De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

761쪽

Psal lxi lassiones Christi non in solo Christo, imo passiones Christi nonnisi in Christo; si enim Christum intelligas Caput et Corpus, passionea Christi nonnisi in Christo; si autem Christum intelligas solum caput, passiones Christi non in solo Christo; et ex eo Ansel. latitur adhuc Christus passiones, non in camo sua in qua ascendit in coelum, sed in mea quae

adhuc laborat in terra.' Ιta Lyranus in h. l. Fassiones Christi duplieiter accipiantur uno modo pro illi quas sustinuit in proprio corpore, et sic nihil ibi restat ad implendum alio modo pro illis qua in finem usquo

seculi patietur in corpore mystico, et sic restant multarum passionum reliquias adimplandae.' Atque huc pertinet duplex Christi σώεις, vel ut Vadis et sponsoris qui pro nobis satisfacit, vel ut Capitis quod in nobis debotoperari, ut nos sibi similes reddat: riori sensu passiones Christi sunt satisfactoria, et illi soli exclusis aliis compotunt, Sed posteriori sunt --

emplares et ad imitationem proponuntur. V. . Observandum eam ess debere inter Corpus Christi naturale et mysticum, Caput et membra, harmoniam et conformitatem, ut quod impletum est in illo debeat in istis, servata tamen proportione, impleri, propterea enim praedestinari dicimur a Paulo ut simus consormes imagini ejus, Rom. viii. 29 et idem, 2 Cor. iii 18, tostatur nos contemplantes in speculo facie retecta gloriam Domini, transformari in eandem imaginem da

gloria in gloriam velut a Spiritu Domini. in toties ad imitationem Christi excitamur, Eph. v. 2, Phil. ii 5, 6, 1iet ii 21, 22, 23. Porro ut ista consormitas in coelis futura est in gloria et felicitato 1 Joh. iii 2 Phil. iii. 2l Col. iii 4 Ita in terris inchoanda est per gratiam, partim in sanctitate,

partim in cruce Rom. Viii. 17. Quemadmodum enim Christus, dum interris versatus est, insignis sui potissimum tum sanctitate qua purus et ab omni peccati labe immunis fuit vero sanetus Domini, tum calamitas ta quam vir dolorum, Isa liii. 3, qui omnigenis aerumnis et passionibus Mao subjecit usque ad exinanitionem, Phil. i. 6, 7 Ita Ecclesiam suam in hisco duobus assimilari et conformem reddi Voluit. Primo in sanctitate, unde jubemur sancti esse sicut ille sanctus est, 1 Pet. i. 15, et purificam nos ut illo purus est, I Joh. iii 3. Secundo in paasionibus et eruce, quo sensu dicitur reliquisse nobis exemplar ut sequamur ejus Vestigia 1 et. ii. 21, et communicare dicuntur fideles passionibus Christi, quando ad ejus instar et exemplia patiuntur, cap. v. 13. Ut ergo Christus pro parte sua varias habuit passiones perserendas ad opus Redemptioni perficiendum, Ita Christus mysticus se Ecclesia et singuli fideles habent quisque pro parte sua certum demensum passionum quod a Deo illis assignatur ad exemplum capitis, singuli debent ex isto calice bibere, singuli crucem post Christum debent suam gestare. Donec ergo fideles ea subierint certamina, et aerumnas tulerint quae illis a Deo sunt impositio, supe est semper aliquid implendum in passionibus Christi non quidsim Christinaturalis, quia ejus satisfactio sui persecta et omnibus numeris absoluta in cruce, quod ipso testatus eat cum Consummatum esse clamavit; sed Christi mystici, id Corporis ipsius, cujus passiones cum non ante finem seculi consummatum iri certum sit, quotidie debent impleri in singulorum fidelium calamitatibus. VI. Atque huc pertinent verba Petri 1 . cap. V. 9, quae apprime saeiunt ad rem nostram, cum ait se easdem passiones' quae imponebantur fidelibua dispersis ad quos scribit impleri in societate fratrum qui erant per totum

orbem,' quae manifeste evincunt Deum aetemo suo consilio decrevisse non modo quas passiones Christus ipse in. camo sua subiret pro Redemptio Ecclesiae, sed etiam quas ingula Ecclesiae suae membra essent subitura

762쪽

suas ad expiandum reatum temporalem, cum ibi jusmodi satisfactionea abundarent. Quare patiendo adimplebat ea quae deerant passionum Christi, id est, quae Christus in sanctis suis adhuc passurus erat, pro corpore ipso Ecclesiae, sive instruendo praedicationibus, sive confirmando exemplis, sive expiando satisfactionibus. III. Sed quam parum faveat errori iste locus proclive est ostendere, si ad sequentia attendimus. Primo, ut sciamus quid Christi nomine intelligendum Veniat Secundo, quid per reliq)ιias p sionum ejus innuatur Tertio, quo sensu pati se dicat Paulus pro Ecclesia. Et ad prius qnidem quod attinet Certum est Christi nomine non semper personam ipsam designari, seu Christum naturalem, sed saepe etiam ejus cclesiam seu Christum mysticum, Corpus scilicet cum membris, 1 Cor. xii 12 sicut corpus unum est et membra habet multa, ita Christus, Ubi clarum est Christum hic non Caput tantum innuere, sed et Corpus seu celesiam huic Capiti

unitam. Ita cum Christus coelitus clamat, Act ix. Saul, Saul, cur me persequeris γ' proprie personam suam non respiciebat, quae in coelum recepta extra telorum omnium jactum erat constituta, nec ullis amplius aerumnis aut persecutionibus erat obnoxia; sed Ecclesiam ipsam, quae quia unum secum corpus constituit, ideo recte nomine Christi ipsius a potiori acta denominatione insignitur. Hinc passiones Christi vel notant passiones Christi naturalis, quas ipse in corpore suo semel in cruce tulit; vel passiones Christi mystis seu Ecclesiae, quae ipsi serendae a Deo subinde imponuntur. Ita quas hic Apost Vocat eι- Θλἀνεις, alibi eιστου -- ρήματα appellat, 2 Cor. i. 5 sicut abundant passiones Christi in hobia, ita et per Christum abundat nostra consolatio. ' Hoc sensu calamitas Israstitarum in AEgypto, et abjectissima eorum sors, quammoses AEgyptiacae aulae splendor atque opulentis praetulit Apost Vocat Xom .m μ,ν Heb. i. 26 majores, ' inquit, divitia estimana thesauris AEgyptiorum opprobrium Christi. 'IV. Si porro quaeratur quare passione istae Vocantur passiones Christi, quadruplex afferri potest ratio 1 Ratione causos, quia Christus ut suprem Agonotheta nobis eas imponit, quo pertinent illa Christi ad Ananiana, Aet ix. 16 Ego ostendam illi quanta ipsi patienda sint pro nomino meo. Undo Petrus dicit fideles ad id vocatos esse, 'ra , cap. ii. 21, et Paulus mil. i. 29 Vobis datum est non modo credere in ipsum, sed et pati pro ipso.' 2. Ratione occasionis, quia ejus nomine et pro ejus Evangelio a fidelibus perseruntur, nisi enim discipuli Christi essent, hisce eat mitatibus nequaquam exponerentur hinc amictiones suas aulus, 2 ram. i. 8, vocat affictiones Evangelii, id quae Evangelii causa et propter Evam gestum imponuntur, ut Ver 12, dicit se propter Apostolatum haec omnia pati. 3. Ratione unionis, quia qui eas perpetiuntur fideles, Christi cujus sunt membra censentur adeo ut quae ipsi in hac causa serunt, ille quoquo serre et perpeti dicatur propter mysticam capitis et membrorum communionem ut usitatum est ut unusquisque sibi tribuat eas passiones quae inseruntur euilibet parti corporis sui; ut manus vel pedis vulnera recte dicuntur Vulnera ipsius hominis Ita quia qui patiuntur membra Christi sunt, recte Christus ipse dicitur pati in membris. 4. Ratione eois sionis,

propter maximam συμπάμαν quam habet in amictionibus suorum quae ex praedicta unione oritur. Quippe ut damna et Vulnera eorum qui nobis sunt conjunctissimi nostra appellamus, quia seque illorum miseriis assicimur ac nostris' Ita Christus passione fratrum suorum qui sunt una caro eum

ipso suas reputat; quia non minus illis tangitur, quam propriis. Has porro passiones Christi ita intelligi posse diu est ex quo August. observavit in

763쪽

Psal lxi Passiones Christi non in solo Christo imo passiones Christi nonnisi in Christo si enim Christum intelligas Caput et Corpus, passionea Christi nonnisi in Christo; si autem Christum intelligas solum caput, passiones Christi non in solo Christo '' et ex eo Ansel. latitur adhuc Christus passiones, non in eam sua in qua ascendit in coelum, sed in mea quas

adhuc laborat in terra.' Ita Lyranus in h. l. Passiones Christi dupliciter accipiantur Duno modo pro illis qua sustinuit improprio corpore, et aienihil ibi restat ad implendum alio modo pro illis qua in finem usquo

seculi patietur in corpore mystico, et sic restant multarum passionum reliquis adimplendae. ' Atque huc pertinet duplex Christi oώδει, vel ut Vadis et mo moris qui pro nobis satisfacit, vel ut Capitis quod in nobis debet operari, ut nos sibi similos reddat Priori sensu passiones Christi sunt MMDectoris, et illi soli exclusis aliis competunt, Sed posteriori sunt --

emplares et ad imitationem proponuntur. V. . Observandum eam esse debere inter Corpus Christi naturale et mysticum, Caput et membra, harmoniam et conformitatem, ut quod impletum est in illo debeat in istis, servata tamen proportione, impleri, propterea enim praedestinari dicimur a Paulo ut simus consormes imagini ejus, Rom. viii. 29 et idem, 2 Cor. iii 18, tostatur nos contemplantes in speculo facie retecta gloriam Domini, transformari in eandem imaginem de

gloria in gloriam velut a Spiritu Domini.'' in toties ad imitationem Christi excitamur, Eph. v. 2, Phil. ii 5, 6, 1 et ii 21, 22, 23. Porro ut ista consorinitas in coelis futura est in gloria et felicitato 1 Joh. iii 2 Ρhil iii. 2l Col. iii 4 Ita in terris inchoanda est per gratiam, partim in sanctitate,

partim in cruce Rom. Viii. 17. Quemadmodum enim Christus, dum in terris Versatus est, insignis sui potissimum tum sanctitate qua purus et ab omni peccati labe immunis sui vere sanctus Domini, tum calamitate tanquam vir dolorum, Isa liii. 3, qui omnigenis aerumnis et passionibus ego subjecit uAque ad exinanitionem, hil ii. 6, 7 Ita Ecclesiam suam in hisce duobus assimilari et conformem reddi voluit. Primo in sanctitate, unde jubemur sancti esse sicut ille sanctus est, 1 Pet. i. 15, et purificam nos ut illo purus est, I Joh. iii 3. Secundo in passionibus et cruce, quo sensu dicitur reliquisse nobis exemplar ut aequamur ejus Vestigia 1 etiti. 21, et communicare dicuntur fideles passionibus Christi, quando ad ejus instar et exemplar patiuntur, cap. V. 13. Ut ergo Christus pro parte sua Varias habuit passiones perserendas ad opus Redemptionis perficiendum, Ita Christus mysticus seu Ecclesiam singuli idolos h snt quisque pro parte sua certum demensum passionum quod a Deo illis assignatur ad exemplum capitis, singuli debent ex isto calice bibere, singuli crucem post Christum debent suam gestare. Donec ergo fideles ea subierint certamina, et aerumnas tulerint quae illis a Deo sunt impositae, supe est semper aliquid implendum in passionibus Christi non quidem Christinaturalis, quia ejus satisfactio sui persecta et omnibus numeria absoluta in cruce, quod ipse testatus est cum Consummatum esse clamavit aedChristi mystici, id Corporis ipsius, cujus passiones cum non ante finem aeculi consummatum iri certum sit, quotidio debent impleri in singulorum fidelium calamitatibus. VI. Atque huc pertinent verba Petri 1 . cap. V. 9, qui apprime saetiint ad rem nostram, cum ait 'easdem passiones' quae imponebantur fidelibus dispersis ad quos scribit impleri in societate fratrum qui erant per totum

orbem,' quae manifeste evincunt Deum aetemo suo consilio decrevisse non modo quas passionea Christus ipse in. camo sua subiret pro Redemptione Ecclesiae, sed etiam qua singiua cclesiae suae membra essent subitura

764쪽

pro nomine Christi. Dum ergo suo tempore et gradu ista executioni mandantur, recte impleri dicuntur in societa fratrum, id in corpore Christi, istae passiones. Nec aliud sibi vult Ρaulus hoc loco, cum dicit se se imploro reliquias passionum Christi ' quam se partem etiam crucis Christi quin ipsi ad serendum erat imposita alacriter gostare. Interim licet utrobiquo et a Christo et a nobis passiones sint serondae, memorabile tamen interutrasque discrimen est agnoscendum. Nam Christi passiones gravissimae fuerunt et nulla suaritate temporatae, quia totam Dei maledictionem nobis debitam serre debuit, et ad faeces usque calicem istum ebibere. At nostrae, sublata jam per Christum Dei maledictions temporata fio et loves Christi gratia, ut gustandus quidem sit ipse calix, sed non ebibendus, et ferenda sint mala, sed benedicta eum Christo illas prior erro debuit Christus

ad redemptionem nostram, unde non male προτεν-τα eas dixeris; sed istas post ipsum subire debemus ad sanctificationem, ideo bene mei; -- eas Paulus vocat. Neo omittenda est Vis phrasis Apostolicae, cum non tantum dicit se implere, sed ἀνταναπλκουν id vicissim implere, quod relationem quandam et correspondentiam notat; non tantum cum setoris fidelibus, qui etiam pro parte sua debebant eidem cruci subjici, sed etiam cum ipso Christo, ut passio membri respondeat passioni Capitis nimirum ut Christus pro riuii salute summos in cruce dolores ipsamque legis maledictionem pertulerat italaulus vicissim pro Christi gloria et Evangelio

grave certamen sustinere debebat in quo utriusque fuerunt quaedam suae veluti vises, lieet alio atque alio fine sint, ut jamjam dicemus. . VII. Tortio, Et illud notandum, Amictionos quae a Christo imponuntur fidelibus, etsi nec Rodemptionis nec Satisfactionis finem ullum habere possint, habere inine alios plurimos qui non tantum fidelibus ipsis patienti. bus prosunt, sed aliis etiam, imo toti Ecclesiae, sive ad confirmationem fidei, sive ad exemplum patientiae, sivo ad majorem Evangelii prosectum. Istos enim ex illis Ductus oriri avius non semel testatur, ut mil. i. 12, 13, 14, vincula sua ad Evangelii propagationem, et fratrum confirmationem cessisse significat Scire vos Volo, fratres, quia quae circa me sunt, magis ad prosectum venerunt Evangelii, Ita ut vincula mea manifesta fiorent in Christo in omni praetorio, et in caeteris omnibus, et plures e fratribus confidentos vinculis meis abundantius, auderent sine timore Verbum Dei loqui. Fuerunt ergo passiones ejus utilissimae, non quidem ad satisfactionem, sed ad confirmationem, et constantis exemplum. Idem alibi 2 Cor. i. 6, 7, 'ivo premimur,' inquit, se id fit pro Vestra consolatione et salute, quae effettur in tolerantia earumdem perpessionum quibus et nos incimur, alvo consolationem accipimus, id fit pro vestra consolatione et salute, ino.Quibus constat ex mente auli e essiones suas eo fidelibus prodesse,

non ut ipsi a similibus poenis eximantur, qui satisfactionis est finis, sed

p in contra ut ad simile certamen sustinendum e patientiae suae exemplo sortius animentur. Eodem plano pacto dicit hic se pati pro ipsis et pro eo ore Christi quod est eclogia' non redimenda, sed aedificanda, non liberanda a poenis, sed confirmanda in fide, non ad satisfactionem, sed ad imitationem. Fuerint orgo magno usui fidelibus passiones ejus, ingens

ex iis ad Ecclesiam fructus redundaVerit, non negamus. Negamus tantum quod Adversarii pertendunt, suisse peccatorum nostrorum ἱλ--eis et sati actionem pro poenis quas peccata eorum merebantur. Nec juvat Bel

laminum quod ait Hulum optasse istis affictionibus prodesso fidelibus quibuscunque poterat modis, id est non tantum instruendo, confirmando, sed etiam expiando V Supponit enim quod est in quaestione, et potit prin-

765쪽

eipium, passiones Milicet Apostoli potuisse esso expiatorias Vel satisfactorias quod probandum fuit, non supponendum. VIII. Diees, aulus tamen dicit se patium τε ἀντο ---- pro corpore ipsius Ut autem vox ista respectu Christi et Satisfactionen et au stitutionem notat quum dicitur passus pro nobis ut alibi est a nobis ostensum, Quidni et hi etiam eundem sensum obtineat, cum sancti hae in parto patiantur ad exemplum Christia Resp. Non negamus saepius hanc esse praepositionis Miae Vim et sensum, ut inferat et substitutionem personae et

satisfactionem debiti, ut aliquid fieri mutata dicitur, cum fit loco et vies

nostra, quo sensu certum est tribui Christo dum dicitur mori pro impiis, Rom. V. 6, et pro Ombus, Joh. X. yc. Sed hanc unam non esse istius vo-oulae significationem pertendimus Imo nec sine gravi absurditate locum hic habere posse consemus, quia, ut nemo pro se satisfacere, ita nec pro

aliis potast. Quid ergo Ut alibi praepositio haec duplicem sensum obtinet: vel ore senis qua aliquid fit, ut eum fideles dicuntur pati e eram pro

Christo vel He οὐ νόμι- νυν pro nomine eius, Phil. i. 29 Act. V. 4l, id non ad satisfaciendum pro ipso, absit, sed occasione ejus vel Causa, alis et impulsivae ob quam res fit, ut cum mulus dicit se premi pro eo solatione fidelium 2 Cor. i. 6 Ita hic recte licituae limo Melasia gemino hoc significat tum quia Ecclesia sui istarum passionum occasio, quippo dum illi ministrare studet in carcerem conjicitur tum quia Eeclosis aedificatio et confirmatio finis sui ad quem respiciebant. Hanc porro mentem esse Apostoli Verba sequentia clare docent, cum ait se Ecclesiae factum ministrum,' non ad redemptionem, se secundum dispensationem quae illi ommissa orat ad praedicandum Christi Evangelium V debuit ergo esse minister Ecclesiae, non Μediator aut Redemptor ut innuat se non loqui do passioniatis satisfactoris sed oedi atoriis. IX. Sic August. intellexit, Tract. 47 in Joh. Qui '' inqui oves

Christi estis, sanguino estis comparati, Agnoscite protium Vestrum quod a me non datur, sed per me praedicatur; ' Deinde subjici Quomodo ipso animam suam posuit, sic et nos debemus animam pro fratribus ponere ad aedificandam plebem, ad fidem asserendam. IIo ipsum non pauci nec ignobiles ex Adversariis agnoverunt Thomas in h. l. Haec verba secundum superficiem malum possunt habere intellectum, scilicet quod Christi passio non sit suffciens ad redemptionem, sed additae sint ad complendum passiones sanctorum, sed hoc est haereticum; ' t paulo post, Sic etiam omnes sancti patiuntur propter Ecclesiam, quae ex eorum exemplo roboretur.' Cardin. Contarenus in h. l. Non ea ratione haec di-euntur alaulo quaa passiones Christi non suffetant ad delenda peccata,

si quod illis quidpiam desit quod oporteat in nobis impleri Absit hoc,

sed Quoniam debemus nos imitari christum o pati pro aedificatione Ecelesiae sicut Christus passus est.' Sic esuit Justinianus in h. l. Adimplore so dicit ea quae desunt passionum Christi non quidem ad meritum

aut vim satisfaciendi, quid enim dosit infinito 3 sed vim et esteaeiam

tradueendi mortales ad fidem, idque ut corpus edus mysticum, quod est Ecclesia, perficiatur Docendo quippe monendo, hortando, denique Evangelium promulgando, magni labores tolerandi sunt, pericula subeunda,' o. oste Significat ergo se pati pro Ecclesia amplificanda seu propaganda ad ejus fidem confirmandam ac stabiliendam ut caeteros ad sui imitationem provocet.' itto alios complures qui nobiscum hic faciunt; quia ex his satis superque sique passiones Pauli suisse quidem exemplares et confirmatorias, sed non satissaetorias atque adeo perperam Adversarioaho uti argumento ad commentum auum stabiliendum.

766쪽

X. Non solidius illud confirmant ex iis loeis in quibus Redemptionis

alicujus ab hominibus per bona opera peragendae videtur fieri mentio, quae etiam huc comportare solent, ut Prov. xvi. 6, ubi Sapiens ait misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.VAd quae Bellam. lib. V. de Poenit cap. 3, mio,' inqui habemus vo- eam Redemptionis quae sequivalet voci sati actionis; certe enim non minus ad justitiam pertinet Redemptio quam satisfactio ; Et si absurdum esset dicere nostris operibus satisfieri pro eocatis, multo esset absurdius dicere nostris operibus redimi peccata, quemadmodum ipsi nos intelligit commodius serunt si dici volemus aliqua ex parte Redemptores quam satissaei es; cum igitur in Scriptura non uno in loco disertis Verbis tradat nostris operibus redimi peccata, profecto non abhorret ab usu Scripturas quod nos dicimus nostris operibus satisfieri pro peccatis. V Cui loco alterum supparem addunt ex Dan. iv. 27, Ubi Daniel eum Nabucodonogor exposuisset

visionem, per quam indicata suerat poena quam ille ob scelera sua merebatur, addit statim, Quamobrem, Rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitate tua miericordiis pauperum.''Ad quae Salmero, Monstat quod per opera gratiam praecedentia culpa non potest redimi, Ergo superest ut de poenis quae etiam remisso debentur delicto intelligatur.' Huc etiam reseruut variatrophetarum loca in quibus pollicetur Deus se poenas temporales condonaturum populo suo, si ex anim se conVertat, et opera satisfactoria pro peccatis praestet, ut Isa. i. Jer. xViii. Ezech. xviii. et alibi, quae utique dici non possunt, nisi satisfactionibus nostris daretur locus.

XI. Resp. Sed hae omnia esse aure-διόνυσα non obscure Vincitur. Nam

ut de loco Proverbiorum dicamus primo quam nihil faciat ad rem patet ex variis 1. Quia montio quidem fit Meati seu iniquitatis, at non pomoequam solum per satisfactiones humanas expiari volunt 2. Quia misericordia et veritus do quibus agitur non possunt ad opera poenalia et molesta in quibus Volunt esse sitas satisfactiones suas referri nec unquam Seriptura de illis ut d poenis loquitur, sed ut d virtutibus quae in sui exercitio magnum fidolibus solatium et gaudium solent asserre Hinc Jansenius duabus istis virtutibus observationem an romιm divinorum ineludi censet, Quis ver audivit unquam observationem mandatorum divinorum in poeni nnmerari 3 3. Misericordia et veritas vel de Deo vel de homine intelligi potest: si de Deo, quod nonnulli volunt, ut notetur misericordia Dei ut clementissimi Patris, et veritate id fidelitate ejus remitti iniquitatem, cadit argumentum Adversarii si de homine, non sortius erit, quia sic notabitur conditio cui datur remissio peccati, non eoeusa propter quam datur. Nam ut judicium sine misericordia in immisericorde exerceri debet, ita misericordes misericordiam consequuntur, anh. V. et qui

aliis vero et ex animo peccata condonaverint, iis etiam ater coelestia ce to peccata est Oondonaturus non quod misericordia erga alios Ait causa misericordia Dei erga se, sed quia est tantum conditi quaedam necessaria.

Atque ita sapiens retundero hic vult hypocritarum Vanum opinionem, qui sacrificiis externis et camalibus contenti in iis solis peccati sui expiationem quaerebant, de cultu interno et morali nequaquam solliciti. At hie contra vir Dei doco non tam in sacrificiis esse quaerendam, quam in pietatis et charitatis operibus quibus Deus Oam passim pollicetur; non quod sint causa venio quae innuat quare illa detur, sed quia sunt subjecti dispositio necessaria quae docet qualibus concedatur, ac si diceret iram Domini residero, ubi a flagitiis nostris quiescimus. Ita non exeluditur λυ-

767쪽

., quod amediatore dari debuit, sed indieatur hominia ossicium, sine quo talo beneficium sibi polliceri non potest.

XII. 4. Non omittendum est Vim Verbi a quo utitur Sapiens non semper ad Redemptionem proprie diotam pertinere, sed saepius ad Remissionem et condonationum quam Deus peecatori poenitenti indulget. Sic saepe et Graeo et Latinus reddunt, ut apud Isa. xxii. 14, quod in Hebrae est κ

- inis, Lati si dimittetur iniquitas haec vobis.' Sic c. XVii. 9 vis 'tu' apri, Graeci ἀφ-e--αι, Lati diminetur. Ita planus erit sensus: isericordia et veritate redimi, id remitti et deleri iniquitatom, quia qui misericordiae et veritati studet, ita Deo gratus est ut non possit non peccati remissionem obtinere. 5. Ut Verbum 'adi non tantum ad remissionem peccati sed etiam ad ablationem et remotionem moralem rei potest referri, ut Isa. xxviii. 18 Delebitur faedus vestrum cum morte, V id abrogabitur, Heb udi Graeci per ἄφε- λω, reddunt commode potest hic sensus applicari, ut non tam quid permisericordiam et Veritatem seu exercitium earum fiat coram Deo, quam quid fiat in nobis, scilicet earum virtutum studio fieri ut ex hominum animis et vita auferatur et abstergatur iniquitas. Et hoc optime respondebit verbis sequentibus quibus additur, In timore Dei declinari a malo,' quia timor Dei est issenum potentissimum quo a peccato cohibemur. Ita duabus istis sententiis, ut saepe in hoc libro fieri solet, una eademque Veritas continebitur, quas imoris divini et charitatis studium et fructum commendabit; sed nihil pro satisfactionibus humanis indo exsculpi poterit. XIII. Alter qui ex Daniele petitur Ioeus, licet hunc subinde urgere

soleant, minus adhuc habet roboris, et quem ex hac sua hypothesi ne exponere quidem commode possunt, nedum ut ex eo dogma suum probare valeant. 1. Certum est ex eorum sententia satisfactiones fieri tantum apiis et iis qui sunt in Ecclesia, quibus scilicet et culpa et poena selemaciam condonata est Atinio Rox ut notum Ethnicus fuit idololatra et ab Ecclesiamsi alienus : Quomodo illi vere suadero potuit ut satisfaceret pro pos-nis temporalibus, qui poenis aeternis adhuc erat obnoxius 7 2. Satisfactionem Volunt positam esse in operibus quibuadam poenalibus et laboriosis; Achio de Iustitia agitur, nam quod Graeci et . . reddunt per Eleemosynam in Heb. est, 'it: Quis Vero dixerit justitiam inter peccati poenascenseri posse 2 3. Volunt per satisfactiones poenas demum temporales redimi, non culpam, Vel poenam aeteream At nihil tale ex hoc loco colligi potest, in quo non poenin cujusdam temporalis, sed tantum iniquitarum et pec- intorum fit mentio. Ita si, quod pertendunt, peccata eleemosynis tanquam vera satisfactione proprie redimi Vult Hopheta, sequitur ut non modo poenam temporalem, sed et aeternam, non modo poenam, sed et ipsam culpam expiari intelligant, nulla enim discriminis ex Prophetae verbis afferri potest ratio, cum peccatorum tantum meminerit At hoc non dixerint Adversarii. Et hoc Vasque non potuit diffleri qui hune loeum negat huc reserridebere Frustra vero Bellam lib. iv. doloeni cap. 8, conatur elabi di oendo, eccatum saepe sumi pro pinna peceati Nam licet non diffiteamur

peccatum nonnunquam poenam ipsam connotare, nunquam tamen hoc fit

sine aliquo ad noxam respectu, ita ut cum redimi dicitur peccatum non possit poena sola intelligi sine culpa, ut nec culpa sine poena. XIV. . Tota vis argumenti nititur verbo Redimendi quod non extat in textu originali, sed Verbum κ' quod prima et usitatissima significatione nihil aliud est quam Grumpere, abstrahere et convellere, quo sensu Sumitur, Exod. xxxii. 2. 4rirri 'ora pris separato' id detrahite' inaures aureos, V. V. tollite, ' lxx. Ῥάλω sic Gen. xxvii. 40, 1 Reg. rix. 11; inde ducto

768쪽

698 DE sATIAFAcTIONI cΗRIATI PERFECTIONE. DISPUT. xxiv. tropo liberare nonnunquam significat, quia qui liberatur, ab eo quo implicatus tenebatur quodammodo avellitur At quocunque modo sumatur nullam satisfactionem importabit. Nam si ad posteriorem reseras, notabitur quidem liberatio, sed non liberationis modus per satisfactionem aliquam aut λυ- Πον Imo nec potest quidem, quia vis vocis inseri potius liberationem per potentiam quam per justitiam : praeterquam quod ne quidem de peccatis dici potest, quum non peccata, sed peccatores hoc sensu redimantur. At si priori sensu vox intelligatur, quod omnino conVenientius ducimus, da abruptione peccati et vitae immutatione, facilia erunt et expedita omnia;

suadebit scilicet Daniel Regi impio si superbissimo, qui abjecto omni Dei

hominumque timore per immanem avaritiam et crudelitatem dominatua fuerat, ut cursum Vitae anteactae abrumpat, et plane contrariam ineat viam, summa non tantum justitia, sed etiam benignitate praecedontis tyrannidis labos eluendo si impendens exitium forsan aversum iri et Deum hae

conVersione commotum res in melius conversurum : Quo pertinent verba

sequentia, si sorte erit prorogatio tranquillitatis tuae ' quasi diceret, Εxercuisti, o Rex, violentam et injustam dominationem, oppressisti humiles, spoliasti pauperes, et per omne genus peccatorum impune es grassatus: At nunc, si vis effugere iram Dei imminentem, debes vitam plane immutare et pro injustis exactionibus, pro Violentia et oppressione, referre misericordiam et justitiam, et sic injurias beneficentia esstrcire, et abrumpere cursum peccatorum tuorum ut melius tibi sit. Sic notabit quidem conversionem et poenitentiam esse unicam ovitandi Dei judicii viam; Sed do satisfactione Dei justitiae acienda ne cogitarit quidem, tantum abest ut illam

hic commendarit. XV. Nec alio rospiciunt loca quae apud rophetas passim de poenitentia agunt, ut necessaria ad remissionem peccatorum Vel poenarum relaxationem obtinendam. Non negamus enim poenitentiam conditionem esse absolute necessariam ad id ut venia peccatorum obtineatur. Non negamus

etiam saepe per eam fieri ut calamitates imminentes et judicia Dei vel declinentur vel mitigentur. Negamus tantum esse poenam satisfactorram aut compensationem qua satisfiat ustitias divinae Quia longo aliud est ovitam et declinare poenas, aliud vero satisfacere Paliud rem obtinere, aliud eam per Viam pretii et solutioni consequi. Quippo poenae istiusmodi ex Adversarii non modo graves sunt et molestae eas serentibus, sed etiam censentur indebitae At hae quae a Prophetis praescribuntur poenitentiae eXerciti non modo non sunt gravia et dura, sed suavia et jucunda fidelibus, qui impense iis delectantura Verum ita sunt debita ut nemo sine crimine ea praetermittere possit aut debeat. Praeterquam quod in misericordiae throno versantur fideles, ubi nullus datur Vel oporibus Vel passionibus nostris ad satisfactionem locus, sed soli gratiae et merito Christi non vero in Legis soro ubi persona judicatur ex opere, non opus ex persona. Quod si aliquando opera quaedam laboriosa cum poenitentia Videntur urgeri, ut jejunia cilicium, ste. non ideo fit ut pro delictis aliqua apud Deum compensatio interveniat, sed tantum ut per ea veritas et sinceritas poenitentiae eo melius testata fiat.

XVI. 3'. Objieiuni Adversarii loca varia in quibus Deus post culpam dimissam dieitur tamen poenas varias fidelibus immisisse 1 4 Sam xii. 14, eccatum condonatur Davidi a Nathane, et tamen mors filioli illi in pos- nam decernitur, 'Quia blasphemare scisti Dei nomen ab inimicis Domini, ideo puer qui tibi natus est morietur.' 2'. Num xiv. 20 Deus dicitur ignovisse Israelitis murmurantibus, quibus tamen postea ingressum in te ram Canaan interdixit et in poenam peceati mortem in deserto illis inflixit,

769쪽

quod vocatur ultio Domini, Ver. 34. 3'. Exod. xxxii 10 14 Deus testaturae peccatum idololatriae ob preces Mosis dimisisse, et tamen propter illud peccatum multa millia Israstitarum interficiuntur. 4'mosi et Aaron peccatum incredulitatis proculdubio remissum est, tamen manet poena luenda post culpam remissam, quia moriuntur in deserto, Num xx. 24, et Deut. xxxii. 50 51. Ex quibus et aliis similibus locis colligunt fieri posse ut romissa culpa propter Christi Satisfactionem, maneat tamen nobis luenda poena quaedam temporalis. XVII. Sed non dissicile est hoc etiam Adversariorum telum repellere, si modo distinguimus Poenas propris dictas, a poenis analogice et improprie ita dictis, id miseriis et calamitatibus. Non negamus enim Varia poenarum genera esse quibus Deus in peccatore animadvertit. Sed inter eas tamen magnum discrimen est constituendum. Quippe licet ab eodem omnes sonto prosectae videantur, peccato Videlicet, cujus reatu hae malorum terris

incubuit cohors,' etsi acies extera nihil differat, finis tamen et modus diversissimus est. Nam ut Deus bifariam spectari potest, vel ut Jhriae velut Pater, ut Judex qui agit ex justitia ad vindictam, ut Ρater qui agit ex amore ad correctionem ut homines in duplici ordine censeri possunt, vel ut impii qui legis maledictioni subsunt, vel ut deles qui recepti sunt in foedus gratiae Ota duplex est Dei judicium, aliud legale indictae, aliud Evangelisum et paternum castigationis ictiones quae hominibus immittuntur duorum sunt generum, Aliae poenis proprie dictis accensentur, quia peccatori ex ordine ustitia divinae infliguntur ad ultionem et satisfactionem Dei offensi, cujusmodiciunt illae omnea quae impiis et reprobis vel in hoc mundo infliguntur, vel in altero infligenda sunt, Alis Vero analogico tantum ita Vocantur, quia non sunt poenae judiciales, sed paterni non ad vindictam, sed ad medicinam

non ex ira Judicis, sed ex amor patris; non ad destructionem, sed ad correctionemri non supplicia, sed remediari non satisfactio praeteritorum, sed praecautio futurorum quales poenae sunt illae omne quae fidelibus immittuntur, quae juxta varios fines distribuuntur in tres species : 1. ναι- λίαν et νου--ν, quae est paterna castigatio quae ad peccantium emendationem tantum pertinet, de qua Heb. xii. 6, 7 Apoc. iii 19 2. δοκιμασγαν, quae est pietatis eXploratio quae resertur ad exemplum, de quadaeob. i. 2, 3 ut visum sui in Abraham et Job 3. 'ρουριον, quod speetat doctrinae coelestis per proprium sanguinem obsignationem, de quora Tim. i. 8, et Apoc. i. s. XVIII. Non negamus quidem has calamitates poenas posse diei improprie etsigurate, et sic non raro vocari in Scriptura variis de causis 1. Quia mala ista et affictiones natura sua peccati sunt poenae et stipendium Minque quanquam fidelibus quibus propter Christum nihil poenale amplius superest serendum, non ad poenam, sed ad medicinam et pietatis exercitationem infligantur tamen quia hoc habent natura sua, mutato statu nomen adhuc retinetur antiquum, et poenae dic intur quia olim fuerunt, et si non formaliter, at materialiter idem sunt cum eo quod impii patiantur, eadem calamitas utrosque saepe premit, licet alio atque alio fine. I. Quia ut in proprie dictis poenis peccatum est occasio et causa impulsiva illarum, ita calamitates istae ex occasione peccati et propter illud immittuntur nisi enim peccatum esset nulla calamitas in mundo emeretur. 3. Quia caro ipsa luere debet, vetus homo aboleri et destrui, et peccatum in came condemnari et puniri nec enim sussicit Christum in carne sua illud ondemnasse, Rom. iii 3, 4, et Veterem hominem a corpus peccati cruci affxisso ad deletionem reatus, nisi illud ipsum in came nostra cmcifigat et con-

770쪽

domne ad maculae purgationem Rom. i. 6, 7 8. . Quia ut poenae sontibus infliguntur ex Judicis arbitrio, et carni sunt graves ac molestae Ita non temere sed certa Dei dispensatione nobis immittuntur, et carni nostrae non parum sunt acerbae et durae. . Denique poenae possunt etiam dici ex gens fidelium qui in paroxysmo tentationis Deum saepe sibi iratum emaquaeruntur Nimirum quia saepe insantes sunt adhuc ideo servorum more, Dominus eos nonnunquam durius tractat, et aciem patria abscondit, ut vultum foverum judicis ostentet Itaque dum latet fides o justifieationis sensus, poenae Vis atque stimulus legis exporgescit, Rom. Vii. 24, 25, unde in eo sensu Hulant, et irae divinae fluctibus opprimi se arbitrantur conqueruntur dexteram xcelsi esse mutatam, sal lxxvii. 10, et se projectos esse ab ejus acie. Ita cum Lex operatur iram affictio poenalitatem videtur inserre Caeterum ut dispensatio haec legalis ad hominem tantum Veterem ompescendum pertinet, statim atque ex Evangelica discussit tenebras istas, et homo eluctatus est ex gravi illa tentatione, tunc demum agnoscit sapientissimam hanc Dei oeconomiam fuisse, qui non ex odio sed ex amore proficiscebatur, nec ad destructionem sed ad salutem tendebat.

XIX. Quamvis autem hisce et similibus de causis, poenae nomen amictionibus piorum improprie et analogice possit tribui Certum est tamen longe differre a poenis impiorum, siVe principium, siVs modum, si V snem respicias. Nam 1 Quoad principium Poenae impiorum extra Judicis immittuntur : Unde toties David orat, Domine ne in surore tuo arguas me, nee in ira tua corripias me, Visal. i. 1, et xxxviii. 1. At poenae fidelium ab amor Patris, qui quem amat Deus castigat, ' Heb. xii. 6 Apoc. iii 19.2. Quoad modum illas eum ira Dei et maledictione conjunctae, nulla temperantur gratia, et totum Dei furorem in impios effundunt istae ut a paterno assectu proficiscuntur leves sunt et moderatae, quae nusquam carent misericordis temperamento; Unde Virgis humanis' conseruntur, Iam. Vii. 14, quae ita attemperantur infirmitati nostrae, ut Deus propterea non auferat benignitatem suam 'in toties Viri Dei qui deprecantur priores illas

Poenas, se grato animo et libenter istis submittunt Castiga me Domine,' inquit Jer x. 24 sed in judicio, non in ira tua, ne sorte imminuas mea tande surorem tuum in gentes quae te non noverunt, 'Me. ;Ηab iii. Quum iratus sueris misericordiae recordaberis; ' Quia non patitur ut virga impietatis quiescat in perpetuum super sortem justorum, V c. sal oxxv. 3 Si ad momentum abscondit aciem, colligit postea in miserationibus aeternis, asa liv. 8. Ita modum semper adhibet Deus castigationibus suis ne ultra Vires pii affigantur, 1 Cor. . 13 vel toti malis absorbeantur. Cujus lenitatis rationem asser Dominus apud Isa. xlviii. 9, 10. In igne repurgavi te,' inquit,' sed non velut argentum; nam et ipse totus absumptus esses. V . Quoad Mem Nam poenae impiorum ut ab ira et maledictione oriuntur, ita tendunt ad ultionem justitiae otexitium peccatoris : Unde quicquid afflictionum in hac vita sustinent, nobis depingitur ut quoddam inferorum atrium, ubi aetemam suam damnationem eminus jam conspiciunt, tantumque abest ut inde emendentur aut fructum aliquem percipiant, ut potius tHibus praeludiis ad dirissimam quae eos tandem manet gehennam apparentur hinc remunt et calcitrant contra stimulum et in desperationis barathrum sese praecipitant. At fidolium alia ratio est; am amictiones eorum non tendunt ad poenam, sed ad medicinam, non ad destructionem peccatoris, sed ad interitum peccati, non ut ultrici justitiae satisfiat, sed ut peccator Vel emendetur vel probetur, ut caro crucifigatur, ut corpus peccati enervetur atque ita homo fidelis

SEARCH

MENU NAVIGATION