Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

distingui specie , sed procedere ab eodem habitu Charitatis. Ilergo, quod asserit S. Th. est, supposita dilectione proximi ex. presse tendente in proximum, sed incommuni, di in univer sali, non teneri diligere quemlibet hominem in singulari adiueXpresse terminato ad singatos homines , vel ad hunc determi nate; nisi in praeparatione animi, & quando necessitas occurrit: cujus rationem a stignat Eminentiss. Cajet. Quia praecepta assirmativa, cujusmodi est illud dileetionis proximi, quantii mest ex Iure nature , non obligant, nisi in articulo necessitatis . Hinc autem doctrina longe abest ab illa Tambur. qui negatae tum directe tendentem in proximum in communi, & solum admittit actum implicitum . seu virtualem contentum, in actu dilectionis Dei, ejusque voluntatem eXequendi , ut patet eX

ejus verbiS .

et Pro explicatione igitur Io. Propos E si sciendum: quod actus interni possunt esse in duplici cisterentia; vel enim sunt actus formales, d expliciti; ut sunt illi, qui directe tendunt ad aliquod objectum; ut cum quis vult audire sacrum , &similes: alii dicuntur actus virtuales , seu impliciti, qui quidem

non ejiciuntur a voluntate in seipsis , sed virtualiter continen- lux in alio actu a voluntate elicito ut cui quis tempore , quo instat prςceptum audiendi sacrum , voluntarie, & advertenter, vacat ludo, virtualiter, ct implicite censetur elicere actum nolendi audire sacrum: vel qui habet intentionem formalem celebrandi , virtualiter habet etiam intentionem conse

crandi.

Haec igitur Propositio negat proximum debere diligi actu imterno, & formali: in quo potest esse dubium ,. an damnetur quia negat actum internum: an quia amisso actu interno, negat illum debere esse formalem, sed sussicere virtualem, ita ut hoc secundum qui assereret, incurreret poenas, & censuras in Brevi contentas, Ad quod res p. etiam comprehendi in praedi ela Propositione damnatum; itaut conjunctim sumatur actus internus, & formalis. Quod patet ex eo, quia si damnaretur negans adium internum omnino, non oportuisset, addere, ct formalam . I um etiam quia, dum damnatur negans actum D malem, & supponamus, actum sorinalem negantem , a

82쪽

mittere actum virtualem, non ideo damnatur, quia omnem actum internum negat, sed quia admisso aeta aliquo interno , negat illum debere esse formalem. Unde patet opinionem relatam Tambur. esse damnatam ; & si , ut ipse citat, idem sen. ciant Suar. & Coninch a Praemitto quoque ex eodem D. Th. loco postremo cit.

Quod ratio diligendi proximum ex Charitate est Deus ; Deus enim est, quem debemus in proximo diligere; unde hoc de .mus in proximo diligere; ut sit in Deo: Charitas namque fundatur super communicatione Beatitudinis , ex quo deinde coetera pietatis opera, quae debemus proximo impendere , sive spiritualia, sive corporalia, Griginantur , unde, ut eXChariatate sint, ad ipsum Deum debent ordinari: &illasgna extemna, non sunt immediate actus Charitatis, sed beneficentiae , qui tamen procedunt ex interiori adhu dilectionis, & ad ipsum

consequuntur , ut docuit idem Sanctus Doctor 2. 2. q. ar .ar. I.

His praemissis. Dico 1. Si praedictor Propositiones excludant omnem ainum internum tam formalem, quam Virtualem, sunt manifeste falsie. Prob. I. Ablato omni actu interno dilectionis, frustraneum remanet prae pium Charitatis erga proximum, quod pluries,

tam in veteri, quam in novo testamento repetitur : ergo pro

dictae Propositiones , ut sacris litteris adversiae, sunt rejiciendae, Prob ant. quia illi actus externi consequuntur ad actum interiorem dileetionis; ergo ablato actu interiori dilectionis, illi non sunt actus Charitatis, sed mere civiles, quales etiam in Ethnicis reperiuntur: alias etiam actus interni excluduntur . ergo frustraneum remaneret preceptum Charitatis erga P Nimum.

Tum etiam quia id, quod in praedicto' praecepto iniungitur, est dilectio , qtice conssistit in optione boni spiritualis , re salutis aeternae, quae est actus internus; ergo ablato omni ach u i n terno, tollitur principuus, & potior actus, qui praecipitur: ergo remaneret frustraneum.

Quod si dicas cum Tambur. non esse frustraneum: Quia impleretur per hoc, quod quis abstineat ab actu odii erga prox, mum , & per opera externa benevolentiς. Contra

83쪽

6ψ Gedeonis Gladius.

Contra est. Quia, licet impleatur per abstinentiam ab adiuodii, quo ad prςceptum negativum inclusum in assirmativo non tamen impleretur, quo ad ipsum prςceptum assirmativum quod est principalius: sicut non satis impleretur prcceptum affirmativum honorandi parentes, per hoc qudd non dehonoremtur; nisi etiam ea, quς ad positivum honorem spectant prcsten. tur. Et certe ad quid deservirent prςcepta assirmativaJ ut quid non omnia sunt negativa , si nihil assirmativi faciendo, per hoc, qudd non fit oppositum eorum , implentur Θ Quare ad implem

dum praeceptum Charitatis erga Deum non sum cit abstinere ab odio Dei Θ Prςterquamquod, licet in prςcepto assirmativo includatur virtualiter negativum I tamen Scriptura, ut clarius exprimeret, quid erga proXimum debeamus ; non contentaeo, quod dixit Levit. 19 Ne oderis 1 trem tuum in corde tuo :quod est negativum , expresse adjecit positivum , dicens :Diliges proximnm tuum scut tripsum , eX quo patet , ut quid distinctum prςcipi dileetionem , & abstinere ab odio proximi . Quod autem dicitur de operibus externis benevolentiς, iam dictum est non sussicere, nec esse actus Charitatis; nisi ex inisteriori dilectione procedant. ue Prob. 2. conclusio. Illi actus externi, non procedentes ab interiori dilectione, vel sunt ficti, & simulati, & sic potius sunt iniqui, quam actus Charitatis contra id, quod dicitur 1. Ioann. 3. Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere, oe veritate, & contra id quod dicit Apost ad Rom. 1 a. Dilectio emulatione, vel ab aliquo aetu interiori procedunt: &sic, vel ille actus, a quo procedunt est dileetio, dc sic habetur aetiis in. ternus dilectionis; vel alterius Virtutis, & sic non erunt actus Charitatis, sed illius Virtutis a qua procedunt: cum aetus eX-terior non disserat specie ab actu interiori, a quo procedit, &sic per ipsos non impletur praeceptum Charitatis. Quis enim diceret per actum Temperantiae impleri praeceptum Fortitudinis

vel Iustitiae 3

Prael. Levit. 19.SMalib. Q. non solum dilectio proximi praecipitur, sed modus, ut scilicet, instar nostri diligamus , sed nos metipsos ae tu interno ex Charitate diligimus , nempa fa

lutem

84쪽

Iutem aeternam nobis optando: ergo ita,& proximum diligere dc bemus ei consociationem in aeterna Beatitudine optando. 6 Dico et . Exclusito actus interni formalis, et sit virtualis mclusus in actu dilectionis Dei admittatur, non est admittenda. Prob. I. eXS. Th. ut clarius pateat ejus doctrinς veritas. ClarissimE namque hoc docet a. a. q. . cit.art. I. & praecipue ad 1 ubi sic ait. Ad primum ergo dicendum, quod licet Charitas sit una

Virtus babet tamen duos actus, quorum unus ordinatur as alium , sicut adfinem: praecepta autem dantur de actibus virtutum , maeo oportuit ele plura praecepta Charitatis: quid clarius λ Nam unus actus formalis alium virtualem involvens non sunt duo actus , nec potest dici unum ordinari ad alium : nec duo praecepta reri uirit. Ex qua doctrina - . Prob. a. ratione. Si ad dilectionem proximi non requiratur

actus for malis eXpresse tendens in ipsum, sed sussiceret actus virtualis implicite involutus in dilectione Dei, non essent necessaria duo pricepta Charitatis, alterum de dilectione Dei, alterumve de dilectione proximi ; sied hoc est contra S. Scripturam, nam Levin separatim ponuntur duo prςcepta; & Mati. 22. poim ouam ambo recensentur, subditur: si bis duobus mandatis rota lex penitra Propbeta', & r Jo. .habetur: Hoc mandatum babdmus

a Deo is, qui diligit Deum, diligat fratrem suum . Ergo ad dileotlOnem proximi requiritur actusformalis. Prob. sequela quoniam Oer illud unicum prςceptum habetur actus virtualis involutus

in observantia ipsitus; & consequenter satis, superque esset solum, aliudque addere, dum nil aliud prςcipit, nisii actum illum

virtualem involutum, supervacaneum esset, & redundans , idem enim bis prcciperetur: nec prςcepta sunt de meliori bono, sed de simpliciter , & necessario - . .

Quod sit dicas addi praeceptum dilectionas proXImI, ut Innotestat non esse odio habendum. Preterquam quod hoc jam explosum est: etiam hoc ipsum Virtualiteran dilectione Dei, reproposito Voluntatem ejus exequendi continetur.

85쪽

66 Gedeonis Gla ius.

Vix in saecularibus invenies , etiam Regibus, superfluum statui ; o

ita vix aliquis tenetur ad cic modinam , qua i t netur tax.

tum exsuperfluostatui 1 π π Anc Propositionem aliqui forsan deduxerunt ex male

intellecta doctrina S. Th. 2.2. q. 32.art. 5. 9 6. ubi art. 5. docet tunc obligare praeceptum eleemosynς,quando Occurrit eX-

trema necessitas ejus, cui debetur, & superflui tas ex parte ejus, qui debet dare. Male autem intellexerunt doctrinam S. D. quia existimant utrumque simul requiri ad hoc, ut obliget prςceptum eleemos ynς,quod est contra ejus intentionem,ut in speciali tradi. de eleemosyna probat Eminent. Caiet. & advertit in Comment super hunc art. & constat ex modo loquendi D. Th. nam ipse ponit illa duo, non ut requisita conjunctim ad prςceptum eleemosynς, sed ut utrumque illorum seorsim ab alio, inducat obligationem dandi eleemosynam; vel scilicet extrema , vel quasi extrema necessitas; & in tali casu tenetur quisque subvenire proximo, non de superfluo statui, sed etiam de necessariis statui, si sint superflua personς , ut docet S. Doctor in art. 6.u bi inquit: Tertio, quando occurreret extrema nece tas alicujus privatoc p sonx, vel etiam aliqua magna necessitas Reipublicae ; bis enim casibus laudabiliter praetermitteret aliquis id, quod ad decentiam fuipatus pCrtinere videtur, ut majori nece itati subveniret. Ubi, ut observat C et. illa particula, laudabiliter, non sumitur, ut distinguitur a debito ex praecepto, sed ut contra distinguitura , vituperabiliter. Constat ex eodem S. D. ordinem esse in Cha ritate: & necessario servari debere; itaut ob bonum commune sit in praecepto bonum proprium postponere; contrarium autem doceret hic, si ly, laudabiliter, sumeretur, prout opponi'tur debito eX praecepto .

Vel quando quis habet superfluum statui; & tunc tenetur deupernuo dare eleemosynam, non solum in extrema, vel qu/si extrema necessitate; sed etiam in gravi , quando ei occurrunt

circumin

86쪽

Propositio X II 6

cireum stantiae personae indigentis, loci, & temporis hujusmo di eleemosynam iaciendi. Quaenam autem sit gravis, quaenam vero extrema necessitas,explicabitur infra Propositione 36. n. r. χ Ex quibus patet falsitas illius secundae partis Propositionis, in qua dicitur. suando tenetur tantum ex superfluo flatui. Suppo

nlt namque ex hoc tantum capite oriri obligationem largiendi eleemosynam eX parte dantis, etiam quando eX parte accipientis, adest extrema necessitas . Quod quidem falsum esse con stat ex illo Μati. 21. ubi Dominus noster minatur, & infligit poenam aeternam pro omissione eleemosynς & cum hoc generaliter dicat, non debet restringi, ut loquatur soIum habςntibus superfluum statui; sed poena aeterna non infligitur, nisi pro peccato mortali: ergo prςceptum eleemosynς obligat sub mortali etiam eos, qui non habent superfluum statui, saltem pro eX trema proximi necessitate, quod etiam videtur innui r. Joan. 3. ubi dicitur; cui viderit fratrem solim nec fitatem babere, S clauserit visicera sua ab eo, quomodo Ciaritas Dei manet in illo ζEt ratione falsitas hujus suppositionis probatur. Quia recta ratio, & ordo Charitatis requirere videtur, ut plus amemus nosmetipsos, quam proximum in pari causa; ut si mihi non siperest vestis,& ille sit nudus, non tenear dare vestem illi attamen in notabili disparitate, si id quod est mihi necessarium ad decentiam status, proximo sit omnino necessarium ad sustentationem person ς, deberet illius necessitas i neς commoditati proferri; sicut pro salute spirituali proximi, debeo corpus proprium postponere, quia est minoris conditionis. Unde S. Ambr. . deos. & refertur co Pasce; dist. 8 6. ait Pasce fame moriem

non paveris, occidisti. Ergo in casu tremae necessitatis, de- bet quisque privari iis , quae pertinent ad convenientiam sui status ,& dare eleemosynam extreme indigenti, quando non adest

in promptu, qui ei subveniat; & consequenter non solum ten tur de su perfluo statui. 3 Deinde falsia etiam est illa Propositionis pars, qua dicitur: Vix insecutaribus invenies, etiam Regibus, superfluum flatui: nam superfluum statui non est id, quod ad nihilum deservit, aut deservire potest: semper enim excogitari possunt casus, in qui

87쪽

68 Gedeonis Gladius.

tas vestium , & plura alia possunt ad majorem Ornatum, de de centiam status, applicari: superfluum Cnim status, ut docet S. Th. art. s.cit. ad 3. est id, quod secundum statum praesentem non est necessarium,ut probataliter existimari potes . Nec opor tet , quod considerentur omnes casus , qui possunt con tingere in

futurum, vetuit enim Dominus Mail. 6. cogitarein crastinum :sed debet iudicari superfluum, secundum ea, quς probabiliter,di ut in pluribus occurrunt: de hujusmodi autem su perfluis multi habent, cum annuos redditus, uJtra id, quod decenti statui suae familiς, est necessarium, & pro occurrentibus probabilibus necessitatibus, habeant: ex qua S. Th. doctrina etiam colli gitur superfluum statui esse id, quod ad meliorandum statum

pertineret ut etiam docet Lorca a. 2.s n. 3. d. 39. Memb. I. n. 7.& alii coni ra Graia ado, & aliOS 4 Praeceptum igitur Eleemosynς in primis pro CX trema necessitate cognita proximi, quando alius non est in promptu, qui ei subveniat, obligat quoscumque habentes necessitati persone superflua, etiam si sint necessaria statui; ut patet ex jam dies is .

Secundo obligat etiam de necessariis personae sustentationi , ad subveniendum necessitati Reipublicae , & bono communi ; natura dictante partem cum sui detrimento bono totius incumbere . Tertio obligat habentes superfluum statui pro quandocumque oecurrunt indigentes gravi laborantes necessitate. Quod expresse docuit Angelicus art. s.cit.in fine corporis

dicens: Sic ergo dare eleemobnam desuperfluo est in praecepto. Et deinde ut quid distinctum subdit: Et dare esermo senam ei, qui es in extrema necesstate, patet etiam eX illo Luc, II. suo superes δε- re eleemos nam. Quod optime probasse videtur S. Basilius seriar. ad divites avaros super illud Luc. 12. Defruam horrea mea. Ubi eleganter sic ait: Si fateris ea divinitus tibi provenise scilicet temporalia bon in ustus es Deuρ inaequaliter res nobis distribuenUCurru abundas , illa vero mendicat δ Nise, ut tu bonae dispensationis merita consequaris: itis patientiae braviis decoretur λ panis famelisi, quem

tu tenes, nudi tunica , quam in conclavi conservas, discalceati salerus, qui penes te marcescit, indigentis argentum, quodpo des bamatum. uocirca, tot in uri aris, quot dare valens es: Idem docet S. A mbi .is serm.8 1. to. 3. ut testatur S.I h. c.ada.& habetur in D r. I

88쪽

Propositio XIII 6 ρ

en. fcut ii, Sest quia unus non sufficit ad subveniendum omni.bus indigentibus relinquitur arbitrio prudentis, & juxta Charitatis ordinem, & majoris necessitatis, superfluorum distri. butio . Unde vides quam immerito hanc obligationem negent aliqui cit. a Tambur. lib. s. cap. I. I. I. num. 13. inter quos immerito ponit Bonac. nam oppositum docet , & nobiscum sentit. Quarth obligat praeceptum eleemosimae habentes superituum statui ad subveniendum iis, quibus necessaria statui desunt: α quandoque existentibus in communi necessitate: ut docet

AZOr. p. et . lib. I 2. cap. 7. esse communem opinionem tam Theolouorum quam Summistarum. vide Doetores relatos a Bonac. de legibus disp. 3. q. 4. punc. 6. n. 8. Addit tamen AZor.quod sit haec indigentia sit levis,sub levi obligat; si autom sit gravis sub lethali obligat. Vid. Capisucch. late disserentem controv. 29.S 3O.

Si cum debita moderatione facias , potes absque peccato mortali de vita alicu9us tristari, o de illius morio naturali gaudere, illamine cari assectum appetere ode erare ; non quidem ex duplicentia personae , sed ob aliquod temporale emolumentum .

im Issaec Propositio in terminis asseritura Castrop. tom. I. I 1 trac. 6. M. de Ciaritate p. r. n. II. quam probabilem

censet Tambur.T adducit verba Bonac. quibus videtur Opinionem praedictam docere: quamvis ipse, licet subdubitando d1Xerit, quod non videtur culpa vacare. Ita lib. s. cap. I. I. 3. a n. 3 i. infra, pro qua enucleanda. Praemitto eX S. Th. a. a. q. 3 6. art. Σ. Tristitiam quatrupliciter posse contingere: uno modo, quando aliquis dolet de bono alterius, in quantum ex eo timetur aliquod nocumentum, vel

sibi ipsi, vel aliis viris probis & haec species tristitiae est timor :alia est tristitia, qua quis dolet de bono alterius, non quia ille habet: sed quia ipse illo caret; & haec est aemulatio: altera

89쪽

7o Gedeonis Gladius.

est,. qua quis dolet de prosperjtate indigni; & ista dicitur indi.

gnatio, quam Aristoteles appellat Nemesim. z. Rhetor. cap. 9.quarta denique species est Invidia, qua quis tristatur de bono aequalis, vel similis; in quantum ejus prosperitas existimatur diminutiva propriς excellentiae; non quia tollat aliquid ; sed

quia eXcedendo, mutatur relatio similitudinis, in relationem excedentis, & excessi:& sic non quia nocumentum infert, dimi. nuit, sed per proprium augmentum, de quo videndus est Caiet. Ac. cit. art. i. subtilissime suo more disserens. Hae autem species tristitiς sunt modificatς ex parte objecti; si enim tristitia sit de bono proximi, ut bonum ejus est, ad odium pertinet quia ejusdem moris est velle alicui malum, & dolere de bono opposito: velle autem malum absolute alicui, ad odium pertiner .a Enumeratae autem tristitiς species, ita se habent circa malitiam , vel bonitatem moralem; Prima enim species potest esse cum peccato, &sine peccato: sine peccato quidem, ut ait S. Gregor. 22. Moralit. cap. 1 I. sic inquiens: Evenire plerumque sol t, ut non omissa Charitate, o inimici nos ruina lietit et, oe rurbus ejus gloria sine invidiae culpa contriset, cum, oe ruente eo, quosdam sen erigi, credimus, ct prosciente illo, plerosque injuste opprimi formidamus . Cui addendum est ex Caiet. quod adhoc, ut licite quis tristetur de bono alterius., puta potentia, vel divitiis, &c debet esse clara malorum sequela; si autem ambiguum sit, an aliquis potentia, vel divitjis abutetur in alterius damnum; quamvis licite , quis timeat, & caveat; non tamen licite tristatur absolute de illius potentia, vel divitiis. Potest autem esse cum peccato: quando quis tristatur de bono alterius sibi juste, vel saltem non injuste nocivo; quia hujusmodi timor non debet in tantum progredi, ut nolit bonum alterius; sed stat est, quod licite timeat malum proprium. Regula autem generalis est, tunc esse licitum tristari de bono alicujus, quando si ipse haberet potestatem, licite privaret illo bono, vel vita, si est publicus latro, &homicida, Reipublicae perturbator, & bono communi valde noxius, Vel potentia, aut divitiis; si adeo in perniciem bonorum utitur, & injuste; ut ab habente potestatem, illis licite privare' tur : si autem licite illo bono privari nequit , nec licite de eo tri 'Ari postumus Ratio est quia actus interior,& exterior ipse cor

90쪽

Propositio XIII. 7 I

respondens eadem ratione est bonus,Vel malus unde in casu,quo aetus exterior ellet licitus, vel illicitus, eadem ratione actus interior tristitiae: unde concludit C et. hujusmodi timoris esse. ctum, scilicet tristitiam de bono alterius, ut nocivo, indigerefraeno recte rationis conferentis qualitatem mali suς causiς, &praeponentis prςponenda, ut tristitia de bono ex sancta, seu recta detestatione mali, excusianda sit.

3 Secunda species quς est Lelus, si sit circa bona honesta, est

laudabilis , ut dicit Apost. I. Cor. 12. AEmulamini rearismata meliora. Si autem sit de bonis temporalibus, potest esse cum peccato , & sine peccato: puta si recta ratione reguletur, vel non ut scilicet bonum temporale congruum sibi quis aemuletur, non

ambitiose supra se extollens se; ut si plebejus tristaretur, quia non est Rex: & indignus, quia non est Praelatus &c. Tertia species, quς est Indignatio, mala est, & prohibita in Sacra Scriptura dicitur enim Ps 3 6. Noli aemulari in malignantibus , neque retaveris facientes iniquitatem & Pi. 22. Pornr effusesunt gresus mei, quia relavi super iniquos pacem peccatorum videns. Ratio est, quia prosperitas indigni non habet rationem mali culpς, nec mali poenς; sed est ibi ratio boni Misericordiae, & Providentiς Divinae, sic temporalia distribuentis; ac proinde non habet, unde licite sit objectum tristitiae, quod est malum: unde Aug. super m 36. ad illud verbum desine ab ira oec. ait: Iude irasci, Sisignari, es contra Deum murmurare videatur Caiet. Ac. cit. &Eminentiss. Capi succhius, controv. 1 o. g. 3.

Quarta species, luς est Invidia,semper est mala,ut dicit Arist.2. Riustior. cap. II. quia dolet de eo, de quo est gaudendum, scilicet de bono proximi, aequalis, & similis. Immo ex genere suo est peccatum mortale, ut probat S. Th. Ac. cit. art. 3. quia InVidia ex genere suo contrariatur Charitati quia utrius' objectum est bonum proximi:quod contrario motu prosequuntur, Charitas gaudendo, Invidia de eo tristando: unde patet improbabilem esse opinionem Tambur. Ac. cit. asserentis Invidiam, e X genere suo, non esse peccatum mortale an. 3M inque ad a.

Eodem modo philosophandum est de gaudio de malo proximi,scilicet quadrifariam di vidi,& posse esse bonum, vel malum, secundum regulas supradictas: quia Gu sdem moris est tristari

SEARCH

MENU NAVIGATION