Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

7ὶ Gedeonis Gladilas .

de bono, & gaudere de malo. Nunc autem Videndum est, ad quam speciem pertinet tristitia, olgaudium, de quibus est ser

mo in prςdicta Propositione, ut a fundamentis eam, non super ficie tenus evellamus. Et quidem certum est ad Odium non spe diare,quia non est tristitia de bono proXimi, vel gaudium de ejus malo; ut absolute malum, Vel bonum ejus est; cum addatur,non quidem ex displicentia personς, sed ob aliquod temporale emo. lumentum : similiter nec ad invidiam, quia non ideo tristatur , quia est diminutivum propriς eXcellentiae, eo modo, quo pertinet ad Invidiam, quia est tristitia de bono: ut est nocivum , quia tollit aliquod unde potius pertinet reductiVe ad timorem; dolet enim de illo bono, in quantum est sibi nocivum, licet non positi ve damnum inserendo,sed negativesen quantum privat,&impedit bonum aliquod, scilicet temporale emolumentum; &ssimiliter gaudium ob bonum inde sequutum: unde.s Dico Tristari de vita naturali alicujus, & de illius motate naturali gaudere , ob aliquod temporale emolumentum :etiam adhibita moderatione, ut non fiat e X displicentia perso- me, vel ut sistat in mero actu interno; & similiter desiderium , semper est cum peccato mortali, si eX deliberatione procedat. Probatur 1. Tristitia de vita naturali proximi, vel gaudium de ejus morte, quia inde ei resultat aliquod temporale emolumentum , puta haereditas, Beneficium, Prςlatura, vel cessatio

ab onere, & pensione, hisque similia; non est de aliquo bono sibi

injuste, vel non juste, nocivo; nec posse licite ob hoc ab habente potestatem vita privari ergo non potest esse sine peccato mo tali. Antecedem supponimus, quia est solum ob aliquod temporale emolumentum, itum proveniens impeditive ex ejus vita, quod autem ille vivat nullam alteri injustitiam,vel non justitiam insert. Consequentia sequitur eae dictis n.a. Nec disterentia assignata a Tambur. quia actus externus sumit speciem ab opere eXterno, actus vero inessicax a motivo, prodest: quia actus internus, etiam si sit inessicax, sumit speciem ab eodem , a cruoactus eXternus ei correspondens: & ratio ulterilis est, quia ab objeoto, seu fine volito , nona motivo , propter quod Volumus, omneS aetus Voluntatis, praeter intentionem finis, sum uiar speciem , ut cum S. Th. p. a. sentit sanior Theologorum p i S

92쪽

ergo, cum in prcsenti objectum tristitiae sit bonum proximi,&gaudii sit malum ejus: sicut, & desiderium; ab hoc sumunt spocificationem actus illi, non a motivo, ut docet Tambur. & consequenter illς moderationes, ut non sit ex displicentia personς, S ut sistat in mero actu interno, & inessicaci, non remOVent peccatum mortale, licet removeant peccatum odii. 6 Dices si hςc ratio esset vera, sequeretur etiam tristitiam de potentia, & divitiis alicujus, vel etiam de vita publici latronis, vel similis, esse peccatum mortale, quod est contra S. I h. Greg.& ipsum Caiet. admittentes in his casibus posse esse sine peccato . Seq. probatur, quia objectum, seu finis volitus, in his c sibus, est malum proximi, licet motivum sit bonum. Respondeo negando se l. & ad probat dico , qudd objectum in illis casibus est bonum nam juste infligi possunt illa mala,sive privatio potentiς,&divitiarum: sive mors malefaetoribus debita; bonum autem est punitio malefactorum, ut etiam ipse Tambur. agnovit, & recte loquutus est n. 29. malum namque poenae est bonum Reipublicς ,& saluti spirituali proximi,quo a malo culpae prohibetur: unde observa, quod actus eXterior correspondens tristitiς,desiderio inessicaci, & gaudio, non est mors, Vel privatio potentiae &ς. ut inferenda ab optante, seu tristante, sed ab habente potestatem: si enim vellet ipse illa mala infe re , esset actus essicaX, & ad externum opus tendens: in quo jam

concedit Tam bur. sumere speciem ab opere eX terno, et correspondente; ita nos dicimus illum aetum desiderii, tristitiς, &gaudii sumere speciem ab actu externo, et correspondente; qui quidem non est actus inferendus a tristante, seu optante, ni si ipsemet habeat publicam potestatem, sed ab habente potestate inferedussseu ut a Deo,quem loco Ministri,& judicis optamus: unde si juste illud malum esset inferedum, itaut lieite posset simri ab optante s haberet potestatem: licite quoque actus tristitiς, gaudii et desiderii elicitur,quia opus externum,a quo specificatur,& actus exterior ipsi correspondens, licitus est: secus verb si iri uste inferrentur illa mala, etiam ab habente potestatem, cujusmodi est in casu Propositionis, quam impugnamus: unde patet regμlam a Caiet tradi tam, & S.Th ac Greg.doetrinam,Optime,solide que subsistere: & illa ratio Castropalai eaclusa remanet a

93쪽

74 Gedeoi sis Gladius.

net, nemph quod in casu posito desiderium, & gaudium

non tam est de malo proximi, qu in de bono inde sequuturo :quia, ut dixi, primarium objectum , & finis operis, est ma tum proXimi, licet motivum, seu finis operantis sit bonum pro. prium ; vid. in Append. 7 Hinc patet inconsequentia laborasse Castropal.& deceptio.

ne: dum probare nititur suam phantasiam ex verbis Eman.Sa immo audet dicere, idem ab illo doceri: dum subdit: Sic docere videtur Emanuel Sa, ubi absolute dicit te polle Proximo optare malum corporale, ad salutem animae; ct mortem , ob Reipublicae M. num , O bonesium, o hosti tibi alioquin valde nocituro mortem , non odio, sed ad vitandum damnum tuum: item de morte e uι gaudere ob bonum inde sequutum . Haec inquam a Sa dicta vera sunt si recte intelligantur, quia in istis cassibus servatur regula a nobis tradita ex Cajet. nec sunt ejusdem rationis cum casu adducto a Castropa l. quae tamen ipse confundit ob illius regulae incu

riam.

Falsa quoque veris comminiscitur Bonac. eodem motivo ductus: quia scilicet actus inefficax sumit speciem a motivo: unde lib. deleg. disp. 3. q. . punc. iat. n. 7. infert primo sequentia, dicens : Ob id a mortali excusetur , qui is sanitate alicujus tristatur, aut gaudet de illius infirmitate , eo quod ille ex rerit a corporis valetudine, peccandi occasonem arripiat . Idem dicendum es de eo , qui triniatur , dignitates iudignis conferri , aut qui mortem haeresiambis concupiscit , ne reliquos execranda Haeresis peste in μciant. Ita Tolet. oec. Quae quidem consentanea sunt praecedenti doctrinae; tamen deinde falsa docuit paulo post inquiens

Ita dicendum videtur de matre, qua' mort m stiarum optat , coquod ob deformitatem, aut inopiam, urgueat eas Iuxta animi sui de erium nuptui tradere, Ita Aror M. Falsia, inquam , α regulae traditae dissona: immo sibimet contradicentia, ut redieobservavit Tam bur. loco cit. nam suam regulam non servavit disp. q. q. mica punc 3. n. g. cum diXit: Secundo sequitur illum gratator mccare, qui grave aliquod malum corporis exoptat ἰ m. Gri cupiendo illis mortem , ut quam primum in haemeditatem succc'

t. Cum tamen ipse putet, loco antea cit. id licere, si fiat e

94쪽

Proposito VIII. 73

8 Probatur secundo Conclusiio . Vita Proximi innocentis nam malefactoris, ut talis, non, quando meretur mortem in poenam, dummodo non sit ex pravo afleetii ad personam P est diligenda praecepto Charitatis erga proximum; sed dilectio opponitur tristitiae, cum eX ea oriatur gaudium: ergo tristitia de vita proximi Innocentis opponitur Charitati; sed operari contra Charitatem est peccatum mortale ; cum vita animς fit ex Charitate , secundum illud I. Ioan . I 3. Nosscimus quoniam travslati sumus de morte ad vitam; quoniam diligimus fratres : ergo tristari de vita alicujus Innocentis, sicut est ille, de quo loquimur in prςsenti, non potest esse sine peccato mortali. Similiter discurrendum est de gaudio mortis naturalis illius :nam mors est malum ejus, contra Charitatem vero est gaude. re de malo proximi, ut ait Apostolus: Garitas laetatur in bono , trictatur tu malo. Pariterque dicendum est de actu desii derit , quamquam inessicacis: actus enim desiderii ulterius progreditur ; quam gaudium, vel tristitia. Nec illa limitatio , quod non sit ex displicentia personς, habet locum, ut hςc reddat licita , ut vidimus, . . .

Praeterea magis exploditur prςdicta limitatio dato quod

motivum bonum eXcusaret a peccato mortali; tamen debet servari ordo Chari tatis, ut scilicet, prςponantur prςponenda, ut ait Caiet. unde minus bonum nostrum prςferri debet majori bono proximi; ut diximus in prςc. Propos . de Eleemosyna, ut

scilicet debeat quisque privari eo , quod pertinet ad sui status

decentiam, ut extremς necessitati proximi subveniat, ut etiam adversiarii concedunt, sed in casu prquenti non servaretur hic debitus ordo Charitatis , cum vita proXimi potiorem locum obtineat quocumque emolumento temporali, & tamen hoc alli prςferatur; ergo illud motivum non excusiat tristitiam, gaudium, & desiderium, a peccato mortali. 9 Ex his sequitur contra Tambur loco cit. n. 3 . illicite quempiam sibi ipsi mortem optare ad ζrumnas vitς hujus evitandas , quia non servatur debitus ordo, nam majus malum est mors , quς est ultimum terribilium, quam ςrumn ς vitς prςsentis, &etiam propter alias rationes superius allatas. Unde non audiendus est Tambur. qui loco citat. irridet quosdam Idio.

95쪽

si Gedeoriis Gladius.

Idiotas, qui tanquam de mortali se accusant sibi mortem optas se, ut incommoda vitς huius enugiant: quapropter invehitur in Confessarios , quia non docent de Opposito rudes, liberando eos ab ignorantia , ob quam detinentur conscientia erronea ;cum potius ex hoc, quod ipse dicit , hujusinodi esse non parucos , nee in uno loco tantum , puto eum hujusmodi reperis se , sicut , &ego reperi , argumentum sumere debebat adprobandum hoc esse malum , cum siti communis animi conceptio , S de qua non sunt edocti, sed lumine naturali limbuti . Similiter patet falsitas eorum, quae loco cit. refert Castro-pal. ex Ioanne Sanc. sic dicens: Consentit Ioann. Sanc. qui sic inquit : licitum erit optare tibi, vel proximo mortem, ob vitandam mole Lilam, infirmitatem, mendicitatem, vitam poenaim a marito imfiritam , oe alia bustus generis, dummodo desideres, ut a Deo infigenda , non ab bomine injuste, vel a Daemone. Ex quibus omnibus colligere potes , qui casus sint similes damnatae Propositioni, quique absimiles, ut scias , ad quos extendenda sit praesentis Propositionis damnatio; ad quos uta

Licitum es tabsisto desiderio cupere mortem Patris , non quidem ut malum Patris , sed ut bonum cupientis , quia nimirum ei obventura eri pinguis bireditas.

i II Proposito non a praec. diversa, nisi solum ma-x terialiter, est enim casus singularis, sub illa unive

fati contentus, & revera Tambur. loc. cit . ea utitur tamquam eXemplo, quam denique resolvit, approbando doctrinam Castr. relatam in praec.Propositione. Tres autem status asteri praedic i ropositionis; quorum primus est; si quis eXciperet cumgauuio enectum sequutum, nempe haereditatem , Vel caret 'tiani molestiae; quod licitum est; non enim esset gaudium dς

malo alterius, sed de proprio bono. Secundus est, si poneretur sub

96쪽

Propositio XIV. 77

sub conditione, hoc modo: si1 moreretur meus Pater, ego haereditate potirer; quo casu dicit, licitum esse, quia gauderet non Patris morte, sed haereditate. Ego autem puto circa hanc conditionalem, non posse versiari actus voluntatis, sed Intellectus; solumque actus voluntatis versari posse circa aliquos adius consequentes ad suppossitionem conditionis purificatae, ex. gr. Si haberem alas, volarem; supra hanc connexionem non cadit aetus voluntatis, nisi cupiendo purificationem conditionis, ut VO-lem vel supponendo conditionem purificatam, optarem facere hoc, vel illuc; ire illuc, vel alib, &c. & ratio est ; quia inter antecedens, &consequens conditionalis, est necessaria conneXio,

Consequen ter non Hubditur actui libero; sed solum actus liber potest ferri ad antecedens; vel ad consequens; vel ad aliqua consequentia ad conditionalem. Loquutus fum autem de condit imnali necessaria, in toto hoc discursu; quia necessariae sunt conditionales adductae a Tam bur. licet non necessitate orta ex in trimsecis rei, sed legali, vel morali ; quae tamen afferunt i

dens ab a et u libero, quod sufficit ad intentum: igitur vel volun tas in illa conditionali: si Pater meus moreretur, potirer haeredita- , fertur ad antecedens, quod est mors Patris, vel ad consi quens, quod est effectus sequutus primum est pravum s etiamsi non ob malum Patris appetatur; ut exsuperius dietis paret ;secundum vero licitum, & coincidit cum primo statu Propositionis . Tertius status est propositionis absolutae; ut si quis sine aliqua conditionali cuperet mortem Patris , & hoc significatur in hac Propositione, cum dicitur, Licitum es absoluto destrio ,

sumitur enim absolutum, ut condistinctum a conditionatojam

explicato; & damnatur haec Propositio in hoc sensu. a Non est autem opus eam impugnare, remanet enim profligata ex dictis in praeci a fortiori: nam si non licet desiderare mortem alterius ob aliquod temporale emolumentum multo minus licebit cupere mortem Patris: quia eX parte objecti, nempe Patris, in volvitur alia malitia, cum praeter praeceptum Charitatis quo tenemur quemcumque proximum diligere, teneamur ex pietate, & quarto Decalogi prςcepto honorare Parem

97쪽

78 Gedeonis Gladius.

tes. Et certe quis, naturali dictante lumjRe, non abhorret a tali homine, qui divitias praefert vitM Parenti4 Z Quis non horret in filio, huiusmodi desiderium ζ Qxli4 talem non eXecratur impie. talem δ Non damnat ingratitudinem Θ

Licitum est Ilio gaudore de parricidio parcntis , a se in ebrietate

perpetrato, propi r in nici divitias , tot ex baereditate conci TIAEc est praecedentibus. abominabilior , ac intolerabi- L lior; nam procedit ex eodem affectu Avaritiae, cum praeferantur divitiae vitae parentis, & insuper mors tam amara,& inopinata, ut acoeteris lacrymas extorquero valeat , a filio gaudium obtinebit, qui mortem intulit suis manibus Patri ZPorro ex praecedentibus ipsam inferri, non est mirum , si namque est licitum cui illi male docuerunt; desiderare mortem Patris, licitum quoque erit de ipsis gaudere . impletio enim desiderii asteri gaudium, & si desiderium est licitum, licitum quoque erit gaudium de eodem obiecto , & ex eodem fine :nec vitiari potest ex illo capite , quia fuit a filio illata mors ' nam sine ejus culpa, ab hac enim eXcusatur propter ebrietatem :unde haec sequitur ex prςcedenti a Tambur. & Castropat . admissa , licet ab ipsis eXpres se non doceatur. Hinc evidentius patet falsitas praecedentis , quae tam horribile monstrum parit. et Restat igitur prccedentibus rationibus expugnata, sicut ex praecedentibus Propositionibus est deducta. Sollim addo aliud inconveniens , quod ex ipsa sequeretur, nempe posse filium gaudere de homicidio Parentis, voluntarie ab alio perpetrato quia in eo non haberet culpam, sicut in parricidio a se in ebrietate perpetrato: & quamvis alterius culpa intercedat, Objectum tamen sui gaudii non esset illius culpa, sed effectus sequutus, de quo licite laetari quis potest, ut ait Tam bur. Videlicet mors tequuta, ex motivo haeredi tatis adeptς sed ab bi

viscera

98쪽

Propositio XVI. 79

viscera abhorrent humana: ergo&abeo, unde sequitur . vereor quidem referre, quod alii non erubuerunt docere.

Fides non censetur c dere sub praecepto speciali , ω secundum se .

1 DRaemitto r. Fidem a D. Paulo adhebr. 1 r. sic definiri ER1 sperandarum substantia rerum, argumentum nou apparentium, quam esse veram definitionem Fidei probat , re explicat

S. Th. 2.2. q. .ar. I. unde erroneum reputatur a Μag. Bannes

id quod ait Erasmus, ibi Apostolum non de Fide, qua credimus, sed de quadam fiducia loqui : cum hoc adversetur omnibus Doetoribus, SS PP. perpetuoque Ecclesiae consensui; ut patet in Conc. ArauXic. a. cap. 25 Sc in Trid. scis 6. cap. 6 σου. in decr de justifcatione, idemque constat ex conteXtu Apostoli. Valde temerarium quoque reputatur ab eodem aliud Era mi dictum, afferentis: ibi Apostolum, non definiisse Fidem, sed celebrasse encomtum illius, cum hoc sit contra omnes Scholasticos, & plures ex SS PP. De hac igitur Fide, quae est substantia rerum sperandarum, scilicet inchoatio eorum, quae intu ri speramus in aeterna Beatitudine, ut contradistingui tura Fide communiter sumpta operosius est agendum, cum sit initium, & fundamentum vitae supernaturalis, omnium Virtutum: & licet, ut dubiorum series exposcere videbitur, Ordinem Propositionum praetermittam , non tamen aliquam

omittam.

et Praemitto a. pro intelligentia verborum praedictae Propo- si tionis, lyspeciale , sumi posse dupliciter; uno modo prout Opponitur communi, ut si praeciperetur alicui adhibere ornnia media necessaria ad salutem; in hoc praecepto includeretur praece. pium Fidei, quae est unum ex mediis necessariis, non tamen esset praeceptum speciale ipsius, sed commune, ipsamque comprehenderet, tanquam quid particulare contentum sab communi , ratione medii necessarii ad salutem. Si ali-

99쪽

8o Gedeonis Gladius.

.Si aliquis hoc modo negaret praeceptum speciale Fidei, saliunde hoc falsum non esset, nihil derogaret dignitati Fidei

ejusque necessitati, non minus enim esset praecepta, ac si spe cialiter esset praeceptum de ipsa . quemadmodum eX hoc, quod incommuni prζcipitur festorum sanctificatio, non minus est praeceptum, ex gr. Festum Apostolorum Petri, & Pauli, aesi specialiter hujus festi observantia praeciperetur.

Alio modo, ly Drciase, sumi potest, prout opponitur ad lyper aliud; itaut sensus sit: aliquid esse speciale, idest ratione

sui, & non ratione alterius: non esse Vero speciale, idem, aenon ratione sui, sed ratione alterius , quia scilicet cum alio

connee titur: & hoc esse potest dupliciter; vel enim aliquid per se, &inseparabiliter conneetitur cum alio, vel separabiliter ,

& per accidens: si primo modo cum alio connectitur , quamvis secundum se non sit praeceptum; tamen semper erit in prς-cepto, quia semper cum eo, quod est per se prςceptum, connectitur: si vero secundo modo , quandoque potest cadere sub prccepto; quandoque vero non: allata autem Propositio videtur facere sensum, pro ut ly, speciale, opponitur ad ly, p raliud, non autem ad ly, commune, additur enim, oe secundum se, taliter quod sensus esset: de Fide non datur aliquod prςceptum directe ipsam prςcipiens, & seclusa conneXione, quam habet cum alio, puta cum Charitate, vel alio huiusmodi, itaut etiam eaecludat preceptum generale , comprehendens sub se Fidem directe, tanquam per se contentam sub illo.

a Rursus, ly, secundumst, bifariam sumi potest; vel prinui opponitur ad Jy, propter aliud, & sic illud est secundum se tale, quod non ordinatur ad aliud: vel prout opponitur ad ly, cum alio, & sic illud est secundum se tale, quod est tale sine conjunctione cum alio. In priori sensu idem esset dicere. Fides non est precepta secundum se; ac dicere, quod ordinatur ad aliud, quod est verum, cum Fides sit medium ad justificationem, &glorificationem: attamen hunc sensum non facit prςfata Propositio , propter conjunctionem cum prςcedenti particula op ciali, cum qua facit eandem sensum; itaut sequens sit major explicatio prioris, esse enim propter aliud, non eXcludit prς cepturn speciale. Remanet ergo, ut sensus profato Propositio

100쪽

Propositio XVI. 8 t

nis sit excludere praeceptum speciale, prout opponitur ad ly per aliud; & secundum se, prout dicit exclusionem conjunctionis

cum alio, v. gr. ratione praecepti Charitatis, vel alterius praecepti , non ratione sui

Praemitto tertio ; quod nomine Fidei potest intelligi tam

habitus, quam aetus; pro utroque enim indiscriminatim , tam in S. Scriptura, quam apud SS. PP. & Scholasticos saepe sumi. tur: unde praedicta Propositio de utroque posset accipi, vel pro altero; & item nomine praecepti, sub quo cadit Fides, vel intelligitur de praecepto, quo tam habitus, quam ad ius in se praecipitur, videlicet dari praeceptum de ipsis Fide, ratione sui, & di recte precipiens ipsam Fidem: & hoc puto neminem Catholicorum negasse. Alio modo,ut intelligatur de tempore,quo est in praecepto elicere actum Fidei; ita ut supposita Fide, negent ades se preceptum speciale,obligans aliquando ad eliciendum actum Fidei ratione sui , sed aliquando obligari ad eliciendum adsum Fidei ratione alterius praecepti obligantis ad actum alicujus Virtutis, ad quem exigitur conjunctio actus Fidei; & sic Fides, idest adius fidei, non caderet,pro aliquo tempore eliciendus,sub praecepto speciali, & secundum se, sed ratione alterius praecepti, & ratione conjunctionis cum alio; in quo sensu pariter dixerunt de Charitate, tunc solum obligare, quando tenemur justificari S c. in hoc sensu docuit eam Tambur . a. Dcca cap Ι. V. I. n. 9. sic di ce n s. Puto perse, ct ire rite nunquam obligari 'deles ad credenda praedicata indirieria, nec implicite, nec explicite, ex vi nec 1 statis praecepti Fidei: saepissime vero obligari per accidens, ex vi aliorum p .ceptorum. Ut autem nullum ex praedictis falsis sensibus, quos habere potest praefata Propositio, inexpugnatum relinquamus , singulos sigillatim impugnabimus; pro quo,s Dico I. Etiam si ly, speciale, fumatur prout opponitur ad ly, commune, si sermo sit de praecepto, quo ipse habitus, vel ejus actus praecipitur , falsa est praedicta Propositio asserens Fidem non cadere sub precepto speciali, & secundum se. Prob. eX pluribus locis S. Scripturae: Nam speciali ter, & eX- presse de Fide loquens Apost. ad br. o. ait: Sine Fide impossibile est placere Dro, quς verba satis indicant prcceptum ipsus

Fidei , ubi sermo est de actu, ut patet ex conteXtu. nam eX eo,

F quod

SEARCH

MENU NAVIGATION