Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

91 Gedeonis Gladytis .

Ent m andar&m substantia rerum Argum nim non apparentium :quc eli Fides supernaturalis. Et e X hoc, quod Enoch placuit Deo, infert hanc consequentiam: ergo habuit Fidem, quem

probat per illa verba allata; Sine Fide impossibile es oec. Quς qui

dem consequentia non valeret, si Fides non esset omnibus ne. cessaria necestita te medii: nam sic posset aliquis placere Deo si ne Fide: unde ex hoc quod aliquis placet Deo, non posset ne,cestario inferri habuisse Fidem . Et insuper est notandum , Apost. non loqui de necessitate Fidei in ordine tantum ad consequendam aeternam salutem sed etiam in ordine ad justificationem; nam dicit. Imposmile est placere Deo: quicumque autem justificatur placet Deo. Item ad Rom. io. dicitur: Corde creditur adjustitiam, & ad Gal. 3. Ex Fide juniit at gentes Deus, non quia sola Fidesjustificet; sed quia sine Fide impossibile est quempiam justificari. Ad

Plebr. 11. A cerintem ad Deum, oportet credere. Ubi illa particula , oportet, necessitatem Fidei satis indicat. Et ad Eph. a.

Gratia esis salvati per Fidem; boc non ex vobis, Dei enim donum est. Dei autem donum, ut importat auxilium Gratiae specialis quo pacto intelligendus est Apostolus, cum dicat, Gratia eLiis salvati) non est, neque naturalis cognitio; neque Fides late dicta, ex testimonio creaturarum. Item ad Rom. 4. Ei v

m , qui non operatur, credenti autem in eum , qui justifcat impium, reputatur Fides ejus ad jurilitiam. Ubi apparet requiri Fidρm in Deum, ut justificatorem impii, qui est sextus articulus de pertinentibus ad Divinitatem, & eXcedens naturalem cognitionem. Et denique eXpressistime, Marci ultimo dicitur. m crediderit, oe bapti atusfuerit1 alvus erit; qui vero non credi

derit , condemnabitur.

EX quibus eluditur quorumdam responsio, asserentium , sussicere habitum infusum Fidei, non requiri tamen actum Ebdei: nam in praefatis authoritatibus , plerumque , eXpres QPonitur credere, qui est a stus Fidei. 7 Probatur ex Conc. I rid. nam sess. 6. cap. 7. dicitur. Sis Fid' sem unquam contigit just catio, & cap. 8. habetur: FH eni bumauae sa/ω is initium , f dumentum , ct radix o is I fliscatioΠh. Eo si. 6. can. 3. definitur: Si quis dixerit ab H

112쪽

Propositio X XIII. 93

Demente Spiritus Sancti inspiration , oe adjutoris, bominem pos eredere, sperare, diligere, ficut oportet , is ci justificationis gratia

conferatur; anatbema sit. Ubi observandum est, credere, sicut oportet ad justificationem, debere esse ex praeveniente Spiritus Sancti inspiratione , quia credere aliter, ac ex Spiritus S ancti inspiratione non est credere eo modo, quo oportet, ad hoc , ut aliquis justificetur; ergo cum illa naturalis cognitio, & Fides ex testimonio creaturarum, non sint ex praeveniente Spiritus Sancti inspiratione, & adjutorio, non sunt eo modo, quo oportet, ut quis justificationis gratiam assequatur, quapropter allerere ipsas ad justificationem sussicere, existimo, praedicto

canoni aperte repugnare. Insuper adverte Conc. loqui de credere, qui est adt us Fidei, non autem de habitu. Idem docuit S. Aug. serm. 38. de tempore, dicens. Fides enhumanae salutis initium, me bac nemo ad Iliorum Dei confortium poto perpevire; quia He ipsa , nec in boc μcuto quisquam confr-quitur justificationis gratiam, neque in futuro vitam possibit intcr-nam. Ubi loquitur de Fide infusa, re supernaturali. 8 Respondet Vega, ex omnibus praedictis testimoniis colli gi Fidei necessitatem, sed vel in re, vel in voto; siicut enim Apost. ait: Sine Fide impol bile s placere Deo. Ita Dan. 3. dicitur: Nise quis renatus fuerit ex aqua, b Spiritu Saudio, non potest

introire in Regnum Dei. Et tamen, hoc non obstante asserunt Theologi , Baptismum in voto sufficere interdum, vel quando ejus copia non habetur, vel si invincibiliter ignoretur. Ita dicendum est de Fide ; unde si aliquis homo legem naturalem perfecte servaret, & Deum, ut Auctorem supernaturalem invincibiliter ignoraret, haberet Fidem in voto; quia sic esset paratus , α dispositus, ut si illi Euangelium annuntiaretur, statim reipsia crederet.

Sed contra est . Licet Baptismus in voto interdum sufficiat ad justificationem, & salutem; non tamen dari potest haec Fides in voto; Baptismus enim cum supponat Eidem & Charitatem, potest ab illis oriri ejus votum, & desiiderium, quod potest supplere vices Sacramenti, si adiit impedimentum ad illud in re suscipiendum: respectu Fidei vero non datur aliquid, in quo ejus votum fundetur, & in quo Fides contineatur; nam

113쪽

94 Ger leonis Gadius .

eum ipsa sit primum fundamentum justificationis, & saluti, nihil praesupponitur ad ipsam Fidem in quo possit contiuerimo,

enim potest contineri in ipsa cognitione naturali, cum haec nullam conneXionem habeat cum Elde, sitque inferioris ordini, 'neque in dilaetione Dei naturali propter eandem rationem Neque in actu Charitatis, & dileetionis, supernaturalis: qui cum Fides ex Trid. sit initium, & radix justificationis, repti gnat infundi Charitatem , nisi praesupponatur Fides a quod etiam eX prima ratione , . quam addu imuS patet: ergo impos sibile est eum , qui legem naturae servaret, & Deum , ut Au etorem supernaturalem invincibiliter ignoraret habere Fidem in. Volo. Hinc optime D. Beria. Epist. 7 7. ponderans; illa verba Christi Marci ult. ait; ui crediderit, ct baptietatus fuerit, sal.

vus erit, qui vero nou credidrrit condemnabitur. Caute igitur , o vigilanter non repetivit: qui verῖ baptiratus non fuerit ,sed tam tum qui vero non crediderit, condem bitur 2 innuens lisiam, in

terdum is cere Fidem ad salutem , ct fur ipsas ficere nihil .: Ubi

aperte constat disterentia inter supplebilitatem Baptismi, dc imsupplebilitatem Fidei.

9 Objicies i. cum ga: Apost. I a Rom. 2 docet , per observantiam solius legis naturae posse homines justificari: ergo Fides, quae est desupernaturalibus, non est necessaria necessitate medii ad salutem. . Probat ant. ex duabus Propositionibus , qua loc. cir. continentur, quarum Prima ait: Gentes, quise legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt faciunt Secunda dicit: Facitores legis juritis bimtur: juxta quod congruit id , quod. dicitur Mati. 19. Si vis ad vitam ingredi sirrva mandata . Ubi loquitur de mandatis cognitis lumine naturali: ergo adjustificationem, & ad salutem aeternam Aifficit sola cognitio naturalis, cum observantia mandatorum .

Resp Qudiuilla verba Apost. non excludunt si intelligan im de omnibus praeceptis legis naturae I neque Gratiana requisitam ad Operandum; neque necessitatem Eidei: . Unde ly, n turalitcr ,. intelligitur de nat urat reparata per gratiam, in quai 'tum sine lege scripta4mplebant ea, quota sunt legis: ut eX ponit S Augi lib. de spiritu, ct istera tor 26. θ 17. ubi ait . Ei νς , Due ogis sunt naturaliter, non quod per naturam negata H g μ-

114쪽

propositio X XIII. 93 .

tia; stapotius p r gratiam reparata Natura. Et eam sequitur S.I h. L. a. q. IO9. art. q. ad I. nec eXcluditur Fides: sed sensus est:

Gentes, quae legem non habent id est scriptam naturaliterr idest in statu legis naturae, qui pro reliquis, praeter Iudςos, du ravit usque ad Christum ) ea quae legis sunt faciunt id est praecepta moralia legis naturae9 in quibus juxta sententiam S. Th. &Caiet. I. a. q. IOO. art. 1. includuntur etiam praeccpta Fidei , Spei, & Charitatis .' ex quo optime potest inferri: factores legis justificabuntur. Unde ad id, quod dicitur Mail. I9. respondetur, quod serVantibus legis naturae mandata conceditur ingres.sus ad vitam aeternam; non tamen, quatenus servantur illa mandata cum naturali cognitione tantum ; sed quia Deus huiusmodi hominibus Fidem, & gratiam confert, non solum adservanda praecepta supernaturalia ; sed etiam naturalia Ita

Ob. 1. duo testimonia D. Pauli, quorum unum est ad Rom. 1. ubi loquens de gentilibus Philosophis, qui solam naturalem cognitionem habuerunt de Deo, ait, aliquos damnari; quia cum Deum cognoVissent, non sicut Deum glorificaverunt: ergo si glorificassent, ut Deum, quod pertinet ad operationem, cum sola illa cognitione naturali, salvi fuissent. Alterum est ad Hebria.ubi ait: Accedentem ad D um oportet credere, quia est, ct quod inquirentibus se remunerator sit. Sed haec duo possunt i umine natu rati cognosci de Deo: ergo ad justificationem sussicit naturalis

cognitio. -

Resp. ad primum, negando consequentiam: nam assarma. tio damnationis potest cadere t supra inobservantiam legis natu-xata, quia quodlibet peccatum ad damnationem sufficit : non tamene Cooverso ex sola observantia legis naturae sine Fide , inferri potest negatio damnationis : nam ad hoc plus requiritur; id est, observantia legis naturalis, & praeceptorum supernaturalium . Illud primum asserit Apost ex quo non bene infertur secundum . Vel dico qui in sensu causali, idest, quia si observassent legem naturae, Deus eos illuminasset per Fidem; ut dicemus in resp. ad 3. non autem in sensu formali ; quia susse. cisset observantia Iuris naturalis sne Fide. Ad a. dico ibi Apost. loqui de Deo, ut Auctore supernaturali,

115쪽

ρ 96 Ged oesis Gladius.

rati, & Remuneratore in ordine supernaturali: unde signinter dixit , oportet credere, credere inquam, non cognoscire. Tum quia, verba antecedentia intelligenda sunt de aedes sit, per gratiam, dc Charitatζm ut patet eX conteXtu: ubi ait: Juxta Fidem defun ii Iovi omvri ylip & paulo post: Fid, M ses grandis esse ius, Et etiam constat loqui de remune.

ratione supernaturali.

Ob. a. Homo educatus in sylvis, Vel apud barbaras natione, qui nihil unquam audivit de Fide , nec audire potuit, ac prd. inde est infidelis negati vh, sit sequatur duetum rationis in pro. sequutione boni, & iuga mali sidem dicendum est de puero per

veniente ad usum rationis, & se conVertente in Deum, ut aucctorem naturae justificabitur, & salvabitur , ut docet S. Th. q. I . de veritat art. I I. ad T. ergo in aliquo casu Fdes non requi; ritur adjustificationem, &salutem. Res p. ex eodem D. Th. is I. flent. dist. 28. q. I. art. 3. ad s. Odi'. 2. q. r. ar. s. ad 7. qubdin tali casu Deus, vel per Ange lum, vel per internam illustrationem, vel mittens ei aliquem Praedicatorem, instrueret de mysteriis Fidei : sicut misit Phi lippum ad Eunuchum Reginae Candacis. 8. Et colligitur

ex Dionis. cap. 9. Cael. re r. cit. a D. Th. a. a. q. 2. art. 7.ad 3. Ubi

ait,multos gentilium fuisse assequutos salutem per ministerium Angelorum . Et colligi potest eX D. Aug. lib. q. ad Simplic, q. a.

ubi dicit Cornelium , antequam de Fide Christi doceretur a Petro , jam iustificatum futile , re instructum de Fide Dei ,

modis quibusdam latentibus. Nec valet, quod dicit Vega, hunc modum esse miraculosum, ac proinde ad eum non esse recurrendum. Non, inquam, valet ; nam licet possit dici extraordinarius; non tamen miraculosus, ut ait Gonet: quia est connaturalis statui Gratiae, pertinet ad universalem Dei Providentiam, ut est Auctor Gratiar: quod pluribus confirmat Bannes, Io Pro alia parte asserente, sufficere Fidem ex testimonio creaturarum , similive motivo , ad justificationem, possunt objici aliqua Scripturae loca , in quibus probatur aliquorum hi des eX testimonio creaturarum; nam Apost. ad Rom. IO con cludit. suomodo autem audient sine praedicante Θ Ubi ad Praedi

116쪽

Propositio XX. 97

catorem reducit Fidem . Petrus AEV. r. ait: Oportet ex viris , qui nobiscum sunt congregati, M. T stem rcflurreritionis ejus nobiscum fori unum ex istis. Ioan. I. dicitur de Ioanne Haptista. αvenit in te limonium , ut testimonium porbiberct de lumine, ut omnes crederent per illum. Item Ioari. 4. Multi Samaritanorum crediderunt in Corsum propter verba mulieris. Et plura alia hu)us modi reperiuntur in S. Scriptura: quς probant, Fidem, ordinarie, eX testimonio creaturarum.

Resp. Fam ad hςc, quam ad similia, quς adduci possent ;ex iis, tantum probari, quod, ut in plurimum, &. ordinarie loquendo potest enim aliquis immediath a Deo instrui homines reducuntur ad Fidem per Prςdicatores, qui se habent tanquam conditio, ut ipsis mediantibus, ea quς sunt Fidei explicentur, & proponantur: sicut etiam Ecclesiae propositio de credendis se habet, ut medium infallibile: non vero se habent, ut motivum formale credendi, itaut credatur propter hujus modi didium; sed debet credi, quia sunt a Deo dicta, & re-Velata, tanquam per motivum formale , & Deum revelasse creditur per ipsam mei revelationem Divinam, non distinctam ab ea, per quam my sterium revelat; sed per ipsiammet, quarevelat credenda, quae exercite seipsam revelat, ut optimE exponunt Commentatores D. Th.2-2. q. I. arp. 1. Unde Paulus ad

Tbe alonis. a. gratias agit Deo sine intermissione, quoniam cum accepissent ab Apostolis Verbum Dei, non acceperunt illud , ut verbum hominum, sed sicut vere est Verbum Dei, qui oporatur in iis, qui crediderunt.

117쪽

Assensus. Fidei supernaturalis . . oe utilis ad salutem , flat simul cum notitia solisin probabili revelationis immὸ cum formidine qua quis formidat, nc nou. st loquutus, Drus ..HAnc Propositionem hic posuimus, quia ex mox dictis ,

e jus impugnatio colligitur: nam eX ei sidem authoritatibus, quibus probavimus adjustificationem necessariam esse Fi dem supernaturalem, probatur, non posse esse utilem assen. sum illum, quo quis solum habet notitiam probabilem Divinae revelationis vel formidet, ne non sit loquutus Deus: nam talis assensus, . licet foret supernaturalis eX parte obisecti seu rei creditae, non tamen eX. parte modi, , seu rationis formalis credendi, ac proinde non esset adequale Fides supernaturalis ,

nec Fides Divina, & Theologica, quae debet esse undequaque , tam eX parte objecti, quam eX parte rationis formalis sub qua Divina , & de qua Scriptura asserit, esIC ad salutem mecessa

Tum etiam ratione ibi'adducta , quia, scilicet, . voluntas non potest elicere aetus emcaces Spei, & Charitatis, ut iustificetur , nisi praesupponatur objeetum certo cognitum Deus autem non Cognoscitur per Eidem , , nisi mediante revelatione , quς est ratio formalis subqua,. proxima: unde si dubium, vel Probabilitas, non vero certitudo adsiit Divinς revelationis, nullatenus objecto revelato, sine formidine assentiri potest . . ConL Certitudo Fidei non desumitur ab evidentia obiecti Convincentis Intellectum ς cum siti inevidens, & obscurum ;sed ex veracitate dicentis; non quia ille verax dicere potuit; sed quia VeraX dixit; . ut etiam patet in Fide humana; nam quantumcumque sciamus aliquem esse Fide dignum . si non constet talem Fide dignum dixisse, dubium remanet de veritate dicti: unde proXima resolutio Fidei sit in revelationem,& ipsia est fundamentum firmitatis ex parte credentis. Quare si de hoc probabilis notitia tantum, vel etiam formido habeatur, certitudo ,

118쪽

Propositio XXII sq

.& firmitas Fidei fluctuat ; sicut limbecille est dedificium supra

debile iundamentum aedificatum.

Nonnis Fides unius Dei 'nec Faria iidetur necessitate m dii ad salutem , non autem explicita Rem

neratoris .

1 Totandum est , Fidem de aliquo mysterio, aliam esse emplicitam, aliam implicitam. Fides explicita es quando directe terminatur ad illud mysterium, puta, quis credit Deum, ut Trinum . Fides implicita est, quando non direm terminatur ad illud, sed ad aliud, in quo implicite continetur: ut exlr .in hoc, quod Deus sit Remunerator implieite continetur Fides Christi, quo mediante praemia aeterna acquirimus . Adverte tamen differentiam inter Fidem implicitam - α Fidem in confuso: nam Fides implicita , non expresse tersminatur ad aliquod mysterium. Fides vero in confuso alicujumysterii expresse terminatur ad illud, non ad aliud, in quo continetur, sed tamen non cognoscitur distincte: ut ex.gr. inveteri lege apud Doctores habebatur Fides Christi venturi, &α humanum genus reparaturi, non tamen dignitas personae ejus, ct modus, quo esset ipsum reparaturus Hoc notato: recte progredimur post probatam jam Fidei supernaturalis necessitatem, ad explicandum, de quibus mysteriis sit necessaria Fides, sive implicita, sue explicita, necessitate medii, tam tempore legis naturae, quam scriptς, quam euangelicae, re aliquid etiam transeunter attingemus de necesi sitate praecepti, antequam ad impugnationem deveniamus. 2 Praemitto I. Falsam esse aliquorum sententiam asserentium, necessitate praecepti sufficere hoc tempore legis gratiae credere totum id, quod credit, & tenet Sancta Mater Ecclesia, absque eo quod, aliquid explicite credatur de articulis Fludei ; quam novissime tenuit Emanuel Sa, verbo Fides, qui , ait, olim hanc χntentiam improbasse, nunc non ausim , quam G α ben

119쪽

ioo Gedeoriis Gladius.

benigniorem vocat Tam bur. lib. 2. D Cal. cap. I. g. r. n. ηἰFalsinquam est, opponitur namque communi Theologorum c in 1en sui,& SS. ΡP. do strinς,ut intra patebit.Insuper in Direet.In. quisitorum 2 p. q. Io. refertur Gregorium XI post Concilium pluries habitum per Μagistros, coram duobus Cardinalibu, Avenione in Palatio Apost. mandasse per suas patentes litteras Iuquisitori Aragoniς re Catalaniς Fratri Nicolao Eymerico Ord. Prodic. ut libellum quendam, & ejus articulos, ut hςre. ticales, & vere erroneos, simul cum Archiep.. Tarraconensi ,

publice condemnaret. Octavus autem erat hic: Laicus non imnetur ad aliquem Fidei articulum explicite credendum; se u icit flbi ista muctusto iugenere, quod credat omne illud, quod credit San ta Mater Ecclesia Dei: o' ideo, quod F Laicus teneat, vel credat oppos.

tum alicujus articuli, ex ignorantia, vel trutatione Diaboli, non peccat. Videat quam opinionem, benignam appellavit Tambur. quam non audet impugnare Emanuel Sa. I Praemitto a. ex S. Th. a. q. a. art. s. omnes fideles in lege gratiae, teneri sub praecepto ad credendum omnes articulos Fi

dei positos in symbolo, explicite : & implicite totum id, quod

continetur in S. Scriptura, cujus rationem assignat. Nam, determinatio virtuosi actus ad proprium, & per se objectum virtutis, est sub necessitate praecepti , sicut, &ipse virtutis actus: aetus namque ad objectum dicit relationem: respectu vero eorum , quae accidentaliter, & secundarib se habent ad objectum virtutis, non est sub praecepto determinatio virtuosii aetus, nisi pro loco, & tempore; sed objectum proprium,& per se Fidei est id, per quod homo Beatus eisicitur, silve tanquam per objeetum beatificans, cujusmodi sunt articuli pertinentes ad Divinitatem ; sive tanquam per medium , quo perducitur ad Beatitudinem', cuiusmodi sunt articuli pertinentes ad humanitatem Christi: caetera vero, quae gesta narrantur in S. Scriptura, accidentaliter se habent ad objectum primarium: ergo de necessitate praecepti, tenentur fideles credere articulo Fidei, qui sunt illi in Symbolo contenti; implicite vero, & in praeparatione animi caetera, quae continentur in S. Scriptura. Insuper probatur ex illo Athan. in symbolo: Quicumque piat Ialpus esse , avtς omnia opus es, ut teneat Catholicam Flim ,

quam

120쪽

Propositio XXII. ror

quam nisi quisqVe, Sc. & deinde subdit: Fides autem catholica haec est M. V bi ponit omnes articulos Fidei. Et confirmatur ex

eo, quod Apost. ad h. s. vocat articul OS Fidei, elementa eXordii sermonis Dei sied turpissimum est in omni Republica ignorare ea, quae sunt prima rudimenta: ergo & in Republica Christiana non debent ignorari ea, quae sunt prima rudimenta : &consequenter omnes discipuli Christi tenentur ea credere. De singulis autem in particulari probat fuse Bann. 2. 2. q. 2.d . a. ubi etiam probat praeter prςceptum Divinum, eXtare preceptum Ecclesiasticum: ut constat ex cap. Pluribus de confecr. δ'. .&ex Conc. Laodic. &Brachar. quorum testimonia citantur in cap. Ante viginti dies , ct cap. Baptirati, s cap. Novliceat. Et insuper in Cathechismo Rom. justii Pii V. edito: ad hoc ut Christi fideles instruantur de iis, quae eos scire, profiteri, δ servare oportet; ut patet ex Privit. Pont. Cathechismi initio inserto : primo loco traditur dodtrina de articulis Fidei , ut continetur in Symb. Apost .deinde traditur doctrina de Sacr mentis: postremo de prςceptis Decal. & Oratione Dominicati. 4 Praemitto tertio eX D. Th. loco cit. art. 6. Majores, cujus

modi sunt Episcopi, Parochi , Confessarii, Prςdicatores & alii,

teneri habere pleniorem notitiam de credendis, & cum majorieXplicatione, quam minores; quia ad ipsos pertinet alios instruere. Unde communiter docetur a Scholasticis, &Summistis. Expresse habetur in tit. de Gate, ct ordine praeficiendorum. Et apud Grat. dist. 23. oe 38. in quibus locis colliguntur plura testimonia S. S. & Conciliorum. Ex his sequitur in peccato mortali versari fideles, articulos

Fidei ignorantes; nisi ob ignorantiam invincibilem eXcuuentur: haec autem raro admitti potest, praecipue de illis mysteriis , quς solemniter celebrantur. Et maxime, quia saltem tenentur inquirere, & interrogare suos majores, ut ab ipsis doceantur: magis autem peccant ii , ad quos pertinet eos instruere. Nec obstat huic corollario, & etiam supradictis id, quod ait S. Th. in 3. di'. et s. q. a. art. I. quaestiuncula 2 non esse de necessitates alutis, ut homo explicite omnes articulos Fidei cognoscat; quia sine aliquorum explicatione, potest homo habere rectam intentionem in finem. Non ν

SEARCH

MENU NAVIGATION