장음표시 사용
161쪽
LIB. III. CAP. 49-53. 101 non senatui libertas ad paenitendum erat, neque Tiberius in-io teriectu temporis mitigabatur. 52. C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, in- turbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate adversum luxum, qui inmensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur sed alia sumptuum, quamVis graviora, dissimulatis plerumque pretiis occultabantur; Ventris et ganeae paratus adsiduis sermonibus vulgati fecerant curam, ne princeps antiquae parsimoniae durius adverteret. nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri in dies, nec mediocribus remediis sisti posse et consulti patres in 'tegrum id negotium ad principem distulerant sed Tiberius
saepe apud se pensitato, an coerceri tam profusae cupidines possent, num coerciti plus damni in rem publicam ferret, quam indecorum adtrectare quod non Obtineret vel retentum ignominiam et infamiam virorum Inlustrium posceret, po- βstremo iteras ad senatum composuit, quarum sententia in hunc modum fuit. 53. ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis expediat me coram interrogari et dicere quid e re publica censeam in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, ne denotantibus vobis ora ac metum singulorum, qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam viderem eos ac velut deprenderem. quod si mecum ante viri strenui, aediles, consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius
praevalida et adulta vitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus. sed illi quidem mcio
functi sunt, ut ceteros quoque magistratus sua munia implere hvelim mihi autem neque honestum silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut praetoris aut consulis partis sustineo. maius aliquid et excelsius a principe postulatur; et cum recte factorum sibi quisque gratiam trahant, unius invidia ab omnibus peccatur. quid enim primum prohibereth
et priscum ad morem recidere adgrediar villarumne infinita spatiar damiliarum numerum et nationes argenti et auri pondus aeris tabularumque miracula promiscas viris et feminis vestes atque illa seminarum propria, quis lapidum
162쪽
102 CORNELII TACITI ANNALIUM et causa pecuniae nostrae ad externas aut hostilis gentes traι feruntur '54. Nec ignoro in conviviis et circulis incusare ista et modum posci: et si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium parvi i neminem criminis expertem clamitabunt atqui ne corp'ris quis dem morbos veteres et diu auctos nisi per dura et aspera coerceas corruptus Simul et corruptor, aeger et flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit tot a maioribus repertae leges, tot quas divus
Augusεus tulit, illae oblivione, hae, quo flagitiosius est,
1 contemptu abolitae securiorem luxum secere. nam si velis quod nondum Velitum est, timeas ne vetere: at si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra neque pudor est. cur ergo olim parsimonia pollebat quia sibi quisque moderabatur, quia unius urbis cives eramus ne inritamenta quibis dem eadem intra Italiam dominantibus externis victoriis aliena, civilibus etiam nostra consumere didicimus quantulum istud est de quo aediles admonent quam, si cetera
respicias, in levi habendum at hercule nemo refert, quod Italia externae opis indiget, quod vita populi Romani peret incerta maris et tempestatum cotidie volvitur ac nisi provinciarum copiae et dominis et servitiis et agris subvenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque villae tuebuntur hanc, patres conscripti, curam sustinet princeps haec omissa sunditus rem publicam trahet. reliquis intra animum medendum et est nos pudor, paupere necessitas, divites satias in melius mutet aut si quis ex magistratibus tantam industriam ac severitatem pollicetur, ut ire obviam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum meorum partem lateor: in accusare vitia volunt, dein, cum gloriam eius rei adepti sunt, simultates,. faciunt ac mihi relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse offensionum avidum quas cum graves et
plerumque iniquas pro re publica suscipiam, inanes et inritas neque mihi aut vobis usui suturas iure deprecor. 55. Auditis Caesaris literis remissa aedilibus talis cura; luxusque mensae, a sine Actiaci belli ad ea arma, quis Servius Galba rerum adeptus est, per annos centum pros is
163쪽
LIBER III. CAP. 53 6. 103 sumptibus exerciti paulatim exolevere. causas eius mutationis quaerere libet. dites lim familiae nobilium aut claritu sdine insignes studio magnificentiae prolabebantur nam etiam tum plebem socios regna colere et coli licitum ut quisque opibus domo paratu speciosus, per nomen et clientelas inlustrior habebatur. postquam caedibus saevitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora convertere. si istmul novi homines e municipiis et coloniis atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent, mansit tamen prior animus. sed praecipuus adstricti moris auctor Vespasianus fuit, βantiquo ipse cultu victuque obsequium inde in principem et aemulandi amor validior quam poena ex legibus et metus. nisi sorte rebus cunctis inest quidam velut orbis, ut quem admodum temporum Vices, ita morum vertantur; nec Omnia apud priores meliora, sed nostra quoque aetas multa laudis 20 et artium imitanda posteris tulit. verum haec nobis in maiores certamina ex honest maneant.
56. Tiberius fama moderationis parta, quod ingruentis
accusatores represserat, mittit literas ad senatum, quis potestatem tribuniciam Druso petebat id summi fastigii vocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia praemi oneret Marcum deinde Agrippam socium eius potestatis, quo defuncto Tiberium Neronem delegit, ne successor in incertolaret sic cohiberi pravas aliorum spes rebatur simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat quo tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei admovit, cum incolumi Ger 10 manico integrum inter duos iudicium tenuisset sed principi literarum veneratus deos, ut consilia sua rei publicae prosperarent, modica de moribus adulescentis neque in salsum aucta rettulit esse illi coniugem et tres liberos eamque aetatem, qua ipse quondam a divo Augusto ad capessen-15
dum hoc munus vocatus sit neque nunc propere, sed per octo annos capto experimento, colypressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et bis consulem noti laboris participem sumi.
164쪽
57. Praeceperant animis rationem patres, quo quaesitior adulatio fuit nec tamen repertum nisi ut effigies principum, aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem prin-s cipibus petivit dixitque pro sententia, ut publicis privatisve
monimentis ad memoriam temporum non consulum nominu praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem gererent , a Q. Haterius cum eius diei senatus consulta aureis
literis sigenda in curia censuisset, deridiculo sui senex foe-1ο dissimae adulationis tantum infamia usurus. 58. Inter quae provincia Africa Iunio Blaeso prorogata, Servius Maluginensis flamen Dialis ut Asiam sorte haberet postulavit, rustra vulgatum dictitans non licere Dialibus egredi Italia, neque aliud ius suum quam Martialium Quirinas liumque flaminum: porro, si hi duxissent provincias, cur Di libus id vetitum nulla de eo populi scita, non in libris
caerimoniarum reperiri saepe pontifices Dialia sacra fecisse, si flamen valetudine aut munere public impediretur quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae caedem neminem 10 suffectum, neque tamen cessavisse religiones quod si per tot annos possit non creari nullo sacrorum damno, quanto facilius afuturum ad unius anni proconsulare imperium privatis olim simultatibus effectum, ut a pontificibus maxiniis ire in provincias prohiberentur nunc deum munere summum 1spontificum etiam summum hominum esse, non aemulati.ni, non odio aut privatis adsectionibus obnoxium. 59. Adversus quae cum augur Lentulus aliique Varie dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam opperirentur Tiberius dilata notione de iure flaminis, decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias temperarit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureasque literas contra patrium morem recitatae et Drusi epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbissimis accipiuntur. huc decidisse cuncta, ut ne iuvenis quidem tanto honore accepto adiret urbis deos, ingrederetur senatum, auspicia sali tem gentile apud solum inciperet bellum scilicet aut diverso terrarum distineri, litora et lacus Campaniae cum maxime peragrantem sic imbui rectorem generis humani, id primum
165쪽
LIBER III. CAP. . 57-62. 105 paternis consiliis discere sane gravaretur aspectum civium genex imperator fessamque aetatem et actos labores praetenderet Druso quod nisi ex adrogantia impedimentum s60. Sed Tiberius, vim principatus sibi firmans, imagineis antiquitatis senatui praebebat, postulata provinciarum ad disquisitionem patrum mittendo crebrescebat enim Grae- eas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi conplebantur templa pessimis servitiorum; eodem subsidio ob 5 aerati adversum creditores suspectique capitalium criminum receptabantur nec ullum satis validum imperium erat coercendis seditionibus populi flagitia hominum ut caerimonias deum protegentis igitur placitum ut mitterent civitates iura atque legatos et quaedam quod salso usurpaverant sponte stomisere multae vetustis superstitionibus aut meritis in populum Romanum fidebant magnaque eius diei species fuit, quo senatus maiorum beneficia, sociorum pacta, regum etiam qui ante vim Romanam valuerant decreta ipsorumque numinum religiones introspexit, libero, ut quondam, quid firmaret is
61. Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos esse apud se Cenchreum amnem, Iucum Ortygiam , ubi Latonam
partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus.
atque ipsum illic Apollinem post interfectos cyclopas Iovis
iram vitavisse mox Liberum patrem, bello victorem, supplicibus Amazonum, quae aram insiderant, ignovisse auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia poteretur, caerimoniam templo, neque Persarum dicione deminutum ius post Maee-10
62. Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithridate pulsis fidem atque virtutem Magnetum decoravere, uti Dianae Leucophryenae perfugium inviolabile laret Aphrodisienses posthao et Stratonicenses dictatoris caesaris ob vetusta in partis merita et recens divi Augusti decretum adtulere, Iaudati quod Parthorun i inruptionem nihil mutata in populum Romanum constantia pertulissent. sed Aphrodisiensium ci-
166쪽
106 CORNELII TACITI ANNALIUM vitas Veneris, Stratonicensium Iovis et Triviae religionem 10 tuebantur altius Hierocaesarienses exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro dicatum; et memorabantur Perpennae, Isaurici multaque alia imperatorum n mina, qui non modo teinpi sed duobus milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant exim cyprii tribus de delu-15 bris, quorum vetustissimum Paphiae Veneri auctor Aerias, post filius eius Amathus Veneri Amathusiae et Iovi Salaminio Teucer Telamonis patris ira profugus, posuissent. 63. Auditae aliarum quoque civitatium legationes quorum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus permisere, ut perspecto iure, et si qua iniquitus involveretur, rem integram rursum ad senatum re errent. consules super eas civitates, quas memoravi, apud Pergamum Aesculapii conpertum asylum rettulerunt: eteros Obscuris ob vetustatem initiis niti. nam Zmyrnaeos oraculum Apollinis, cuius imperi Stratonicidi Veneri templum dicaverint, Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem aedem- 10 que iussi sint propiora Sardianos: Alexandri victoris id donum. neque minus Milesios Dareo rege niti set cultus uminum utrisque Dianam aut Apollinem venerandi petere et Cretenses simulacro divi Augusti factaque senatus consulta, quis multo cum honore modus tamen praescribebatur, iussi-15 que ipsis in templis figere aera sacrandam ad memoriam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur. 64. Sub idem tempus Iulia Augustae valetudo atrox necessitudinem principi secit sestinati in urbem reditus, si cera adhuc inter matrem filiumque concordia sive occultis Odiis. neque enim multo ante, cum haud procul theatro Mars celli effigiem divo Augusto Iulia dicaret, Tiberi nomen suo postscripserat, idque ille credebatur ut inserius maiestate principis gravi et dissimulata offensione abdidisse set tum suppliei dis ludique magni ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris simul et is sodalibus Augustalibus ederent censuerat L. Apronius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent contra dixit caesar, distincto sacerdotiorum iure et repetitis exemplis neque enim umquam fetialibus hoc maiestatis fuisse. Ideo Augustalea
167쪽
LIBER III. CAP. 62-67. , 107 adiectos, quia proprium eius domus sacerdotium esset, pro qua vota persolv'rentur. 1565 insequi sententias haud institui nisi insignes per honesti m aut notabili dedecore, quod praecipuum munus
annasum reor, ne virtutes sileantur, utque pravis dictis Iactisque ex posteritate et infamia metus sit ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere, ut non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis proιegenda erat, sed omnes consulares, 4gna pars eorum qui praetura lancti multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent memoriae proditur Tiberium, quutiens curia egrederetur, Graecis verbis in hunc modum 10
eloqui solitum o homines ad servitutem paratos scilicet etiam illum, qui libertatem publicam nollet, tam proiectae servientium patientiae taedebat. 66. Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgrediebantur. c. Silanum pro consule siae, repetundarum a sociis postulatum, Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius 0tho praetor, Bruttidius Niger aedilis simul corripiunt ob lectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii maiesta btem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur, aut ille Scaurus, quem proavum suum obprobriu maiorum Mamercus infami opera dehonestabat Iunio Otho- 16 ni literarium ludum exercere vetus ars fuit mox Seiani potentia senator obscura initia impudentibus ausis propolluebat Bruttidium artibus honestis copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque iturum festinatio extimulabat, dum aequalis, dein superiores, postremo suasmet ipse 15 spes anteire parat quod multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda cum securitate, praematura vel cum exitio properant. 67. Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et M. Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus nec dubium habebatur saevitiae captarumque pecuniarum teneri reum: sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum super tot senatores adversos facundissimis solius Asiae eo-s
168쪽
108 CORNELII TACITI ANNALIUM qum ad accusandum delectis responderet solus et orandi nescius, proprio in metu, qui exercitam quoque eloquentiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret Voce vultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refelleNe aut 10 eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat, ne hstra quaesivisset. Servos quoque Silani, ut tormentis interrogarentur, actor publicus mancipio acceperat et ne quis necessariorum iuvaret periclitantem, maiestatis crimina subdebantur, vinclum et necessitas silendi. igitur petit paucorum s dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis ad caesarem codicillis, quibus invidiam et preces miscuerat. 68. Tiberius quae in Silanum parabat, quo exeusatius sub exemplo acciperentur, libellos divi Augusti de Voleso Messalla eiusdem Asiae pro consule actumque in eum senatus consultum recitari iubet. tum L. Pisonem sententiains rogat ille multum de clementia principis praelatus aqua atque igni Silano interdixendum censuit ipsumque in insulaae Gyarum relegandum eadem ceteri, nisi quod Cn. Lentulils
separanda Silani materna bona, quippe ' alia parente geniti, reddendaquo filio dixit, adnuente Tiberio. 69. At Cornelius Dolabella dum adulationem longius sequitur, increpitis C. Silani moribus addidit, ne quis vita probrosus et opertus in anna provinciam sortiretur, idque prinoops diiudicaret nam a legibus delicta puniri quanto fores mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne peccaretur 3 adversum quae disseruit caesar non quidem sibi ignara quae de Silano vulgabantur, sed non ex rumore statuendum. multos in provinciis contra quam spes aut metus de illis fuerit egisse excitari quosdam ad meliora magnitudine rerum,1 hebescere alios neque posse principem sua scientia cuncta complecti, neque expedire ut ambitione aliena trahatur. ideo leges in facta constitui, quia sutura in incerto sint sica maioribus institutum, ut, si antissent delicta, poenae sequerentur. ne Verterent sapienter reperta et semper placita: 15 satis onerum principibus, satis etiam potentiae minui iura, quotiens gliscat potestas, nec utendum imperio, ubi legibus agi possit. quanto rarior apud Tiberium popularitas, tanto laetioribus animis accepta. atque ille prudens moderandi,
169쪽
LIBER III. CAP. 67-72. 109si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum
inmitem et sine cultu hominum esse darent Iuniae familiae 16 et viro quondam ordinis eiusdem, ut Ithnum potius concederet id sororem quoque Silani Torquatam, priscae sanctimoniae virginem, expetere in hanc sententiam tacta discessio.
70. Post auditi Cyrenenses, et accusante Anchario Prisco caesius cordus repetundarum damnatur. L. Ennium equitem Romanum, maiestatis postulatum, quod effigiem principis promiscum ad usum argenti vertisset, recipi caesar inter reos vetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per liber statem non enim debere eripi patribus vim statuendi neque tantum maleficium impune habendum sane lentus in suo dolore esset rei publicae iniurias ne largiretur intellexit haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstititque intercedere capito insignitior infamia fuit, quod humani bdivinique iuris sciens egregium publicum et bonas domi artes dehonestavisset. 71. Incessit dein religio, quonam in templo locandum s0ret donum, quod pro valetudine Augustae equites Romani
Voverant equestri Fortunae: nam etsi delubra eius deae multa in urbe, nullum tamen tali cognomento erat repertum est aedem esse apud Antium, quae sic nuncuparetur, cun 5ctasque gerimonias Italicis in oppidis templaque et numinum effigies iuris atque imperii Romani esse ita donum apud Antium statuitur et quoniam de religiosibus tractabatur, dilatum nuper responsum adversus servium Maluginensem flaminem Dialem prompsit caesar recitavitque decretum 10 pontificum, quotiens valetudo adversa flaminem Dialem incessisset et ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam bis eundem in annum; quae principe Augusto constituta satis ostendebant annuam absentiam et provinciarum admi-35nistrationem Dialibus non concedi memorabaturque L. Metelli pontificis maximi exemplum, qui Aulum Postumium staminem attinuisset ita sors Asiae in eum qui consularium Maluginensi proximus erat conlata.
72. Isdem diebus Lepidus ab senatu petivit ut basilicam
170쪽
110 CORNELII ACITI ANNALIUM Pauli, Aemilia monumenta, propria pecunia firmaret ornaretque erat etiam tum in more publica munificentia nec Augustus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostiles exuvias aut exundantis opes Ornatum ad urbis et posterum gloriam conserre quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae modicus, avitum decus recoluit a Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est, eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine 10 Pompei simul laudibis Seianum extulit, tamquam Iabore vigilantiaque eius tanta vis unum intra damnum stetisset et censuere patres effigiem Seiano, quae apud theatrum Ροmpei locaretur neque multo post Caesar, cum Iunium Bluesum pro consule Africae triumphi Insignibus attolleret, dare id se a dixit honori Seiani, cuius ille avunculus erat ac tamen res Blaesi dignae decore tali uere. 73. Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, reparatis per intima Africae auxiliis huc adrogantiae venerat, ut legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exercitui suo postularet, aut bellum inexplicabile minitaretur. non alias magis sua populique Romani contumelia indoluisse caesarem serunt, quam quod desertor et praedo hostium more ageret ne spartaco quidem post tot consularium exercituum clades inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum 1 ut pacto in fidem acciperetur: nedum pulcherrimo populi
Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur dat negotium Blaeso, ceteros quidem ad spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis quoquo modo poteretur et recepti ea veni plerique.
15 mox adversum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belligeratum.
74. Nam quia ille robore exercitus inpar, furandi melior, pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur ex quis Cornelius Scipio legatus praefuit qua praedatio in Leptitanosset suffugia Garamantum alio latere, ne cirtensium pagi impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit. medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis in-