Martini Schoockii De fermento et fermentatione liber, complectens multa singularia, speciatim rationem coctionis cibi in ventriculo.

발행: 1663년

분량: 676페이지

출처: archive.org

분류: 화학

431쪽

daeter obscurum per aeque obscurum probatur. An lien fermentando sanguini destinatus sit,nondum ab hoc AuAore, aut ab ullo alio probatum est: eoque male assumitur ad probandum , quod Scorbutus hominem afligat ob de . sicientiam fermentationis sanguini debitae. Multa assiimuntur & dicuntur facilius, quam ut liquido probari possint. Qtiando vero ua valui corbutus, & succus melancholicus ichorosus sanguini permixtus est zepe eX accidenti contingit aliqua illius effervescentia, . proximo capite, occasione do strinae deFebribus hec uberius declarabuntur fermentationis imaginem exhibens e cujus rei indicium exhibent variete illa:

maculae, rubrae, purpureae, caeruleaeque, tibias potissimum inficere solitae , unde & nostrates morbum hunc Vocare solent de Blauschuyt. qui morbus an Veteribus quoque notus fuerit, Viri doeti jam diu inqui si verunt. esus dem secundiam multos meminisse videntur Strabo

432쪽

Strabo circa finem l . I 6. Georg. & Pli- 'nius libr. et s. Nat. Hist. cap. 3 quando iab effectis , oris nimirum & crurum lae- isionestomacacen &Sceloturben appellant: : quos tamen falli existimat ό πα- Salmasius lib. de an Cumactericis, p. 73 o. ac dubium quoque est,an Marcellus lib.

de Medicamentis cap. II. Olcedιnem il-

Ium Vocaverit: siquidem oscedinem aliud tuitium fuisse,innuit Gellius lib 4.Noet.

Att. cap. zo. Nec fermentum Lienis argui videtur per Ciborum , quam Plutarchus valde eleganter lib. 7. iProbl. 1. dicit et se δελτικτει πια

loroi ectore ita quidem philosophatur: Non noverunt Schola , famem a splene insto- imachum in stirari: splenem nempe novis te re- irum agendarum scopum, ut viscio regendis idecoctioinibus prince s. Auctor dicti Tra- ctareis Medico Physici de Liene, ut ex lHypothesibiis undecunque assumptis l plane & ignarus & securus Demonstrationis progrediturS philosophatur lita in l

433쪽

De Fermentatione. 4. 29bita in dicto Tract. p. 27. de fame hunc

in modum com1nentatur: In id contentiunt omnes medici, inquit fautem excitari ab acido humore: & in fame canina acidum humorem eructari la pius experientia docuit; medici autem noverunt tales aegros ex liene la borare .: & constat ex symptomati-l bus , melancholia , tristitia, obstructione lienis ,&c. illum acidum succumex intemperie lienis originem habere. Et confirmandae huic rei non leve argumentum est, quod corpus hujtis mori humorum copia abundans, a febre ta men immune maneat: & id omnibus humoribus virio is, qui a liene veniunt, peculiare, quod rarissime inflammentur. His adde vina acidula magis famem excitarei quam dulcia:&c. hac itertim ibi. Adversius qu , sed commilia cumus, quae Hel montio in mentem Venerunt, breviter subsequentia observen. tua. I. Splenem Myisse rerum agendarum

scopum , ut dicere sustinuit Helmontius sa

434쪽

Mart. Scboochus, lius si proprie intelligatur, quam dilu- tum est. 2. Eodem referri debet , quod addit funem gaudere principatu ali-

quo: quem tamen eximi posse, incolu- .mi vita, non modo belluis, sed & hominibus, ad diustis variis experimentis Cl. Bartholinus Cent. q. c. SI. pro- bat. 3. Miror adeo audacter dici, omnes imedicos in id consentire, famem excitari ab iacido humore. Qui vela limine Galenum l quem plurimi hic ut ducem sequun- tur salutavit, ignorare non potest , iis eo libr. i. de Sympl. cauis. cap. 7. famis icaussam proximam statui sectionem veta inarum , remotam eXinanitionem alimenti. 4. Fateor, haut paucos ex rece mitioribus Medicis, pro eXplicanda ratione famis, advocare humorem quendam acidum; sed, quod inter eos ipsos usque adeo non conveniat, de modo juxta quem a tali humore procreatur , cogitare licet illud , quod Aristoteles i. 1 D Metaph. de Pythagoraeis

meris

435쪽

De permentatine. 43t fimi se discordam tuter se, fgnum est ipsas

ires, cum non per eupra bere confusionem. s. Qui pro humore acido, tam atque fermentante, adeo acriter dia

gladiantur, licet destituti sint liquidis

eXperimentis, non minus in corde &hepate, atque liene & ventriculo eui dem collocant.6. Miror amplius Auct rem Trae t. de Liene,argumentari a statu praeternaturali Lieniue, ad naturalem. Dato jam, Βουλιμον, seu caninam appetentiam referendam este ad humorem acidum , qua con sequentia licebit progredi ad appetitum, qui in homine sano notatur' r. Cum in Lien ut jam patuit) talis humor acidus non elaboretur, frustra sunt, qui eum eVocant usque ad ventriculum, ut ibi ορεξιν& famem excitet. 8. Viri hi decurrunt per Circulum qui argumentandi modus est vitiosissimus atque ad probandum quod ignotum est, assumunt aliud aeque ignotum : mox clamatur prius notissimum esse, ut hoc, quod vicem

436쪽

argumenti antea exhibebat, probare iiterum possint. Ita fecundum illos: Lien test lucci acidi ossicina: siquidem hoc lliquet ex appetitu, qui eXcitatur per tacidum Lienis succum. Atque iterum, appetitus excitatur a succo acido, quia ille eum in finem a Liene praeparatur. .

Miror hanc hominum audaciam, qui inullis liquidis experimentis instructi, i& muniti audacibus duntaXat conje- .cturis, naturae inaccessa arcana di stato- .rium in modum explicare sustinent: : haud admodum absimilas Pelopi Gale- ni praeceptori. 9. QuicunqUe Vero ap- petentiam acceriunt ab hoc staceo acido, irationem reddant, cur illi Qui fani cen- isentur,non semper ructus acidos edant, lsiquidem, ut vulgo quoque notum est, inon solent arguere probam ventri- iculi constitutionem, sed acidam ipsius scruditatem. Io. Si a succo hoc acido ad-i vocari deberet ratio appetentiae & fa- imis, omnino in ventriculis recens mactatorum animalium, succus acidus i

veniri

437쪽

veniri deberet: quum tamen aliud pereXperientiam edoceamur, prout sibi praquoque ostendimus. Unde vero haec appetentia accersi debeat, non declarabimus in praesentia , quod cum bono Deo hoc aliquando ubertim acturi simus in peculiari quodamCommentario de Fame & Siti, quando quoque distincte in rationem Famis Caninae inquiremus. Sussicit nobis hac vice, Lienem liberasse molestissimo Fermentationis servitio.

tione, qua ci a Febrem te exhibet. DEinde ad Febrem convertere nos debemus, circa quam Fermentationem occurrere, haud absque ratione forte aliquis fusipicetur. Nam in

hocmorbo revera ostendirui πλεονασμος νοσωδους, abundantia caloris mo

bifici, ut loquitur Galen. l. 3. de Fract. cap. 8. unde quoque, nec sine caussa T a Grae-

438쪽

a Graecis ο πυρδος dicitur , atque ab Hippocrate non uno in loco το πυρ. Est enim igneus morbus, atque instar ignis Elementaris per calorem & siccitatem singulari ratione se quam efficaci ter manifestat in illis, quos corripuit. idem indicat nomen Latinum Febru : quod antiquis quoque Grammaticis Laxinis testibus, a ferveo descendit: afer-τρο enim seu ferbeo est jerbis, atque pertranspositionem literarumfebrss. ad fervorem hujus morbi alludit Virgilius i. Georg. Cum furit, atque artus depascitur arida febris, Profuit incensos astus apertere. Item Seneca Thyeste :-----fagrat incensum fit ---Cor, O perustis famma visceribus mi-An vero febrilis aestus, cum quadam fermentatione, e corde ebulliat, merito inquiras: item, an talis effervesccentia haberi debeat genuina fermentatio ς

439쪽

i tatio ἶ Accurati saluus D. M illis, ut secundum sua principia Chymica, Doctrinam deFermentatione laboravit ex plicare i, ita pariter quoque ad tua principia ipsam Febrem exegit: quem si audias certum statui debuerit, sanguianem in febre immaniter ebussire , idii Gl tum facere , quod de cruore lecto, l que in vasis esset vente, ac velut in furorem acto unusquisque rudis imperitivi licet i febricitans queratur. atque ut Febris abs eodem cap. de Febribus describitur, quodsiit molim inordinu sanguinis, ejus que nimia esservescentia, cum calore, sui , aliisque praterea omptomatis , qui

bus oeconomia naturalis varie turbatur. Ita,

ut loquitur cap. superiori, sine fecunda pag. II s. Consimili modo licet pro

sus non eodem quo Vma effervescunt, ebullitio sanguinis inducitur nimirum vel quid extraneum, & minime congener cruori permiscetur , quod, cum non assimilatur, perturbationem& effervescentiam inferre solet, do-T a nec hem

440쪽

nec heterogeneum illud aut subigatur, aut foras eliminetur & particulae fanguinis confusae & perturbatae, denuo

extricentur, ac priorem in mixtione repetant possitionem M situm. Vel secundo sanguis praeter modum effervescit, quia principium quoddam seu elementum ejus constitutivum scilicet symivi aut sulphur ) ultra temperiem naturalem evehitur, atque efferatum eva.dit; quo nimirum hujus aut illius particulae non congeneres caeteris, a mixtione solvuntur; solutae plus debito impetum faciunt, sanguinis liquorem exagitant , & ef ervescentiam pariunt, quae minime sedatur , donec flanguis velut inflammatus diuturno febris incendio deflagraverit.&c. Restat adhuc tertius praeternaturalis effervescentiae modus, in quo sanguis alterationem subit, quae minime vino, saepissime autem laeti contingit ; nimirum aliquat do a caussa morbi fica ejus liquoris coagulatim inducitur, ita ut substantia illius sun-

SEARCH

MENU NAVIGATION