De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

691쪽

DISPUT XX. DE ATISFACTIONI CIIRISTI VERITATE. 633

Pater sit alius a Filio, ut Filius est alius a Patro, eo sensu semper satisfactio et mediatio erit ad alterutra. XVIII. . in neg. Neque enim statim absurdum est eundem satis. sacere sibi ipsi distinguatur modo satisfactio, quae duplex est, Vel privata qua compensatur damnum privatum Vespublica qua reparatur injuria publica irimo modo damus neminem sibi ipsi proprie satisfacere, quia sic de suo acciperet, et sibi ipsi solveret, quod revera esset absurdum, et scenam aliquo modo saporet; sed alio non item, ut si quis incurrit in mulctam, potest magistratus mulctam pro illo solvere ut legibus satisfiat, sic sibi ut privatus judici satisfaciet quid nonne potest contingere ut judex ipse reus fiat legis violatae 3 sac ergo eum ita justum esse ut semetipsum damnet, tunc certe sibi ipsi tanquam reus judici revera satisfaciet. At nemo, inquit Socinus, sibi ipsi aliquid solvit. sto, neque enim agitur de pecunia sol-Venda, sed de poena luenda, quid obstat auten cur non possit aliquis ut

legis comminationi et judicis ossicio satisfaciat, sibi ipsi poenam logo de-

nunciatam vel per se vel alios infligere Jam autem in condonatione peccatorum vel satisfactione ista de qua disputamus, ut alibi fusius est osten-Sum, Deus non est spectandus ut persona priVata Vel creditor et ut pars offensa, quae damnum aliquod patitur, sed ut persona publica, ut Dominus et Judex, ut Hector universitatis, cujus est majeκtatem Legum artam tectamque tueri. Non agitur ergo Vel de solutione pecuniae, Vel de reparatione damni illati, vel de privata satisfactione, qua sati8fit personae offensae qua offensa est, sed de satisfactione publica qua satisfit legis comminationi, atque adeo Judici qua Judex est, sive is sit pars offensa sive non, sic modo id fiat quod lex exigit, vel a peceatore Vel ab eo qui sustinet ejus personam, sive sit a judice separatus sive conjunctus perinde est, a-tisfactum est legi, et quia legi, etiam judici, id quod satis est. Deinde quid est cur hoc genere satisfactionis non possit aliquis sibi ipsi satisfacere pNonne potest aliquis sibi ipsi lex esse Ae accusare et condemnare, de se

judicare, ut de gentibus perhibet Paulus Rom. i. 14, 15, et de fidelibus 1Joh. iii 20, 21 cur ergo non poterit sibi ipsi satisfacere γXIX. Quia sequeretur, inquies, eundem dare simul et accipere solutionem esse debitorem et creditorum esse iratum et placatum, quae sunt α--στατα Resp. 1 Falsum supponi eundem secundum idem et eodem respectu dare et accipere satisfactionem. Dat eam ut homo, Vel ut Immanuel accipit eam ut Deus, Dat eam ut λανθρωπος, accipit eam ut λογος, Dat camul ediator, accipit eam ut Judex. . Falsum etiam est hic Deum o Chris tum simul et semel iratum et placatum, aliud enim est esse actu am placatum posita ira et vindictae desiderio, aliud benevolum et placandum ;Deus qui dat Vadom et Vas qui solvit, non Atatim potest dici placatus eo ipso, quia placatio supponit satisfactionem praestitam, o bone potest diei placabilis Vel placandus, quia prono et benevolo affectu sertur ad placationem vel admittendam vel iaciendam, placabilem autem esse et iratum non pugnant, sed optime possunt simul consistere, Vel maxime, quod ut ira satisfactioncm exigit qua fiat placatio ita placabilitas eo tondit ut aliqua commoda ratione ira tollatur et justitiae satisfiat. Nihil ergo absurdi est si dicamus Deum et Christum iratum simul suisse et misericordem

ac placandum, neque Vel iram qua accendebatur in peccatum merito misericordiae iam praeclusisse qua serebatur erga peccatores, Vel misericordiam qua nos comploctebatur et qua impulsus suit ad dandum ἀντιλυτρον pro nobis, abrogasse, justitiam quae legis comminationi vult absoluto satisfieri. Nimirum ut Deus duas veluti personas in hoc negotio sustinebat, unam partis offensae, alteram judicis, is, quatenus ut pars offensa spectatur,

692쪽

odium et cupiditatem vindictae omnino deposuit, Versaque in miserio diam ira, quoniam quominus peccatores resipiscentes justificarentur impediebat legis comminatio si ossicium judicis, constituit hoc impedimentum tollere, et cui aliter fieri hoc non posset quam transferendo poenam iii Filium Dei vadem nostrum, et Pater misericordia motus illum misit, et Filius charitate ineffabili inductus seipsum tradidit; sed ut Judex et Iegum Custos non potuit iram deponere, antequam legi violatae iactum suisset satis; lano ut inter homines idem magistratus et princeps qui ab alio offensus est, poterit et simul iratus esse reo qua milicis agistratus legisque vindex ne delictum patiatur abire impune, quod legis auctoritatem violaret, et simul misericors et propitius a.d privarum affectum non modo injuriam sibi illatam condonando, sed et modum sapienter excogitando quo legi publicae satisfiat, vel ipse fidejussorem dando, Vel mulctam aut poenam

serendo.

XX. Vie. 2'. Ratione Christi impossibilem esse satisfactionem probant, quia pro se debuit eam legi obedientiam, quam in meritum et redemptionis nostrae λυτρον impendere necesse habuit; at si pro se debuit, non potuit pro nobis et loco nostro praestare, nam quod debetur, eo ipso quo praestatur et solvitur, proprie dicti meriti rationem habere nequit, quippe inter conditiones meriti notum est eam semper recenseri ut res ait indebit Quod autem Christus pro se hoc ipsum debuerit quod pro nobis tenebatur pendere, obedientiam scilicet Vitae seu legis mandatorum impIe. tionem, triplici ratione probant 1'. Quia homo fuit et filius Adae, at omnia Creatura qua Creatura obsequium tenetur praestare Creatori suo et legom ab eo positam implere. 2'. Quia suit istastita et filius Abrahcae, adeoque foedere illo populi sancti comprehensus et sub eo natus; unde dicitur factus in νομον GH. V. 4, si dicit implendam esse sibi omnem justitia matth. iii. 15. q. Quia summus sacerdos fuit, qui ut illo munere defungi posset, debuit esse Legi persecte conformis, Heb. Vii. 26. Si ergo pro se debuit legem implere, non potest ea in meritum et satisfactionem seu debiti nostri solutionem imputari. Hoc argumentum urget imprimis Socinus, p. 3, c. V., Iam vero manifestum est,' inquit Christum quia homo natus fuerat, et quidem, ut inquit Paulus, actus sub lege legi divinae quae aetem est et

immutabilis servandae, non minus quam caelisos homines ubnoxium uiasE, alioqui potuisset Christus aetemam Dei legem negligere sive aliam universam si voluisset infingere, quod impium est vel cogitare, ' et paulo post, quocirca nec etiam pro aliis magis quam quilibet alius homo legem divinam servando satisfacere potuit, quippe qui ipse eam gemare omnino teneretur.

XXI. Gravis hie in speciem attingitur dissicultas de subjectione Christi legi divino quae orthodoxos ipsos inter se non ita pridem in partes divisit.

Νos litem hanc nostram nor facimus, paucis tantum observamus quae sacere possunt satis argumento quod hinc petitur ab Adversario continSatisfactionis veritatem. Duo ergo hic demonstranda breviter suscipimus.1 Subjeetionem illam legi sive obedientiam vitae debitam fuisse a nobis, et ad redemptionem nostram omnino necessariam. 2. Potuisse illam pro nobis a Christo praestari, atque adeo eam recte in partem meriti et satia- factionis ejus venire, et nobis imputari. Et ad prius quidem quod attinet; Cum lex duo vulgo contineat, mandata quae facienda sunt, et sanctiones poenales quae peccatori serendae imponuntur, duobus etiam modis impleri censetur primo, quoad mandata obedientia vitae seu actionibus a lege praescripti8 secundo, quoad sanctionem passiona mortis seu latione poenarum, quae a lege transgressoribus denunciantur. Utraque vero haec impleti respectu hominis peccatoris requirebatur ad ipsius liberationem. am

693쪽

DISPUT XX. DE SATISFACTIONI CHRIRTI VERITATE. 635

licet in statu integro ad unum tantum obligatu esset, nimirum ad obedientiam, quia nondum peccaverat tamen in statu destituto et post peccatum ad utrumque obligari tantum abest ut absurdum sit, ut non possit aliter fisiri ad obedientiam obligatri qua Creatura et homo qui nunquam non tenetur ad obedientiam Deo praestandam, aes pomam qua peccator et reus, qui os debitor poenae ex peccato. Obligatio ad obedientiam absoluta est, quae semper manet, posita semel reatur et Creatura studerata in quocumque statu; at obligatio ad poenam est tantum ex hypothesi praecedentis inobedientiae illa de ratione ossicii est quod exhibere tenemur Deo ut Creatori et Domino, ista de ratione reatus et poenae quam solvere debemus Deo ut Iudici et legislatori. Utraque vero simul consistere potest, nam ut servus neqnam qui herile mandatum exequi neglexit, eoque ossicii neglectu poenas commeritus est, non desinit propterea ad illud idem praestandum obligari, non secus ac si res adhuc integra esset, Et qui decoxit omnia sua bona non propterea solvitur a nexu aeris alieni Sic etiam qui peccando sic Dei legem tranggressus est, ut poenae constitutae sit factus obnoxius, ad eam tamen implendam obstrictus manet nihilo secius. Ita utraque illa impletio quia a nobis debita a Christo sponsore nostro debuit perfici. XXII. 2. Necessitas utriusque igitus impletionis patet ex natura Legis et salutis nostrae ratione. Nam cum salus non tantum in liberatione a morte sita sit, sed et in vitae donatione, Et Lex promissionem Vitae non det patienti, sedfacienti, Fac hoc et Vives, ' utique necesso fuit ad vitae istius et salutis consecutionem, legem patiendo et aciendo implere, ut et remissio peccati per satisfactionem, et jus ad vitam per meritum obtineretur, ex illa redemptio a morte, ex isto introitus in coelum. Nam quod quidam haec duo necessaria simul ago negant, sed alterutrum tantum, quia inter vitam et mortem nihil sit medium, et qui semel per poenarum lationem a morte liberatus sit, cum eo ipso jus ad Vitam obtinere, ac per consequens alia impletione activa nequaquam indigeres in eo salsa hypoth. nituntur, quod haec duo Atatuant contraria, ἀμ- inter quae nullum dari possit medium Fateor inter mortem et vitam simpliciter, non dari medium; sed inter mortem et vitam beatam intercedere potest ita misera et mortalis, vel vita pia et sancta, sed quae sit adhuc in statu vis non patriae. Quisenii neget posse Deum aut potuisse sic hominem peccatorem ab inseris et aeterna morte liberare, ut interim eum in gloriam coelestem statim non eveheret, et Vitae aeternae ruitione non bearet et cumularet 3 nempe vel vitam ei in terris largiendo, vel in Adam statum ejiciendo ad opera, Vel etiam annihilando. Ita multa interesse poterant inter flamma gehennae, et coeli gaudia, inserni dolores et paradisi delicias Liberationem a carcere sequitur statim libertas, sed non statim diadema et thronus Josephus poterat quidem solvi ex vinculis, sed non erat necesse statim ut AEgypto praeficeretur Mephiboseth potuit e squalore et situ educi, sed non statim necesκε erat eum ad Davidis mensam vocari; ultum erat manumitti, o libertos fieri, sed liberos pronunciari et haeredes, hic cumulus et apex est misericordiae. Sic aliud est beneficium quum Judex iacinorosum a morte absolvit condonando ei delicta, aliud quum senatoria dignitate dignum judicat; Ita aliud est beneficium quo nos Deus absolvit a poena, aliud quo nos dignos judicat praemio. Fateor quidem duo ista beneficia individuo nexu inter

se conjungi, ita ut cuicunque remittuntur a Deo peccata, illi etiam detur jus ad vitam : sed certum tamen est esse distincta et si sese invicem consequuntur, id non fit statim ex natura rei, sed ex voluntaria Dei dispensatione, quae ita statuit ut nullus esset status intermedius, in quo pec

694쪽

636 DE ATISFACTIONI CIIRIATI VERITATE. DISPUT XX.

XXIII. At Paulus tamen, inquies, videtur, Rom. iv. 6, 7 8, ex Davidis testimonio ista duo beneficia confundere, et imputationis justitiae et Remissionis peccatorum innuere aequipollentiam, quum ait Davidem hominis beatitudinem constituere in imputatione justitiae absque operibus, quia

eandem selicitatem collocat in Remissione peccatorum Beati quorum remisso sunt iniquitate et quorum tecta sunt peccata ; ubi prius per posterius probat, quod absurdum esset nisi essent aequipollentia et reciproca. Resp., 1. Paulus non argumentatur ab aequipodontia, sed ab ἀλληλοκσε et individuo nexu, et mutua consecution istius beneficii, quae nititur individuo nexu causRrum utriusque, non quidem ex natura rei, sed ex Dei gratiosa

et liborali ordinatione qui nemini remittit peccata, qui ei imputet justitiam;

2. Quando Apost remissioni peccatorum beatitatem tribuit, hoc fit opposite ad justitiam inhaerentem, non imputatam quam neceSSario suppouit, et sic synecd. partem pro toto intelligit, quia ubi est remissio non potest non esse beatitudo. Caeterum quod in sola peccatorum remissione totum justificationis beneficium non consistat, et ex jam dictis constare potest, et ex eo quod aliud sit a reatu peccati exsolvi, aliud jus ad vitam consequi nimirum justificatio dupliciter intelligi potest, vel ut liberetur a poena

reus, vel ut insuper mercede et praemio coronetur. Prior respectus sola remissione peccatorum absolvitur, sed posterior qui hic locum habet, eum liberatione a poena quae habetur per remissionem, postulat uris ad vitam collationem quae obtinetur per obedientiam. XXIV. Dices, Sed posita semel peccatorum remissione per poenae lationem, superflua Videtur obedientis impletio, quia a peccat omnia remittuntur, tum commissionis tum omissionis, eo ipso censentur peccatores nihil

commisisse mali, et nihil omisisse boni, Qui vero eo loco habentur persecte justi sunt, eoque ipso jus habent ad vitam. Resp. Sed hic iterum pecca sals hypoth. Nec enim cui peccata omissionis et commissionis remittuntur, statim judicatur nihil mali commisisse, et nihil boni omisisse, hoc enim et rei ipsius veritati, et justo Dei judicio repugnaret; sed tantum a debita propter omissionem ossicii, et delicti commissionem poena liberatur Sed ut justus

persecto censeatur qui jus ad Vitam habeat, necessaria est praeterea persecta legis obedientia quae conditionem semel positam impleat Justus Ε dicatur cui peccata omnia remittuntur justitia innocentio quia posita hac remi8sione innocens censetur et nulli amplius poenae subjacet, sed non

justitia obedientias cui praemium vitae debetur, quia non potest dici adhuc eo ipso implevisse mandata. initrum aliud est carere vitio, aliud omnia quae praescripta sunt praestitisse Adamus illud habuit non hoo Unde otsi injustus non poterat dici, quia nullum dum peccatum in illo statu commiserat, non poterat tamen justus Vocari justitia persecta quae ad selicitatem requirebatur. Ita non quisquis nihil omisit, statim omnia implevisse cen

setur.

XXV. Hoc vero utrumque in una Christi obedientia et justitia occurrit, quae duplicem hanc σώσιν habuit, et meritoriam et satis etoriam, quia et areat mortis nos liberat, et jus vitae et immortalitatis nobis acquirit ideo dicitur liberare a maledictione et adoptionem conserre GH iv. 5, propitiare peccata, et justitiam seculorum adducere, Dan. ix. 24 laVare a peccatis o sacere Rego et Sacerdotes, Apoc. i. 6. Quo portinet illustris locus Aut xxvi. 18, ubi aperte remissio peccatorum distinguitur a sorte inter sanctos, id a jure quod consequimur ad vitam, it accipiant,' inquit Christus de gentibus, remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem quae est in me. V Non modo educit ex carcere, d in throno regio collocat, ex insem in paradisum, e coeno in coelum evehit; lavis

695쪽

DISPUT XX. DE SATISFACTIONIS II RISI I VERITATE. 637

obedientis Christi noli tantum aperit abyssum mortis ut ex ea egrediamur, sed et sacrarium coeli reserat ut eo intremus.

XXVI. ec hic audiendus Socinus qui meritum negat dari posse ubi est satisfactio, quod haec sit solutio debiti de jure hoc vero opus indebitum. Hoc enim etsi verum esse posset de satisfactione qua qui exsolvit debitum proprium, qui enim ita satisfacit nihil meretur, nec sui nec creditori respectu, quia praestat opus debitum de jure is de Satisfactione qua quis solvit debitum alienum salsum est, potest enim dici pro alio mereri dupliciter, Et respectu Debitoris de quo beno meretur indebito solvendo pro eo debitum, et sic opere indebito acquirendo ei immunitatem a debito, o iaciens eam ei ex indebita debitam do jure tum respectu Creditoris, maxime si pactum aliquod singulare intercessit, posita tuli solutione, admittendi eam non modo in remissionem debiti, sed et in acquisitionem juris indebiti. Juxta duplicem hanc σχέσιν bene Christus dicitur meritus gratis exsolvens justitiae divinae debitum alienum 1 Respectu nostri, quia

nobis immunitatem, id remissionem peccatorum acquisivit, ph. i. 7. 2. Respectu Dei ex pacto et dispensation singulari qua Deus obedientiam filii sui non tantum in satisfactionem peccatorum, scd et in meritum vitae acceptare Voluit, de qua, in liii. 10 Postquam animam posuerit in sacrificium pro peccato, Videbit semen, prolongabit dies, et bene placitum Domini prosperabit in ejus manua' sic Paulus ad IIob. X. 15, hoc pactum indicat eum ait, Ideo factum esse Mediatorem novi estamenti, ut morte intercedente ad redemptionem transgressionum quae in primos cedere suerunt, promissionem ternae haereditatis vocati accipiant, ' nec

aliud vult Apost. Col. i. 19, 20 eum ait se Placuisse Patri ut in eo habitaret omnis plenitudo et per ipsum reconciliare sibi omnia, iacta pace per sanguinem ipsius,' yc. Eodem etiam rospiciunt alia loca, Rom. iii 24, 25, Phil. i. 7, ου Hob ii. 9, 10. XXVII. Caeterum, quibus actibus Christus vel satisfecerit vo meritus

sit anxie disquirendum non putamus, quia utrumque hoc effectum conjunctim a tota et integra causae virtute, puta Christi obedientia et justitia, proficisci existimamus, nec enim jus ad vitam nobis ante partum est, quam peccatum fuerit expiatum, nec rursus ante expiatum est peccatum, quam

lex ipsa fuerit impleta non alio potuit quam obedientiae sacrificio avor Dei conciliari, nec ulla potuit obedientia reatum et poenam amoliri praeter eam quae ad extremum usque demissionis gradum producta est. vi ii tergo satisfaciendo, et merendo satisfecit; antae essicaciae fuit ejus perseetu obedientia et tanti meriti ejus plenissima satisfactio ut per illam jus Legis in nobis impleatur, ' Rom. viii. 4, nec tantum a morte liberemur, sed et vitam consequamur. Atque hinc colligimus quo loco Iustitio Christi imputatio habenda sit in justificatione non tanquam pars qui reSpondent

peccatorum remissioni, ut quidam ex nostri non satis accurato videntur statuisse, qui Volunt remisηionem peccatorum praecedere, cui succedat imputatio justitiae; sed ut undamentum et causa quae geminum effectum post se trahat remissionem peccatorum et jus ad vitam. Nam ex eo quod

justitia Christi nobis imputatur, sequitur et peccata nobi remitti, et jus ad vitam concedi et ratio eat evidens : quia nihil potos a Dei conspectu peccata nostra tegere, nisi vostis illius applicatio, seu Justitiae imputatio quemadmodum non prius animo concipi potest tegi nuditatem corpoream quam corpori vestis applicetur et inducatur. Itaque in ustificatione concipimus per et propter unius justitiae persectissimi Christi imputationem, tum tegi, et deleri peccat nostra, ac proinde nos ab ira et maledictione setoma liberari, tum etiam ut per-

696쪽

secte usus jus ad vitam et haereditatem coelestem dari, quia una eademque

ista justitia tam sui persecta ut non modo pro peccati in quae incurreramus satisfecerit, sed etiam Vitam a qua excideramus nobis acquisiverit.

XXVIII. x quibus jam liquet utramque legis impletionem a nobis

debitam fuisse, et a Christo praestitam ; hoc autem bene potuisse jam demonstrandum est, quod ex solutione objectionis antea positae constare sa-cile poterit; sic vero illa se habet. Quod quis pro se debet, non potest pro alio solvere; at Christus pro se debuit hanc legi obedisntiam : E. Resp. 1. Ad major pecca salia a dicto secundum quid quod quis pro se debet non potest pro alio praestare : Si sit persona privam, concedo, si sit persona publicos, nego. Nam persona publica sub duplici Osri considerari potest, ut suam, et simul aliorum foederatorum vel sibi intime conjunctorum Vicem, sustinens; sic Consul suo et civitatis nomine cum hoste inducia facit, Rex pro se et pro populo foedera cum principibus sancit sic primus Adam secundi typus Rom. V. 14 sibi suisque lapsus est, Levi fuit decimatus in persona Abrahae Heb. Vii. Ita etsi Christus pro se debuisset legem implere, non ideo tamen minus pro nobi praestare potuisset, quia hic non spectandus est ut persona privata, sed ut publica, ut Caput Ecclesiae, ut sponsor et vas fidelium, qui omnia pro ipsis factus est, ut Pater novi seculi, Isa. ix. 6, et seminis sancti quod post se videre debuit, Isa liii. 10. XXIX. . Admin per negat Christus enim pro se non debuit obe-disintiam illam per quam legi satisfecit, sed pro nobis ratio est, qui non pro se homo et mediator fieri voluit itaque ad probati. in resp. per limitati. Quicumque pro se et suo loco Vel Adae vel Abrahae actus est filius, is quoque pro se et suo nomine ad legem implendam tenebatur; qui vero non pro se, sed pro aliis Vel homo seri Vel Ismolita nasci voluit is quoque non pro se, sed pro aliis ad legem quamlibet implendam obligatus est. At Christus non pro se, sed pro nobis homo factus est juxta illud, tuo natus est nobis, Filius datus est nobis, Isa. ix. 6. Nec enim ulla ratio orat in Christo qui aequalis erat Patri propter quam vel amem nostram susciperet et in ea non formam homini tantum sed et servi assumeret, in ea se exinanire et obediens fieri usque ad mortem crucis debersit; sed pro nobis ista omnia praestita suerunt. Ut propter nos homo factus non propter se, Ita propter nos non propter se Legi se subjicere voluit Similire potest illustrari Quemadmodum qui pro alio dejussit, antea liber jam debitor iactus est, ac debitum solvit non proso, sed pro alio, ita ut solutio illa alteri imputetur, ita Christus hominem se pro nobi faciendo, se quoque non pro semet, sed pro nobis legi divinae debitorem sedit ae obitum exsolvit, id est, legi obsequium non pro se, sed pro nobis praestitit, adeo

ut nobis a Deo imputetur quidquid Christus hac in parte gessit. Sic qui prius liber et sui juris, amici liberandi causa e alieno subjicit imperio,

sive se ei in servitutem tradendo, sive alia quavis ratione libertate sua cedendo, simulatque in ditionem concessit alienam, illius jam servus et subditus iactus est, cujus regnum est ingressus Sed quemadmodum illuc se contulit, non sui ipsius, sed amici sui gratia Ita etiam non pro se, sed pro amico suo servitutem illam servit, et quodcunque obit in ea conditione

ministerium, id in amici bonum cedit, illique a domino imputatur. Id ipsum

demediatore servi formam pro nobis assumente, ut in ea se Legi divinae per omnia subjicere posset, merito asseritur, adeoque, ut non pro so sed pro nobis Venit, Ita non pro se sed pro nobi servitutem illam seruiit, non pro se Aed pro nobis se Legi pateras subjecit ut Mediatoris munus pro

nobis exequeretur.

XXX. Hinc ad tripliccm rationem antea allatam patet responsio. SiVe

697쪽

onim Christum ut hominem simpliciter et Adae filium spectes, sive ut filium Abrahae et Israelitam, sive ut summum sacerdotem, non bene inde colligas pro se simpliciter Legem implere debuisse. Sane si pro se simpli ex aliorum hominum sorte et conditione actus osse vel Adae vel Abrahae filius, id vel homo vel Israelita, utique pro se et suo nomine ad Legem linplendam obligatus fuisset, moralem quidem qua homo, quippe homini latam absolute, caeremonialem autem et politicam qua Israesita, quippe solis Abrahae posteris latam, et eos solos obligantem. Sed quia non pro se, sed pro aliis et homo fieri, et ex Isacidarum stirpe nasci Voluit, ideo non pro se, sed pro aliis ad Legem quamlibet implendam obligatus est, pro iis

nempe, pro quibus aut humanam naturam induit, aut ex tali gente et sa- milia naturam illam assumero dignatus est. Denique ad Sacerdoti munus quod attinet, Fateor eum cui tale munus commissum erat ut eo desungi posset, debuisse esse purum, sanctum, ab omni maeula et labe alienum, ut

ait Apost. Heb. Vii. id legi perfecte conformem Sed nego propterea pro se et suo nomine eum legi divinae subjectum fuisse Alias pro se debuisset hostias et victimas offerre, id sui ipsius esse mediator, quod contradictionem involvit. Debuit quidem purus et sanctus esse et legi divinae persecto consormis ad hoc ut pontifex et victima esset idonea Sed aliud est esse legi consormem, aliud eidem subjectum esse, Aliud est Legi obsequium debuisse qua pontificem, vel ut illo summi sacerdotis ossicio sungeretur, aliud vero id debuisse pro se Imo contra, si debuit ut pontifex, debuit ut mediator, quicquid autem iacit ut mediator, illud non pro se debuit aut secit, sed pro nobis tantum.

XXXI. 3. Resp. Ad min. Distinguenda est Subjectio egi divinae,

duplex enim esse potest, alia naturos, alia oeconomise prout Lex potest considerari vel ut generalis et communis quae sertur omnibus in quocunque statu constitutis, Vel ut specialis quae homini sertur in certo statu et peculiari aliqua de causa. Illa alsoluta est et in dispensabilis quae Creaturam respicit in statu naturae simpliciter qua Creatura est, Ista relativa est et, cam-κη quae resertur ad hominem in statu vice constitutum, cum conditione laboris et operis, et sub obligatione vitam ex ea merendi. Illa caeterm est

et immutabilis, quandiu enim Creator est et Creatura, tandi haec illi subjecta debet esse, ne magis de hoc jure dispensare potest Deus quam seipsum abnegare At ista libera est et mutabilis quas tandiu durare debet

quandiu homo est in statu vise, postquam enim metam attigit et curriculum seu stadium obedientiae propositum absolvit, tunc subjectione illa exsolvitur Creatura nunquam eximi potest a statu naturali, sed potest astat viatoris in quo debet mandata implere ad vitam consequendam Iniussundamentum est Ius Creatoris αὐτώκρατερικὲ in creaturam, et dependentia naturalis creaturae a Creatoren Sed istius landamentum est voluntaria dispensatio Creatoris, qui hoc vel illo modo potest cum creatura pacisci. Supponitur quidem dependentia naturalia quae in nullo statu a creatura separari potest, sed non suffcit, nisi superaddatur speciale pactum Ita juxta diversum creaturae statum, et diversum Legis finem et modum potest diVerκ esse subjectionis ratio, et modo negari, modo assirmari.

XXXII. Sic ut ad praesens institutum hoc applicetur, Dico duplicem

suisse in Christo subjectionis speciem. Prima naturalis sui et necessaria, Secunda, oeconomica et libera, Illa in statu naturos qua sui Creatura quae Creatorem suum amare et illi morem gerere tenetur Ista in statu humilia istis et vis qua fuit ediator, qui personam peccatorum debuit sustinere, et pro aliis satisfacere et mereri. Nec enim mandatum sui tantum datum Christo generale obediendi Deo, cui omnes ex aequo tenentur, sed in specie

698쪽

ses tanquam adem loco peccatorum substituendi, et ea omnia praestandi et patiendi quae necessaria erant ad opus redemptionis exequendum, vi foederis cum ipso initi. Quoad priorem damus Christum subjectum suissologi communi subjectione naturali quatenus homo et creatura fuit, huic enim logi etiam angeli ipsi in coelo et spiritus consummati qui sunt in patria, subjiciuntur, nemo enim est qui non teneatur summe amare Deum et illi obsc- qui Sed respectu posterioris Verum est dicere Christum non fuisse πονο ν quoad se sub lego scilicet illa oeconomie ot speciali quae lata illi ostin statu vise, et in eum finem ut in forma servi et humilitatis curriculo

vitam nobis persectissimam sua obedientia consequeretur. Nec enim tenebatur pro se ad Mediatoris ossicium suscipiendum, peccatorum personam sustinendam, et ea omnia iacienda et patienda quae non modo a nobis erant debita, sed quae necessaria erant per se ad salutem obtinendam. Homo poterat nasci et Viator hoc modo non fieri, ut si creatus et collocatus fuisset illico in paradiso, si munero mediatorio non suisset instructus. Verum quidem os humanitatem Christi osse conditionem sine qua non, quia nisi homo fuisset, Viator esse non potuisset, siquidem ad homines tantum pertinet status ille vis de quo loquimur, sed non sequitur ex eo quod homo est, continuo Viatorem esse potuit enim homo esse et non viator. Cum

ergo Christus dicitur Legi subjectus quatenus homo, bifariam potest intelligi, vel specimative ut notetur principium et subjectum quod subjicitur,

et si vera est propositio, quia in Christo non divina natura, sed humana sola poterat subesse Legi et sustinere personam viatoris vel reduplicative ut indicetur ratio sormalis propter quam sit subjectio et conditio viatoris, Et sic falsa est, nam si hoc seret conditio Viatoris, deberet esse inAeparabilis a creatura, quod tamen salsum est, cum nunc Christus ipse nulli tali necessitati amplius subsit, et beati qui sim in patria comprehensores non possint amplius dici viatores. Ex quibus clare constat, Christum cum isti subjectioni voluntariae et oeconomicae non teneretur naturaliter, et pro Ac, sed tantum pro nobis ex peculiari Mediatori ossicio, Legem etiam non pro se sed pro nobis tantuin eo respectu implere debuisse, atque adeo posse eam obedientiam juste nobis imputari quod negabat Adversarius. XXXIII. 4. Resp. Ad in Christus considerari potest, Vel ratione Personoe vel ratione natur humanos Licet posteriori respectu debuisset obedientiam qua homo p non potuit tamen priori debere qua Deus vel ratione personio, quia cum sit divina eximebatur eo ipso a jure illo communi eui homines sunt obnoxii Quia autem Christus Mediator est secundum

utramque naturam, et actiones et pR8Siones, ut notum, sunt suppositorum etsi fuerunt alterius naturae in ματα, fuerunt tamen totius personae ἀπ--λέ- ιτα Itaque quod de Persona divina dici non potest coto de Christo negatur, licet hoc suo sensu respectu humanae naturae illi tribui possit. Si negat Apost Christum decimatum suisso in lumbis Abrahae cum Lovi, IIeb. Vii. licet non minus quam Levi in ipso fuerit ratione camiis

utpote ex Iuda oriundus, quia non erat in ipso secundum totam personam et divinam naturam quae potior est et nobilior pars personae Modiatoris Pari plane pacto quia obedientia Christimediatoris fuit 9-νδρια, hominis Veri, sed non meri, palus scilicet Dei filii qui dieitur obsidions

iactus Patri usque ad mortem, ad quam neutiquam tenebatur respectu personae et naturae divinae recte dici potest eam pro se non debuisse, atque adeo potuisse illam pro nobis impendere. Sic probatum sui Satisfactionem non suisse impossibilem a parte Christi; non minus possibilem a parte poeno serendae, Vel hominum reorum sequens docebit Disputatio.

SEARCH

MENU NAVIGATION