verum audacter tamen pronuntiamus non eam Solam, nedum praecipuam istius metus tanti tristitiaeque causam fuiAge. 1. Quia Christus tanquam sponsor eam poenam et mortem pro nobis Austinuit quae peccatis nostris debebatur Isa. iiii 4 5, 6, at utraque debebatur et animae et corporis, cum utraque hominis pars peccaverit. Ergo non tantum sympathetice sed proprio et idiopathetico anima pati debuit, imo et

praecipuo pati debuit anima ut anima principaliter peccaverat unde Iren. l. v. c. 1, et ex eo Theod dial. 3 Dominus dedit animam suam pro animabu nostris et camem suam pro carnibus nostris.' I. Atque hujusco

584쪽

530 DE AEATIsFACTIONI CHRISTI VERITATE. DIFFUT XVI.

proprii doloris animas Christi argumentum fuit, quod multa jam passa sit

anima eum neque doleret neque quicquam adhuc pateretur corpus, Joh. ii. 27, et atth. xxvi. 38. Hue etiam pertinet quod scriptura loquens de passione Christi non tantum mortem in singulari memoret, sed mortes in plurali, Isa liii. , ut utraque haec poena et animae et corporis connotetur. Neque hic objiciendum Scripturam semper tribuere morti Christi corporali ejusque sanguini in cruce effuso redemptionem nostram, nam morti quidem et aanguini ac cruci attribuit scriptura redemptionem, sed morti soli corporali et exclusive nequaquam Imo eum de Christi oblatione et sacrificio loquitur, saepius animae mentionem facit, Iga liii. 10, Joh. . 15, 17, 18, neque

eum mors eruci memoratur, sola mors corporea intelligenda est, sed mora

maledicta, maledictionis autem nomino veniunt potimimum summi illi angores quos in anima Christus pertulit. XVII. Quamvis autem non aliunde constare posset Christum in anima proprie aliquid perpessum suisse, Vel ex hoc uno demonstrari posset evidentissime non solos corporis erueiatus Vel mortis horrorem hanc illi tristitiam ingenerasse, quia alias longe mollior et timidior videretur Christus innumeris hominibus qui non tantum patienter sed et laeto promptoque animo

mortem cruciatusque dirissimos sustinuerunt: Nam ut profanorum gentilium ominaeia Vel insaniam non commemorem qui imperterrita mente mortem adventantem exceperunt, imo et ipsi sponte diverunt, quis nescit multa martyrum millia, fidelissimorum nubem testium, saevissimis tormentis et crudelissimae morti exposita, sortissimo tamen et laetiasimo eam animo pertulisses ita ut non tantum nullum metu dolorisque testimonium darent, sed laetitiam potius summam atque exultationem otiam in mediis flammis proderent, non illos ignes accensi terrebant, non enses districti, non craticulae ardentes, ungulae, cruces, bestiae, aculei caeteraque priscae crudelitatis instrumenta quae ad eos torquendos adhibebantur, nemo ex iis lugere visua est, nemo poculum a se removeri postulaVit, imo summa alacritate ad supplicium ut ad triumphum properant et tortoribus etiam ignoti ultro se o seriint, Deo gratias agentes cum Apostolis quod digni judicati sint qui

paterentur pro nomine Jesu. Quaenam tanti discriminis ratio subesse potest pΙnfirmi et miseri homunciones summam constantiam et gaudium in mediis tormentis prae se serunt Petrus crucifigitur, Paulus decollatur, excoriatur Bartholomaeus, torretur Laurentius, laniatur Ignatius, alii aliis dirissimorum tormentorum generibus sine ullo doloris et tristitiae signo cruciantur Αt Christus aetemus Dei filius vel ad primam mortis cogitationem expavescit, constematur, lachrymas landit, clamores edit, in faciem procumbit, sudorem sanguineum emittit. Quid Ε. 3 alterutrum ex hises duobus uerit necessa est, vel ut in Christo aliquid mollius et timidius suerit quam in eaeteris hominibus, Vel sane in hisce tormentis quae perpetiebatur aliquid fuerit

plane extraordinarium et gravius ipsa morte corporis quae in sensus incurrebat; t prius illud vehementer salsum et blasphemum quod Christianae

aures serre nequeunt: Ergo posterius eram esse necesse est.

XVIII. Itaque eo tandem deveniendum est ut dicamus eram et genuinam doloris et anxietatis istius causam fuisse non mortem simpliciter, sed mortem maledictam quae illi obversabatur ante oculos, horrendum illud et terrifidum irati Dei judicium Peccata non unius hominis aliqua, sed omnium electorum omnia quae homo unus ipse fragilis et imbecillis ox sponsoris

ossicio portare debuit Videbat scit sormidabile Dei tribunal cui sistendus

erat ut quae non rapuerat solveret, Ρsal lxix 4 Judicem ipsum incomprehensibili vindicta armatum, Legem sulmina execrationum et anthematum Vibrantem, Diabolum et potestatem tenebrarum cum omnibus inferoram portis immi-

585쪽

nentem, denique Justitiam ipsam inexorabilem et rigidissmam cui ad ultimum usque quadrantem satisfieri oportuit: Haec sunt quae Christo metum pavoremque non immerito incusserunt, haec quae gemitus, suspiria, lachrymas expresserunt. Timuerit ergo mortem, quomodo solemus omnes ex instinctu naturae humanae, ut ostenderet, ἀνθρωπινον, ut ait Chrysost. non dissitemur, sed ut tanta constematio animum ejus subiret ut nullum unquam talis commotionis exemplum usquam occurrM, nunquam ratio

suffciens reddi potori nisi ascendamus ad Dei judicium cui satisfaciendi

pro nobis onus in se receperat: Non illum premebant vincula et catenae Judaeorum quibus vinciri debuit, sed vincula et compedes peccatorum nostrorum quibus onerandus suit Non torrebant cohortes Romanorum quae eum captivum abducturae erant, ea enim si libuisset potuisset uno

oculi nictu prosternere et sugare, prout ipse satis demonstravit, Joh. xviii. 6, sed principatus et potestatos, princeps mortis cum copiis omnibus inse natibus cum quibus certandum suit Non angitur propter injustam Pilati sententiam, noverat enim nullam ipsi esse potestatem, nisi costitus data esset, sed propter severissimum et justissimum Patris coelestis judicium, qui poenas a nobis debitas ab ipso exposcebat Non horret manus hominum

quantumvis duras et crudeles, sed ipsam Dei manum in quam adere sat horrendum Non remit propter separationem animae et corporis, sed propter desertionem ritris quam brevi expertum erat. XIX. om autem ita se habere non uno argumento demonstrari potest, sive prophetica de morte et passione Christi Vaticinia, sive complementum eorundem historicum apud vangelistas intueamur, legatur Vel unum, Isa. e. iiii de quo antea. An non majus quid aut atrocius omni corporali communive cruciatu, quod Christum propter transgressionem et iniquitates nostras plaga affectum, a Deo percussum, Vulneratum' testatur, Veri4 5, quod iniquitatum omnium nostram poenam atque ita Deum ipsum punientem hostiliter in ipsum dicit incurrisse, ipsique ut sponsori luendam eam fuisse, ver 6, 7, quod sublatum docet eae angustia sive anxietate animae propter sensum irae Dei, itemque eae jussicis, Ver 8, quod deprecantur fideles et in quod nunquam venturi sunt, Joh. V. 24, quia Christus in illud venit 3 An mors ulla quantumvis aspera et violenta talis esse potuit ut in ea adeunda et serenda ipse filius Dei in persona Davidis conquestus sit, 'desertum se esse a Deo Deum longinquum a salute sua reces8isse, sVerba rugitus sonare et non exaudiri, ' sal xxii. 1, 2, c. et Psal lxis. a coeno prosundissimo immersum fluento inundante abripi, pervenisse aquam usque ad animam, et quae non rapuit rependero cogi,' Ver 1, 2, c. Sed dubitationi locum non relinquit Apogtolus cum dicit sactum fuisse κατάραν Gal. iii 13, maledictio enim illa eum opponitur benedietioni Abrahae, id est justificationi et vitae aeteras Abrahae promissae, non potest ad mortem corpoream tantum restringi sed simul etiam aetemum vel solemae aequivalentem complecti debet.

XX. UndeJam liquido palsiquid discriminis intercedat intermortem Christi

et mortem martyTum et cur tantopere ad ejus praesentiam constematus sit,

cum ipsi ea potius laetati et gloriati fuerint Nimirum 1.Μartyres licet essent

peccatores, sciebant tamen se Deo esse per Christum reconciliatos, adeoque

nihil condemnationis in se haberea quod si patiendum ipsis aliquid imponeretur, non propter sua peecata se pati ut pro iis satisfacerent, sed propter gloriam Dei ut sanguino suo veritatem vangelii obsignarent. At Christus licet in se sanctus et innocens, interscccatores tamen reputatus est, Isa liii. 12 et tanquam reus coram tribunali Dei habitus, ut alienorum peccatorum sibi impositorum poenas lueret. I.martyres ab homini-Dj0jtigodi. OOQ e

586쪽

532 DE ATISFACTIONIS CHRISTI VERITATE. DISPUT XVI.

bus patiebantur, sed Deum semper benignum et propitium experiebantur qui certaminibus ipsorum praeerat, Virtutemque serendi crucem suppeditabat: At Christus non tam ab hominibus quam a Deo percussus est, cujus manum ultricem sentire debuit, unde dicitur in ,ri, ridiu, m. lui. 4 et desertus a Deo. .martyres extrinsecus cruciabantur in corpore, sed intus mersabantur solatio Spiritus . qui in media fornace rorem gratiae et

gaudii affundebat, quo persus refocillabantur, ne sub onere satiscerent: At Christus totus et anima et corpore passus est nullum iΙΙ solatium, nulla mitigatio doloria extrinsecus accessit, vero assatus ad ignem irae divinae ut olim in Agno Paschali adumbratum, ita ut absque ulla consolationis et refrigeri guttula solo propriae justitiae et sanctitatis, si fas ita loqui, ueco in mediis ardoribus judicii divini sese sustensiarit. 4. Μartyres mortem quidem sibi ferendam aciebant, sed corporalem tantum, nam ab aeterea se liberatos per Christum noverant, oh. V. 24 At Christo cum utraque luctandum fuit, quia utraque peccati nostri fuit stipendium. 5. artyres calicem bibere debuerunt, sed cujus amaritudo per Christum sublata fuerat, ita ut nihil lethale ot mortiferum in eo amplius subesset, sed Christus calicem indignationis divinae ad faeces usque ebibit, mortem enim gustare debuit pro omnibus,meb ii. s. 6. Illi mortem et tormenta patiebantur, sed singuli pro singulis, ut loquitur Leo, pro se unusquisque moriebatur, non pro aliis At Christus omnium peccata unus portabat et publiea pro iis satisfaciebat. 7. artyres denique eum morte Satana et inseris pugnabant, sed jam a Christo devictis et prostratis, M. ii 14, 15, ob ii 14,

ita ut σπινίκιον in medio certamine cantare possent. I Cor. xv. 55 mors ubi est victoria tua, V At Christus eos omnes adhuc integros et Vegetos adoritur, imperio mortis etiamnum stants et vim suam in homines exerentea quod non potuit melius explicari quam iactum a Basilio Soleuciensi,

εκομπαζε, Christus cum angore crucem excipit passionemque paVoranticipat. Quamobrem p nimirum quia Christus contra Viventem mortem adhuc armatur, cumque nondum soluta tyrannide manus conserit, etenim imperium quod in homines jam inde ab Adam obtinebat etiamnum ostentabat.' Quae omnia luculenter testantur mortem Christi toto genero diversam fuisse a morio martyrum, sive principium, sive modum, SiVosnem passionum attendas: Nam illi a Deo Patre ex amore castigabantur in corpore ad

gloriam Dei, et obsignationom oritatis At Christus a Deo judice ex justitiae punitur et corpore et in anima ad peccatorum expiationem : in imis passiones orant Vol prohalaruae vel medicinatis, at in Christo poenales et satis etorice. XXI. Ηhic argumento nihil hactenus a Socinianis directe, quod quidem nobis visum fuerit, responsum est. Cressius tantum adversus rotium, P. 24 et 5, c. 1, aliquid reponere conatura Christum scilicet cum preces il-Ias fudit in horto, vel in cruce se a Deo derelictum exclamarit, respexisse procul dubio ad illos dolores et cruciatus quos tum perpetiebatur cum ea Vorba proferret, dolares scit crucis, qui per se corporis erant, inde Vero ad animum ut fit redundaverint, quibus addi possunt contumeliosae Voces et insultationes hostium calamitatos ipsi acerbissime exprobrantium De tanta tristitia quae graecis orbis exprimitur nihil legi ab eo tempore quo exhorto Golaemane fuerit abductus, cessasse istam animi perturbationem Postquam ei apparuit Angelus mune suisse calicem de quo Christus ει-

trem tam sollicito rogavit ut ais transiret, non Vero mortems Earum autem Precum statim secutum fuisse offectum apparento Angelo Ideo Chri

587쪽

DISPUT XVI. DE SATISFACsIONI CHRIATI VERITATE. 533

tum animo imperterrito reliqua mala excepisse, nec quicquam post id tempus secisse aut dixisse quod pavorem et constemationem istam animi argueret, licet dolores et cruciatus commos sustineret.

XXII. Sed multifariam hi peccat IIaereticus : 1. Dum supponit tristitiam et preeos illas ardentissimas Christi non alio respexissa, quam ad dolore corporeos quos perpessurus erat vel etiam ludibria et insultationes hostium quibus impetebatur At jamjam ostendimus nou eam fuisse sussicientem talis anxietatis causam nisi in Christo Dei filio prineipo gloriae eam animi constantiam desiderari Volumus quae in miseris homuncionibus sese tam luculenter prodidit, quod Christianus nemo dixerit Ergo durior quaedam manus illum premebat, gravius illi incumbebat onus sub quo satiscere veritus est. 2. Supponit etiam gratis Christum post agoniam illam quam passus est in horto nullum amplius dolorem et animi perturbationem sensisse, nullum gane ejus simum dedisse. Nam licet certum sit Christum non semper eo animi angore pressum suisse, sod dilueida ut ita dicam habuisse intervalla, prout scit obversabatur animo promissio ΡR- tris et certa spes Victoriae quod et fideles ipsi experiuntur non semel, qui

in maximis suis angustiis querimonias suas miscent consolationibus, ut Psal lxxvii et xlii. et Job. ix. 11, 26, et alii de quibus August. in Psal. x. Interdum clausis Dei oculis exercentur ut quaerant, interdum apertis illuminantur ut gaudeant.' Quis tamen noscit in cruce etiam gravissimo perturbatum eas cum in haec obilia erumpit verba ut so a Deo derelictum quereretur Itaque sortiter quidem et constantissime mortem tulit, sed tamen cum exquisitissimo mali sensu, ita ut voces pugnae et doloris cum Vocibus constantis et victoris permixtae semper suerint, donec absolutissimo edomptionis operi hac triumphi Voce Τετέλεστα colophonem imposuit. 3. Falsum etiam est quod statuit, calicem pro cujus remotione tam sollicite orabat non fuisse ipsam mortem, sed tantum istam animi perturbationem quae post apparitionem Angeli ossaverit; nam contrarium

liquet ex Joh. xviii. II, ubi Christus aptus esso a militibus o Petrus vim facere vellet Annon bibam ' inquit, se calicem quem ater mihi dedit γ' manifeste innuens mortem cui dostinabaturri Et sane cur tanta perturbatio animum ejus subiisset nisi ad hanc mortem impendentem respexisse, Et certum est Christum propter mortem imminentem timuisse, non corpoream tantum sed spiritualem imprimis et maledictam. XXIII. Quia vero varia hic quaeri possunt circa hanc Christi agoniam precesque ab eo lasas, quasi indignum ait Christo vel sensisse Deum iratum et insensum, vel eas prece illi obtulisse quae decreto ipsius aperto repugnarent breviter ea expedienda sunt antoquam ad alia transeamus. Primo, quaeritur quomodo talis metus et agonia in Christum cadere potuerit qui sui semper in gratia et amore Patris, quique adeo iratum eum et insensum sibi experiri nou potuit 3 Resp., Christus duplicem personam

sustinuit, et suam et nostram suam ex natura, nostram ex offeto, Et secundum geminum ilium respectum potuit metus et fiducia in eo locum habere potuit gratia et ira Patris erga ipsum Aeso exerero. Nam respectu sui Patri semper diloetus sui et gratissimus, nec aliter potuit, cum enim Deus rion irascatur creaturae nisi ob peccatum, in Filio autem nullum unquam viderit vel videre possit, utiquo iion potuit illi ullatenus succensere, sed anima ejus in eo sibi complacuit Sed quia idem ille filius personam nostram suscipere Voluit et peccatorum reatum sustinere, sub hac nillil obstat quo minus dicamus Deum iratum sensisse non sibi, sed peceatis nostris quae in se receperat, quomodo dicitur κατάρα pro nobis factus cita hic optimo concurrunt et amor o indignatio, Amor in filium, Indignatio

588쪽

in mediatorem Amor propter justitiam et sanctitatem propriam ipsi inhaerentem, Indignatio propter peccata aliena nempo nostra ipsi imputata. Quod ergo hic clamitant adversarii, Bellam. et alii, grandem nos eum Calvino injuriam Christo sinere, cum dicimus Deum metuisse iratumst insensum, atque adeo non suisse eum in gratia Dei, vel impudens sis calumnia, Vel crassissimus error qui confundit ea quae in Christo sunt distinctissima. Nam si id volunt Deum iratum fuisse filio suo qua tali et in se considerato, eam nobis sententiam fingunt, quam toto pectore aVersamur, ut qui sciamus Christum nunquam non gratissimum et dilectissimum Deo fuisse quod et ipso Calvinus apertissimo docuit, Instit. l. i. e. 6, s. 11 Νequotamon innuimus Deum suisse unquam illi vel adversarium, Vel iratum, quomodo enim dilecto filio in quo animus ejus acquiescit irasceretur Aut quomodo Christus Patrem aliis sua intercessione placaret quem insensum habaret ipse sibi γ' At si nagant Deum iram suam et maledictionem en

sudisse in filium quatenus nostra in se occata receperat, non nobis, sed Scripturas ipsi aperte repugnant quae eum a Deo percussum et attritum, peccatum et maledictionem actum docet. Hoc vidit erus in atth. c. xxvi. mic' inquit si personam ejus attendas, videbis eum innocentissime passum, ipse enim peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. At si attondas eos in quorum persona patitur, Videbis eum nocentissimum,

ut qui peccata totius mundi in humeris suis habeat, 'ine Deinde distingui debet τὸ Esse in gratia Dei, nam vel illud intelligitur quoad amorem et omnia effecta ejus tam o quae sanctitatem quam quae selicitatem important, Vel quoad quaedam tantum. Ille qui in gratia Dei est, utique amorem ejus experiri debet si non in omnibus saltem in plerisque ejus effectis, et ita Christus nunquam non sensit hanc Patris gratiam : at non statim qui est in amore fruitur ejus effectis quoad plenissimam boatitatem, V. g. qui castigantur fideles sunt sub sensu miseris nec desinunt tamen a Deo diligi:

Ita nihil obstabat Christum et diligi a Deo ut filium suum, et affigi ab

eodem ut vadem et sponsorem nostrum, potuit amare ut patrem, et suam

in eo fiduciam collocaro, si timere ut judicem atque ejus iram et indigna. tionem deprecari. XXIV. Seeundo Quaeritur, Qui timere potuerit et expavescere cum certa et indubitata victoria esset ex Dei consilio immutabili praesp. Utinio

scrupulus tollatur, meminisse oportet utrumque hunc affectum metus et spei in homine saepe reciprocari et alternantes experiri vices pro ratione objectorum sese ingerentium, nam ui res grata et laeta objiciatur continuo spes inde efflorescit, sin vero tristis et molesta suerit, metus subito enascitur: Cum vero duae istae res usque adeo contrariae sese ingerunt eodem tempore, tum fieri nequit quin gravis inter eas pugna et conflictus oriatur, altora laetento motum et dolorem, altera spem et consolationem excitantes rursus oum in isto conflictu altera alteri praevalet, V. g. malum praesens bono suturo acrius se ingerit, et quod praesens est natura sua vehementius h

mines assicit quam quod est futurum, metus et dolor ita videtur totum hominem occupare ut nihil in eo pol sit reliquum, quia ita defixus haeret in malo quod intuetur ut caetera quae aliquatenus illius dolorem

lanire vel metum minuere possunt eo momento non attendat, quemadmodum ea est naturae nostrae conditio ut ingentia visa, cum vehementius ingruunt, ex nobis eo momento abigant omnem aliam cogitationem, sic in omni Vshementi commotion ita totus ocupatur animus ut VeloX

illa facultatum animi progressio multum impediatur, dum singulae iacultates praesenti objecto fixae rem totam diutius suspendunt. Ex quibus saetis tota haec dissieultas expeditur quippe Christus nobis .-οναβησ

589쪽

tale quid in seipso expertus est, nam ut duplex objectum Christi animo sese ingerebat, primo, mors illa maledicta et passio ad quam serendam missus fuerat, deinde eventus et finis laetissimus qui promissus erat, malum praesens et imminens gravissimum, et Victoria certa et gloriosissima, duplicem etiam flectum in ipso excitavit, inde timoris et tristitiae, hinc spei et fiducis cum enim in malum impendens oculos reflectebat, non poterat non timere et consternari, Videbat quippe mortem et mortem dirissimam ipsi paratam, at cum idem attendebat ad finem passionum, et consilii divini immutabilitatem, praevidebatque adeo et victoriam quam reportaturus erat de Diabolo et morte, et redemptionem quam acquisiturus erat Ecclesiae, non poterat non in spem erigi et laetari hinc fit ut in hoc agone alternantes et sibi invicem succedentes hos affectus subinde Videamus, si timet et angitur cum petit calicem removeri, at confidit statim cum in beneplacito Patris acquiescit, si fremit cum queritur se a Deo derelictum, at spem illic prodit cum Deum suum compellat et spiritum suum in manus ejus commendat Sed cum instantis mali cogitatio animum subit ita totus occupatur animus ut eo momento circa aliorum objectorum apprehensionem quiescat, hinc onmisit, Joh. xii 27 nunc anima mea turbata est, ater quid dicam γ' animus in illam irae infinitae cogitationem ita defixus est ut singulae iacultates pro se nihil decernant, sed toto inter pio progressu fluctuent. Ita cum petit liberari ab hac hora et removeri calicem, cum se derelictum esse postea Vociferatur, in illa eadem cogitation ita occupatur ut in unam partem totus Vergens, pene sibi persuadeat de se actum esse, nec fieri posse ut tantum pondus sustineat: Non tamen in illa cogitatione ita haesit qui mox invicta spes illum erigeret, idem enim qui pereulsus' libera me,' inquit ex hac hora, V eodem tempore subjicit sed propterea veni in hanc horam,' qui ter petit ut transferatur calix addit statim non sicut Volo, sed sicut tu vis fiat,' qui elamat se derelictum a Deo, idem tamen ad Deum ut patrem Deumque suum accedit. Unde pa- tot quomodo Christus et timere potuerit et angi dum certa spes victoriae saeta fuerat. XXV. Tertio quaeritur, Quomodo Christus Husmodi preces Deo offerro potuerit quae aperto Videntur consilio et Voluntati divinae repugnare, atque adeo pietati et obedientiae quam patri constantissime exhibuit 2 Quid enim γ nonne propterea natus erat et mediator factus ut calicem hunc pro saluto nostra ebiberet nonne noverat hoc esse decretum patris ut ipse non semel testatu est oportere se multa pati et occidi, Μatth. vi. 21. mocum caperetur a militibus Petram iis obsistentem inersipat Annon bibam

poeulum istud quod mihi dedit pater γ' Qui ergo, sibi contrarius et patri,

tanto molimine calicem a se transferri postulat 3 Resp. Hic vero multa sunt quos reponi possunt 1. Supponimus contra Μonotheletas geminam suisse in Christo voluntatem ut et naturam, divinam et humanam, easdem non adversa quidem et sibi repugnantes, sed diversa tamen suisse prout in objecta diversa serebantur. Divina Voluit mortem quia sic constitutum fuerat apud Patrem ad redemptionem nostram, Humana vero horruit et deprecata est, quia eam intuebatur ut naturae destructionem et malum omnium quae esse poterant dirissimum nec tamen humana voluntas bene dicitur repugnasse divinae, quia non absolute, sed conditionate petiit, non

voluntato deliberata et electiva, sed velleitate potius inessicae et naturali. Itaque observandum est, . Voluntatem multifariam dividi posse, alia enime a dieitur, alia in eaae, ea dicitur ea quae principium est agendi, hominemque moVet et impellit ad exequenda ea quae vult et amolienda quantum potest quaelibet operationis impedimenta in eam quae in ossee.

590쪽

536 DE ATIsFACTIONIS CHRIATI VERITATE. DISPUT XVI.

tum non deducitur, sive propter impedimenta aliunde accedentia, sive quia simplex est e boni complacentia, vel displicentia mali, nec ulterius pergit ut sit operandi principium, nec ad ro executionem re ipsa impellit, quae Velleitas potius quam voluntas dici meretur. Cum ergo Christus dicitur Voluisse ut transiret calix, non debo hoc intelligi do voluntato ossi- caci qua in seipso produxerit aliquem evadendi conatum et se expediendi ex istis laqueis, imo videmus eum ductum fuisse ut ovem ad mactationem, Vosa liii. 7, ut ipse nulla ratione obstiterit, Vel mortem refugere tentaverit, sed de voluntate inessicaci quae nihil aliud significat quam simplicem displicentiam ortam ex naturali inclinatione qua voluntas abhorrct a malo naturam destruente.

XXVI. 3. Voluntas alia est naturalis et indeliberata, alia deliberata et

electiva. Illa dicitur voluntas per modum naturos, ISta per modum rationis, sic hom. p. 3 q. 18 art. 5. Omnia ut natura iVe per modum naturaeos iacultas physica habens inclinationem naturalem ad conservationem totius compositi, seu est desiderium commodi, Vocatur voluntas indeliberata quia sertur ad objectum absolute consideratum citra ullam rationem circumstantiarum, At voluntas per modum rationis est facultas rationalis ad

prosequendum bonum generale totius hominis, ut homo est, Vel ad sequendum dictamen intellectus practici recta et justa monentis, vocatur voluntas electiva quia est desiderium et affectus justitiae potius quam utilitatis propriae, dicitur et voluntas deliberata quia respicit objectum omnibus

suis circumstantiis vestitum, et haec Oluntas resertur ad cognitionem rationalem tanquam ad causam, quia non naturae instinctum sed rationis dictamen sequitur. Voluntas natura naturaliter fugit ea quae naturae sunt contraria, ut mortem, cruciatus, ctori Voluntas per modum rationis potest serri etiam in ca quae naturae advorsantur dummodo justa et honesta sint vel necessaria, sic V. g. is qui Voluntate naturali potionem amaram refugit et aversatur, candem tamen Voluntate rationali suscipit, quia scit non aliam esse salutis recuperandae rationem, ita martyre mortem natura non possunt non horrere, sed iidem tamen eam ut gloriosissimum benevolentis Dei testimonium ex ratione alacres adeunt, et in ea gloriantur Pari plano pacto Christus mortem voluit et noluit di Ver8 reSpectu, Voluntas per modum naturae eam noluit, at eadem per modum rationis Voluit ipsam, noluit quatenus naturalis appetitus desiderium erat ut viveret mortemque absolute et in o ut naturae destructionem intuebatur, At quatenus eandem spectabat cum circumstantiis suis, id ut a Deo decrotam et ad salutem electorum neceAsariam, in ipsam propensissimo serebatur assectu, prout alibi testabatur cibum suum hunc esse ut saceret voluntatem patris sui, V Joh. iv. 34.

XXVII. . Voluntas distinguitur in simplicem et alsolutam, et hypotheticam seu conditionatam. Illa est qua quis aliquid vult absolute et ossi-eaeiter ita ut nihil reliqui faciat ut ea voluntas in effectum deducatur, ista qua quis aliquid vult sub conditione, quaeque intra certos limite se continet. Sic absoluta voluntate petunt fideles remissionem peccatorum suorum, et si quae sunt necessaria ad eorum salutom, at Voluntate conditionali ea quae salutem non attingunt per se, neque Vel data promovent, vel negata remoVent, ut opes, Sanitatem robur, pacem Atemam, in quibus petendis

eam semper conditionem addere debent expresse vel implicite, Si ita seri Dei voluntas. Hus conditionatae Voluntatis geminum exemplum suppeditat nobis Scriptura, alterum in Mose, Exod. xxxii. 32, dum optat delerido libro Dei, alterum iii Paulo Rom. ix. 3, dum cupit anatilem fieri pro

SEARCH

MENU NAVIGATION