Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

Respondetur ergo melius, eXplicando magis prςdictas recsponsiones. Illam Propositionem non damnari in se prςcise, sed prout est consequentia illata CX praecedenti, scilicet, quia volun tas non potest efficere, ut assensus Fidei sit magis firmus, quam

mereatur pondus rationum . ac proinde assensus per demon.

strationem esset magis firmus assensu supernaturali,& ideo pru. denter posset quis illum repudiare: ex doctrina autem Thomi. starum non ideo quis repudiaret, sed hoc proveniret eX incompossibilitate actus Fidei, & aetus scientiae : nec eX doctrina Thomistarum sequitur stientem repudiare assensum superna turalem; quia repudiatio est, cum quis , Vel propter majus

bonum deserit voluntarie aliud, vel propter animi aVersionem quod videtur asserere damnata Propositio: per d. homistas aurulem non deseritur propter majus bonum, cum afferant assem sum Fidei esse certiorem quocumque assensu naturali: nec propter animi aversionem, cum asserant Fidem remanere in praeparatione animi; necesset directe volita in causa illa cessatio adius supernaturalis, cum non sit per se intenta: nec sequitur

ex aliquo illicito, cum licitum sit operam dare scientiis, sed se

quitur eX natura rei praeter intentionem sitientis nec certitudo Fidei desi neret influere in illum actum, ut di tum est in ultima responsione. Unde etiam perseveraret in Philo pho Chri stiano meritum Fidei , propter animi praeparationem, ad cre dendum obsolam Divinam revelationem, si quaecumque demonstratio circa illam veritatem deficeret. Ex quo patet , quam longe sit a damnata Propositione Thomistarum doctrina ad quam nemo usquemodb animadverti l posse calumniari, ut

coincidens cum ea.

152쪽

Vocare Deum iu tenem mendacii ; non est tanta irreverentia, propior quam velit, aut p. t damnare bominem . x x Raemitto primo . Μendacium communiter definiri , L quod sit falsia vocis significatio, cum voluntate fallendi . Pro cujus explicatione ; advertendum est eX S. I h. P. 2. q. TIO. art. I. qubdad mendacium concurrit amis Intellectus,qui est enunciatio, habens pro objecto verum, Vel falsum .hςc autem Intelledius enunciatio manifestatur per exteriora signa,vel Per voces,vel nutus &c. unde ad mendacium requiritur falsa vocis significatio, idest voce significare falsum, aut contrarium ejus,quod mente concipitur: hinc mendacium nominatur eX eo, quod contra mentem dicitur, & mentiri idem est, ac contra mentem ire, & hoc est objectum mendacii. Ρrςter hoc autem concurrit amis voluntatis, cum quilibet actus moralis debeat es

se voluntarius, & ex parte hujus habet pro fine , seu objecto idem enim est objectum, & finis respectu voluntatis) voluntatem fallendi,& in prςdicta definitione ponitur utrumque. Intentio autem fallendi dupliciter sumi potest ; vel scilicet pro in

tentione falsum enunciandi vel pro intentione falsitatem imprimendi in alio: horum primum pertinet ad essentiam mendacii ,& est sormale constitutivum illius in ratione actus moralis: secundum autem est enectus ipsius mendacii: unde non pertinet ad essentiam mendacii, sed ad periectionem ipsius; ac proinde stilla definitio accipitur, ut tantum eXplicat essentialia, illa verba cum voluntate fallendi accipienda sunt pro voluntate falsum dicendi. Hinc sequitur, qudd si quis dieat falsum, credens dicere verum , non mentitur formaliter; nec est mendacium, ob defectum voluntatis dicendi falsium : e contra vero si quis dicat veru m, existimans illud esse falsum, & intentione dicendi falsum mentitur; ut dicit D Aug. lib. de mendacio cap. g. & D. Th. c. cit.

quia hujusmodi actus, in quantum voluntarius , & moralis I x habe.

153쪽

i34 Gedeoriis Gladius.

habet per se falsitatem, quia eam intendi , & per accidens verbialem, quia est praeter intentionem ipsius. 2 Praemitto h. ex D. Th loc. cit. art. a. quod mendacium, ii cet aliter dividi possit, vel secundum ipsam rationem mendacii, in quantum deficit a veritate, trascendendo in magis, perexa. gerationem; vel deficiendo in minus; vel per ordinem ad finem, quo pacto a D. Aug. lib. de m Mario cap. I . oetupliciter dividi. tur: tamen loquendo de ipso, in quantum est actus moralis, di per ordinem ad gravitatem, vel diminutionem culpae, tripliciter dividitur; scilicet in mendacium iocosum, quod est illud , quod dicitur causa delectandi, & placendi; in mendacium ossi

ciosum , quod dicitur causia utilitatis alterius, vel ipsi juvando, vel nocumentum removendo; & in mendacium perniciosum, quod dicitur causa nocendi. Hoc ultimum est gravius, quam duo priora; semper enim mendacium malum est eX genere, &natura sua, quod probat D. Th. loco. cit. art. 3. tum ex Philosopho . Et bic. dicente: Mendacium en perbe pravum, fugiendum . I um ex D. Aug. lib. cit. cap. I. tum ex illo Eccl. 7. Noli vellementiri omne mendacium. Tum ratione, quia est actus cadens supra indebitam materiam; voces enim naturaliter sunt signa intellectuum,seu conceptuum in mente existentium: ergo uti vocibus ad significandum id, quod non habetur in mente, seu oppositum ejus, quod in mente habetur, est indebitum , &innaturale, seu est eis uti contra earum naturale in stitutum, quod

ex natura sua malum est, pervertit enim naturaS rerum.

3 His igitur praemissis: controversia est de Iuramento assem torio, ut patet ex ipsa Propositione : in quo tribus praedictis modis potest esse mendacium: & de pernicioso exiit imo neminem id asserere, cum ex se mate via sit gravis, & importet Proximi nocumentum; sed de aliis duabus mendacii speciebus, oblevitatem materiae,an scilicet juramentum additum mendacio levi, sive jocosi,sive ossicioso,siit peccatum mortale:hςc enim est just a causa,ob quam Deus vult,& potest damnare hominem Circa hoc fuit error aliquorum haereticorum, qui Apostolici Vocabantur, asserentium: omnia alia, exceptis articulis Fidei , S Dei praeceptis, posse celari, quantumcumque quis Ju tdicere veritatem; ut resert Prateol.& eius meminit D. BQrn

154쪽

Propositio XXIV. 13

se . 6 s. in Cant. Idem sensere Priscillianistae asserentes: licere juramentum ad occultandum secretum suae doctrinae; propterea dicere soliti Pura , per iura, jecretum proire noli , ut refert D. Aug. biser. 7o. & alibi: qui errores fuerunt damnati ab Honor. Papa in extraν Olim Dei. recorae ut refert Card.Turrecrem. lκ . q. cap. 37. p. a. de Ecclesa. Est etiam opinio cuiusdam Godosredi, quam refert Angelus , Verbo Periurium, asserentis: mendacio jocoso, & officio adhibitum iuramentum, non esse peccatum mortale; quia materia levis est, contra quam puto damnationem praedietae Propositionis procedere, pro cujus impugnatione. 4 Dicendum. Iuramentum, seu invocatio Dei, in testem cujuscumque mendacii, quantumvis levissimi, dummodo non sit ex inadvertentia , Vel surreptione , semper est peccatum

mortale: ac proinde est tanta irreverentia, propter quam Deus potest damnare hominem. Haec conclusio docetur a S. Th. a. a. q. . art 3. in corpore , o ad a. estque communis Theologorum, Canonistarum, αSummistarum . Probatur primo eX argumento : s d contra Omne peccatum, quod contrariatur praecepto Divino, est peccatum mortale; sed periurium contrariatur praecepto Divino, quo dicitur Levit. 19. Non periurabis in nomine meo: ergo est pec

catum mortale - .

Dices: multoties ratione parvitatis materiae, licet faciat quis contra praeceptum Divinum, non peccat mortaliter, ut patet in furto, in festorum sanctificatione &c. Sed contra hoc est probatio adducta in corpore articuli a D. Th. qua praedidi a responsio rejicitur; & secundo probatur conclusio . Parvitas materiae tunc excusat a mortali, quando pravitas operis ab ipsa dependet, sicuti est in furto, ubi pravitas dependet ex nocumento, quod infertur ProXimo eX re accepta: at quando pravitas actus oritur ex ipso actu, taliter quod ipse actus in se,& ex propria ratione habet gravem pravitatem, cuicumque materiae applicetur, tunc ejus gravitas non minuitur ex parvitate materiae sed periurium ex se,& proscindendo a materia,supra quam cadit,habet gravem pravitatem, sufficientem ad peccatum mortale : ergo parvitas materiae non potest a I ratio-

155쪽

i 36 Gedeo, ius Gladius.

ratione peccati mortalis lipsum eximere. Μ Or patet. Min6hprobatur : periurium eae sua ratione importat contemptum Dei ; sed contemptus Dei est de se sussiciens ad peccatum mor tale, praecis a materia, supra quam cadit; quod patet ex hoc, nam aliquid , quod est genere suo Veniale, vel etiam bonum, si fiat in contemptum Dei, est peccatum mortale ergo periurium de se, praescindendo a materia supra quam cadit, habet gravem pravitatem, funicientem ad peccatum mortale. Major probatur, quia in periurio invocatur Deus in testem falsitatis, quae est maxima irreverentia; per hoc enim dat intelligere ; vel

quod Deus veritatem non cQgnoscat, quod est contra ejus fummam Sapientiam ; vel quod falsitatem testificari velit, quod

est contra eius Veracitatem , quorum utrumque est maxima

imperie filo in Deo: ergo ingentem illi injuriam , & irreverentiam irrogat sic jurans: ac proinde contemptum Dei eX se importat periurium. ue Sed in gratiam Scholasticorum, & ut subtilius expenda.

tur ratio D.Th. firmiusque roboretur ejus doctrina: Dices: cum dicitur, quod periurium ex sua ratione importat contemptum Dei; vel intelligitur de contemptu generali, qui concomitanter se habet in transgressione cujuscumque praecepti, nam comemonitur Divina Leae, irrogatur Deo irreverentia cum ratio ultimi

finis ab eo tollatur &c. quo pacto dicit D. Aug. I . de Civit.cap. 2 8 .Sicut amor Dei usque ad contempta ui aerii at Perusalem; scismorsui u que ad contemptum Dei id cat Babylonem, idest peccatum: & sic committitur aequivocatio; nam fit transitus a contemptu speciali ad contemptum generalem qui enim veniale faceret ob contemptum Dei, esset contemptus specialis: Si vero intelligatur de contemptu speciali,sic falsum est, periurium esse contemptum Dei; nam contemptus specialis est cum animo,&intentione contemnendi Deum ; quae intentio non necessario connectitur cum periurio: immo regulariter longe est a pejeran- te ergo male colligitur ex praedicta ratione, perdurium eX ge'ne'e suo esse peccatum mortale.

Rςsp0Hdζtur, qudd ratio D.T.procedit de contemptu spociab, qui est in peiJurio, re non de generali, qui reperitur in Om G peccato. ad probationem, quae contra hoc inducitur dic

156쪽

Propo filio XX IV. 137

quod contemptus specialis est duplex; Vel quia fit aliquid ,

quod in se est indisserens, sed fit ex animo, & intentione contemnendi aliquem, & in hoc requiritur eXpressa intentio contemnendi; vel quia fit aliquid, quod de se, & ex natura sua est contemptus alterius, & hoc dicitur contemptus eX ipso facto, ex gr. aliquis spuere potest in prςsentia Regis, animo ipsum contemnendi, & hic est primus modus contemptus: alio modo quis advertenter ipsi terga vertit, & sic in praesentia ejus stat:& hic dicitur facto ipsum contemnere , etiam si desit expressa

intentio ipsum contemnendi : contemptus enim in irreverentia , quae est praecipua ejus species , maXime relucet, o sufficit vir tualis intentio contemnendi; quia ad hoc, factum ipsum ordinatur.

In praesenti igitur I periurium est contemptus Dei hoc le-cundo modo, quia facto ipso, dum invocatur Deus in testem mendacii, & in ejus confirmationem, directe, vel ejus scientia, Vel ejus veracitas negatur, & ponitur maxima impers etio in ipso Deo, & hoc non est commune cuicumque peccato rnam in caeteris peccatis , utplurimum intentio fςrtur in creaturam, quae est obiectum actus peccaminosi , in quo concomitanter reperitur contemptus Dei, in quantum Divina Lex non servatur, & tollitur ab eo praetice ratio ultimi finis, quantum est ex affectu peccantis: actus autem periurii directe consistit , & physice in illa invocatione Divini testimonii, in confirmationem falsi , quod est factum ex se irreverens, & Deo injuriosum: ex consequenti deinde se habet,& quo ad eflectum, quod fiat causa joci, vel decipiendi alium, vel nocendi &c.' Hinc patet rationem D. Th. non esse aequivocam , sed de contemptu speciali semper loqui, & licet transeat a contemptu , primo modo sumpto, ad ipsum secundo modo acceptum est tamen legitima argumentatio a minori ad majus. 6 Hinc plura dubia ad materiam periurii concernentia resolvuntur. Et primo: non solum jurantem rem ita esse, quando non est, peccare mortaliter: verum etiam jurantem rem ita esse, vel non esse, quae revera ita est, Vel non est, si tamen ipse

existimat falsum esse, quod dicit: quia in tali casu ex intentione dicentis mendacium est, ut patet in jam notatis, S consequem

157쪽

i3 8 Gedeonis Gladius.

ter ab ipso invocatur Deus in testem mendacii, quantum est ekintentione jurantis. E contra verb, non peccare, qui juramen. to confirmat falsum, quod ipse putat verum; ita S. Th. q. 8Λ

art. I. ad

Petes : quaenam certitudo requiritur ad hoc ut ipse pruden

ter eXistimet rem esse veram ΘRespondeo, non sufficere solum probabilem notitiam, quia

haec non facit certitudinem, nisi in hoc casu juret non absolute; sed ita sibi videri: requiritur autem interdum certitudo moralis; interdum certitudo evidens, pro diversitate materiae , &circumstantiarum: nam in I udicio, ubi quis interrogatur a Iudice, cum debeat respondere juxta intentionem interrogantis, qui de certa scientia interrogat, non potest jurare, nisi certam scientiam habeat: extra iudicium sussicit plerumque certitudo moralis, nili aliter exigat discursus; si enim inter simul discutarentes sermo sit de certitudine omnimoda alicujus facti, non potest aliquisiurare ex morali certitudine , quia debet iurare juxta sensum,in quo quaeritur certitudo: si autem materia, de qua quis quaeritur, aut interrogatur, non potest habere metruphysicam certitudinem , etiam de hac, coram Iudice potest ratione moralis certitudinis iuramentum adhibere: ut cum quis de vita, & fama alicujus interrogatur. Ad veritatem etiam dicti sufficit, ut more humano verum

sit, ut contingit in hyperbolicis loquutionibus: ubi solet dici infinitas divitias habere Petrum: millies hoc diXi: haec mulier lacteo candore pollet, & similibus, in quibus verum est dictum

more humano, & consueto loquendi modo Idem accidit si Parochus testificetur Clericum toto anno frequentasse Ecclesiam: ludi magister, discipulum toto anno 1 re. quentasse scholam &c. quia more humano vera est loquutio , etiam si aliquoties abfuerit. 8 Colligitur secundo: Iurantem falsum per in advertentiam, quς potest cadere tam supra rem,quam jurat,dum eX subreptio ne , tuam esse falsam non advertit; quam supra juramentum , dum non advertit se iurare ; sed lapsu linguae juramentum prQ'ieri , non peccare: inad vertentia enim excusat a peccato, cVm peccatum debeat esse voluntarium,& deliberatum.Ita U- δεῖ

158쪽

Propositio XXIV. 139

cit.udi. Raphael de la Torre ibid. Grassius lib. 2. derifcap. I 6. n. 7.& alii.s Sed quaeres hic, an iste, qifi ex inadvertentia sic aurat falsum, si hoc ortum duxit ex quadam consuetudine continuo iurandi, peccet mortaliter. Circa hoc est triplex sententia. Prima est Caiet. in comment. superari. nuper cit. S. Th. asserentis, semper esse peccatum momtale, si ortum duxit ex prava consuetudine jurandi, si e verum, sive falsum: quia ista inadvertentia non esset antecedens sed concomitans periurium, ac proinde non eXculat a peccato, sicut nec ignorantia concomitans. Secunda sententia est Suar. tom. a. de Relig. lib. 3. de duramento cap. 7. & Ioan Μ Or. iu S, dist. 39. q. q. asserentium non esse novum, & speciale peccatum, propter solam pejerandi consuetudinem, non retractatam.

Tertia est Raph. de Torre Ac. cit. disp. 3. quae eXplicatur persequentes Propositiones Quando perjurium provenit a consumtudine non retraetata jurandi, sive verum, sub falsum ,& talis consuetudo est causa inadvertentiae sive advertat se jurare, sed non jurare falsum; sive etiam non advertat se jurare, dum tamen habetattentionem ad verba adjutoria , semper peccat

mortaliter .

Discrimen tamen est , si inadvertentia est circa iuramentum, & si est circa veritatem, vel falsitatem, cum advertentia tamen juramenti. Ρrimb namque modo est peccatum in causa, & in ipsa voluntarium: secundo modo est peccatum in se, & formaliter; quia licet desit advertentia ad veritatem, &falsitatem; haec tamen eratdebita, cum actus jurandi fuerit in se voluntarius; ac proinde omissio illius fuit in se, formali ter voluntaria. Si vero periurium inadvertenter prolatum, & ipsa praecipitatio jurandi, non provenit ex ipsa prava consuetudine, sed ex alio capite, puta ex ira, vel alio , non est adscribendum consuetudini, sed illi motivo : & si illud motivum est peccaminosum, etiam ipsum periurium, juxta qualitatem motivi: si vero proveniat cX impetu naturali,aut oblivione invincibili rapiente linguam, ut juret: tunc non est peccatum adscribendum con-

159쪽

14o Gedeoriis Gladius.

suetudini : & patet e X hoc , quod consuetudo in his ea . bus de materiali se habet, cum non sit formale motivum per jurii . Consuetudo igitur, fere semper facit, quod periurium sit

peccatum mortale : posset tamen aliquando contingere ut n6asit peccatum, quia non adscribitur consuetudini: vel qudesiit peccatum , non tamen consuetudini adscribatur . Vide Raph. de la Torre, qui disserte haec probat, & contrariae sest, tentiae argumenta solvit loc. cit. EX quibus infertur : versantem in consuetudine jurandi fabsum, vel indiscriminatim jurandi , sive verum, silve falsum, esse in statu peccati mortalis, quia semper versatur in morali periculo pejerandio versari autem in periculo est status peccati mortalis ; sicut periculo se exponere , est peccatum mortale, ut ferE communiter docent DD. De aliis dubiis videantur DD. ex professo de juramento, & periurio agentes .

Cum cassa licitum est jurare, sine animo jurandi , si res sit levis, fi grabis .i TT Propositio potest intelligi tam dejuramento caden-JLIL te supra mendacium, quam dejuramento cadente supra Veritatem: nam utrumque potestiuramento confirmari ,& animusjurandi deesse, hoc potest evenire , tam in juramento assertorio; quam in promi storio . Puto tamen intelligendam esse dejuramento cadente supra mendacium , ut loquebatur praecedens Propositio : tum quia qui 3 urat verum , nullam causam habere potest Jurandi , sine animo jurandi , in juramento assertorio : & in hoc sensu absolute esse damnatam ; in quo sensu eam docuit Tambur. lib. 3. Decal. cap. 3. M jurament. V. a. num. 1. & Lessius citatus a Minutolo :pro quo.

a Dico primo. Iurare salsum sine animo jurandi, in quδ' cumque materia , sive gravi, sive levi , peccatum est in r'

tale p

160쪽

Propositio XXV. ΙΦΙ

tale: ac proinde nulla ex causa licitum cst. Ita CGel. 2. a. q. I9. art. 7. A. ad hoc ae itur. SOto lib. 8. d Iustitia, ct Pure q. I. art. 7. A stens. lib. 1. de Puramento art. 7. Gram lib. 2. f-I7 . n. IO

O 12. & alii. Probatur . Adtiis ille eXterior invocationis Divini testim nil applicatur mendacio; sed hoc de se, etiam praeciso actu interiori confirmante actum exteriorem est malum, & per hoc irrogatur Deo magna irreverentia: ergo &c. Major supponitur in asi: Minor probatur: per actum exteriorem applicatur Divinum testimonium mendacio, quae est materia contraria omnino etiam ipsi actui exteriori juramenti : quod est de siemalam, sicut malum esset nomen Dei blasphemare solo actu exteriori , etiam cum intentione non blasphemandi , Ιdolothus adolere, etiam solo actu exteriori, sine animo colendi Ido. la, sicut fecit Marcellinus qui nunquam a peccato excusatus est ergo&c. Pateti consequentia a pari, ideo ille cultus eXterior Idoli est peccatum, quia applicatur ei, cui non debetur: sed pariter actus exterior juramenti, qui est actus latriae. applicaretur materiae contrariae, quae est mendacium; oc hoc de De importat contemptum , ut praec. Propos . probavi: ergo &c. Probatur iterum Minor,& eXplicatur,probando irreverentiam Dei, quae in hoc intervenit. Irreverentia irrogata Deo inperiurio, oritur ex hoc praecise , quod Deus adducatur intestem mendacii: & si tam actu exteriori, quam interiori adducatur in testem, utroque actu irrogatur ei irreverentia; ergo quoties unus istorum actuum potest sine alio subsistere, per albterum tantum irrogatur irreverentia unde in ratione irreverentiae nulla est: diversitas, sed solum eX parte unius, vel dupliacis actus: sed re vera actus exterior potest. subsistere sine ad uinteriori, nam facit totum id, quod ad irreverentiam pertinet;& ut supponimus, procedit a Voluntate deliberata; ridiculum alism esset dicere,habere animum non irrogandi injuriam,seu irreverentiam per illum actum eraeriorem: sicut ridiculum es set dicere, dum actu aliquem fustibus cedo, licet desit interior actus odii; me ipsum non laedere, nec dehonorare, quia habeo animum ipsum non dehonorandi: & ita etiam dicere posset cui exterius colit Idola

et Dico

SEARCH

MENU NAVIGATION