De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

741쪽

DisPUT XxII.J DEAEATISFACTIONI CHRIAT PERFECTIONE. 681 non resinquit, o poenam ejus aliquam adhuc exposcit, Accedit quod inauditum os in humano sermone ut ei culpst remissa dicatur, a quo poena adhuc exigitur. Quis enim judicem forat pro tribunali pronuntiantem se culpam quidem peccati reo condonare, caeterum ipsi poenam decemnere et Velle ut in crucem agatur, Vel Virgis caedatur An non morito

jocari putabitur et misero isti reo illuderes nid enim aliud est romi ter culpam, quam eam nolle punire ' Nec enim potest dici culpa remitti, nisi quia debitum culpae contractum remittitur. Quodnam autem potest esse illud debitum culpa At ea est debendi causa, non vor id quod debetur. An Poenitentia' At ea remitti nec potest, nec debet. Quid igitur debemus propter peccata nostri Profecto nihil nisi

poenam sola illa ob peccatum admissum potest exigi Sola ergo poena proprie et per se potest remitti culpa nonnisi ratione poenae remittitur. Et sane cum homines petunt sua sibi condonari et remitti peceata, quid aliud petunt quam ut liberentur a poenis quas suis culpis contraxerunt 8 Cum ergo tritissima sit haec loquendi ratio, quae alium sensum habere non potest nisi absurdum : patet inanem esse et ridiculam Adversariorum distinctionem cui totam satisfactionum suarum fabricam superstruere Volunt. XXVI. . Sed parum adhuc esset eam adversari ordinario loquendi usui, Nisi impeteret Dei ipsius justitiam et misericordiam. vi titiam quidem Quia sic statuitur Deus punire eum qui caret omni culpa, et qui nullius est criminis reus. Nam si sublata est por remissionem, ut isti pertendunt, omnis culpa, Quid causae est cur puniatur amplius poccator quisnam Iocus esse poterit justitiae divinae exerciti, quodnam ejus sundamentum Nullum, nisi dicamus, Vel remissionem culpae nondum sactam esse, et sic Deum pro uno eodemque debito duplicem exigere solutionem, Vel justitiam Dei non esse πετικὴν quae possit SeSe exerere citra peccati considerationemri Quod utrumque cum sit iniquissimum, impium etiam et fessum esse necesse est illud ex quo deducitur. Quis dixerit Judicem justitiam exereere qui gravissimis poenis adducit insontem nulliusque criminis reum 8 Quis contra iniquissimi magistratus et crudelia tyranni nomen jure merito illi non tribuat 3 Cur vero in Deo censeretur actio justa, quae si fieret ab homine, accusaretur injustitis et crudelitatis maximae. Absit ut Deus fingatur sic illudens hominibus, et culpam totam condonans, tamen puniens ob culpam, omittens totum debitum, et inmon ejus exigena solutionem obsit ut Judex mundi non exerceat ut Gen. xviii. 25. XXVII. . Sed divinae Misericordias multo magis adversatur haec distinctio. Nam cum Scriptura testetur et res ipsa clamet Deum jam

sub foedere gratis ex quo nobis per Christum reconciliatus est, non amplius esse justum judicem, sed amantissimum patrem, cujus amor etiam tenerrimos matrum affectus in liberos superat, quique adeo omnia cum Filio gratifieari non recusat Quis facile capiat quo tandem pacto cum tanta ejus in nos misericordia consistere possit tanta ejusdem tamquo inusitata severitas, ut poenas graVissimas a nobis reposcat duratione tantum n poenis gehennae differentes, quas, si vere quod isti pertendunt remissa est omnis culpa minime debemus ' An haec clementissimi patris, an non potius justissimi judicis effecta sunt et argumental An non pax et consolatio omnis sic adimitur fidelibus ot in saevissimum tormentum conscientis constringuntur, quum Ident se Vindicta divinae adhuc subesse,

o Vehementissimum ejus amorem non obstare quominus severissime adhuc puniantur lXXVIII. 6. Pugnat cum phrasi a Soripturae quibus remission m

742쪽

peecati describere solet, quum dicit Deum Mecata nostra delere, tegere, non imputare, post tergum projicere, in profundum demergere, eorum non recordari,' &c., sal. xxxii. 1, 2, et citi. 12 Isn xxxviii. 17 et xliv. 22 Mic. vii 19, Jer xxxi. 34, c. alam enim est divinos Scriptores tam disertis, tamque emphaticis metaphoris Vello ut hoc nobis sit pomauasissimum, clementissimum illum Dominum, si semel bona fido eum eo in gratiam redeamus, nullam omnino admissorum a nobis peccatorum rationem habiturum, eaque plane. inulta et impunita praetermissurum. Id Vero nullo modo stare potest si vera sunt quae docent Adversarii. Certo si punit Deus peccata, imputat si Vindicat, record tur; si a judicium vocat, tecta non habet; si examinat, post tergum non projicit; si inspicit, non obliteravit instar nebulae si venulat, non projicit in profundum maris. Nam cum is qui peccatum punit, in animo et memoria praesens semper habeat, sane non potest dicite cati non amplius recordari et ejus memoriam proeul abjecisse, qui poenas pro eo adhuc exposci Unde prophetae Deum jecordari,' dicunt peccatorum, ' cum illa viciscitur, ut non semel apud Oseam 1egitur, e. viii. 13, et ix. 9 et apud Jer xiv. 10 quomodo Latini in seiatis anim--rtere dicunt eum qui id punit, et apud Graecos αρι νε-- nomen invaluit ad plenam reconciliationem designandam. Atque huc faciunt Augustini verba in sal. xxxii. Si texit peceata, noluit advertere, si noluit advertere, noluit animadvertere, si noluit animadvertere, noluit punire, noluit agnoscere, maluit ignoscere, ' c. Reponit euarm. lib. iv. do Poen. c. 16 Anatas Phraae hoc tantum significare, Deum projicere, delere, non idem, et non imputare peccata eorum, quibus amicitiam suam et gratiam restituit, quia quod attinet ad reatum culpae edi anae saternae ita illos respicit a si nunquam peccassent, licet ob eorum utilitatem, aliisque justis de causis aut eos ipse temporaliter castiget, aut ut ipsi se eastigent velit.' Sed haec omnia gratis dicuntur, probandum quippe fuit, non supponendum, nihil aliud isti phrasibus significari. Nos nim aliud Iano statuimus, et argumento invicto demonstram poenae omnis non minus a culpae remissionem innui, quia cujus peccati aliqua poena exigitur, id diei nequit projectum post tergum Vel nebvias instar deletum, Vel eorum et non imputatum. Quis judieem dixerit sonus crimen exisse, obliterasae, et non imputasse, qui extremo quidem supplicio eum non affecerit, caeterum variis et gravissimis poenis mulctet et assiciat Quod vero docent oum ob utilitatem homunum eos castigare temporaliter mon huc pertinet, quia non agitur

de eastigationibus et probationibus fidelium, quas lacile admittimus, sed de poenis judicialibus, quas posita Dei remission locum habere non

posse credimus.

XXIX. 6. Pugnat oum P ae Christi, multis enim peccata remimam legitur in diebus camis suae, sed nulli unquam post remissam culpam poenas satisfactorias inflixisse Luc. vii 48, mulieri peccatrici dicit quulem, Peccata tua tibi remissa sunt, fidos tua te servavit, vado in pace,' at nuliam ei imposuisse dicitur satisfactionem. mo contrarium innuitur, quomodo enirn juberet eam abiro in paeo, si debuit adhuc με-nas varias a justitia Dei ultrice ad satisfactionem erres Sio Μar. ii 5 resertur Christum paralytio simpliciter dixisso, dimittuntur tibi I Moata tua,' sed nullam satisfactionis mentionem facit Ita Joh. v. 14, aegrum sanatum compessans Christus, Eece sanatus es,' inquit, χε oca amplius, ne quid pejus tibi accedat ' hortatur quidem ad resipi centiam, ut is finis emo solo beneficiorum Dei non minus ac castigationum, Psal lxTH. 8, et Oxxx. 4, sed nullam illi infligit poenam. Idem in

743쪽

Publicano observare est qua dicitur descendisse justificatus domum suam At si vera est sententia Adversariorum, dimissa culpa omni debuit serre aliquam poenam. De Petro etiam dubium non ost, quin trinae abnegationis peccatum illi remissum sit, nulla tamen ejus legitur satisfactio. Jubetur quidem oves Christi pascere, et fratres suos confimare Sed nemo dixerit haec ad opera poenalia esse referenda. Unde Ambros in xxii. Lucas recte, ' leui lachrymas lego, satisfactionem non lego. V Cum ergo constet Christum iis quibus peccata remisit nullas tamen poenas inflixisse, frustra Volunt remissa culpa superesse tamen fidelibus aliquam poenam luendam. Haec enim exempla divinae in poenitentes misericordias non alium in finem videntur nobis in Scripturis proposita, quam ut peccatores intelligant, quae qualismo sibi a Domino expectanda sit peccatorum

remissio.

XXX. 7. Pugnat eum ratione pereati quod saepe per debitum exprimitur, ut Deus Creditoris nomine indigitatur, peccatores debitorum, et condonatio peccati, debiti remissione innuitur. Nam si certum est tunc demum dici remissum debitum quando creditor nihil amplius vult ex eo

reposcere, nec debitor tenetur solvere satendum eti*m est tum vere peccatum posse dici condonatum, quando omnis ejus non tantum culpa, sed et poena sublata est, ita ut nihil amplius peccator divinae justitiae pendere teneatur. Nam si poena quaedam superesset serenda, perperam et falso diceretur condonatum quemadmodum is ludibrium deberet qui diceret debitum esse remissum cujus tamen solutio Vel totalis vel partialis exigitur. Et hoc ipsum confirmatur ex eo quod Deus velit noseondonare proximis offensas, quemadmodum nostra nobis peccata condonat,aph. iv. 32 Estote invicem benigni, misericordes, condonantes invicem, sicut Deus in Christo condonavit vobis.' Et in oratione Dominica jubet orare Deum ut dimittat nobis debita nostra, sicut dimittimus debitoribus nostris,' matth. i. 12. Jam si Deus condonare dicitur peccatum ratione culpae, sed non ratione omnis poenae, sequetur et

nos posse dici offensas fratribus remittere quando illis culpam donamus, licet poenam vel totam Vel ex parte exigamus : Quod cum sit et a praecepto Christi, et a ratem charitato alienissimum, quae totalem et culpae et poenas remissionem postulat, sequitur Deum etiam cum remittit utramque respicere, et eo magis quod Deus infinitio elementior sit ho

mine.

XXXI. . Pugnat cum ratione poenos. Nam si poena non alium in finem infligitur nisi ut puniatur culpa, non poterit culpa remitti nisi ipsa poena tollatur. Nam dempta culpa per integram remissionem nihil amplius superest pro quo satisfaciendum sit Quippe non fit satisfactio pro poena, sed poena satisfacit pro culpa. Unde Christus non aliter satis&cit pro nostra culpa, quam serendo poenam quae illi debebatur Et ob id

poenam nostram in se recepit, ut nos a reatu culpae et a poena propter

illam debita eximeret. Si ergo omnem culpam abolerit, ut fatentur Adversarii, Quidni etiam omnem poenam abstulit, quando ideo tulit in se ut a nobis auferret 8 Frustra ergo remissionem culpae dari pertendunt cum retentione poenae, cum remittere culpam nihil aliud sit quam eam nolle punire, ut agnoscit Scotus in o. Dist. Disti. 22 qu. 1 undo August. Aerm. 141 de Tempore, Christus communicando nobiscum sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. XXXII. Deniquo repugnat etiam Vestribus qui culpam a poena divelli non posse non semel testantur, Tertuli de Bapt. c. Exempto selliost reatu eximitur et poena.' Chrysost homi 8, ad Rom. 'Oπ-καζι σπιχώρηπις, πο γε συγχώροεπιε υδρο- κόλ- σ, ubi gratia ibi venia, ubi Dj0jij odi. OOQ e

744쪽

nes obnoxii peccato et poenae, ipse punitus solvit et peccatum et poenam. Hieron in sal. xxxii. Quod tegitur non Videtur, quod non videtur, non imputatur, quod non imputatur nec punietur. V August. de verbis Domi Serm. 37 Suscipiendo poenam et non suscipiendo culpam, et culpam delevit et poenam.' Quo pertinet tritum scholasticorum et Canonistarum distichum,

Larga Dei bonitas veniam non dimidiabit Aut nihil, aut totum te lachrymante datis. XXXIII. Dicos, Sed si ex sonti crimen remittit ea lege ut parti

offensa satisfaciat, Quidni Dcus potuit culpam remittere ea lege ut sati faetio quaedam illi detur pro poena temporali ' Resp. Sed hic conferuntur dissimilia Nam Rex quidem potest crimen remittere sonti ea lego ut parti offensas satisfaciat, quia Rex et persona offons sunt duae personis diversas, Et si condonat id sacit semper salvo jure Tertii, de quo non potest dispensare. At hic Iudex et persona offensa coincidunt, Deus quippe utriusque σώει, sustinet, indo si crimen semel remisit totum, non potest amplius satisfactionem unam pro eo exigere, nisi statuamus Vel remissionem e cati non fuisse plenam, vel Deum duplicem pro uno debito solutionem postulare, quod utrumque nec sine crimine cogitari, nec dici absque bla phemi poteM. XXXIV. Inst. Sod si ubi omnis abest venia, ibi omnis quoque debita os et abesse debet poena, qui fit utingistratus in fures, adulteros, homicidas severe animadVertat, licet ex orum poenitentia judicari po sit et debeat ex canone charitatis illos in gratiam rediisse cum Deo, et sua illis peccata esse remissa. Resp., Sed hic confunduntur quae sunt distinguenda, Forum soli et poli Iudicium humanum et Dirinum. Non negamus magistratum terrenum plectere facinorosos etiam poenitentes, quia non respicit poenitentiam, sed exemplum, et satisfactionem justitiae, ut majestas legum sarta tectaque conservetur. Sed aliter se res habet in judicio divino, in quo poenitentia semel posita, datur remissio peccati, non virtute poenitentiae, sed meriti Christi qui pro poenitentibus satisfecit. Hinc licet verum sit dimissa culpa in Deum tolli etiam poenam divinam, et romissa culpa in hominum tolli poenam humanarii non sequitur tamen remissa culpa in Deum, tolli etiam poenam humanum, ut remissa

culpa in hominem non tollitur statim poena divina; quia sunt in diverso foro et ordine; oterunt ergo plecti sine injustitia in foro humano, quibus Deus gratiam fecit in foro divino, nec tamen inde confici potest,

remissa culpa superesse poenam luendam.

XXXV. Rusdem commatis est quod reponunt Tertio, Quod si post culpam dimissam, nihil restat amplius pro quo Deo satisfiat frustra preces, jejunia, eleemosynae et alia ejusmodi pietatis officia dolibus prioscriborentur ab Ecclesia et in Scriptura recenserentur. Nam licet nec preces nec jejunia nec alia latrusmodi pietatis exercitia possint esse satisfactiones pro peccatis, quia nihil habent quo compensatio fiat justitiae divinae, nec in poenam imponuntur, sed in salutem, Non sequitur tamen frustranea esse, suo quipPe usus eximios habent si non ad justificationem consequendam quod unus Christus nobis potuit obtinere, saltem ad sanctificationem promovendam, et gratitudinem Deo pro benem ciis acceptis testandam. Ita si Deus ad eorum praesentiam fidelibus gratiam peccatorum dicitur facere, Vel poenas relaxare aut auferre non

745쪽

DisPUT XLII.J DE ATISFACTIONIS CHRISTI PERFECTIONE. 685 sunt uso propter quas id faciat Deus, sed conditiones cum quibu id exequitur juxta promissa sua, nec notant quare, sed qualibus hoc belloficium indulgere constituerit Deus. XXXVI. Sic ex plena peccatorum remissione colligitur Satisfactionis Persectio. Eadem etiam demonstratur clarissime ex tertio Satis; etionis essectu, scilico Consummatione delium Nam si Christus satisfactione sua consummavit fideles in aeternum, non potest non esse perfecta ejus satisfactio, quae istius consummationis causa est et fundamentum. Unica oblatione,' inquit Apost. Hελυωκε consumma it in perpetuum eos qui sanctificantur, IIub x. 14. Ubi voce a sacri petita notat antithesim ad Sacerdotes Leviticos, qui easdem saepius offerendo Victimas non potuerunt tamen ausorre peccata, et viam fidelibus ad coelum et salutem patefacere, quae eorum est perfectio et consummatio. Lex enim,' ut alibi notat, cap. Vii. 19 nihil τελειω m persecit ' et consummavit, quia ut infirma fuit in camo Rom. Viii. 3, nihil habuit quo Vel peccati reatum expiaret, vel maculam deleret, atque ita coelum nobis aperiret, quae tria ad persectionem fidelium constituendam requiruntur, priora duo perfectionem gratio constituunt, quae justificatione et sanctificatione constat, postremum perfectionem gloria quae in coeli ingressu et beatifica Dei visions posita est. Unde Spiritus τετελει iam dicuntur beati, Heb. xii. 23. At Christus unicam sui ipsius hostiam osserens consummavit in perpetuum sanctificandos ita ut nulla amplius opus sit alia hostia, quia perfectissimo merito suo et efficacia acquisivit nobis et consertisInnia ad salutem necessaria, reconciliationem cum Deo, remissionem Peccatorum, purgationem conscientiarum, et redemptionem aeternam. Unde in ipso habemus unde plene justificemur et sanctificemur, et ad perfectam salutis possessionem adducamur, Heb. xii. 2. Quorsum autem haec omnia dicerentur, si perfecta non fuit ejus Satisfactio, et si merita et satisfactiones nostrae illi sunt adjungendo ut perficiantur et consummentur fideles 8Sane non poterat dicere Paulus unica ista oblatione consummari fideles, si multa alia adhuc a parte nostra requirebantur ad plenam redempti

nem consequendam.

XXXVII. Noe aliud vult Apostolus in exatissimo loco ad Hob. i. 39 40, ubi dicit, iatres non obtinuisse promissionem, Quoniam Deus

de nobis αμστόν τι melius quid proViderat, ἱνα - χωρις ἡ ν λειωθῶσι ne sine nobis consummarentur.' Nam sive τιλι ιν istam intelligamus de consummatione gratiae quae hic obtinetur, sive de consummatione gloriae quae in coelis demum expectanda Venit, sive quod satius videtur de utraque, certum est Patres V.Τ. non in nobis fuisse consummatos, quia non alio medio et merito, non alio sanguino, aliove Spiritu hoc assecuti sunt quam Christi Redemptoris cujus ἐν eκωm et exhibitionem nostri reservare voluit temporibus, et sic meliua quid pro nobis prospicerm ut constaret, non diversa in Judaeos et Gentes ad salutem perVenire, quod videretur factum si sub V. . et sine nobis consummati fuissent), sed utrosque ab eodem fonte salutem haurire, ab eadem Μediatoris satissa

sono ot gratia, qui Idem fuit heri, hodie et in secula, Heb. xiii. 8, hoc beneficium consequi. Quid ergo, inquies, An non atres jam sub V. . vivi et justificati si sanctificati fuere, et post mortem solicitatem adeptia

omnino, Absit enim ut cum Socinianis et aliis a regni coelorum promiε-sione eos exclusos putemus Sed ita tamen salvati sunt ut ab eo, qui nostris demum temporibus exhibendus fuit, Christo salus ipsorum som- per penderet; quia virtute futurae satisfactionis Christi et remissionompeccatorum et Vitum obtinuerunt. Non ergo κω - ῶν, id seorsim et

separati a nobis hoc quicquid est beneficii habuerunt; non quod aliquid

746쪽

686 DE ATISFACTIONI cHRISTI PERFECTIONE. DIηPCT. XII. ad ipsius consecutionem contulerimus; sed quia non alio sacrificio quam quo et nos consecrati sunt, non alio sanguine purgati, non alio cibo nutriti 1 Cor. . 4, non alio Capite animati. Ut nunc non dicamus, quod tamen huc non incommode potest trahi, pleniorem longe datam fuisse istius mysterii in Ecclesia cognitionem per Christi manifestationem, Sole hoc justitiae radios suos nunc undiquaque diffundente, et umbras legales non minus ac tenebras Pagana dispellente. Unde nostra longe potior dicitur esse conditio quia Videmus et audimus ea quae Reges et Prophetae optarunt Videre et audire, nee potuerunt tamen Luc. x. 24. Imo ipsis Angelis dicitur nunc manifesta facta in Ecclesia πολ-σ-ιλ- Dei sapientia, Eph. iii 10. Quidni ergo dixerimus per exhibitionem Christi et Redemptionis onsummationem Hori luco quam antea imbutos, et majori etiam gaudio perfusos fuisse aues, donec omnes ultimo die resurgentes, coelestem gloriam et in corporibus et inlanimabus

qua absoluta erit consummatio, una per eundem Christumiaevisis καὶτ λει-ην τι--σ, Onsequumur tota Promissio quam Patres dicuntur non

obtinuisse, nihil aliud os quam ipsius Cliaristi manifestatio quas a εξοκην πιον. ia dicitur, quin omnium aliarum causa est et fundamentum, per quem conminimatio ista fidelium debuit perfici. XXXVIII. Eodem respicit Verbum τετελε-- Onsummatum est, quod Christus audam moriturus in cruce protulit, Joh. ix. 30. Quamvis enim possit vox ista reserat 1. Ad impletionem ritam torum quae do Christi passionibus et morte edita fuerant, Luc. xviii. 31, et xxii 37, Joh. ix. 28 Ad impletionem typorum qui in ipso moriente compi mentum suum sunt sortiti, ut qui de Agno Machali, de Serpente aeneo, do Victimis es quotidianis Vel annuis dicta fuerant; . Ad consummationem deeret divini et mandati adimi, quia quicquid de eo Pater do- creverat et illi in mandatis dederat ad opus salutis exequendum jam perfecerat, e brevi perfecturus erat praeteritum enim hic ponitur pro paulo post futuro ut Μatis. XVi 28 Sanguis qui effunditur,' id qui jamjam offundendus est, ut saepe alibi; 4. Ad Consummationem omnium passionum et cruciatuum, qui pro peccatis nostris tolerandi ipsi orant; unde August. Tract. 11. in Joh. Consummatum est, quia nihil

remanserat, quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret: ' Quamvis enim haec et alia id genus hac Voce significari non negemus, non dubitamus tamen Christum praecipue respexisse ad consummationem redemptionis, ut innuat se peregisse opus illud quod Pater illi commiserat, ut nihil amplius saciendum supersit quod attinet ad satisfactionem justitiae dirinae et acquisitionem salutis, quod Christus, Joh. Vii. 4, jam testatus erat Ego te glorificavi in terra, opus inrita ira consummavi quod mihi dedisti ut facerem.' Quia licet postremus actus istius operis implendus adhuc superesset, Mors scilicet, quae, ut corona fuit et complementum ejus obedientiae, ita absolvero debuit hanc Redemptionem 'amen caetera omia quae antea praestanda erant, pri tita jam fuerant, et hoc postremum certissime et brevi erat perficiendum. Sic Scriptura seposolet do rebus certo futuris loqui Vernis praeteriti tomporis, ut certitudo et brevitas futuritionis et eventus melius constet. Sic Christus, Joh. xvii. 11 dicit se non amplius esse in mundo,' quia brevi ex eo erat exiturus. Ex quibus omnibus, ne plura jam addamus argumenta ad veritatis confirmationem, colligimus Christum quandoquidem opus sibi

commissum plene consummarit, conscientias purgando, peccata remi

tendo, et fideles perficiendo-nihil amplius a Nobis requiri Atquo adeo perfectam et a trientissimam fuisse ejus Satisfactionem, Quod demon

747쪽

I. An peccata bene distinguantur ex sesin mortalia et venialia D g. contra Ponti cios. II. An mors temporalis sit poena peceati contra Socinianos. ΙΙΙ. An fides vel justitia inhaerens recte dicatur causa meritoria nostrae Justificationis g. eontra Ponti istos et Remonstrantea. IV. An objectunt raedestinationis sit homo lapsus 3 A V. An Patres . . caruerint cognitione Trinitatis et christia v. VI. An Sacramenta sint causae phyincae gratiae, quas agant ex opere operato g. contra Pone es . Dj0jtirocli QOO JIC

SEARCH

MENU NAVIGATION