장음표시 사용
181쪽
te gerit quatuor circiter digitos longum, calami scriptorii crassitudine , colore subobscuro, cujus vim in medicinis conficiendis rerum Americanarum scriptores depraedi
Ineari, quod aquae adpetentem significat, silvas quidem incolit, aquam tamen proximam iter in calida illa regione facientibus certissime indicat: xametsi autem corporis modo carduelem nostram non excedat,
sibilum nihilominus edit ad leucae quadrantem facile exaudiendum. Lingua serrulae refert similitudinem, e qua ramusculi tenues tanquam e plumula utrinque prominent. a
182쪽
16o L1BEn ΤERT 1 Us. Eabrum lignarium vocant Indi aviculam mediocrem rostro solido , plumis Convestitam eleganti stimis. a) Sectatur arbores acerto formicarum genere exesaS , per qua 'rum truncos recta ascenciit, scrutando foramina formicarum, quae cum deprehendit, rostro tanto cum strepitu pulsat , ut fabrum lignarium sua in ossicina perstrepere Credas. Formicas ad tumultum confertim effusas m xima cum VCluptate ligurit.
Sirapu i , quod genti ventum vehemen
tem sonat, est avicula paro non major, qUaedum alis volat explicatis , nullum plane edit strepitum : at cum eaSdem vibrat, aerem itinio cum stridore findit, quem virga contra
auram a) Est Picus lignarius Linn. de quo Molina hae ut seribit: o Tametsi avis haee turdo paulo minor sit, rostro tamen praedita est tam valido , ut non in sico eis modo , sed in viridibus etiam , vivisque arbo i ribus foramina exeavet, in quibus nidum sibi conaM struat. Unde multas enegat arboreS fructiferas, . Lib. cit. Pag. 2O9.
183쪽
CAPUT II. It Iauram celerrime mota ciere solet. Unde cum agmen integrum praetervolat, Vehementioris venti imaginem auribus imprimit. Honore volucris nigra , columbae magnitudine , rostrum habet aduncum corpore ipso fere prolixius, & Crassius , colore nigro , flavo, & rubro permistis , unde quidam pyxides, alii capsas pulveri pyrio adservando tornare solent. Essigiem ejusdem fig. 2. exhibet a)Plainor Hispanis dicta minima est omni
tria, quas Noster unquam Vidit , nomen inde sortita, quod succo florum vescatur. Colores habet fere omnes mira varietate per mistos, eoSque elegantissimos. Minuta est adeo, ut unciam una cum plumis Vix adpendat.
Rarissime considet, sed de flore in florem assidue pervolitat. b
Sunt a) Etiam ad genus Ramphastos Linn. pertinet. b Vulgo dicuntur colibit, & ad genus Troc bili
184쪽
161 LIBER TERTIUS. Sunt praeterea aviculae, quae VacciS , equisque insidentes ex eorum ulceribu S Vermes excipiunt: sunt contra minores accipitres, qui vulnera evulsis circum carni-hus augent , & exasperant, Ut adeo misera haec jumenta interdiu in silvis cogantur latitare , neque ad pasturam egredi . nisi nocte concubia, audeant a Digna ad extremum est animadversio, non AutoriS modo nostri testimonio , sed
omnium universe viatorum Voce confirmata,
qua caput hoc de avibuS concludamus: du
o Aves hae Crotophagae Lin n. aearo S ricinos , pecora haec dire divegantes consectantur , & a jumentis histe adeo non repelluntur , ut tauri etiam ferocilsimi, caudae leniter motae indicio , sesIores ejusmodi gratissit nos sibi esse testentur ; quin seruntur etiam procumbere , ut iis omnia scrutandi suppeditent occasionein. Idem fere apud nos corvi , cornices , & sturni ossi tum praestant. Stuae auteIn vulnera , carnibus revulsis , augere dicuntur, fortasse non carni pecorum, sed larvis Destrorum inhiant , quae cum saepe sub cute profunde lateant , sine vulneris exasperatione Protrahi non utique Postunt.
185쪽
plex nimirum Europaeas inter, & Americ n/s discrimen intercedere. Imprimis enim nullum omnino est in Europa genus, quod in America perinde reperiatur: nam tamet- quaedam, uti turdi , perdiceS , pavoneScommuni gaudeant nomenclatione, semper tamen est maxima in voce, colore, magnitudine , ac specie ipsa dissimilitudo. Deinde nostratibus cantum , atque vociS amoenim talem ; Americanis contra pulchritudinem , & miram colorum varietatem mater natura
a Ciuae de naturae providentia Autor isthiememinit, Valent fortasse apud Moxitas : universe autem in America Vix obtinent. Certe Molina , Gilij , cumprimis autem Clavigero eontendunt aVes in Anae. rica reperiri eantu lusciniis nostris conserendas. In his praecipue numerant Turdum polyglotton Linn. sic Loxiam Cardinalem ejusd. vid. Clavig. Storia antida dei Messico T. I. pag. 89. Gilij Sagg. di Storia Amer e. T. IV. pag. 292. Ruid quod ipse Busson, cetera eantum avium Americanarum plurimum vituperans , non
dissileatur vocem Turdi polyglotti eta suavissimam
186쪽
De P cibuS. Primum inter pisces locum illi dabimus, cui Μoxit e Haboi , Hispani Beseo
nomen indiderunt, candido scilicet , ac si Pe ultra quinquaginta libras adpendenti, qui gregatim innatat in fluviis, & aquam nar, bus emat. Os fere acipenseris, seu sturionis, dentes autem habet acutissimos. Insectatur genus omne piscium iisque caudam,& pinnas cum tanta Undarum commotione resecat, ut lintribus minoribus praesentissimum adferat naufragii periculum. Camis vix quidquam habet, idque foetidum. Lusitani cum oleo amygdalorUm, quod e palmarum cocis eliciunt, destituuntur , piscis hujus pinguedine lumen solent alere. Inter nobiliores reputatur Rhu, seu
ab , triginta, & amplius librarum , squa
187쪽
CAPUT III. 16shus certarum arborum in aquam decidentibus. Hamum , quo capi solet, nisi confiate duro chalyhe, comminuit dentibus ad equinorum similitudinem plurimum accedemtibus. Caro , quam mensis priebet, bubulam imitatur. Saepe sic est famelicus, ut hamum nondum demersum e summa aqua prosiliens devorare velle videatur. Struthionem aquaticum vocant piscem , quem Noster videre extra aquam nunquam potuit, intra quam ea est agilitate, & velocitate, ut capi nulla potuerit arte. Corporis conformatione struthionem non inepte refert : describi tamen haud potest, cum nonnisi praetervolans fuerit sub aquis ab Autore VisuS.
Masena nomen stolidi e re ipsa habet,
totus fere caput est, librarum nonnumquam quadraginta , Ventre flavo, ac tergo fusco, solis indigenis pretebens epulum. Postquam cum esca hamum voravit, non se loco Com-
188쪽
166 LIBER TERTIUS. Movet, sed trunci cujusdam instar immotus haeret, hamumque retractum sine repugnantia ulla sequitur. Stridet quemadmodum ianua, cujus cardines non unguntur. S1 chorda dirupta se se cum hamo faucibus inhaerente liberet, alterum oblatum pari facilitate arripiet, si a piscatore fuste multatuS abjiciatur, tamen tertium quoque hamum simili stoliditate abliguriet.
Porpedinem barbari Asa repi, Q seu
cingulum genii illius Assanei vocant, quem illi reous omnibus inesse & praeesse arbitrantur. Serpentis potius, quam piscis habet similitudinem, maxima hominis mediocris brachium aequat crassitudine, cum binarum ulnarum longitudine , colore fusco: sunt tamen etiam breviores, & graciliores flavescenteS, ceterum anguillae multum adfines. Oculis membranae quaedam, instar
189쪽
auricularum, imminent , quas etiam extra aquam movent diutissime, at pinnis dest,
ruuntur. CavernaS riparum amant, nec
palato dissipiunt, sed nimia pinguedine stomachum plerumque moVent.
Siquis eosdem vel digito adtrectaverit, sentiet in toto corpore, cumprimis au tem in brachio, talem succussionem, & a minoribus quidem majorem, qualis a lagena electricitate imbuta imprimitur: imis autem iste tunc est violentisamus, cum inister vibrandum membranas illas oculis imminentes commovent. Idem plane experiuntur, qui illas pedibuS calceatiS, haculo, aut manu panno inducta contingunt. Indipiscatoris hamum torpedo arripuit, at ii Iesuccussionem per chordam, & baculum propagatam excepit tantam, Ut in terram nuhil tale metuens corruerit. Alius sagitta eam tranfixit, cumque trajectam socius, adprehensa sagitta, ex aqua sustollere vult, pe .
190쪽
168 LIBER TERTIUS. de in eandem impegit , & adeo concus1us fuit, ut pronus in fluvium procubuerit. Eadem est in equis, & canibus experientia:
certe cum die quadam caneS cumulum torpedinum in ripam eiectarum temere calcarent , continuis earundem ictibus sic dive-Xabantur , ut aerem ululatu non aliter, quam si fuste caederentur, compleverint.
Sed & pisces, reti una cum torpedine conclusi, vim prorsus eandem persentiscunt,& vicibus' repetitis sic exiliunt, ut saltare intra rete crederes, id quod interdum etiam sine ejusdem adtactu evenire videtur. Cum enim pisces retibUS magno numero exemti funiculis in cinaba deligarentur, adiectis torpedinibus , omnes, tametsi ab iisdem dis)uncti, motitare se se, torquere,
atque subsuliare coeperunt. Contra accidit in hominibus; si enim bini manibus sese prehendant, ille duntaxat succutietur, qui torpedinem adtrectaverit, nec ullus ho-