De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

683쪽

Respondente JOHANNE,ELONO, jacensi Aquitano. I. Quamvis absoluta priori et potissima Disceptationis quam institueramus parte, quae circa Orthodoxae sententiae κατασκευ , Versatur, animus non esset ulterius progredi ad ἀνασκεοὐ argumentorum quibus Ἀνι--τὶας salutarem hane veritatem eunt oppugnatum, ne terminos thesium videremus praetergredi, Quando tamen hoc etiam non ingratum fore cognovimus, pio studiosorum desiderio satisfacere non gravamur, et praecedentibus disputationibus hane etiam attexere, quae praecipuorum Sophismatum, quibus hac in parte uti solent haeretici, solutionem aperiat. II. Cum vero multiplici arguineutorum genere pugnent, quo facilius telarius procedat tota haec Velitatio, ad sex capita ea revocamus. 1' Primo enim contendunt Satisfactionis doctrinam ineαφον 8Se, quae nec Xpre8se

nec aequipollenter in Scriptura tradatur 2'. Esse impossibilem ratione Dei Judiei cui satisfaciendum fuit; '. Ratione Christi satisfacientis 4ri Ratione poeno quae ad satisfactionem requiritur 6'. Ratione hominum reorum, pro quibus satisfactio fieri debuit; ' Denique varia absurda gravissimi inducere. Itaque si semel demonstraverimus nec inauditam in Scriptura multominus illi adversam esse, nec impossibilem Vol a parte Dei, vel Christi, vel poenae, Vel hominum' ipsorum, si nihil absurdi post so trahere probatum uerit, causae nihil erit cur admitti non possit et debeat. ΙΙΙ. 1'. Primo ergo a Scripturo silentio argumentantur Quaecunque doctrina, inquiunt, nec expresse et totidem Verbis in Scriptura traditur, ne terminis aequipollentibus, salsa est et erronea, quia nobis cum scriptura loquendum est et cum ea tacendum; t nec satisfactio nec quidquam quod satisfactioni aequipolleat, in scriptura docetur Ubi enim togas Christum pro nobis satisfecisse omnem poenam justitiae Dei pro nobis persolvisse peccata nostra in se ut adem derivasse et caetera ejusmodi quae satisfactioni respondent 3 Rationem hanc urget imprimis Christoph. Ostorod., Instit. c. 35 et Catech. Racovi. c. 8, do morte Christi q. 14, Istius opinionis' nostram intelligit assertores nunquam perspicuas scripturas asserunt, ad probandam istam opinionem, Verum quasdam consecutiones nectunt, quibus quod asserunt ossicere conantur, qua admittere aequum est R

684쪽

eum scripturis necessario adstruuntur, ita ubi scripturis repugnant, eas nullam vim habere certum St. IV. Respondeo 1 admajor. Peccari insuffcienti numeratione, res enim aliqua potest esse in Scriptura, non tantum expresse et αυτολεξει veIexplicite, et κατ' ἰ δυναμίαν, sed etiam implicite et κατὰ συνακολουθίαν. Sane quod nullo modo in Scriptura traditur, terito suspectum esse debet, imo tanquam salsum et adulterinum explodi, at quod non extat quidem

αυτολεξε et κατα τὸ ητὸν sed κατα την διάνοιαν Veliaequ*Olienter, vel coνι- secutive, necessaria, proXima, et evidenti congequentia, non continuo erroris potest argui, non minus enim de Scriptura esse censetur, quam id quod totidem verbis in ea traditur. Nec enim,' ut bene olim Hieronymus in cap. i. al. in Verbis Scripturarum est Evangelium, sed in sensu, nec in superficis, sed in medulla, non in sermonum soliis, sed in radice rationis. Imo eum norit Delis quid ex dictis suis legitime colligi possit, eo ipso dixisse censendus est quicquid ex Verbo suo necessario et evidentereolligitur Atque huc pertinet utilissimus aphorinmus Gregorii agi-- geni, qui disputans adversualneumatomachos, Spiritus Sancti divinitatem nullo Scripturae loco proditam vociferantes, de Scripturae more et usu agit his verbis, Oratione xxxviis μ α ιιιν,' inquit, ου iam λεγετα δε τάδε οντα ου λέγεται, - δε υτ εστιν ουτε λέγεται, - δε Φλφα και ἐστὶ καλλέγεται Rerum aliae noti sunt, sed dicuntur,' ut eum Deus dieitur in Seriptura dormire et His cum sint minime dicuntur,' ut ingenitus ανααος, it aliae nec sunt nec dicuntur,' ut improbus Deus, homo non compositus, 'aliae et sunt et dicuntur,' ut Deus, homo, Angelus. Sic licet Voces ipsae quibus utimur ad explicandum aliquod mysterium non extent modo ea ipsae vel aliis verbis vel consecutive ex Scriptura colligantur, sussicit. Nε alia fuit praxis Christi et Apostolorum, qui saepissime per consequentia dogmata varia demonstrant, ut resurrectionem mortuorum, Μatth.

xxii. 29 ex Exod. iii. . et praecipuum totius Evangelii articulum, Jesum ariae filium esse essiam illum in et Test partibus promissum, passim in libr. Act et Epist. Apost. hoc enim totidem verbis non habetur in Vet. est. sed per consequentias tantum elicitur Non alia Patrum veterum, qui ad imitationem Christi et Apostolorum consequentii ex Scriptura in consutandi haereticis passim usi leguntur, nam, ut isto stratR- gemate plei umque utebantur haeretici in haeresibus suis defendendis ut exigerent a patribus probationes ex Seriptura αυτολεξε deductas, ut de Arianis,macedonianis, et aliis probari facile posse: Ita methodus illa velut absurda et futilis a patribus semper fuit explosa vide Tertullian , lib. de specta. o. 3, Athan de Syn Arimi et Seleuc et de decre Syn. te. et Dial contr. acedon. . . Asta. qui tamen Μaximo ab Eruditis tribuitur Adde Gregor Naaiang. Orat xxxvii. ubi egregie perstringit haerentes syllabis et literis, et elegantissimo elogio istos vocat alphabeiarios

sophistas, συκοφάντας τῶν ὀνομάτων, et inquit eos συλλαζαῖ ακολουθ. καὶ ἀφεῖναι τὰ πράγμ-τα, innuitque se potius respicere τὰ νουμενα, quam ταλεγομενα. Elmaximum Μonachum qui solide hoc ipsum argumentum

aliquot orationibus exequitur, praesertim oratione πρὸς τους κελευοντας μιησι στευειν. August. epist. clxxiv. et lib. contra AEaximinum, j. I, Μaximino improbius flagitanti ut disertis ac nudis scripturae verbis probaret Spiritum sanetum osse adorandum quasi non ex iis,' inquit, quae legimus, aliqua etiam quae non legimus intelligamus,' quibus et ista Chrysostomi consentanea sunt, tom. Vii. in 1 Cor. Λεγεται γὰρ γεγράφθαι, καὶ ταν μὴ δια τῶν αμιάτων, ἀλλὰ δἰ αυτῶν των πραγμάταιν

685쪽

DISPUT XX. DE SATISFACTIONI CHRIATI VERlTATE. 627των ληματων, dicitur enim scriptum esse etiam quando non Verbis, sed

robus ipsis sita fuerint in historiis, aut quando ipse quidem sensus fuerit positus, sed non ipsi iisdem verbis. V. Ex quibus, ut hoc obiter dicRmus, luculenter colligitur, quam absurda sit et ludicra illa nova et syllabio Sophistarum disputandi ratio, quam a veteribus haereticis desumptam, infeliciter hoc nostro seculo renovarunt post Cardin. erronium, Guntherius, Veronius Regurtius Jesultae, Vallenburchi fratres, aliique istiusmodi agyrtae et circulatores, qua putantae de nostri posse facile triumphare si petant expressa loca Scripturae quae dicant, V. g. Pontificem Rom. esse Antichristum, issam non esse sacrificium δε--αον, non dari purgatorium, o Sed ut jam olim aiatribus

profligatum est hoc haereticorum vanissimum commentum, ita et nunc a nostris non semel jam confutatum est solidissime ; utpote quod non modo Scripturarum sacrarum et veterum patrum praxi repugnet, omnem usum

sive theoreticum sive practicum Scripturae tollat, hominem homine exuat, sed et arma athoi derisoribus, et quibuslibet haereticis subministret ad fidei mysteria convellenda. Neque sic tamen putandum nos suffcientiae et perfectioni scripturarum quidquam detractum ire, nam et de Scriptura esse dicimus, quidquid vel explicito vel implicite in ea continetur, et po sectio haec ad dogmata ipsa proprio pertinet, non ero ad Voces ipsas est extendenda, qua liberum et integrum Ecclesiae suit semper excogitare ad

explicanda res ipsa Scripturis contenta adversus novatorum et haereticorum haudes et corruptelas Fatemur Ecclesiam potuisse vocibus istis, quae in scriptura non comparent, absolute carere contentam rei Veritate prout in scripturis proponitur, nec de iis contendendum anXie putaremus, modo re ipsa vocibus expressa arcte retineretur, ut bene observat Calvinu noster, lib. i. Instit. c. 13. Verum relate ad haereticos quorum fraudes et praestigiae patefaciendae erant et latebrae excutiendae, prudenter olim repertae et utiliter hactenus sunt usurpatae ad saniorem doctrinam ab ipsorum cavilli tum secernendam tum vindicandam nam si in consessionibus fidei et soranulis consensus nulla adhiberentur Verba, nisi quae in Scriptura extant, discerni non possent fideles ab infidelibus qui Scripturam admittunt. Sed id semper cavendum est, ut, si Verba mutentur, re tamen eadem Semper maneat: Ita in argumento do quo agimus, etsi Vox ipsa

Satis etionis vel meriti Christi ut et vox Trinitatis, tu sorios non eXpres- legatur in Scriptura, rejici tamen non debet quasi plane ἄγραφος, quum et

res ipsa clarissime in ea contineatur, et phrases aliae sint et Voces aequipollentes plurimae ex quibus non minus certe et perspicue eadem Veritas eruitur. Quid enim sibi vult Scriptura eum toties testatur Christum esse Sponsorem nostrum, ἱλασμον et ἀντασκον, qui peccata nostra portaVit et propter iniquitates nostras traditus est, qui factus est peccatum et maledictio pro nobis, qui suo sanguine nos redemit, et pro nobis ac loco nostro mortuus, ut ex ejus vulneribus sanatio nobis extaret, quid, inquam, hisce

et innumeris aliis phrasibus hujusmodi sibi vult Scriptura, si satisfactionem Veram et proprio dictam Christi non docet 3 Sed quia haec in anteeedentibus jam excussa sunt, non opua est ut actum agamus; hoc isntum Oinmus,

nostros Satisfactionis Voco usqs esse magis, quia cum pontificiis humanas satisfactiones aggerentibus res phis erat, qui ideo mutuata a pontificiis voce satissaeiendi vim soli Christo adscripserunt. VI 2. gnoscimus cum Adversarii distinguenda esse consequentias

quae educuntur ex Scripturis necessarias et evidenιes ab obscuris et probabilibus, proximas a remotis, μένους et innatus a violentis illa lis et παρεισἀκυις, et illa tantum non has osse recipiendas. Sed negamus secundi ordinisDj0jtirocli QOO JIC

686쪽

esse consecutiones illas quas ad mystorii hujus probationem elicimus, monecessarias et proximas ac videntes esse pertendimus. Nam si Christus nos a maledictione redemit ipse actus pro nobis maledictio, quid clarius est quam loco nostro satisfecisse, et eas quas commeriti eramus poenaa tulisses Si se dedit amλοτιον pro nobis, si proprio sanguine nos redemit, si habemus ιλασγώ in ejus sanguine, quid proclivius est quam inde colligere Christum pretium illud quod debebatur justitiae divinae pro nobis

persolvisse, et subrogatione sui in locum nostrum iacta, ut in victimis olim fieri solebat, nostram redemptionem obtinuisses Ita ex aliis acile est ostendere, tantum abesse ut consequentis istae repugnent Scriptura ut salso clamitant adversarii, ut apertissime et maxime proprie ex iis edu

cantur.

VII. 3. Κατα το βώι. si omnes phrases et terminos quibus artieuli fidei explicantur in scripturis κατατο ea με extare oportet, nihilque necessarium fit ad salutem et de fide, quod in Scripturis de verbo ad verbum non extet, ut malcius asserit contra Graverum cadunt multi articuli religionis Socinianae : ostendant enim nobis ubi legatur Christum Servatorem tantum exemplarem esse, Redemptionem ejus metaphoricam, mortem esse Sequelam naturae, non poenam peccati, ubi sit Vox acceptiliationis, qua in hoc mysterio tam frequenter utuntur, et alia id genus. 4. Etsi hoc Vocabulum totidem syllabis scriptum legeretur, nondum tamen satisfactum esset impietati Socinianae, nec adversarii a praeconcepta opinione recederent, sed suis etiam glossematis istud corrumpere et eludere conarentur, quod in aliis phrasibus ejusdem generis factum. Nam qui τὸ -λ-eotis et

ἀπολυτιε - ἀντίλυτρον, λαομὸν κατάνεν, Variis sopitisticationibus enervam

satagunt, quidni pariter satisfaciendi et satissaetionis verbum depravarent PEt ne de eo dubitemus, audiamus Socinum ipsum, quem non puduit hae verba effutire, lib. iii. de Serva. o. Si vel unus saltem locus inveniretur in quo satisfactioni pro peccatis nostris Deo per Christum exhibitio menti fieret excusandi sertasse viderentur. Ego quidem etiamsi non semel sed saepe in sacris monimentis scriptum extaret, non idcirco tamen ita rem prorsus se habere crederem.' an ergo qui proprias et eXpressas Voces hic requirunt, quando ne quidem se Scripturae credituros profitentur licet aperte et expresse loqueretur. Quia fucum et fraudem non animadvertat 2 Quis impietatem non execretur, quae scripturam procul esse jubet, ut ratio sola judex et norma fidei hi sedoat 3 Sed nos non sic didicimus christum. VIII. 2 ' O ita, Eae parte Dei impossibilem esse satisfactionem X eo probare conantur, quod Deus proponatur passim in Scriptura ut condon Agratis et misericorditer peccata omnia nostra Jam si remittit gratis, inquiunt, quomodo satisfactionen vel postularet vel remitteret 2 quid remissioni magis contrarium quam vera et plena satisfacti, Si respondeas invicem quidem pugnare Remissionem et Satisfactionem, sed tum demum cum ab eo satisfactio proficiscitur, qui remissionem vel consecutus est Vel consequi debet, posse autem optime consistere, cum uni remittitur, alius Vero pro eo satisfacit, regerunt inanem ess responsionem 1'. Illi non

posse dici debitum remitti pro quo datur qui plene satisfaciat, quid enim

opus remissione ubi nullum amplius debitum est, nullum autem esse amplius debitum, ubi jam plene pro eo satisfactum est 2'. Ut debitum remittatur non alis esse debitorem, quamvis ipse nihil solverit, liberari, sed necesse esse obligationem illam sola creditoris liberalitate omnino extingui, ut jam nec ipse debitor, ne alius ejus loco substitutus creditori quidquam pendere debeat 3'. Si alius debitum in se transferat, commutatum quidem

687쪽

DlSPUT XX. DE SATISFACTIONIS CIIRISTI VEMTATE. 29

bene diei debitorem, sed non posse dici debitum remissum, quando ad ultimum usque quadrantem creditor recepit quod debebatur 4'. Si Christus loco nostro solvit, in eo et cum eo nos solvisse censeri, at si solvisse censemur, non jam ex gratia diceretur Deus peccata remittere, sed ex justitia, quia injustum esset apud Deum solutione semel praestita no non absolvere; '. Nos Pontificios solere refellere qui gratiam et remissionem peccatorum cum satisfactionibus suis conciliant, hoc potissimum nomine, quod haec simul stare non possint, non posse ergo hic duo haec bene conjungi sic argutatur Socinus de Serva lib. iii. c. 2 et relli conti roti IX. Sed has profanorum hominum vitilitigationes non dissicile est resollere. 1. Per concessionem satemur nos sola Dei gratia et mera misericordia nostri respectu salVari, adeoque per eram et proprie dictam peccatorum remissionem, sic enim foedus legale ab Evangelio distinguitur, in illo siquidem in nobis propria obedientia felicitatem consequi debuimus ex justitiamsi in isto vero salutem in alio obtinemus ex gratia. Sed negamus tamen inde sequi non posse nos satisfactione Christi salvari, peccatur enim Meneli oppositi, opponuntur hic tanquam contraria et απιλημένα, quae componenda sunt ut subordinata, gra Dei et pretium a Christo persolutum, remissio et satisfactio. Fateor quidem si respectu ejusdem et ad idem reserantur, aliquam esse contrarietatis speciem, neque enim gratia potest

dici salvari qui proprio morito salutem obtinet, nec remissio illi fieri censetur qui solutionem debiti in propria persona praestitit: at si do diversis dicantur, ita ut gratia fiat debitori pretium vero vel satisfactio exigatur a Vade, tantum abest ut se mutuo tollant, quin potius necessari se pon- potissimum ubi agitur de judice qui et summo sit misericors et summe justus, qui non possit proprietatem alteram cum dispendio alterius explicare, quod hic etiam lactum Videmus ; nam ut gratia fieret nobis, pretium exactum fuit a Christo, et ut possent remitti nobis peccata nostri, pro nobis illo satisfacere obuit; Unde Scriptura haec duo tanquam indivulsoneX conjuncta passim proponit gratiam Patris, et justitiam so redemptionem Filii justificationem nostram seu remissionem peccatorum a Deo nobis indultam, et satisfactionem seu pretium a Christo persolutum, ut sub lego expiatio peccati por victimas acta, conjungitur cum remissione ejusdem quae peccatori concedebatur, se expiabit eum sacerdos et remittetur ei, Lev lv. 20 sic nihil frequentius in Seriptura occurrit quam Christum seipsum pro nobis ἀνάλυτρον dedisse, et tamen nos gratia salvari, unde missio

ot passio Christi pro nobis praecipuus dicitur esse dilectionis divinae essectus, Joh. iii 16 Rom. v. 8, 1 Joh iv. 9, et loeus est imprimis illustris Rom. iii 24, 25, ubi utrumque conjungitur Iustificamur gratia gratia Dei per redemptionem quae est in Christo, quem Deus praestituit placamentum in ejus sanguine per fidem.' Vides, ut justificatio gratuita non opponatur, sed componatur et subordinetur, redomptioni et pretio per Christum soluto. Itaque gratia Dei quum praedicatur in negotio salutis excludit tantum merita et opera nostra, quae nulla dari possunt ubi illi locus est, non ero justitiam et satisfactionom Christi, qua magis stabilitur et eficax redditur.

X. Frustra Vero adversus hanc responsionem nostram reponunt 1'.

Non posse dici debitum remitti quod plane solutum est et pro quo datur qui plene satisfaciat. Quia aliud est loqui do rebus, aliud de personis, aliud

do debito poenali seu reatu personali, ut aliter judicabant Iudaea Dr'diu 'r''ain litibus pecuniariis, aliter ' vita 'Dn in litibus animarum seu criminalibus. In rebus pecuniariis perinde est a quocumque solvatur debitum, sive a debitore ipso sive a sponsor fiat solutio, sussicit ad liberationem ut alius idipsum quod in obligatione erat solvat, nec creditor dici potest remittere,

688쪽

630 DE ATIsFACTIONI CHRISTI VERITATE. DISPUT. X.

si ipsi semel solutio suit praestita, et haec solutio talis est quae ipso saetoreum vel debitorem liberat, quia illud ipsum solvitur quod est in obligatione. Sed longe aliter do reatu seu λώιο poenali judicandum est, illud

enim est personale quod ex rigore legis personam ream essiciendo poenae

eam subjicit Ideoque ad id ut ipso facto reus liberetur non sum ei ut alius pro ipso solvat, siquidem in obligatione est poena illius qui peccatum commisit, et noae caput sequitur nisi accedat indulgentia judicisa vi ergo ista poena non infligatur ipsi reo, sed in alium quempiam tranaseratur, etsi judox solutionem illam ab alio praestitam, quam non tenetur admittere, sed ex rigore juris recusare potest, in gratiam Rei acceptat et admittit,

nonne recte eo sensu et satisfactionem a Vade recipere, et simul pinnam peccatori et reo remittere dicetur, debitum exigere et tamen personae debitrici parcere, quatenus alium in ejus locum subrogari ex mera misericordia passus est 3 Ita nihil obstat quominus Christus id ipsum quod debebamus solverit, et tamen Pater nobis semper ex gratia peccata remittat, quando non modo adem et sponsorem qui satisfaceret ipse de auo dare Voluit, non a nobis expectare, sed etiam solutionem ab ipso praestitam libere acceptare, et nobis absque ullis meritis nostris imputare dignatur, ut

hie habsamus semel et simul legis impletionem et rela tionem, opus Mntiae et justitiae, solutionem debiti et ejus condonationema ex impletur quia solvitur poena lege sancita, sed relaxatur quia non solvit praeciseria qui debebat sed alius, justitia est quod peccatum punitur, gratia quod peccatori parcitur, solutio est quia pretium datur et ἀνάλοτρον justitiae divinae perfecte respondens, remissio ero quia nihil tale a delinquente exigitur prius in Christo, posterius in nobis locum habet. Porro eum legis aliquam relaxationem urgemus, non admittimus aereptilationem Socinianam, nam acceptilatio solutio est imaginaria tantum, et fictio juris qua acceptum sertur quod quis solvere tenebatur, perinde ac si vera intervenisso solutio, at nos veram solutionem a Christo esse datam antea probavimus. XI. Neque hie putandum per relaxationem istam Deum aut mutatililouis alicujus argui, aut peccast. Nam ad prius quidem quod attinet, quamvis diversissimi sint voluntatis divinae effectus, non potest tamen mutabilis dici, quia hos ipsos effectus ex decreto suo immutabili producit, ita enim ab aeterno immutabiliter apud se constituerat dispensatiouis suae rationem

in hoc Vel illo mutarea mutaretur sane si cum mutatione effectuum mutaret VoluntRtem, sed cum eadem semper ait et immota, ne mutationis quidem umbra in eo deprehenditur. Posterius vero multo minus illi potest tribui, nam etsi justitia ex qua nascitur poenarum retributio sit Deo naturalis ac proinde immutabilis, exercitium tamen istius justitiae liberum est et a sapientia determinatur diversimode in iis scilicet quae sunt juris positivi. Nam quaedam sunt juris naturalis et indispensabilis, ut poenam peccato omni deberi, quaedam Vero juris liberi, ut peccatorem omnem in propria persona plectendum esse. Sic relaxabiles non sunt lege Aeolus prohibentes, vel quae ex irrevocabili aliquo decreto fluunt, qualis est haec de damnandis impaenitentibus, sed leges poenales in quibus irrevocabilia decroti nota non apponitur, quaeque in jure positivo aliquomodo undantur, si non quoad rem ipsam, saltem quoad modum et circumstantias, dispensationem aliquam admittere possunt juxta Dei bonitatem et sapientiam. XII. Sed quid opus, inquies, remissione ubi nullum amplius est debitumst nullum enim est amplius debitum, ubi jam plene pro eo est satisfactum. Resp. Damus nullam posse concipi remissionem ubi nullum amplius

est debitum, et nullum ossa debitum ubi plena debiti solutio et satisfactio intercedit. Sed plena satisfactio distinguenda est, Alia enim ita dicitur quoad

689쪽

rem sive substantiam ipsam poenae quae serenta est, quando species poenae a lege denuntiata sertur, alia quoad modum siVe personam et subjectum quod poenam illam serre debuit. Hori sensu plenissima satisfactio data ost a Christo, siquidem mortem a lege impositam tulit, at posteriori non item, quia debebamus legi poenam propriam, hoc enim est ejus neις καον, ut reus in propria persona poenam debitam sustineat juxta illud, anima quas peccavit morietur ' Ezech. xviii. et Christus poenam tantum vicariam pro nobis erre potuit, nec enim poena propria in alium transferri potuit, ideo- qu solvit quidam id omne quod debebamus plenissime, sed non plane eodem modo quo debebamus. Unde hae in parte locus semper fuit gratiae aeremissioni, quatenus judex acceptando pinnam Vicariam per quandam ἐπι- aiatia remittit nobis propriam et personesem, quae ex rigore legis debebatur. In admissione vicarii est poenae remissio, in ejusdem loco nostro subrogatione est satisfactio. XIII. Quod vero secundo loco asserunt, Ut debitum remittatur non satis esse debitorem nihil solvere, ae requiri etiam ut creditor nihil exigat, sed mera sua liberalitate obligationem illam extinguat In eo poeeant semper salsa hypothesi, non posse remissionem cum Sati8Mctioue consistero, quod ut d propria damus, ita de aliena negamus. Neque ad remissi nem statim requiritur ut creditor nihil exigat, sussicit ut a debitor nihil exigatur, remissio enim hic proprie ad debitorem spectat, non ad creditorem, itaque ubi plene liberatur, ita ut nihil ab eo reditor exigat, quis illi debita remissa neget 3 Liberalitas et gratia creditoris sive potius judieis satis luculenter in eo demonstratur quod illi absolute parcat, licet aliundo

justitiae suae voluerit prospectum. Dices, Sed remissio debet esse omnimoda juris extinctio respectu ejus quod Vere dicitur remitti. Resp., totalis est et non partialis juris extinctio respectu personarum quae erant in obligatione, et a quibus juste potuisset exigi poena, sed non obstat quin totalis etiam si plena sit satisfactio respectu sponsoris nobis ab ipso Deo pro sua misericordia dati. XIV. Inst. tertio, Sed si solutio ab alio praestita est, bene commutatus quidem dieitur debitor, sed non potest dici debitum remissum, quando ad ultimum usque quadrantem creditor exigit quod debebatur Rev. Et commutatus debitor est, et debitum remissum bene dicitur. am etsi ox translatione peccatorum in Christum, et solutione ab ipso praestita bono dicatur in locum nostrum subrogatus; non minus tamen recte principali debitori debitum censetur remissum, quando solutio propria quae ab ipso debebatur ipsi remittitur, et acceptatur aliena, nee tantum nihil ab eo exi. gitur, sed Deus ipse de suo vadem ipsum qui solveret dedit itaque summa Dot liboralitas hie locum habet, tum quia solus per se licet offensus πολ- ποικίλε sapientia et ineffabili misericordia viam hanc reconciliationis saetendae illibata sua justitia invenit, solus ad eam iam aperuit per missionem filii, solus acceptat et nobis imputat solutionem praestitam. Sio gratia duplex est, 1 in datione Vadis qui satisfaceret, . in satisfactionis admissione, quae rejici poterat. Frustra vero hic reponitur liberationem fieri propter satisfactionem siquidem satisfactione praestita vi illius liberatur ab obligatione debitor aut reus, ideoque non oriri a liberalitate creditoris: nam utrumque optimo conjungi potest, et satisfactio in Christo debitum solvens, et gratia in Patre satisfactionem illam dans et acceptans, liberatio ergo fit quidem posita satisfactione, sed vis liberandi sive undamentum liberationis non est simpliciter a satisfactione seu solutione illa qua tali, sed ab ea qua tenus pro solutione admissa est per liberalitatem creditoris aut judicis, si obligatio perimitur intercedente semper ipsius creditoris aut judicis actione,

690쪽

qui prius illam satisfactionem admittit ut fiat, deinde factam ratam habet, o debitorem aut reum consequenter liberat. XV Inst quarto, Sed quo tandem pacto remittere Deus potest ex g-tia si remittit ex justitia, remittit autem ex justitia quia solutione semel praestita non potest non remittere injustum quippe esset peccatores Pro quibus Christus satisfecit, non absolvere 3 Ilesp. Scrupulus facito tollitur distinctione justitios, nam et sumitur pro justitia distributiva quae obligationem et commensurationem quandam infert, vel pro justitia fidelitatis et decentiae, quae meram dispositionem liberalitatis divinae si constantiam in promissis notat. riori modo Verum est, si peccata condonentur ex ustitia, non condonari e gratia, quia gratia et justitia opponuntur, sed negamus ex hac justitia condonari nobis peccata etiam posita solutione, nam, ut jam diximus, Deus ex rigore legis non tenebatur admittere hanc satisfactionem, et potuisset solutionem propriam exigere quae a nobisdsibebatur L Itaque quod voluit admittere solutionem et poenam vinariam gratis sui et misericordis divinae, per benignam quandam σιω- κειαν summum jus legis temperantis. Si Vero posteriori sensu justitia intelligitur, concedimus quidem ex justitia condonari, quia ex pacto gratiae Deus pollicitus est remissionem peccatorum credentibus Christum Ita ut propter Veracitatem et fidelitatem suam non possit non beneficium oenobis concederes aeterum justitia haec tantum abest ut pugno cum gratia, quin potius eam supponat et adstruat, 1 Joh. i. 9 Rom. iii 25, 26. XVI. Quod quinto loco assertur de satisfactionibus humanis quae a nobis vulgo ejiciuntur, ea potissimum de causa quod gratiae Dei repugnent,

et cum ea stare nequeant, neque causam AdVersariorum uVat, neque nostrae obest i quasi eadem esset satisfactionis Christi ratio at longum latum- quo intercedit discrimen satisfactiones humanae nostrae sunt, ideoque cum gratia δε--τει quae opera omnia nostra excludit, nam si ex operibus, non ex gratia, V Rom. i. 6, quis enim gratis remissum ei debitum dixerita quo pars ejus aliqua exsoluta est 2 qui sonti grati condonatum crimen

pro quo poenas dedit 3 Satisfactio vero Christi aliena est et divina, ideo

gratiae conjuncta est et subordinata, quae eam non excludit, sed supponit. XVΙΙ. Secunda Classis rationes continent ex quibus conantur probare a parte Christi impossibilem esse istam satisfactionem. 1'. Quia si Christus pro nobis satisfecit, satisfecit ergo sibi ipsi, quando ex hypothesi nostra supponitur osse Deus cui debet fieri satisfactio : at hoc absurdam esse volo hac una ratione Vincitur, quia sic sequeretur eum simul et semel dare et accipere solutionem, simul et semel ore iratum et placatum, iratum qui postulat, placatum Ver qui exhibet satisfactionem, quae omnino contradietionem aliquam involvere Videntur. Resp. 1. eg. conseq. Pecca salia.

a dicto secunduin quid, c. Si Christus satisfecit non statim satisfecit sibi ipsi praecis loquendo ut Christo, sed satisfecit sibi ut Deo otio filio, disserunt vero ut notum Θω et λάνθρωποι, Filius Dei et Mediator, illud

enim naturam notat, hoc ossicium, illud absolute et in genero entis eum designat, istud Vero relate ad oeconomiam et in genere mori Sane si Μodiator fuisset tantum Deus, satisfaciendo, sibi etiam absolute et simplicitor satisfecisset, sed cum duae sint naturae in persona ediatoris, divina et humana, non statim satisfacit apud seipsum omnimode imo contra quia satisfactio fit a natura humana, et exhibetur naturae divinae satisfactio potest dici quadantenus torminari ad alterum. 2. Cum Pator in hoc mysterio per Iniram quandaIn accommodationem reserat personam Judicis offensi apud quem fieri debet satisfactio, ut Christus suscepit personam adis, et

SEARCH

MENU NAVIGATION