장음표시 사용
201쪽
men rem a compluribus Peruviae Incolis lia
heri pro contestata, & indubitata. a
Principem in classe ista dabis nus locum Crocodilo, lacertis nostris haud absimili, ni-11 quod caudam habeat minime rotundam , sed remi cujusdam initar complanatam, cujus ope natatione gaudet expeditissima. Solet ab indigenis pro coloris , & magnitudinis varietate in tres veluti familias tribui : mianimam duas longam ulnas, caudaque prinditam palato suavissima adpellant Catipana, mediam Candire, quae propria est Hispanorum Caiman, colore lare nigro , & obeso
a De piscibus nihil fere potuit determinari , quod ordines, S genera e numero , ct situ pinna. rurn soleant definisi, de quibus tamen Autor ne me, minit quadem.
202쪽
i8o LIBER TERTIUS. corpore maximam denique Cadiretna , corpore ad quatuor, aut etiam sex ulnas proliaxo, animal horrendum , feroX, graveolens, homini perinde , atque ceteris animantibus
infestum. sa) Dentes Autor inferne sex
ginta duos, superne duobus pauciores numeravit. Rictus puerum quadrimum facile comprehendit. Ad latera gingivae inferioris , uti & ad marginem ani duos habet sacculos specie carnis cujusdam mollioris, quos Indi siccare primum in aere , deinde sorti stim in quodam cremato elutos solent in
pulveres comminuere , hos autem Limani vesti-
a Cati pana videtur esse Lacerra H na Linn. Autorum omnium testimonio innoXia , & carne opti-ina. Candire est Lacerra alligator Linn. De Cadiret na incertum est , sitne speetes a Caimati distincta. Ceterum quos Ameri eant universe ero eo dilos vocant, diversi sunt a genuinis Afri gnis : duo tamen postremi a Nostro commemorati sero es a Africanis non cedunt. Genus hoc apud Abipones , teste Dosti retho fer , in noXium est.
203쪽
CAPUT IV. 18 Ivestimentis , scriniis , cibis ipsis, suisque
adeo corporibus odoris causa adspergere: ambram enim crocodilus redolet, cujus Veis hementia advenas offendit , nec ab ulla Indorum natione Caro ejusdem concupitur
De cibo, quo utitur, definite nihil potest Autor dicere , cum in ejusdam abdomine nunc gramen terra permistum , alias ligna putrida , semel tigridem deprehenderit. Piscibus quidem certe, quos adsequinarando nequit , raro vescitur, sed nec aliud quidquam prehendere sub aqua potest, . nisi ultro ad ingluviem deferatur. bE late plerique alte infra terram demersi deprehenduntur ; neque tamen facile divines artem, qua se se tam alte sepeliunt , duobus dumtaxat spiraculis ori summo imminentibus , atque latentes prodentibus , agmine item papilionum ad istorem, exspiratumque oris halitum advolante indicium sepultorum faciente. An autem tunc genere quopiam
204쪽
L1BAR TERTIUS. escae spatio quinque mensium vescantur, quis
Cursu hominem in terra adsequuntur, non item canem, vel equum. Nullo tamen
negotio effugiet persequentem, siquis flexi-hus currat tortuosis , cum propter dorsi rigiditatem deflectere de via recta non nisi sente possit : in aqua tamen solus piscis eum antecellit velocitate. Siquando indigenae co
a Phaenomenon istud attentione Vel idcirco di- sinissimum est, quod experientiae illi contrari uin sit, quam in frigidis hahemus regionibus , ubi amphibia
pleraque, imino etiam nonnulla mammalia , & aves litemem in ea ernis torpendo migunt. Nee tamen 1stud in America crocodilis solis est proprium: nam Giiij testudines , quas orinoeeo alit innumerabiles, narrat aestate in cavernas riparum se se reeondere, ac illic sine cibo , ae potu defossas latitare, dum statae pluviae redeant, quarum tempus ibi hiems adpellatur. Sagg. della Storia Amer. T. I. pag. 237. Ruis non miretur e causis contrariis, calore scilicet aefrigore, eundem plane effectum , torporem ut mirum, ac soporem eum continenti famis, sitisque toleratione
205쪽
guntur. fluvium natando superare, infra aquam se se identidem abdunt , ut rictum in summa aqua insidiantium effugiant. Quidquid praedae in fluvio adprehendunt, in rupa absumunt , nisi forte ejusmodi sit, quod
exserto capite abligurire possint extra aQuae superficiem. Μajora animalia in flumine deprehensa ad fundum detrahunt, & depressa, dum penitus suffocentur, tenent. Sole Ve' hementius urente ad ripaS egrediuntur , asi super arena hiante ore , atque soli plerumque obverso, tam alte dormiunt, ut nonnisi strepitu vehementiori excitentur. Fer te certe spectaculum est , totidem veluti jacentes trabes diducto rictu videre ; nec tamen injucundum siclopetis, vel fustibus eos' dem sternere , aut terrere , quod quidem nullo periculo fit, cum monstra haec expergefacta non tam de defensione , quam de repetendo fluvio sint solicita. In aquis tamen incautum remigem sepe de prora, Vel
206쪽
18 LIBER TERTIUS. puppi abripiunt. Vox, quam unicam edunt, est tussi potius, qua laborare equi solent, similis. De fletu post devoratum hominem nec Autor ipse, nec Μoxitae quidquam habent compertum. Aviditate ad canςs , & anates feruntur peculiari: quare anates extra septa egredi, aut in fluvium ire nunquam permittuntur. Hinc vero inventa est ratio admodum eXpedita eosdem interimendi. Anas deligato ad pedem funiculo in flumen projicitur ; accurrit celerrime bellua, praedam, ope funiculi subito retractam , insequendo inamemor p sentis pericu I; se se in ripam praecupiditate corpore dimidio ejicit, atque ab adstantibus contrucidatur. Idem adsequuntur Indi cane quoque ad palum prope aquae marginem adligato, ac verberibus ad eiula
Dignissima autem est admiratione canun in crocodilis vitandis sagacitas. δε stuant nou
207쪽
non raro siti, nec tamen, nisi in hominis societate, ejuSdem levandae causa accedunt ad proximum fluvium, ubi, si aqua tantulum concitetur, aut piscis exsiliat, fugam inter latratus , etiamnum sitibundi, corripiunt, idque illi etiam, qui nec fluvium unquam tranarunt, neque crocodilum aliquando viderunt. Si homo in promtu non sit, & siti nihilominus torqueantur , consident in ripa, latrantque aliquamdiu , ut scilicet crocod, los ex omni circum vicinia eodem quasi alliciant, & ad passus ducentos , tercentosin Ve inde procurrentes secure bibant. Si canis hero trans fluvium perdito remansit, latratu , ac ejulatu vicinos hostes colligit, atque ita loco inde remotiore aquam sine periculo trajicit. Si cervus, vel fera quaevis alia , quam canis persequitur , & fere jam tenet, se se in flumen praecipitet, nunquam ultra eandem insequitur, cum ad strepitum ferae insilientis adcurrere crocodili soleant.
208쪽
186 LIBAR TERTIUS. Nidos porro vel in margine maiorum fluminum, vel in minoribus intra ipsam aquam ripae continentem e congestis palustri , bus herbis consti uunt, in quibus ova triginta , interdum etiam quadraginta pariunt anserinis paulo majora, cortice scabro, crata, instar vitri sonoro , fragili tamen, qua deinde Vallaru solis fota exeluduntur: sin autem prius frangantur, stipe crocodilum jam perfectum continere deprehenduntur, qualem cum Autor cultello admoto irrit ret , dentibus impressit eidem vestigia, lignella vero Comminuit. Peculiaris est: ovorum cura , quae vel paleis contegunt, vel certe pone excubant. Nemo tunc accedit,
nisi probe armatus. Indi nihilominus propter nimiam ad ova haec aviditatem variis artibus, nec sime periculo, iisdem potiun
Μodus praeterea crocodilum capiendi hic est. Paratur ferrum duas circiter spi-
209쪽
thamas longum utrinque in acumen desinens , cujus medio funis praelongus adnectitur, manu belluam provocantis tenetur, inque adcurrentis fauces hiantes ingeritur, neve manus ipsa adprehendatur , duo circuli ferro adnexi impediunt; ita captus in ripam pertrahitur. M At modus iste apud Moxitas in usu non est; nam hi funem hamo e chalybe parato deligatram arbori adnectiint, hamum vero ipsum carne quapiam male olente , vel intestinis occulunt , quibus partem quoque funis proximam probe involvunt. Bestia odore a lecta hamum una cum parte funis devorat ,
ac o Modum hune jam olim a quibusdam A gypti incolis adhibitum fuisse tradit Plinius ita de Cro eo dilo seribens: se Terribilis hare contra fugaces hel- ,, tua est, fugaX contra insequentes : sedd adversum ,, ire soli hi Tenti tae audent: quin etiam flumini innatatit, dorsoque equitantium modo impositi , hi-
,, antibus resupino capite ad morsum , addita in os,, claVa , deXtra , ae laeva tenentes extrema ejus utrin-- que, ut stenis in terram agunt eaptivog,,. Lib. 8.f. 23. '
210쪽
188 L1BER TERTIUS. ac pungentibus aculeis in eas agitur furias, ut fluctus immanes concitet, quorum strepitu exciti indigenae vicini captivum interi
Dentes crocodili, quem Caditetna vocari diximus, America omni adtestante , Vel collo adpensi , vim veneni e morsu cujusvis animalis concepti penitus depellunt, cujus
quidem rei ipse Autor noster experimentum vicibus innumeris cepit: quin parturientium femori adligatos foetus etiam praemortui enixum vehementer adjuvare medici tota Peru- via sparsi fatentur. De mandaverat suis Autor Vice quapiam, ut crocodilus sagitta veneno imbuta saucietur: at reponebant neΟ-phyti , in ejusdem corpore vim veneni omnem exstingui, quod ille dentis efficacitati putat esse adscribendum. Solent proles Indicae sibi relictae terram interdum comedere, & hinc obstructione lethisera laborare , quibus tortae, crocodili pinguedine subactae