장음표시 사용
191쪽
minum quidquam ab eodem unquam patie tur, qui illum nulla corporis sui parte, vel instrumento adtingit , discrimen istud indigenis ipsis demirantibus.
Autor cum sciret sensum istum permolestum quidem, at solum momentaneum,& innoxium esse, sepe obfirmavit animum ad piscem hunc e terra sublevandum, sed irrito semper conatu, cum nervi digitorum velut obtorpentes officium negarent, atque adprehensum dimittere cogerent. At neque indigenis, ut ut crepundiis, quorum sunt cupidissimi, variis propΘsitis, reS Un- quam cessit e sententia. Advenerant die quodam cum Praefectis duae militum Hispanorum centuriae, adversus Lusitanos educendae , quibus Noster bonam sacchari portionem addixit, siquis piscem reti adducendum comprehenderet , ac elevaret. Risere conditionem, cum viderent torpedinem opinione sua longe minorem. Verum Prae
192쪽
17o LIBER TERTIUS. sectis ipsis necquidquam instantibus omnes,
quotquot tentamen adgressi fuerunt, conatus destituit; feriebantur enim non sine adstantium cachinnis ita, ut repetitis tentaminibus brachia pene obrigescerent. InVentus tamen fuit e vicinia sacer curio, qui
torpedinem impune tractavit, & proptereaa Μoxitis Molire, seu Acsanae cliens pro clamabatur. Siquis alter in illius manibus
eandem tetigit, consuetam salutationem reportavit.
le, pisces Μoxitarum omnes superat, ac libras non raro quadringentas adpendit: ventrem habet candidum, dorsum cineritium, caput adplanatum, longitudinem quatuor fere ulnarum , carnem palato sapientem. Hispanus quidam cum irretitum retinere manu haud posset, funem retium corpori suo circumligavit; at e navicula dereptus momento disparuit. Mox ita: funem remo in
193쪽
ripi sinunt, navicula vero, Viam remo indicante , tam diu insequuntur fugientem, neque conquiescere uspiam patiuntur, dum delassatuni, denique ad ripam nullo negotio pertrahant.
Idino, qui Hispanis Raya dicitur, formam orbis inversi refert, uinam diametro interdum adaequantiS, cauda rotunda, nec raro sesquispithamali, robustis armata aculeis, prope cujus extremum spina comparet quaedam Ossea duorum, triumve poti. licum, quam in partes omnes Versat pro a hitrio ; maritima genere hoc armaturae caret. Delectatur in fluviis arena, in qua demergit se se; si fundo insidentem, hamoque captam inde coneris avellere, funem ante rumpeS , quam avellas: at, si cutem , qua tertae adhaeret, tantulum comis
moveat , jam vel a puero Deile sustolletur. Aculei caudae instidentes videntur veneni quid.
194쪽
quiddam continere ; nam qui pede nudo eosdem calcant, doloribus solent divexari. Siquis autem ipsum Rajae corpuS calcavit, spina illa ossea subitae caudae vibramine sic
feritur, ut languinem fundat, acutoSque inter dolores febri vehemente corripiatur, ac se despcrati instar in terra volutet. Unde incolae malum hoc semel experti, si flumen vado transeundum sit, fundum sagitta, vel baculo ante pertentant, ut latentem in via hostem in fugam agant.
Uerum Indi sicuti plerumque resides, ita vicissim sunt temerarii, nec vel suo periculo sapiunt: certe Autor ipse complures novit, qui ab ictu Rajae vita tota clau- di sunt effecti. Siquis vulnus ab eadem accipit, quatuor scipe mensibus lectulo adfigitur, nec aliud vulnerum genus dissiciliorem habet curationem: nam caro circum tota induratur, coloremque trahit lividum ue sensu omni, si ve pungatur, sive ustulem
195쪽
stuletur, destituta. Malum tamen omne impeditur, si pars icta continuo exsugatur, aut herba, quam indigenae itidem Idino Vocant, vulneri accepto adligetur. Juvat etiam allium contusum, piperisque pulve
ΜOxitae contendunt spinam illam osse-ani a Raja perdi, si hominem vel semel eadem feriit. Uerum Autox noster, tametsi complures spina illa destitutas deprehenderit , adserere tamen non audet illud allata de causa evenisse. Ceterum Rajam homini admodum infestam et Te dubitari non potest. Nam cum piscator sagitta transfixam effert e fluvio, bis aquam iisdem vestigiis ingredi, vel egredi non audet: adcurrente S enim aliae in praetereuntis vestigiis arenae se se continuo immergunt, &reduci quasi insidiantur, quod ipsum Autor annis compluribus fuit expertus. Acu leum , sepe jam commemoratum, Moxhaesagic:
196쪽
r74 LIBER TERTIUS. sagittis suis praefigunt, sique dentium dolore corrupto sanguine proveniens quempiam discruciet, gingivam eodem compungit, cruorem elicit, ac malum plerumque tollit.
Orimo , vel, ut Hispani nominant, R-lometa, piscis est mediocris, latus , dentibus praeditus pyramidis instar angulatis , undique acutissimis, ac sibi tam arcte cohaerensibus , ut per eorum intercapedines ne aquam quidem transire posse credas. Alii auri ad instar fulvi, alii rubri, alii denique cerulei sunt, omnes ad palatum, sed spinarum multitudine molesti, ac edentibus periculosi : hamis solent in fluviiS arenam vehentibus prehendi. Carnem tantopere adpetunt, ut locus, piscationi cetera Opportunus , Vel ob unius praesentiam deserendus sit , cum carnes ex hamis omnibus diripiat, immo chordam ipsam odore carnis imbutam dentibus, tanquam forficibus quibusdam ,
197쪽
rescindat. Saepius piscem etiam majorem ex hamo pendentem , nisi celeriter educatur, sic devorat, ut nonnisi ossium compageS eX- trahatur. Vidit Autor, cum equus bubula onustus per flumen ageretur, portionem carnis intra aquam dependentem ex integro devoratam fuisse. Nonnunquam fauces jumentorum , aquam in fluvio haurientium, foede dilaniat. Palmum Indi , cervi intestibna lavantis , spectante Nostro, tam subtiliter abscidit, ut malum ne ipse quidem sense rit, nisi cum aquam cruor tingerat. Mothyo anguillarum genuS, spithaniam vix excedens, praecipuum inter pisces minores locum obtinet. Incolit riparum, vel fundi saxei foramina, nec inde ob metum Ρalometarum , nisi de nocte, egreditur. Solet manibus piscantium e latibulis protrahi, at non absque periculo ; partim propter tor
pedinum ictus : partim quia Motho binis
prope caput instructus est uncis, quoS neces.
198쪽
1 6 LIBER TERTIUS. cesse est caute adprehendere, & comprimere , antequam extrahatur ; nam si manum prior ipse adprehendat, eam piscator vel nunquam, vel non nisi revulsis carnibus educet.
Anguilla regionis, vix nomine hoc dignae, id habent peculiare , quod fervente
aestate indigenae mediis in campis easdem in profunditate duarum ulnarum absque ullo aquae vestigio latitantes effodiant. a)Cac epo , quod piscem verminosum significat , nunquam apud Moxitas antea visum , retibus ab Autore contextis neophyti ceperant. Piscis est trucie communis instar exiguus , cute lurida, & colore ipso nescio quid squaloris prodens. Quacunque manu
quidam, qui per Vides exsi cantur, piscibus nihilo minus rursus abundent , ut primum aquas post pluviam diuturnam iterum receperunt , quod phaenomenona pluribus iam observatum non ita facilem habere explieatum videbatur.
199쪽
CAPUT I 11. 17 prehensum vertas, stillat spisso quodam phleg
mate, neque retineri potest , adeo est lubricus. Sed nihil foedius, quam vermiculi clxca pupillae globum , & in cantho oculi infra primam ejusdem tunicam oberranteS. PHore trulae majoris mole , solum praecopia vilis, lacus plerumque incolit, quos si deficere , siccari, vel etiam infici animadvertat, primo mane , adjuvante herbarum roscidarum lubrico, ad vicinum quempiam aquis abundantem lacum, aut proximum fluvium terrestri demigrat itinere. S pe tamen in via ista proditur ab avibus p dae inhiantibus, & fuste ab Indis grex integer sternitur.
Elane genus minimuro, & pygmarum,
multitudine innumerabilir cochleari uno vulgari quinquaginta e lance eximas. Dunicampi desiccari incipiunt, in fluvios turmasitim se recipiunt. Uerum incolae sepes iisdem ex herbis praestruunt, angustis duntaxat
200쪽
1 8 LIBER TERTIUS. aliquot hiatibus relictis, quibus fiscellas e te
naciori graminum genere conteXtas praetendunt, ac intra horam saccos frumentarios complures iisdem replent. Frixi multum arrident. Ouia vero neque omnes simul absumi, neque conservari possunt, torrentur,
inque pulverem redacti.& pani , seu farinae tritici Turcici admisti, comeduntur. a De Henaripo, pisciculo scilicet in mulieres balnea incaute frequentantes se se insinuante , easque doloribus acerbissimis di-Vexante , Autor experientia propria destitutus nihil certi audet adfirmare ; fatetur i,
a) Genus hoe pygmaeum fortasse ipsissimuin erieuius Ulloa meminit, & in Peruvia Chiches adpellari dieit. Piseieuli hi ne dimidiam quidem adaequantlineam , cribrisque junceis copia incredibili ex aquis hauriuntur, & prelo subje hi in tabellas efformpntur,
quse fumo imbutae in condimenta ciborum adservantur. Lib. cit. T. I. pag. I 6 .