Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

ao2 Gedeonis Gladius.

Non, inquam, obstat quia loquitur de necessitate medii, nolde necestitate praecepti; constabit autem infra non omnium at. ticulorum Fidei notitiam esse Mecessariam necessitate medii ad

salutem .

s Quaeres hic: an teneantur fideles memoriter retinere om neS articulos Fidei λResp. quod si sermo sit de ari. Fidei, quoad substantiam , tenetur sub praecepto peccati mortalis illos memoriter retine. re : ut scilicet, interrogati saltem sciant respondere: quo ad Or.dinem vero, quo ponuntur in Symbolo, re singula verba, sub peccato veniali. Prima pars magis patebit infra num. ra. dc ratio est; quia L. cile peccat in legem , qui legis non recordatur: in his autem ped. care est a recto tramite deviare. Tum etiam; quia, qui mem0riae non retinet, perindE est, ac si eos ignoret: ac proinde eodem modo se habet Pro tunc, ac ille, qui numquam scivit: & est ejus dem conditionis, ac ille, de quo dicemus infra n. 13 unde potest probari assertio eisdem rationibus adductis num. 3. Secunda pars patet ex Conc. Forojuliensi sub Carolo, & P1pino; ubi praeter prςceptum de retinendis memoriae articulis Fidei, prccipitur , ut sciatur memoriter symbolum, & Oratio Dominica. Idem habetur in Conc Μoguntiaco sub Leone III.& Carolo Μagno. Buchardus de hac re refert duo Decreta, hib. 2. De rei. cap. 62.o' 63. Idemque docet D. Aug. IA 1. de Din. adCatiscum nos cap. I. Ex quibus omnibus liquet, quod licet intentum sit de articulis Fidei sciendis, quo ad substantiam. adminus , quo ad ordinem, erit praeceptum obligans sub veniali: quamquam pro Sacerdotibus, & aliis Ecclesiasticis putem esse praeceptum obligans sub mortali: niti, non acceptatio, eXcuset. dicitur enim pro ipsis in Conc. For ul. Ita ut ne unus quidem apex intermittatur, vel augeatur, distincite, fessatim discendo , m moria r tinere . Ex quo patet vim praecepti, specialiter admodum tendere His praemissis 6 Dico primo. In omni statu , etiam legis naturae, saltem necessaria est necessitate medii ad salutem Fides explicita unius Dei Auctoris supernaturalis, & Remuneratoris, remunera tione supernaturali. Est S. Th. pluribus in locis, ut constabit,&

122쪽

communis Thomistarum: est tamen contra Arriagam t. SA Probatur ex illo Apost. ad Hebr. II. Accedentem ad Deum oportet credere,quia est,oe quo inquirentibus1e remunerator est. Ubi loquitur de Fide supernaturali, ut vidimus Propos. 23. supra impugnata ; & insuper patet ex conte X tu; immediate enim ante protulerat Sine Fide impossbile e ' placere Deo . Ubi ex connexione sermonis , & quia protulit sequentia verba ad probandum praecedentia, hoc innuente particula enim linquirnamque 2 Accedentem enim ad Deum, Sc. Apparet eandem necessitatem ast ruere respectu Fidei absolute,& respectu illorum.

duorum , quae deinde enumerat .

Probatur etiam ratione adducta a S. Th. super ipsium locum Apost. Qui accedit ad Deum per Fidem, quae est lumen Intellectus, oportet , ut duo intendat , scilicet , . certumterminum, α certam causam', ut etiam apparet in motu naturali ; ubi mobile duo intendit, ne motus sit frusti a , scilicet, certum terminum , & causam , quare moveatur: sed terminus est ipse Deus,& causa', propter quam, mOVetur est merces, seu remuneratio,.

quae speratur ab ipso, iuxtaquod aiebat Psaltes: Inclinavi corm um adfaciendas justifcationes tuas , propter retribistionem. Ergo α fidelis non solum debet credere Deum esse, sed etiam Remuneratorem esse . Nec sussicit implicite credere remuneratorem esse, quia causa finalis movens debet explicite cognosci. Confirmatur . Eidessaltem implicita Christi , ut mediatoris,. omni tempore fuit necessaria ad salutem ,, ut probabimus conclusione siequenti; sed hςc Fides implicita nequit in alio continex, ex p licito , nisi in hoc, quod Deus sit Salvator, & remuner

tor rergo omni tempore fuit necessarium negessi tale medii ,.cre dere explicite ,Deum esse remuneratorerri'.

7: Dico secundo'. In omni statu , etiam legis naturae, fuit necessaria post Adae peccatum Fides implicita. Christi necessitate medii , tam ad jussificationem, quam ad aeternam stasutem Conveni unt Doetores in hoc, quddsuerit semper necessaria Fideschristi mediatoris post Adae peccatum , necessit a temedii . Colligitur ex illo ad Gal. a. ubi dici bur : Non ius catur

123쪽

io; Gedeonis Gladius.

omni homine, & omni tempore post peccatum. Et A c. rν Chri itus appellatur agnus occisus ab Origine mundi; quia or6 pter merita Christi salvi fiebant olim homines,quae merjta non applicantur hominibus, nisi per Fidem. Et omissis aliis S. Sesi pturae locis egregius est locus ille a Rom. I. ubi dicitur: Oci nes peccaverunt, g ut gloria Dei idest v t Deus velit glorificati in salute hominum. Pustificati gratis per gratiam ipsi xs, per redemptionem, quar est in Corso Pssu, quem proposuit propitiatorem per Fidem insanguine ipsos ad ostensiov justiti e suae, propter remi ovem praecedontium dolictorum. Unde D. Aug. epi'. Is 7. sic ait: Illa Fides sana est, qua credimus nullum hominem liberari a contagione morti s: nisi per unum mediatorem Dei, ct bominum, Pesom C ristum,

cujus hominis ejusdem Dei saluberrima Fide, etiam illij i salvi fa

rii sunt, qui priusquam veniret in carne, crediderunt tu Carust ventu. rum ; eadem cuim erit Fi es illorum, oe nostra Dissicultas tamen est: an ante adventum Christi suffecisset ipsius Fides implicita. Et aliqui, inter quos est Lorca, a flerunt fuisse necessariam Fidem explicitam, & prςssertim ob addit clam aut toritatem D. Aug. At S. A ug. red te explicatur de Fide implicita, ut ipsemet se explicat M. 19. Coaetra Faustum cal 14. Vel dici potest cum Hugone a S. Victore , relato a Gonet,i Ium loqui de expressa revelatione facta corpori Ecclesiae. in te ge nature, Vel scripta: non vero de revelatione singulis personis 1 adta. Unde; sussiciebat pro illo statu, ut Majores explicitam Christi Fidem haberent: Minores vero implicitam:in quo sensu etiam explicandus est S. Th. Mens, omni tempore oportuisse credi aliquo modo explici te mysterium Incarnationis ut etiam ipse se explicat scilicet tempore legis naturae, & scriptae a Μajoribus,sive Doctoribus non vero a rudioribuS. Unde 2.2.q. 2. . 6. ad 3. ait: Si qui tamensalvati fuerint; quibus revelatio non 'it -- Lia otonsurruntsalvati a que Fide Mediatoris quia, etfl non babu runt Fidem explicitam, habuerunt tamem implicitam in Divina Providentia , credentes Deum e se liberatorem hominum secundum morios Mi placitos. Probari potest etiam ex eo; quia haec explicita cognitio, TO est eX natura rei necessaria ad salutem ; cum ad hanc sufficia conversio in Deum , ut finem ultimum supernaturalem 'quod

124쪽

Propost o XXII. et oue

quod fit per Charitatem , ad quod sufficit cognitio ipsius Dei

es remunerationis supernaturalis, ut supra probavi. Nec requi

ritur Fides explicita Christi ; licet enim Fides Christi disseistio

nem prςcipue inflammet; absque ipsa tamen eum supictasicca cognitione sufficienter potest flammae Charitatis accendi , ae perseverare . Neque hςc Fides explicita est necessaria ex institutione Divina,cum hoc non constet; neque eX traditione, neque ex Scriptura: quia ad Deum pertinuisset ubique predicari,& tamen non ita faehum est: immo etiam ex J ud s pauci Μestiam, ut faturum Redemptorem, & Salvatorem e X peetabant: ergo e X nullo capite colligitur pro tunc tempore necessitas limusmodi Fidei e plicit 8 Dico 3. Post Christi adventum, & Euangelii promulgationem Fides explicita Trinitatis, & Incarnationis, tam ad iustiticationem, quam ad e ternam salutem obtinendam necessaria est necessitate medii. Haec conclusio est contra Suar & De Lugo , ut citat Gonet in mancito s. Est etiam contra Casti. to. I. r. .djp. . par. Ι Ι .m 5. N I. qui ait: mysteria necessitate medii credenda, sufficere implicite credere, credendo Deum potentem remittere peccata, gratiam, gloriamque dare. Et contra alios cit .a Diana par S tri. y ne sol. 6. inter quos Sotus, quem ipsi citat in .di'. s. qu unica ar. 2. con L5. ca stigatius loquitur, ut patet in soliit. ad L. loquitar enim de ilius Regionibus, an quibus nullatenus est Eua-

gelium promulgatum: qui censeri potiunt, ac ii, qui fuerunt an te Euangelii promulgationem. Est, si iam contra Μagistros Ban.& Cano , asserentes prςdictam Fidem explicitam , non esse necessariam necessitate medii ad justificationem, bene tamen ad

xit triplicem statum: loquendo de statu post adventum Christi, & predicatum Euangelium , sic ait; In tertio autem flatu pori adsentum Christi quia jam mysterum Incarnationis impletum est , ct corporaliter, ovi sibiliter, o pro didatum, omnes tensntur explicite credendum , oes aliquis infructorem non baleret Drusei rei elaret nisi cae sese culpa r Mandret .., Nec

125쪽

Ne valet dicere D. I h. loqui de necessitate praecepti. Non inquam, valet. Primb quia D Th. loquitur de illa necessita te, de qua loquutus fuerat in duobus prioribust statibus: neci conveniens fuisset divertere sermonem a necessitate medii, ad necessitatem praecepti; sed in prioribus sermo est de necestitate medii : sollini enim numerat necessaria hujus generis : unde pro secundo statu anteadVentum Christi, solum Fidem im pii

citam pro minoribus astruit:. ergo, & de necessitate medis to quitur in tertio stam . . Secund5,. quia dum subdit . Et si aliquis instructorem non baberet, Deus ei revelaret; satis ostendit , . loquii de necessitate medii quod patet ex eo quia si solum necessitate praecepti es set necessaria Fides explicita Christi,non oporteret Deum reve. lare ei, qui non habet instruct orem; quia sine his si invincibi. liter ignoretur . potest homojustificari, & salvari: ergo D: Th. supponit,. ita necessariam illam Fidem explicitam, ut sine ipsa. sal vari nequeat homo ; a deoque Deum reVelare oportere ignoranti:, & instructorem non habenti qui propterea invincibiliter ignoraret nisi eX sua culpa remaneret . Tum

etiam: quia respectu eorum,. quae non sunt necessaria necessitate medii, non desiderat S. D. dari debere instruetorem, , ut patet eX eo, quod ait loco Cit. 2. P. art. Z. ad 3. ubi eX eo, quod

ante adventum Christi suis ciebat Fides implicita, non exposcii revelationem a Deo iis, qui explicitam Fidem non habebant :ergo si pro hoc stat u id exposci t signum est Fidem: explici tam

Christi esse necessaviam necessitate medii. . Tum denique patet ex diverso modo loquendi, tam in titulo, quam in corpore ari s. ubi loquitur de necessitate praecepti, ' art. 7. 8. ubi loqui tur de necessitate medii. Potest etiam probari quo ad Incarnationem, authoritatibus: S. Scripturae. Et primo e . illo Ioann. g. ubi dicitur: cui non credit , jam judicatus est ; quia non credit in nomine Unigeniti filii Dei Qui locus, licet possit explicari de necessitate praecepti: tamen convenientius explicatur de necessitate medii. Se cundo ex illo Marci ultimo : cui crediderit, oe Laptizatusfur' rit Plaus erit qui vero, non crediderit , condemnabitur . LX quo loco probavimus supra Fidem esse necessariam necessita

temer

126쪽

Fropositio XIV. Io

te medii. Quid autem crediderit , aut non crediderit , nisi Euangelium Z de quo praemissum fuerat : Euntes in mundum universum praedicate Euangelium omni creaturae. Quid verb aliud

est Euangelium Christi, nisi Rides explicita Christi φPatet etiam ex Trid. . deor. I. uiui decernitur sine Fide nostra catholica impossibile esse placere Deo ; qui modus loquendi fatis indicat necessitatem medii; sunt enim eadem verba Apostoli supra relata, quae omnes explicant de necessitate medii. Quaenam autem est Fides nostra ea tholica, nisi illa , do qua dicit Athan. Fides autem catholica baec est: ubi Trinitatis mysterium, & Incarnationis explicite traditur. Secundo probari potest ex hoc, quod sequeretur Judaeum posse his temporibus cum lege Mosaica sal vari. Quod est contra Conc. Flor.ss. ult. in Decreto unionis. Seq. probatur, quia

dari potest Iudaeus, vel puer, vel rudis, invincibiliter ignorans Fidem explicitam Christi: per legem autem veterem haberet Fidemimplicitam ejusdem , ut Mediatoris, vel in Divina Pro-

identia : ergo &e Petobatur denique optima congruentia, quam assert D Th. c. cit. art. 7. In statu legis gratiae debet haberi perfectior cognitio Christi, quam in lege naturς, vel Μosaica, sed tunc erat

necessaria necessitate medii Fides implicita Christi ; ut probavi

Conclus praec. Ergo modo exigitur necessitate medii Fides explicita ejusdem. Μajor patet ex eo, quod lex euangelica dicitur lex gratiς revelatae. Tum etiam ratione D. ah. quia lex

gratiae, & perfectior ejus status videtur exigere, ut scu i in lege veteri, qub propinquior fuit Christo , explicatior de eo habita est cognitio, ita in ea, quae est lex ipsius Christi, plene explicita de eo habeatur cognitio, &sicut in ipsis velamen, quod positum est super caput I udaeorum, sublatum dicitur ab Apost. Gal. 3. ita non iam implicite, sed explicite credatur Christus. Tum etiam, quia nunc mysterium Incarnationis corporaliter,& visibiliter impletum est; tune autem solum sub figuris adumbratum ;& nunc non est expectanda major explicatio, o ubad praecipua mysteria nostre Fidei : ergo nunc perfectior debet esse Christi cognitio, quam tunc. Et hoc indicavit Apost. ad GH I. dicens: Prius aut ri quam PCirci Firis, nempe, Euangelica ,

127쪽

og Gedeoriis Gladius.

sib lege custodiebamur , connulo tu com sirim , qMU r velanda erat; ergo sicut necessitate medii necessaria erat in lege veteri Fides velata, seu implicita Christi: ita nunc Fides revelata , seu eXplicita ejusdem. 9 Quantum vero ad opinionem Balan.& Cano, sic impii.

gnatur. Primo . quia Fides non est necessaria ad visionem Bea tificam, ut actualiter perseverans , immo, teste Apostolo , evacuabitur in Patria: unde necessaria est in via, ut dum su musin hac vita, per ipsam tendamus ad finem supernatura. lem consequendum in Patria: possumus autem tendere ad illum finem , vel per primum actum Contritionis , Chari ta tis, Conversionis in Deum finem supernaturalem , quo justificamur ; vel per actus sequentes, quibusjustificati, actio nes meritorias elicimus sed non magis requiritur , ut semel justificati supposito auxilio supernaturali) aetiones m ritorias elicimus , quam ad eliciendum eas, quibusjustificamur: erago quod est necestarium ad unum istorum, est necessarium ad reliquum, & quod ad unum eorum non est necessarium , ad neutrum erit necessarium : ergo perperam assignatur illa distinctio Confirmatur . Licet aliquid plus requiratur ad intensiores adtus Charitatis, & majus meritum cumulandum: tamen ad perseverandum in sanctitate accepta supposito Dei dono) non magis requiritur, quam ad adipiscendam sanctitatem, & grat iam , qua justificamur maXime eX parte Intellectus, eX parte cujus se tenet Fides ergo illam et Fides, quae sufficit ad justificationem , sussicit etiam ad aeternam falutem consequendam . Patet consequentia; quia si quis post adeptam justificationem, in ea perseveraverit usque in finem, salvus erit. Et confirmatur, quia per gratiam sanctificantem homo fit haeres vitae aeternae, re filius Dei: unde supposito, quod ille justificatus statim moriatur absque Fide explicita Christi, non posset in horum sententia assignari locus, in quo deputabitur: non Paradisus; quia sine Fide explicita Christi, per ipsos, non potest ad vitam aeternam pervenire: non Insernus, neque Pu

gatorii locus: cum supponamus decessisse in gratia, & sine rea

tu poenae.

Neque

128쪽

Propositio XXII. Io 9

Neque valet cum Bain. asserere impossibilitatem casus, quia pertinet ad Divinam Providentiam, ut homo ille non moriatur, antequam habeat Fidem explicitam. Non, inquam, hoc Valet; quia voluntarie asseritur; & impossibilitas cas uum, tunc solum debet admitti, quando ex positione casus sequitur aliquod inconveniens, quod aliter salvari non potest: quod tamen sequitur ex aliqua sententia, quam de Fide tenemus; ut quod

Praedestinatus non moriatur in peccato mortali; non enim est admittendus casius. Attamen quando aliter salvari potest vel inconveniens sequitur ex sententia aliqua non adeo certa, potius deserenda est sententia,quam recurri ad impossibilitatem casus. Tum denique ex illo Apost. - Rom. 8. dicente: uos autem

carit, bos, Musti apit; quos autem justificavit, hos , S glorif-cavit. Ubi, ut idem Bann. advertit a. a. q. a. art. 8. dub. I. conclusi. innuitur necessarius ordo inter vocationem, quae fit per

Fidem, &justificationem; & inter justificationem, & aeternam salutem: ergo haec connexio exigit, ut justificatus glorificetur , nec justificato deneganda sit gloria, nec aliquid aliud requiratur; nisi quod sit justificatus actualiter, ut ei pateat ingressus ad gloriam. Idem enim ordo debet servari pro negativo, scilicet, ut non vocatus per Fidem non justificetur, re non justificatus non glorificetur; quem admittit Bann. ac propositivo, ut scilicet, justificetur vocatus, & justificatus glorificetur, qui est planior in verbis Apost. Neque obstat id, quod ait Bann. de Cornelio, qui justificatus est, antequam haberet Fidem explicitam Christi, & deinde ad eum instruendum missus est Petrus. Non inquam obstat nam praeter alias responsiones, quς optime a pluribus adhibentur res Pondetur cum D. Th. a. a. q. IO. art. 4. ad 3 quod justificatus est cum sola Fide implicita; quia tunc non erat sufficien- iter promulgatum Euangelium: unde Petrus ad eum missus est,

ut plenius ille instrueretur in Fide. Sed dices quare mittitur Petrus , ut plenilis eum instrueret, si Fides implicita tunc erat sufficens ad justificationem, &cum fuerit iam iustificatus , nec ad gloriam obtinendam erat necessaria Fides explicita λ Nec potest dici fuisse necessariam Fidem explicitam necessitate prςcepti; cum non posset obligare lex non suificienter promulgata .

129쪽

oo Gedeonis Gladius.

gata. Respondeo, ideo ad eum missum fuisse Petrum, ut ph. nius instrueret; quia postmodum per ApostolOS erat promul gandum Euangelium, & incaepisset obligare immbesse neeessariam necessitate medii Fidem explicitam: at si Cornelius ante hanc promulgationem decessisset absque Fide explicita, salvia fuisset. Vide Sol. loco cit. 1o Quoad mysterium Trinitatis, probatun ratione S. Th. loco cit. art. 8. Μysterium Incarnationis Christi explicite credi non potest sine Fide Trinitatis; quia in mysterio Incamationis continetur, quod filius Dei carnem assumpsit ; quod per gra. tiam Spiritus Saneti mundum renovavit, & quod de Spi.

ritu Sancto conceptus fuerit : & ideo. eodem modo, quo anteadventum Christi, mysterium Incarnationis fuit explicite creditum a Majoribus, implicite autem, & quasi adumbrate a

minoribus: ita etiam mysterium Trinitatis. Ergo nunc tempore gratiae divulgatae, sicut est necessaria Fides explicita Christi

apud omnes; ita etiam apud omnes necessaria est Fides explic ta Trinitat quapropter Christus Marci ult. dixit: Docete omnes gentes , baptirantes eos in nomine Patris, ct Filii S Spiritus Sanditi. Est tamen advertendum ex D. Th. locosi cit. art. 6. ad 2. Simplices non esse examinandos de subtilitatibus Fidei: unde benθGonet in manuali tom. tra t. 8 cap. 7. V. a. ad s. sufficere Adultis , ut apprehendant my steria Incarnationis, & Trinitatis Dd ad substantiam ; nempe, quod Divinum Verbum sit unitum humanitati: non vero an haec unio sit facta in supposito, vel natura. Et similiterqubd sit unus Deus, & tres Personae, quarum una vocatur Pater, alia Filius , alia Spiritus Sanetus . non

vero quod Filius sit Verbum, & procedat per cognitionem, &Spiritus Sanctus sit Amor, & procedat per voluntatem, &c.

Hoc autem non est difficile, maxime ex auxilio supernaturali, quod Deus non denegat. Si autem dentur aliqui adeo rudes, ut neque , quo ad substantia haec mysteria apprehendere valeant;

quod non est tam facile admittendum, ut aliqui nimis laxe; sed sol um deat i quibus omnino stupidis, & fatuis; hi comparandi sunt pueris, & amentibus & sicut illi salvantur cum Baptistimo,& in Fide parentum; ita di isti: & sic non coarctatur salus, nec Dei Misericordia restringitur: non enim debemus existimare

Deum

130쪽

Propositio XXII. o

Aemi eXigere ab homine , plusquam ejus conditio valet. 11 Dico ultimo. Fides explicita Christi, quae est necessaria necessitate medii, debet esse de eius Incarnatione, morte, &resurrectione Ita communiter Thomistae cum Dys h. Ioco cit. Ratio est; . quia Incarnatio est initium, & fundamentum 'emrum , quς credi possunt de Christo: per mortem autem & rmsurectionem ejus constimaturnostra fatus , iuxta illud ,. quod dicitur ad Mom: 4. Tratatus e Ly propter decida norira, . rejurrexit propter resurres iioue murum & iterum ad) Rom. . I o. Hoc es verbum Fider, quod praedicamus ; quia si confitearis ore tuo Dominum Iesum, S in corde tuo cnrideris , quod Deus suscitavit illum a mor- Luis ,saBus frix.-1a Est dictis colligitur primb falsitas Propositionis 6 .quadiboitur ; solationis capax es bomo, qu antumvisiab oret ignoranti aiu- viscibili mysteriorum Fidei : etiamsi per negligentiam culpakilem ne- si lat mysterium Sanctis ae Trinitatis oe Incarnationis Domisi Noniri Jesus Cisi . Falsa inquam est quia per absol utionem confertur gratia sed Fides horum mysteriorum, ut probavi, est necessaria necessitane inedii ad justificationem pac proinde ut sit capax gratias, o in dispensabiliter requiritur; hoc enim distat inter necessariarm necessitate praecepti, &mecessitate medii: ergo omnino est in- pax absolutionis , qui laborat ignoranti etiam si illa sit invincibilis mysteriorum Fidei: inter haec enim sunt ea, , qua sunt necessaria necessitate medii. Tum etiam', quia sine Fide

actuali impossibile est qaemquam justificari, & esse capacei

gratiae, ur probavi Propos praec. ignorans atatem mysteria Fidei, nequit habere Eidem actualem: ergo &c. Itim'denique quia ad Sacramentum Poenitentiae requiruntur actus paenitentis, scilicet, dolor de peccatis; qui licet sit Attritio: tamen ut docet Trid. & communiter Doctores, & probabo Propos. 5 7. . debet esse' supernaturalis ; sed actus supernaturales nequeunt elici a voluntate si ne cognitione finis supernaturalis: ergo nequit elicere hujusmodi actus, qui laborat ignorantiae mysterio rum Eidei , per quae habetur cognitio supernaturalis: & certe quomodo consequetur absolutionis ested tum , qui non credit Deum esse Iustificatorem, & peccata remitti per merita Chri

SEARCH

MENU NAVIGATION