De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

641쪽

DISPUT XVIII. DE ATISFAcTIONIS CHRIATI VERITATE. 585

Abaddonem liberati sunt, Ita per sanguinem Agni istius α ἀλ- - ἀρ-- ρου, aspersum non postibus et superliminari domus, sed in intimo recessu conscientiae 1 et i 2 redimimur ab ira Dei et morte aeterna. Quo respicit etiam quod Joh. ix. 36, impletum dicitur vere in Christo, quod do agno Paschali dictum fuerat, os ei non confringendum esse.' Caeterum duo hic notanda. Primo in sacrificio isto Paschali suisse aliquid extraordinarii quod a regula postea praescripta in sacrificiis discedebat unde quibusdam minus proprie sacrificium dici Videtur. Secundo, non fui8se tantum sacrificium, Exod. xii. 27, sed etiam sacramentum, illud in immolatione agni, fusione sanguinis, aspersione ejusdem ad ἀπολυτρωσιν, istud in epulo et manducatione. Notabati dupliciter Christum, rimo in sacrificio ut Victimam quae Deo satisfacit, Secundo in Verbo et sacramentis ut cibum qui animas nutrit, Primo ut offertur Deo ad expiationem, Secundo ut ossertur nobis ad applicationem utrumque indicatur ab Apost. 1 Cor. V. 7, mactatus dicitur in sacrifero, et manducandus in Epulo. XXXIX. Sexto cum tam accurate Spiritus . totam hanc sacrificiorum doctrinam tradiderit, necesse fuit omnino gravisaimam fuisse rationem tam operosi cultus instituendi, nulla autem convenientior reddi potest quam pica sacrificii Christi repraesentatio; nam victimis istis piacularibus

neque doctrina confirmabatur, neque foedus percutiebatur, neque exemplum aut ossicii aut futurae conditionis legem observantium proponebatur, neque ira Dei per se placabatur, Ecquid enim vel ad fidem et poenitentiam homini commendandam, vel ad gratiam Dei conciliandam necesse sui tot victimarum sanguinem fundi, adipem adoleri carnes comburi 3 quasi Deus instar Iovis Homerici nidore victimarum pasceretur, Psal. l. 13, Sed reatus typicus morte ob peccata inflicta auferebatur; ubi quis non videat expresissimam victimae coelestis imaginem, quae sanguine suo numen propitiare, et Peccata nostra delere debuit γXL. Septimo, Hinc factum ut omnia sacrificiorum hilasticoram genera ad Christum saepe reserantur in . . . Holocaustum et Iuge sacri tum Agnorum quum dicitur Agnus Dei tollens peccata mundi, Joh. i. 29 et quidem in praesenti ad continuam ejus immotandam, et Agnus occisus ab origino mundi, Apoc. xiii. 8. 2. Virula rufa ex cujus cineribus aqua purgationis fiebat, Num. ix. nam si sanguis taurorum et hircorum et cinis juvencae aspergens inquinatos sanctificabat quoad puritatem carnis, quanto magis sanguis Christi,'' c., eb. ix. 14.3. Sacrificium pro peccato, Heb. ivrari dictum, Graecorrae. --ρτιως, meus misso filio in similitudine camis peccati, καὶ arab αμαρτιας, ' id ut esset Victima pro peccato, condemnavit peccatum in carne, ' Rom. viii. x sic Heb. . 5, 6, corpus Christi ejusque oblatio opponitur et succedit holocaustis et sacrificiis pro peccato, et Heb. xiii 11, 12, sacrificia illa pro peceat quorum corpora cremabantur extra castra, et sanguis inserebatur in

sacrarium dicuntur in Christo impleta. 4. Hostia pro delicto quos exuudicebatur, quia Christus positus est αυδε, Isa. iiii. 10, et peccatum est

factus, 2 Cor. V. 21. XLI. Et sano vel sola sacrificiorum istorum attentior paulo conSider tio, si id nunc ageremus, docere nos posset non alibi quam in Christo quaerendum esse complementum. Quis non Videat eum in Holocausto, totum se nulla sui parte roservata, nulla sui habita ratione, offerentem Deo mas. cule et generose inculpatum, et immerentem per Spiritum aeteritum, et summa vi charitatis igne vere coelesti accensum et combustum, sistentems coram aetemo Patre ad coeli ostium et sanguinem suum circum altare landentem, ac paggione sua et animae flusione et plenissime justitiae Dei Dj0jtirocli QOO JIC

642쪽

satisfacientem ita ut in hac oblatione ignita vere acquiescat Deus et odoretur odorem quietis 3 ph. V. 2,meb. ix. 13, 14 Rom. V. 6, 10. Quia non agnoseat in vitula rufa a usa eundem camis infirmitate circundatum, Cor. xiii 4, et propter peccata in se recepta rubet Vestibus indutum, Isa lxiii. 2, 3 Isa. i. 18, licet ipse in propria persona nec peccati nec S tanae jugo ulla ratione sit subditus eum inquam eductum extra castra velut piaculum, Heb. xiii 11, 12, Joh. ix. 17, 18, igne irae divinae combustum, sanguine tamen tabemaculum et coelestia consecrantem et ex cineribus in mundo loco repositis, id corpor occiso in coelum illat aquas purgationis ossicientem per ossicaciam spiritus coelitus missi, quibus aspersae conscientis ab operibus mortuis et mortiferis peccati purgantur, Heb. ix. 14, 15 Venit' onim cum aqua et sanguine, ri Joh. V. 6 et dedit se pro Ecclesia ut eam sanctificaret lavacro aquae in Verbo, ' Eph. V. 25, 26. XLII. Quis denique non animadvertat ejusdem Christi morientia vestigia tu sacri iis pro peccato, illis Vel maxime quom caro extra castra comburebatur, et sanguis Vel in sacrarium inserebatur solenni illa expiationum die, Lev xvi. Vel in tabemaculum critis fiebat aspersio septies contra Velum, et quo tingebantur oraua altaris thymiamatum, Lev. v. Nam et extra portam passus est, Heb. xiii. et per proprium sanguinem in sacrarium ingressus, Heb. ix. 12 et x. In eo aliquid pretiosissimum uitet sanctissimum Deo offerendum, nim obedientia et justitia propria, aliquid vero maxime exosum et detestabile quod ejiciendum et destruendum fuit, nim peccatum nostram ipsi imputatum 2 Cor. V. 21. Aspersio est septies facta quia persecta suit expiatio, et altaris aurei comu Vere inunxit, quia ejus intercessio sacrificii semel oblati virtute semper peragitur, Rom. viii. 32, 34 Heb. ix. 12 et x. 12 Apost certe non uno in loco haec mysteria nobis aperuit, sed potissimum, Hob. xiii 12, ubi docet Christum extra portam passum ut sanctificaret populum,' et allusione concinna ostendit eos qui sacrificiis et ritibus tompli Hierosolymitani adhuc adhaerescunt, participes minime esse posse fractus mortis suae, quia extra hujus templi septa quaerendus est, in hoc enim templo Veram pro peccato sacrificium non est oblatum Exirem extra urbem et templum umbratico cultui destinatum

necesso esse, neque retinendum extemum Legis Osaicae cultum, ut redemptione quam pretioso suo sanguine nobis comparavit Christus potiamur, denique alacri animo sequendum esse minime impeditos curis hujus vitae, quasi terrae hujus septis inclusi essemus, quia hic fixam et permanentem non habemus civitatem, sed coelestem expectamus, quae omnia citato loeo persoquitur Apost. ossemus hoc ipsum in aliis plerisque sacrificiis sigillatim demonstrare, nisi brevitati consultum vellemusa alias sorte sustus de hoc argumento disserendi sese dabit locus. Interim fixum manere debet et ratum, Christum corpus fuisse omnium istarum umbrarum, easque non alia praecipue de causa institutas fuisse quam tantisper dum adveniret tempus διοριώ-νς, atque ipse sol justitiae illucesceret. Inde Hieron Ep. 103, praeclaro hoc elogio Levatici libram in quo sacrificia haec instituuntur omat, quod singulae pene ejus syllabae coiaratia virent sacramenta. XLIII. Sod antequam hinc discodamus, omittere non possumus illustrem quae resertur a Mose historiam, Exod. xxiv. de' foederis dedieatione variorum sacrificiorem oblatione peracta. Cujus mysterium aperit nobia Apost ad Heb. ix. 19. 20, yc., in ea enim si uspiam alibi expressum eritatis quam quaerimus occurrit documentum. oses jussus a Domino, super altare extructum varia offert sacrificia, sanguinem victimarem partim ad altare fundit, partim eo populum, legis librum, tabemaculum et Vasa saco conspergit, contegians hune esse sanguinem foederis quod Deus pangere Dj0jtirocli QOO JIC

643쪽

DISPUT. VIII. DE ATIsFACTIONI CHRIATI VERITATE. 587

Volebat cum ipsis quo peracto Soniores Israelis qui antea dum promulgabatur Lex accedere erant veriti, Deum Israelis vidisse dicuntur ita ut non extenderit manum suam in ipsos, sed comederint et biberint in ejus conspectu, Ver. 6, 7 Ac. Quae omnia οὐ eisti erant et typica. rimo,

quod foedus illud dedicari debuit sanguine luculenter docuit foedus Dei eum

creatura peccatrice non posse pangi nisi interventu satisfactionis quae in sacrificiis illis expiatoriis adumbrabatur, unde alibi cadus contraxisse dicitur super sacrificiis, Visal. l. 5, ut in Abraham visum, Gen. v. s. Sed quod umbratice tantum et typice sanguis animalium praestabat, hoc Vere praestat sanguis Christi, qui est iundamentum foederis novi undo sanguis novi Testamenti' dicitur Luc. xxii. 20. Secundo, aspersus est sanguis diversimode supra Altare, populum, legis librum et isbeoaculum, nam etsi nec de Legis libro nec de tabemaculo expressam mentionem faciat oses, satis tamen subinnuit eum ait altare fuisse sanguine aspersum, et postea librum assumptum V. 7, scit ex altari cui probabile est librum impositum suisse cum fieret conspersio, unde Apost Heb. ix. 19, ex divina inspiratione distincte lubri conspersi meminit, ut et tabemaculi, Ver. 21, analogiae scili. et consequentiae ratione ex LeV. xvi. Ita aspersio multiplex sanguinis Christi fit, in Cruce, Corde, Verbo et Coelo Prima est auaris coram Deo ade irationem quia iram placavit, et justitiae satisfecit. Secunda Populi ad remissionem et sanctimationem 1 et i 2 Heb. ix. 14, quia in isto sanguino pacis et justitiae nostrae sons est et origo, Eph. i. 7 Rom. V. 1, 1 Joh. i. 7. Tertia, Libri legis ad promissionem et foederision mationem ; quia in eo ut Lex est impleta, ita promissiones omnes fundantur 2 Cor. i. 20. Quarta, Tabemaeusi ad conseerationem quia cultus noster λοι- qui per tabema culum et vasa designatur Deo acceptus esse non potest nisi in virtute satis-sactionis Christi in qua et personae et opera nostra Deo sunt grata, 1 et. ii. I, Vel quia sanguino Christi via in tabemaculum coeleste nobis aperta est, Hob. ix. 24 x. 19. Tertio. ectus notatur in accessu Seniorem Israelis ad Deum, quom vidisse dicuntur et comedisso in ejus conspectu, Ver. 10. Ita virtute sacrificii Christi, Deus qui alias hominem peccatorem a se repellit, quod per intordictum accedendi ad montem in latione Legis significabatur, fit nobis ita propitius et placatus, ut non modo nobis non sit metuendum amplius ne moriamur, ut in Veteribus olim Visum, sed placide possimus ejus conspectu frui per fidem, 2 Cor. iii 18, et bonorum omnium communionem et usum nobis polliceri, Iaa. lv. 1, 1 Cor. iii. 21. Atquabine colligitur discrimen memorabile inter duo foedera, Legate cujus specimen datum sui in ρομα de qua Exod. ix et xx. et Evangelicum quod

hi adumbratum est. Illud homines fugat et longissime a Deo repellit, Exod. ix. 12 Istud benignissime voeat et proxime accedere facit, atth. xi. 28 Eph. ii. 13,meb. iv. 16. Illud terret et constemat, Heb. xii. 19, 20, 21 Istud consolatur et erigit Isa lxi. 1, 2 Rom. viii. 1, 16. Illud ad servitutem instar Agaris, Istud vero ad modum Saros ad libertatem parit, Gai iv. 24, 25, 26. Illud liter est occidens ot ministerium mortis, Istud spiritus vivificans et ministerium justitiae 2 Cor. iii. 6, 7 Sub Illo Dei Iudicia conspectum et vocem homo reus erre non potest, hinc illa populi

vox, Deus nos non amplius alloquatur ne moriamur, Exod. X. 19, sub

Isto Dei Patris vocem intrepide osaunisti excipere, et ejus gratioso et salutari conspectu frui Exod. xxiv. 10 11, sal. IXXXV s, Joh. xiv s, et Joh. i. 1. Sed de his satis. XLIV. Ita asserta sententiae nostrae Veritate, subjiciendum paucis quid asserant ad eonfirmationem suae adversarii. Sic vero illi arguunt, Rem adumbrantem, rei adumbratae respondere oportet, Atqui sacrificia privato-

644쪽

588 DE AEATIAPACTIONI CHRIsTI FERITATE. DISPUT XVIII.

rum quae pro peccato fiebant Christi morti non octo respondent Christus enim pro omnibus est mortuus, idque ex Dei ipsiusque Christi sola voluntate ac decreto, absque ullo eorum pro quibus mortuus est assensu antecedente, et non pro uno quopiam peccato, sed pro omnibus peccati ostmortuus : rivatorum autem illa sacrificia non solum pro omnibus non offerebantur, sed neque etiam pro omnibus illorum privatorum peccatis, sed pro uno quopiam singulorum peccato, idque non sine antecedente Voluntate uniuscujusque sacrificia igitur pro peccato in quibus Christi mortem adumbratam suisse dici potest, ea erant quae ab ipsa tantum Dei ordinatione pendebant, et a summo sacerdote statis quibusdam temporibus, nulla populi expectata voluntate, pro universo populo offerobantur, praesertim Vero anniversarium illud, alia vero, sacrificia nostra spiritualia meli adumbrabant. Socin praeleci. e. 23. Duabusi de causis potissimum atatuunt mortem Christi in illis non suisε adumbratam, Primo quia non fuerunt praestita pro omnibus peccatis univerat populi, sed pro uno tantum, Secundo, quia populi Voluntatem requirebant praecedaneam, ideoque non tam Sacerdotis quam populi sacri a erant, et melius sacrificia nostra

spiritualia quam Curisti sacrificium quod solius Dei et Christi voluntato

Peractum est, repraesentabant.

XLV. Verum nihil hic est quod negotium facessere nobis possit aut

debeat. Primo, non negamus in sacro anniversario praestantissimam et

prae caeteris illustrem suisse sacrificii Christi figuram, quod in causa fuit proeul dubio ut toties Apost ad illud respiceret, sed non sequitur propterea in aliis nullam suisso notum enim unius ejusdemque rei varios et diversissimos esse typos, ut multiplex ejus persectio secundum Varia riua m et aspectus repraesentetur, quae in una aliqua pictura reddi non potuisset hinc tot tamque variae figurae unius Christi occurrunt sub Vet. Test. multiplices umbrae unius corporis, diverAissimi typi unius veritatia, quia plura suerunt in ipso et quoad personam et quoad incia et beneficia, quoad passiones et gloriam, mortem et Vitam, quam ut uno aliquo typo adsequato repraesentari possent; sed ita tamen Varii illi typi spoetandi sunt ut non seorsim alias plena rei veritas non haberetur, sed simul et conjunctim considerentur, ut quod in uno deest ex altero suppleatur. Quum Ε. Sacrificium Christi persectissimum sub diversa rinti spectari possit, et qua pro omnibus in universum omnium peccatis offerendum fuit, et qua pro singulis cujusque tam pro iis quae per errorem et imprudentiam admissa sunt, quam pro ultroneis et voluntariis quae fiunt in προαιρε νεώς ideo pluribus figuris opus fuit, ad hoc mysterium quadantenua demonstrandum, et quemadmodum in publico et anniversario effcaciae ipsius amplitudo et extensio ad omnes clarius demonstrabatur, ita in privatis, applicatio ejus ad singulos expressius patuit. Propterea non bene insertur, Christi sacrificium pro omnibus sui in in privatis quae pro singulis offerebantur Christus adumbrari non potuit Ita enim Christus pro omnibus mortuus, uti pro singulis suis, et ita fideles in communi ore illius participint, ut specialiter unusquisque Vim ejus ad propriorum peccatorum expiationem referre beat et possit. XLVI. Secundo, etsi quaedam discrimina occurrunt inter sacrificia privatorum et Christi, ut quod illa antecedente consensu populi et voluntato offerrentur, istud non item, non obstat tamen quominus typitierint, similitudo enim talis non est quae omnimodam conformitatem inserat, sed tantum partialem, cum typi illi omnos suerint inadsequati qui objectum altera tantum sui parte, non per omnia repraesentabant, ideo mirum non est almultiplox saepe occurrat divorsit a quod et in sacro illo publico ostendi

645쪽

DISPUT XVIII. DE SATISFACTIOMA CHRISTI VERITATE. 589

potest. In illo multae erant hostiae, hic una ibi aliae a sacerdote, hic idem sacerdos et vietima; ibi quotannis iterabatur oblatio, hic semel iactan sacerdos pro se Christus tantum pro nobis; aliud erat holocaustum, aliud pro peccato, aliud λαστικis, aliud pacificum, hic utrumque habemus, unum sacrificium Christi veritatem omnium continet, et est loco omnium Tertio,. Voluntas offerentium sacrificia nihil tollit de sacrificio, quominus aut sacrificium, aut inter figuras Christi esse possit: nam ea non minus debuit adesse et respectu sacerdotis et respectu populi in sacro anniversario. Quarto, salsum ea a populi Voluntate pependisse, non ero a Dei praescripto, nam ab expressa Dei ordinatione fluebat tam horum, quam illorum, publicorum et privatorum institutio, nec ideo populi magis dicenda quam sacerdotis sacrificia, populus quippe per sacerdotem, sacerdos nomine populi

λατρεια επωλε Quinto, non negamus ista sacrificia secundari λογα, ν

λατρεia fidelium respexisse, sed ita a primaris ac principaliter ad Christum

deduxerint Verum peccatorum λασιών. Nec novum est typum unum rebus

diversi subordinati applicari, ut tabemaculum et templum et Christi humanitatem adumbravit, Joh. i. 14 Col. i. 19, Heb. ix. 11 et Ecclesiam, Ε .ii 20 1 im iii 15, et singulos fideles, ΕΘ ii. 21, 22, 1 Cor. i. 19 et 2 Cor. i. 16, et Coelum, Apoc. xxi. 2, Heb. ix. 8. Sic sacrificia fuerunt specula miserias et debiti per peccatum contracti, Col. ii 14 Heb. X. 2, 3 secundo picturas misericordiae Dei, et meriti per Christi obedientiam et mortem ad salutem acquirendi Heb. ix. 13, 14 et x. , , tertio, tabulae ossieti et cultus Deo exhibendi Rom. Hi 1.miseriam aperiebant ad humilitatem, remedium gratiae proponebant ad consolationem, et gratitudinem docebant ad sanctificationem, sed prima et potissima relatio sui ad Christum, sine quo et miseria frustra detecta fuisset, et Vitae sanctitas incassum praescripta. Conclusum Ε. esto in sacrificiis istis omnibus Christum latuisse, nullamque vim, qualiacunque demum fuerint, nisi ab ipsius morte, in qua complementum suum assequi debebant, habuisse.

Ι. Datur notitia Dei naturalis quae tamen est salutaris. II. Haescientia Dei non est rerum causa.

ΙΙΙ. Imagines SS. Trinitatis, ne essingere nec fictas colere licet. IV. undi creatio ex nihilo, non tantum claris Scripturas testimoniis, sed etiam ex rectae rationis lumine potest demonstrari. V. Quae de mundi immutatione et innovatione dicuntur in Scriptura, non intrinsece et quoad substantiam, sed extrinsece et quoad accidentia sunt intelligenda. VI. lectionis decretum ita est gratuitum ut citra omnem Vel mortis Christi antecedentis vel fidei et operum praevisionem factum sit. VII. Doterminatio Voluntatis ab intellectu, cum naturae rationalis libertate non pugnat.

VIII. Distineti boni et mali moralis, non tam pendet ex Voluntate et mandato, quam ex natura ipsius Dei. IX. Transubstantiationis Pontificis monstrum, non tantum Scripturae adversatur, sed etiam sanioris philosophiae fundamenta convellit.

649쪽

Ι. Diximus antea quatuor potissimum quaeri inter nos et Socinianos circa collationem satisfactionis Christi cum sacrificiis et Test. 1 An Christus interris suerit jam sacerdos et proprie dictum sacrificium obtulerit, an demum in eoelis post Mensionem 7 2. Amon a sacrificia ιλα-ικὰ et Test. typi fuerint sacrificii Christi, an quaedam tantum 7 3. An sacrificia vetera pro loribus peccatis duntaxat oblata sint, annon etiam pro gravioribus 7 4. An ullam vim veram habuerint expiandi peccata De duabus prioribus quaeationibus actum fuit novissimo superest ut de duabus posterioribus disputemus. II. Ut vero a prima ducamus initium, quaeritur inter nos et Socinianos, an sacrificia et Test pro levioribus tantum peccatis oblata fuerint, puta ignorantiis et infirmitatibus, non vero etiam pro gravioribus et ultroneis 3 Adversarii enim, ut facilius elevent vim argumenti nostri pro satisfactions Christi a sacrificiis veteribus ducti, statuunt non pro omnibus, sed quibusdam tantum peccatis oblata esse, ideoque non potuisse hoc ipso satissaetionem Christi, quae pro omnibus peccatis saeta supponitur, adumbram. Sio ergo sentiunt sacrificia et Test non pro rarioribus peccatis oblata fuisse, sed pro levioribus tantum, quae scilicet Vel per ignorantiam vel per errorem admitterentur, pro aliis autem nullum sacrificium fuisse institutum, sic Socin de Serv. p. 2. o. i. Veruntamen, quia sacrificia illa Iovem quandam Dei obedientiam continebant, ut pro levibus duntaxat quibusdam peccatis offerrentur a Deo instituta fuerunt, quae scilicet per incogitantiam, et errorem admitterentur Quod si pro quibusdam etiam voluntariis, sive ut vocant ultroneis, peccatis sacrifiei instituta fuerunt, sola sacrificia non expiabant, sed ad Xpiationem peragendam, proximo otiam qui in iis peccatis laesus suerat cumulate satisfaciendum erat, ut vi-dore est in lege sacrificii pro peccato ultroneo, LeV. i. Pro peccatis autem gravioribus nullum sacrificium a Deo institutum fuerat.' Volhel. lib. iii cap. 38, non aliter, sacrificia illa non expiabant flagitia quae vero ac proprie peccata sunt appellanda, sed extemas quasdam corporis labes o lapsus ex ignorantia imbecillitateque profectos. Ad ea enim quae gravia

650쪽

5s4 DE ATIsPMTUNI CHRISTI ERITATE. IDISPuT. IX. nefandaque facinora orant, quibus sese homines per superbiam, Vel ontumacis animi pervieaciam contra divinam legem adstringebant, delenda, nullam vim habebant ' Nostri vero longo aliter. Etsi fateantur quaedam esse peccata pro quibus nulla sint vel instituta vel oblata sacrificia, puta illa quibus expressa aliqua legis sanetione mors infligenda fuit a Domo Judita, ut fuerunt idololatria, adulterium, incestus, homicidium, sabbathi Violatio, falsus propheta, incantator, filius rebellis, c., aut ea quibus edicto legis poena excidii statuebatur, ut si quis adipem animalis quo oblatio ignita saeta esset, Le v vii. 25, vel sermentum die paschatis omedisset, Exod. xii. 15 Lev xxiii. 29 et alia complura ejusdem generis. Etsi inquam haec ultro agnoscunt, pertendunt tamen in caeteris, sacrificia istiusmodi, non pro quibusdam levioribus tantum, sed pro gravioribus etiam oblata suisse, non quod proprie vim ullam per se habuerint talia peccataeXPiandi, sed quia veram et propriam expiationem in sacrifiei Christi olim peragendam ut typi adumbrabant Rationes cur ita sentiant variae sunt: III. 1. Quia sive sacrifiei publica sive privata attendantur patebit non pro certis quibusdam levioribus suisse oblata, sed vel pro omnibus ut publica, Vel pro ultroneis etiam gravioribus ut privata. De publicis res manifesta est, non tantum quia sacrificia haec dicuntur indiscriminatim prope ato me ἀμαροι- sed etiam quia nota universalis additur, ut in sesto anni-Versario expiationum Lov. xvi 21, 22. Imponet Aaron bina manus suansuper caput viventis istius hirci et confitebitur' 'u' ου' ου' 'ru'---κ

mretari ei, rari xxx omnes iniquitates filiorum IsraM et omnia delicta ipsorum,' c. Importabit hircus supra se omnes iniquitates ipsorum in terram desoriam. Indo Apost diei in genero peccatorum fieri α μνησιν in sacrificiis illis quotannis,meb. x. 3. Quomodo vero Velinoses Vel rivius peccatorum meminerunt in genere, et ille quidem omnium iniquitatum et praevaricationum, si pro loribus tantum puta ignorantiis, erroribus, et infirmitatibus quae earnem potius quam animam polluerent ordinata suerunt 3 Nam quod omnia haec peceat rosem volunt tantum ad ea quibus a De expiatio in lego concodebatur, expressis et peculiaribus constitutionibus de iis saetis, exceptio est de lege sed non eae lege ideoque absurdR. IV 2. Accossit et illud quod non tantum omnes iniquitates expiandae dicantur, sed peculiariter omnia peccatorum nomina recen---tur, non modo peccatum riuo per errorem admissum, sed et alia omnia quae sub nominibus,tari, s 'xaex, iri Veniunt, Vide Lev.

et Vi 16, 21, iv. 3, vi 2 et alibi passim istis enim Vocibus nemo nescit gravissimam maxime ultronea peccata designari, quae non facta Sint --- ως ut lxx. vertunt quod dicitur nuuti, sed libenter et eum quadam animi pervicacia et superbia Sic odi usurpatur LeV. xviii. 24, de Petiniantissimis libidinibus Chananaeorum, aeeh. xxii. 3, 4 de idololatria tiX. 7 de homicidiis; via notat pertinacissimam rebellionem 1 ego; Huri vituli auro idololatriam, Exod. xxxii. 3l, et gravia illa peccatα

propter quae immissa est captivitas Babylonica, Men. i. 8 Pa' malassicen tiam Sunei, 2 Sam. ix. 20 superbam enumerationem populi per Dariclem factam 1 arat xxi. 8, et in genere omnes praevaricationes quae RP-tivitatos Varias in populum accersiverunt, Dan. ix. x Cuma peccat Pro quibus sacrificia offerebantur istis omnibus vocibus reddantur et nu iam restrictio sit adhibita imo expresse extendatur sacrificiorum expiatio Raquaevis peccata, injuriam secerit Spiritu Sancto qui ad certi generis peccΑ-ta rostringere Voluerit.

V. . in sortius adhuc id evincitur ex peculiari enumeratione peccatorum Variorum pro quibus sacrificia privata instituta legimus, ea enim

SEARCH

MENU NAVIGATION