De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

591쪽

DISPUT XVI. DE SATIEFACTIONIS CHRIsTI VERITATE. 537

tum est intelligendum, Si possibile esset et liceret, si Deo ita liberet, ita ut non

rei ipsius possibilitas, sed petentium tantum gelus et ardor innuatur. Idem in Christo observari potest, nam Voluntate absoluta ac simpliciter dicta Christus mori Voluit, prout a moriturum praedixerat, atth. xviii. 11 et xx. 18, 19, Joh. xiii. 21, ita ultro et libentissime se morti exposuit, Annon inquit bibam calicem; c. . quod mortem refugiebat reserendum est ad voluntatem conditionalem et hypotheticam. De quo ne quis dubitare posset, Voluit ipse Christus conditionem, eamque geminam apponere Prior est conditio possibilitatis rei, Pater sipossibile est, non utique per absolutam Dei potentiam, quia non nesciebat omnia Deo esse possibilia, ut apud arcum profitetur, sed per aeterni Patris decretum, quod etsi non ignorabat scinda non posse, tamen libenter per omnis υπην optasset aliter institui. Altera est conditio voluntatis divino cui se Christus illico submittit, Vertin-

tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis, ut agnoscamus omnes istos motus desiisse tandem in absolutam Voluntatem moriendi.

XXVIII. Etsi igitur intor geminam hanc Christi voluntatem aliqua

diversitas occurrit, nulla tamen est pugna ot contrarietas proprie dicta, quia nec sunt ad idem, nec eodem respectu Altera est simplex et absoluta, altera tantum conditionalis, altera bonum naturae, altera gloriam et consilium patria epicit, altera se habet per modum naturae et Voltcitatis inessicacis, altera per modum rationis et Voluntatis plenae. Hic ergo attendenda sunt duo volita Cliristi, seu objecta duo in quae serebantur diversae volitiones Christi primo, bonum naturos, et immunitas ab omni malo, natura enim per inclinationem omnibus creaturis adeoque et homini ipsi inditam, Eph. V. 29, non potest non refugere malum et inclinari in sui bonum et conservationem, siquidem, teste Aristotele, bonum ea quod omnia appetunt, Secundo gloria et voluntas patria cum salute nostrari utrumque objectum ab intellectu monstratum Volebat, sed modo et respectu longe diverso Illud simpliciter et praecise in se absque circi stantiis consideratum volebat Voluntate naturali conditionata, et Velleitate potius seu Voluntate imperfecta, secundum hanc petebat conditionaliter rem ex hypothesi impossibilem, o optabat quod illi denegandum erat, ut hoc pacto testaretur quid sentiret, pateretur, et appeteret misera et egena natura, et a quo maximo refugeret; at Vero Istud cum omnibus circumstantiis, causis, et effectis consideratum, Voluntate absoluta per modum rationis ad finem qui mediis, in se malis, amabilitatem solet conciliare, quomodo potio amara appetitur propter sanitatem, quam Voluntatem Christus declarat ea quam apposuit statim limitatione et conjunctione πλην, αλλα. Ita etsi Votum primum Voluntati patris quadantenus adversum concepisset, quia tamen sub condition illud ita concepit ut velleitati huic suae statim seaenum injecerit, eamque Dei arbitrio subjecerit, non potest ulla culpabilis hic occurrere

diversitas.

XXIX. Instabit tamen aliquis, Si correctio aliqua addita suit a Christo

in postrema precationis parte, omnino modum excesserit oportet, atque

adeo non satis composita fuerit. Hinc Calvinus in Commentario suo in Μatth. dixi Christum votum illud subito sibi elapsum castigare et re-Vocare, ' quod dici non potest quam protervo Bellarminus exagitet quasi Christum peccati alicujus et vitiositatis insimularet, qui aliquod votum fuderit quod correctione opus habuit. At ut de Calvino primum dicamus, Jesulta more suo satis prodit calumniandi oestrum quo percitus est dum ea integorrimo viro assingit quae ab ejus mente sunt alienissima quod vel idem ipse commentarius luculenter docet, ubi Variis in locis, pluribusque rationibus hos Christi angores, querelas, preces et affectus purissimos

592쪽

suisse omnisque vitii expertes solide evincit. Quod oro vim acit in

correctionis Voce de nihilo est; quia nemo negaro potest particulas ἀλλὰ, πλὴν quibus utitur Christus esse correctionis sormulas, sed in eo hallucinatur Adversarius quod correctionem omnem supponere errorem praecedentem arbitretur, quod etsi de Correctione Logis et Ethica verum sit, salsum tamen est de Rhetorica ; Logis pro salso verum Ethica pro malo bonum reponit, sed Epanorthosia Rhetorica non est semper emendatio ejus quod male dictum sit, sed limitatio rei conditionalis in absolutam, Vel repositio ejus quod magis videtur idoneum pro eo quod prius etiam non male, sed Vel indifferenter vel conditionaliter dictum suerat. Sic Cicero ad Quirit contra Verrem exclamat, O summam Vestram clementiam, Vel potius patientiam, et autor ad Herennium quod si iste suos hospites rogasset imo innuisset modo, hoc facile perfici posset, ' c. Paulus, 1 Cor. v. 10, amplius laboravi quam omnes Apostoli, non ego tamen sed gratia Dei quae mecum

eSt, ' correctio est Verum apponens pro Vero sine errore, nam et ipse laboraverat, sed sub gratia tauquam causa primaria et principali. Sic correctio haec Christi non est emendatio erroris sed remotio conditionis anten positae seu conversio precationis conditionalis in simplicem: Non ergo reponit verum pro salso sed categoricam voluntatem bonam loco hypotheticas itidem bonae in suo gener : non corrigit prius effatum tanquam incompositum, sed exponit quod dixerat ne quis nostrum id male cogitatum aut dictum autumaret, et voluntatem illam conditionatam quae ex recto sui amore mortem horrebat subjicit voluntati patris, ideoque amorem sui amori Dei tanquam primo et maximo mandato, rectum ordinem servans, Bubmittit. XXX. Quarto, quaeritur Quomodo Christus aeternum Patris decretum rescindi postulet cujus minime ignarus erat, et quomodo pura uerit ab omni vitio haec ipsius voluntas quae tamen cum Dei voluntate minime congruebat Resp. Ad primum, oluisse Christum absolute roscindi consilium Patris quod immutabile noverat, sed quia defixus erat totus in contemplation instantia mali, eo momento facultates erga aliorum objectorum apprehensionem quiescebant, itaque non ex dubitatione vel ignorantia loquitur,

sed omisso consilii divini intuitu ad breve momentum desiderium hoc quo aestuabat in patris sinum deponit, quomodo doles in fundendis precibus

et gravissimis tentationibus non semper ad speculanda Dei decreta ascendunt, sed Votorum servore interdum celere feruntur, in malorum quibus premuntur acerbitatem unice intenti, eorum liberationem naturali propensione ardentissimi votis expetentos, lico caeteroquin alia sit Dei voluntas

et consilium. Atque hinc patet solutio secundae dissicultatis, Quomodo pura et vitii expers illa voluntas Christi esse potuerit quae voliminii dirinae repugnabat Nam primo certum est non omnia quae voluntati occultae sive decreto non congruunt statim peccata esse, quippe cum haec non sit actionum nostrarum norma et regula, sed revelata, non potest quod adVersus illam admittitur statim peccatum censeri sic aulus, Phil. i. cupit dissolvi et ess cum Christo, idque arbitratur sibi esse longe optimum Pathoc voluit contra Voluntatem Dei occultam quae diutius voluit cum Evangelio ministrarea sic filius probus orat pro Vita patris aegroti quem tmen Deus certo mori Vult nec peccat filius, imo peccaret adversus debitum parenti amorem si non praestaret Aic fideles plerumque florentem et tranquillum expetunt Ecclesiae statum, cuperent aerumnis liberatos esse Dei filios et sublata omnia scandala et regni Dei obstacula, et haec cum per Serecta sint, pie possunt a fidelibus expeti, quamvis aliter Deo constitutum sit qui vult filium suum regnare inter hostes suos, exerceri sub erum, et evangelii ac fidei victorim contrariis Satanae et mundi molitionibus illus-

593쪽

trari. Hoc August. erudito observat, Enchir ad Laur. c. 100 et 101, iropterea namque magna ' inquit opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus, ut miro et ineffabili modo non fiat praeter ejus voluntatem quod etiam fit contra ejus voluntatem, V yc. Et paulo post, aliquando bona voluntate homo vult aliquid quod Deus non vult etiam ipse bona amplius multoque eertius voluntate,' c. Christus ergo potuit absque ullo peccato et petere et Velle quae Voluntati divina repugnabant. XXXI. Sed inquis, Christus non ignoravit hanc patris voluntatem, itaque non potuit non peccare cum illi restitit. Resp., eccaret is qui contra voluntatem Dei cognitam peteret aliquid absolute et sino submissione tacita vel expressa : uod fecit Christus nam voluntas absoluta conditionatam statim superavit et absorbuit, unde aestimandum est obsequium ex eo quod praevalet et superius est, non vero ex eo quod obruitur et corrigitur, ea enim demum veri nominis est voluntas quae absoluta et determinata est ita ut hominem effcaeiter impellat ad rem olitam prosequendam, Voluntas Vero ac desiderium inessicax non tam voluntati quam Velleitatis appelΙationem meretur at voluntas Christi absoluta sui semper consorinis voluntati divinae in volito formaliter spectato cum omnibus suis circumstantiis, Imo et Velieitas ipsa Christi consormis recte illi dicitur ratione causae dirigentis, voluit enim Christus semper quod et quomodo pater Voluit eum velle, Pater enim volebat ut Christus Vellet vivere secundum inclinationem naturae ut hoc modo demonstraret se vere affectus nostros naturales suscepisse, licet hoc ipsum desiderium videretur quoad caetera quodammodo arietare in consilium aeteras praedestinationis Fateor in nobis istiusmodi motus non esse sine aliqua ἀταξια et peccati labe quia cum immundi simus natura, ex sordido sonte non possunt rivuli nisi sordidie lutulenti fluere, quemadmodum si aquam in vitro sordido et impuro agitaveris et ipsa sordida et impura addetur. At in Christo aliter se res habuit, cum enim purus esset ab omni labe si tristitia et metu turbatus sui ut nunquam tamen modum excesserit vel adversus Deum murmure vel impatientia remuerit, sed ita potentiam Dei imploravit, ut voluntati patris illico se reverenter submitteret, ut aqua quae in Vitro puro est et nitido quantumlibet agitatur non impurabitur tamen, quia nihil Decis sordiumvo admixtum habet. Ita turbatus fuit, sed non perturbRtus, concussus, Sed non excussus, oppugnatus sed non Victus, naturae motibus ad deprecandam mortem innocentissime excitatus, sed rationis consilio ad eam auscipiendam statim revocatus. Unde notandum multiplex discrimen inter affectus Christi et nostros, quadrupliciter enim potissimum solent nostri aberrare : 1. Quoad Orsinem, quod rationem praeveniant eaque inconsulta saepius oriantur. 2. Quoad terminum, quod longius digrediantur quam pareat et sese sub imperium rationis minimo contineri patiantur. 3. Quoad modum, quod rationem ipsam captivent et transversam agant ut accidat nobis poeticum illud Fertur equis auriga nec audit currus habenas. 4.

Quoad objectum, quia in nobis plerumque ejusmodi passiones seruntur ad illicita et injusta. At ab hiso omnibus immunes fuerunt affectus Christi.

Nam nec quicquam illiciti unquam appetiverunt, nec oriebantur nisi ex dictamine rationis, unde dicitur seipsum turbasse, Joh. i. 33, neque latius divag Antur quam oportuit, ne rationem unquam obscurarunt et abripuerunt, sed illi semper obtemperarunt. Non aestimandum ergo querulas

haseo Christi voees vel a dubitatione et dissidentia ulla prosectas esse, vel ab aliquo alio affectu inordinato et vitioso, sed tantum a penitissimo doloris sensu qui naturam non potuit non incere, sed qui tamen statim aratione in ordinem coactus est et Dei arbitrio submissus.

594쪽

XXXII. Quaeritur tandem hie Quomodo Christus in ea oratione XRnditus possit dici a metu, ut testatur Apostolus IIeb. v. 7, et alibi Christus

profitetur se semper aiatro exaudiri, Joh. i. 42, cum tamen mors sub eunda illi fuerit necessario. Resp. 1. Quod Christus simpliciter et absolute Voluit, in eo nunquam repulsam tulit, sed quod voluit sub conditione tautum, nihil mirum si non obtinuit, quando ea non tam orat Voliuiis quam Velleitas, nec tam rationali illud desiderio erat deputandum quod primas semper obtinere debet, quam inclinationi naturali et appetitui sensitivo cujus nunquam praecipuae sunt in oratione partes 2. Christus exauditus esta metu mortis non absoluto quidem quasi a mortis obeundae necessitate liberatus esset, sed secundum quid, quatenus nempe Deus qui illum exaudivit timorem illum ita excussit ut mortem constantissime exciperet, Seque totum voluntati divinae submitteret, atque ita suit confirmatus ut omnem paVorem mortis deposuerit Christus quippe duo timebat potissimum O. Ne malis obrutus succumberet quae Videbat gravissima esse. 2. Ne morte absorberetur, ita ut nullus inde pateret exitus Deus vero eum σαωwit, id liberavit ab utroque illo metu. 1. Quia eum ita virtute Spiritus sui corroboraVit in medio agono ut constantissime o invicto sustinuerit gravissimum illud certamen 2. Quia eum a morio liberavit solutis doloribus inserni gloriosa ejus resurrectione, itaque verissimo hac in parte exauditus fuit, non quidem ne mortem lueret, sed ne ab ea absorberetur, non ne gustaret, sed ne in ea periret, non in poenarum subterfugio, sed in earundem constanti tolerantia et sorti atque invicta liberatione et victoria Atque haec de Agonia Christi dicta sunto. Caetera quae pertinent ad ejus Dearetionem, ne ulterius protrahatur haec Disputatio, in aliam mox secuturam cum bono Deo differuntur.

I. Scriptum S ita plene si persecte eontinet omnia creditu et sactu ad salutem necessaria ut nullis traditionibus ἀγράφ)οις post verbum scriptum locus jam esse possit aut debeat. II. Etsi idem verbum Evangelii omnium exterae vocatorum auribus insonet, non eundem tamen in omnibus eventum sortitur, nec eodem fine impliciter proponitur. III. Ut vera sit salvifiea fido acquiri nequit propriis viribus ab homine, sed unius Dei donum est ita no potest ab eodem jam fideli amitti, cum

dona et Vocatio Dei sint ἀμετ αελητα.

IV. Hinc ut nec David, nec Salomon, nec Petrusa salvifica ista fide eXoiderunt, utut gravissime sint lapsi, Sic nec Saul impius, nee prodito Judas, nec profanus Simon magus ea unquam donati sunt.

V. Justificatio gratuita non excludit opera fidei, sed ea potius stabilit VI. Nullus hominum a lapsu Adami, solo Christo excepto, Legem per foete implere potuit.

597쪽

Respondente SAMUEL VIoLLERIO, Genevenia. Ι. Cum in tota humiliation et passione Christi Servatoris et peccatorum gravitas, et irae divinae pondus, et misericordiae immensitas luculentora prodant, nullibi tamen clarius elucent, quam in summis illis animae cruciatibus quos pro nobis sustinere non recusavit, Quia vero in duplici gradu spectari vulgo solent vel ut inchoati in horto per agoniam, Vel ut eo leti

in cruce per desertionem; et de priori gradu novissime a nobis actum est: Ordo jam postulat ut ad secundum transeamus, atque adeo demonStremus tristissimam hanc derelictionem certissimum suisse sat actionis quam praestare debuit ex munere sibi demandato argumentum. ΙΙ. Hujus autem desertionis testimonium praebet luctuosissima Christi in cruce querela cujus, primo, notand temporis circumstantia quae ab evangelistis observatur quum dicitur clamasse circa horam nonam, Matth. xxvii. 45 et arc. V. 33, id tertiam nostram pomeridianam, post solemnes scit illas tenebras quae a meridie coeperant Nam 'ab hora sexta tenebrae saetae sunt super universam terram, 'Ver. 45, sive per uniVersam terram intelligas tantum terram Judaeam, quod variis Visum, quomodo Romanum imperium Oeatur ἀσα ικου-νη Luc. ii 1, sive, quod aliis placet, totum orbem, ut oecumenica Eclipsis suerit, quod videtur amplecti Tertuli, in ADLc. 21 solis hoc deliquium vocans muniit casum quem Romani in suis Archivis habeant Et hue iacit quod ipsis Ethnicis non videtur plane ignota fuisse qui ejus meminerunt, ut 'legon Trallianus Adriani libertus Chronographus accuratissimus, testo Eusebio in Chronicis ad annum Dominicae passionis, qui eam refert ad annum quartum 262 Olympiadis, qui incidit in annum 1 Tiberii quo Christus est passus, sic Dionysius testis ejus αὐτόπτης dicitur suisse in AEgypto, et eam intuitus in haec Verba erupisse alx φύσις εἰ τὸ Θελον τι παχει, ut habet in episto adtolycarpum, aut natura, aut Deus aliquid patitur.' Quicquid sit, certum est non naturalem sedi noextraordinariam et miraculosam suisse hanc Eclipsim utpote quae non tem pore novilunii quod alias fieri solet, sed in plenilunio contigerit, Deumque

portentum hoc non socus ac caetera non sine grinissimis causis immisisse, sive ut gravitatem et horrorem sceleri Judaeorum ostenderet quasi nefasDj0jtirocli QOO JIC

598쪽

544 DE ATisFACTIONI CHRISTI VERITATE. DISPUT XVII.

sore solem tantum scelus aspicere, sive ut portenderet genti Iudaicae excaecationem et calamitate illas quae non multo post populo isti erant immittendae, et terror ac metus judicii divini incuteretur, sive ut Christi in cruce morientis majestatem ex tantis prodigiis indicaret, sive denique ut passionum Christi magnitudinem innueret quibus scilicet fiebat, ut oriens ex alto tenebris densissimis irae Dei immergi, et Sol justitiae eclipsim pati et occumbere, deberet hinc tenebras istas extemas statim excepit amarissimus dolor internus quo se a Deo derelictum queritur, nam tenebris illis depulsis circa horam tertiam dicitur alta voce exclamasse, Eli, Eli, lamma Sabactant, Deus mi Deus mi quare me dereliquisti γVIII. Quia vero orba haec ex Pgal. xxii petita esse constat, hinc quaesti primo nascitur, an bene ad Christum reserantur quae David de so olim protulerat, Judaei enim haec ita ad Davidem Vel alium quempiam ex sua gente restringunt ut alio referri nec posse nec debere arbitrentur. Sed missa proterva hae Judaeorum incredulorum cavillatione, qui nihil intentatum relinquunt ut clarissima quaeque loca nobis eripiant Nobis pluris esse debet evangelistarum omnium et Christi ipsius testimonium qui sibi verba Ρsaltis applicando non obscure Davidem ad se respexisse demonstrat; consulantur loca Μatin xxvii. 35 39 46 Luc. xxii. 33, 34, Joh. xix. 23, 35,Heb ii. 11. Et sane non opus hic est operosa aliqua demonstratione, Vel sola enim verba salmi si paulo accuratius expendantur satis docent in neminem accommodatius quadrare quam in Christum, et in eo solo persectum complementum sortiri. Itaque licet David ut typus Christi de so potuerit loqui proxime, dum occasione suarum tribulationum et persecutionum ad has querelas redactus est, certum tamen est in seipso non haesisse,

sed spiritu prophetico abreptum fuisse ad contemplationem Christi patientis in cruce, cujus passionem, tormenta, crucifixionem et Omnium crueia- tuum sensus juxta singulas circumstantias tam eXquisite, et tanta verborum luce et ἐνεργει b describit, ut non tam prophetiam quam historiam, ut Cassidorus ait, scribere videatur; quod facile ex singuliarum partium examine ostendi posset si id nunc ageremus. Unde colligimus verba haec

prima Davidis etsi in ipso ut Christi typo fundamentum aliquod habero

possint, quatenus summis pressus angustiis et auxilio Dei tantum non desperans, in querulas hasce voees prorupit, quibus non absimiles alibi occurrunt non semel, sal. xliii 2 et xliv. 24, 25, yc. tamen ad Christum primario et principaliter esse referenda, prout ipse Christus complementum istius Oraculi verba eadem iterando in cruce exhibuit. IV. Verba autem reseruntur a Christo juxta Hebraicam veritatem et non juxta lxx. Versionem quae nonnihil hic a sonto recedit additis vocibus duabus quae in Hebraeo non leguntur, ὀ Θεός ὁ Θεός μου πρόσχροες μοι, ινα Ἀγκατέλιπες με quam . . secuta est meus mi Deus mi respice ad me, quare me dereliquisti γ' sive lxx. εκ ad me pro 'b legerint, quod nonnulli conjiciunt, sive alia quaepiam causa suerit Chaldaeus tamen et Syrus plane cum Hubraeo iaciunt, quod Christus hic sequitur omissa lxx. versionis additione quod satis docet, ut hoc obiter dicam, non raro ab ea discedere scriptores . . atquo adeo ipsis non fuisse authenticam. Porro satendum est orba illa ex Hebrae paulisper immutata reserri, nam Verba sal ita se habent 'bκ'ma' rid ', hic vero legimus 'a pax, si quippe communis serebat tun temporis loquendi ratio, quae nec suit Vetus Hebraeorum sermo, nec Syriacus merus, sed mixta dialectus ex utroque quae tum in Judaea rigebat, quae quaedam retinebat avitae pronunciationis ut 6 pro quo Syri dicero solent tribu, quaedam cum Syria habebat communia ut ad pro arx quod Hebraeum est Eli autem a Christo pronunciatum fuisse ipse

599쪽

sonus ad liam proximo accedens evincit, unde sumpta est corba illa paronomasia irrisorum Christi, qui ex dictione ii materiam Au-mobant Christum calumniandi ac si abiecta fiducia in Deum converteret se ad sanetos demortuos et praesertim Eliam, arc. v. 35. Ideo Verisimile est in Syriaca version quae ' habet transpositas esse literas, o quod ', scriptum uerat mutatum suisse in 'm'κ indo nato errore quod ', minus Syris esset notum Neque aliter seriptum suisse a Syro indicio est ipsius interpretatio apud arcum quae habet 'ri, cum amo primae personae, unde non malo Driisius in textum Syriacum , reponendum ess statuit, quamvis Ludo de Die contrarium sentiat. V. Sed parum interest quomodo legerit aut scripserit haec aut illa Vorsio, cum textus Graecus Evangelist interpretationcm subjiciat a qua discedere est nefas, is μου, is μου ho τι με ἐγκατελιπες Videndum ergo potius eujusmodi fuerit ista desertio de qua tam lamentabili conqueritur voco. Nequa hoc dissicultate gravi carere videtur, quo tandem enim pacto Deus Christum deseruisse diei potest vel Christus a Deo desertus qui intimo et arctissime illi unitus fuit semper 2 onne διαλυτος fuit divinae et

humanae naturae conjunctio, nonno Filius fuit semper in Ρatre, et riter in Filio ut ipse testatur, Joh. xiv. 11, 20 Fateor altissimum hoc mysterium intellectus nostri captum longissimo superaro, ut hic si uspiam alibi sapere nos deceat ad sobrietatem, et longo tutior sit docta ignorantia quam temorari sciontis praesumptio. Non me latet etiam hinc indo periculosissima praeeipitia occurrere, ne Christum vel ex vulgi opinione magis quam ex rei veritate loeutum existimemus, vel, si ex propriae calamitatis sensu loquitur, desperasse et de salute dubitasse arbitremur. Quia tamen maximum amictae conscientis solamen bene intellecta haec Christi oratio afferre potest, videamus quid hac in parte sontiendum sit, et sacem orbi divini nobis allucentem sequentes pro virili ho expliear aggrediamur. Ut in Doo haec praecipuo attendimus τὸ ἀθω καὶ ὁ μακαριον sanctitatem et felicitatem, ita duo

hae creaturae rationali, quam benro vult, communicar solet, sanctitatern

quae in bono Ethico, felicitatem quae in physico Versatur, sanctitatem in gratia, felicitatem in gloria. Ita autem haec duo comparata sunt ut nunquam solicitatem et gloriam dot sine sanctitate, quia sino sanctitate nemo Videbit Deum, Heb. xii 14 Sed aliquando sanctitatem largiatur sine felicitate, cum nimirum creaturam ad aliquod tempus sub crucis et calamitatis pondero vult exemeri. Quum ergo Deus Vel utramque, Vel alterutram oreaturae subtrahit, tum eam desereri morito dicitur christo autem donegatam fuisse sanctitarem impius est qui dixerit, eum sanctissimus fuerit semper, ab omni peccati labe vel consortio immunis fidesque et charitas absolutissimae in eo fuerint omnibus numeris. Itaque derelictum fuisse tantum quoad δε- siestatem et gloriam necesso est, quatenus ad breve temporis spatium gaudium illud αακλαληνον et radiantem gloriam qua coruscabat subtraxit Deus ut irae suae nobis incumbentis pondus experiri posset. VI. B ut plenius res tota cognoseatur, observandum est Variis modis Christum Deo adhaesisse, iis fuerunt totidem vincula istiua mirabilis conjunctionis 1. Primo, sui mi naturos unienus non modo per intimam illamus Οιπώρησιν filius est in Patre, Ρater vicissim in filio, Joh. . 30, in S. S. Trinitatis mysterio, sed si beneficio incarnationis in unam Oandemque personam humanitas cum divinitate coaluit, cum Immanuel factus est. 2. Gmmuni amoris quo Pater compleetitur Filium o Filius vicissim Patrem, Joh. iii 35 Pater amat filium et omnia dodit in manus ejus.' . Communicati sanctitatis, nam plenus fuit gratia et veritate no admensus eat illi spiritum riter, sed α μετρως in illum dona qua si gratias effudit, Joh. iii 34,

600쪽

ut ex ejus plenitudine hauriamus omnes, 'MA. i. 16 placuit enim Patri omnem plenitudinem inio habitare,' Col. i. 19 4. Sustentatio virtusis, dum expertus est continuo potentiam Do quae illi praesto fuit in gravissimis illis certaminibus quae sustinenda illi fuerunt, prout ipse agnoscit sono esse solum, sed ritrem secum, h. vi. 32. Sic Deus dicitur adesse iis quos tuetur, protegit et potenti brachio sustinet, ut saepe in Psalmiis. 5. Participatio feliciistis quatenus unitus divinitati intime visione beatifica

frui poterat, et summo ex ea gaudio et solatio perfundebatur; nam et iisse praesentem testatur Deus quibus se propitium exhibet, quosque adeo dulcissimis praesentiae suae gratiosae et salutaris radiis recreare et solari dignatur, ut non semel hoc Psaltes profitetur. VII. Dicamus adhuc clarius, Christus adhaerebat Deo Deus aderat Christo per Spiritum, Spiritus autem quinque haec effecta potissimum perari solet 1. Vitam undo Spiritus vitae, Rom. viii. 2, dicitur. 2. Parem et tranquillitatem ex amoris et bonevolentiae divinae testimonio, unde Spiritus gratio nominatur, Zach. xii. 10. Et evangelium quod ministerium est spi- .ritus est evangelium pacis, Eph. vi. 15. 3. Sanctitatem et dem quapropter Spiritus Sancti denominatio illi assignata, item Spiritus ametificationis, Rom. i. 4, Spiridus Me 2 Cor. iv. 13. 4. Fortitudinem et robur, hinc Spiritus roboris dictus, 2 Um. i. 7, et Virtus Altissimi, Luc. i. 35 et xxiv. 49. 5. Beatitatem et gaudium, unde oleum laetitiae, sal HV. 7, Paracletus, Joh HV 26, Spiritus gloriae 1 et iv. 14, indigitatur. Viis opponitur morti in qua jacemus, a dimentio et trepidationi qua agitamur, Mne- tuas vitiositati qua infieimur, Robur is mitati cui obnoxii sumus, et est

miseruae in quam decidimus Spiritus Ε. in Christo quinque hae perfectissime operatus est, unde quinque isti modis Deo adhaerere potuit, sed non pariter potuit istis omnibus ab eo deseri. VIII. 1. Ρrimo, Non derelictus est Christus quoad unionem naturos, nam quod semel Filiu Dei assumpsit nunquam dimisit nunquam separata fuit et revulsa humanitas a divinitate, vinculum istud arctissimum nec solutum est unquam nec poterit in solemum solvi, siquidem ut bene Synodi Chalcedonensis Ρatres sanciverunt, ni hypostatica facta est ἀχωρίστως καὶ

ἀδιαιρετως ut ἀτρεπτως καὶ ἀσυγχυτως, mors ipsa quae corporis et animae

Vinculum diremit, non abrupit tamen vinculum divinitatis cum humanitate, quae perpetuo unita mansit hypogistico cum anima et corpore licet divulsis sane si divinitas ab humanitato sejuncta suisset, neque ista tanto oneri serendo par fuisset, nocive dici posset Dominus gloriae crucifixus, Cor. i. 8, vel Deus aequisivisse Ecclesiam sanguine suo, Act. XX. 282. Non derelictus est quoad amorem, semper enim dilectus sui Patria, in quo anima ejus acquievit, Eph. i. 6 Isa. xlii. nec aliter esse potuit, quando enim filius est ἀπαύγασμ- τῆς ιοξης του πατρὸς καὶ χαρακτὴρ τῆς

υποστάσεως αυτου, persectissimum ejus exemplar et ipsissima ejus natura, non potest non quocunque in statu intense eum diligere et summa benevolentia prosequi. Imo si crescente obedientia crescit amor, nunquam ardentius dilexit filium quam in cruce, quia nusquam tam illustre obedientis et humilitatis testimonium dedit, in ii. 7, Joh. . 17 propterea' inquit,

'ipse amat me ater quia pono animam meam pro ovibus. Q. Non quoaclsanctitatem, ex quo enim Spiritus in eum illapsus ost, nunquam desiit ossicacitatem suam exerere, unde semper sanctissimus sui et purissimus, qui nec secit nec novit peccatum neque ero alius esse potuit: nam personinquae Deus est conditio pati non poterat ut a sanctitato vel levissime descisceret, ratio muneris vero quod salutis nobis impetrandae causa constitutum erat finem suum non esset assecuta, si ab ea vel tantillum descivisset debuit

SEARCH

MENU NAVIGATION